장음표시 사용
351쪽
consequitur, proprijs. irretitum plexibus AD, genterium, manifestae contradictionis notam effugere non posse, nisi ad facultatem recurrat quae veneni prauitate lacessita, euac
antis praesidii motum dc violentiam sustinere nequit. Aut dicat aliud quoque inueniri quod prohibeat, ne scilicet exinanitae venae Hiccum ad se polliciant venenatum. Falsum prWterea est, quod ex eodem Galeno colligi dearietatem in enumerandis magni morbi speciebus apud ipsum inueniri: laesae enim actionis & facultatis praestantia, ad partis 'praestantiam refertur , quemadmodum ipsa aetio effective a parte pendet, siquidem operatio sequitur virtutem, virtus essentia. Haec itaque unicam solummodo efficiunt disserentiam. Ea vero morbi magnitudo quae vel ex causatum, vel ex Symplomatum vehementia aestimatur, aut ad malignitatem aut ad assectus essentiam reducitur: Quamobrem omni culpa vacat hac in parte Galenus. Sed excusari nequit Fuchsus dum morbum magnum in tria partitur membra, a definitione primum
Morbus est magnus inquit qui vehemeter affigit 3c infestat, quique vim magnam obtinet, id quod accidit tribus potissimum de causis, quod scilicet in nobili Ac praestanti aliqua parte consistat; aut quod plurimum ba naturali statu recedat, Ac periculosus sit, aut quod suapte natura dc per suam esse tiam sit magnus.
352쪽
Errat in primis dum id quod totius est generis, secundae dumtaxat speciei tribuit: quicquis enim magnus est morbus si vera Fuchsij definitio ) periculo non vacat. Deinde haec eadem secunda species cum tertia coincidit: Nam quid aliud est suapte natura, & propter
suam essentiam magnum esse morbum, quam plurimum a naturali s fatu recedere' Denique malignitatis non meminit. Hactenus undequaque tumultu ij aduersantiu fluctus contrario impulsi vento, in veritatis , quam ingressi sumus, nauim impegerunt, tandemque confracti, nulla nobis innicta clade, atque dissipati, in auras evanuerunt. Superest ut de quantitate euacuationis decernamus,
quo indicetur euacuationis quantitas.
IN hac quaestione magnopere laborandunnon est, patet ipsa nullo negotio ex dictis. Id ehim quod euacuationem indicat, euacu tioni, terminu & mensuram praescribit. Itaque si a plenitudine sela praefinitur sanguinis vacuatio ab eiusdem plenitudinis exuberantia detractioni modus imponetur, haec est veriLsima doctrina Caleni testimonio luculenter expressa. Sicuti inquit qualitatem pro humoris molestantis ratione vacuari, ita videlicet quantitatem multitudinii molestantis
353쪽
humoris respondere oportet. s. Metho. QMd ut fiat naturam curandi corporisis. C. G. scias decet, quo, quantum morbus ab illius
Symmetria discesserit intelligens, mensuram remedio imponas. Haec postrema Verba qua quam de qualitate dicuntur, possunt tamen etiam quantitati iusta proportione applicari: ut enim calido affectui non satis est adhibuisse frigida, sic neque plenitudini euacuationem, nisi debitus seruetur modus. Par utrobique metus, si infra modum substiteris ne vel morbi, vel causae quidpiam relinquatur: sin modum excesseris ne contraria vitia inducantur. Et hoc quidem simpliciter de solitoria repletione intelligendum est, non de ea quae periculi magnitudinem habet adiun-eham: Quemadmodum enim haec non qu cumque euacuandi normam post uiat, sed eam solum quae fit secta vena, sic etiam quantitatem ab ipsa limitari suo excessui proportionatam consentaneum est.
Namque ubi seruescentis inest sanguinis plenitudo acutisssimam accendens febrem subito ac semel euacuabimus, eamque inanire tentabimus vel ad animi deliquium usque, vi- . rium inspecto robore. Tantam vero detractionem nutquam moliemur si praeter multitudinem nihil urgeat; Haec igitur quantitas habet pro indicante praeter plenitudinem morbi quoque vehementiam. Si quae ex Galeno in contrarium produci solent examinare in animo esset, rem facta aggrederemur. Ruunt
354쪽
suopte impetu aliter sentientium rela. -nquam negari non potest Galenum, ut in se monis venae indicante proponendo varius fuit, pari ipsum varietate quantitatis indicationem implicuisse. sitorum porro selutionem non aliunde tanto labore mendicari opus suerat quam ab eo quem explicamus Aphorismo dis perplexa dubiaque Galeni sententia eo nos impulisset; Prompta quippe est & facilis in ipsis
Aphorismi verbis solutio breui oratione c5prehensa: Et quaeso singhla verba ad examen reuocemus. Euacuationis indicans hac clausula continetur bonum habitum soluere expedit) hoc est plenitudinem exhaurire: ita omnes interpretentur, Et patet ratione. Non enim aliud indicatur, aliud soluitur: alias frustranea esset indicatio, nec ullius usus solutio, igitur haec lutio a plenitudine indicatur. Matitatis indicans ista 'conotant vasexum coprestiones aut concidetiae , quomodocunque vocari velis, ad extremum non sunt
ducedae)quod perinde est ac si dicas vacuandum pro multitudinis ratione, quam eX v sorum tumesaetione quodammodo metimur, veluti etiam detracti sanguinis quantitatem ex ipsorum depressione, sic α δηλοφλεβουν obscuris incertisque venis homines pauci sanguinis esse conij cimus. Dicit ergo Hippocrates cauendam esse extremam profusonem, quasi tacite magnam admittens, ut quae tam
a magni morbi impendentis metu, quam ab X st
355쪽
Illud hoe loco disquisione dignum est , cur ex hoe indicio potius , quod valde debile
atque infirmum videtur, ianguinis extrahendi mensuram praescripserit Hippocrates, quam ex aliis a quibus indubitarae vitalis roboris petuntur coniecturae, ex mutationibus scilicet pulsuum, quae in hoc genere primas obtinenti
maxime cum aegri naturam considerandam
doceat, quod perinde est, ac si facultatem diceret Norunt qui in i ipsius lectione sint versati, vix ipsi unqua de pulsibus sermonem esse: at plurimus est passim in recensendis
e. Prunas iis quae ex ' Τοανία depromuntur notis, qua se ratione in prognosticis aegri faciem ante om-σ nia eonsiderat. Pari ratione in hoc quoque Aphorismo: ubi de vasorum repletione sermo est, ex qua oritur manifesta 1ensibus tenso, ex immutato eorumdem vaserum statu qui sub aspectum cadit euacuationis modum . determinat. Haec igitur eius est intentio, haec doctrina, cum prae euacuatione videris sit b-sidentes venas, quae altas in Athletico habitu apprime sunt conspicuae, singuinis effluxum
comprimet Nam ad extremam vasorum συμπδeiuris deuenire minime tutum fuerit:
vaserum, inquam, non molis corporis ut interpretatur Fuchsius: licet enim admittamus Athleticum habitum una molis corporis ει iunguinis incrementum continere, nihilominus vix in animum sibi quisquam induxe-xit, tantam fieri posse vita etiamnu superstite
356쪽
sarigiatriis detractione, ut temporis momentosiam me extenuetur & collabescat haec moles Riaam , ne exinanito quidem aut maxima ex Parte aut uniuerso, protinus concidere putandiam est: vi in capite truncatis, aut ense confossis experientia quotidiana comprobat. Possunt e contra exhausta praeter modum
vasa illico subsidere, penitusque in se contrahi , aperto, atque imminenti viriu vitaeque dispendio. Oritur hic altera priore non minor dubitatio, cur externi dumtaxat praefati indicij meminerit Hippocrates, faciei mutationem, languidiorem sanguinis effventis modum praetermiserit, aliaque id genus quae sib obtutum cadunt, & a Galeno numerari selent. Respondemus coloris illius floridi, qui in pleno habitu plerumque cernitur, fieri non raro mutationem, non solum ob imminutiq-nem sanguinis & virtutis, sed etiam propter
externas causas: a frigore videlicet, aut con- eitato aliquo animorum motu, a timore
praesertim, qui isto casu vel in cordatis viris frequens. Hae ipse causae sanguinis remorantur, inhibentque motum, qui alias prae Vbertate raptim ac violenter serri consuriit. Quinetiam uti tenuitas sanguinis eiusdem impetum promouet, illum pariter crassities retar dat. Quamobrem consultius visum est breuibus quae ad artem faciunt proponenti, coeteris omissis quae iunioribus nonnunquam imponunt, ea perstringere quae perpetua sunt,
357쪽
Verum obtrudet aliquis compressa quoque ab externo frigore & timore vasa senium effugere: Imo redundante etiam sanguine in carnosis & obesis corporibus facile oculis non deprehendi. Sub aspectum vix cadunt fateor, sed tactum non fallunt periti artificis. Vt ergo duo vincula ligant arctius, ita 3c a duobus sensibus petita indicia probant certius. Illa ipsa verba Haserum .depressionω docent manifeste sanguinem vasorum sectione detrahendum: Qua ratione indicationi a suturi morbi magnitudine petitae remedii satisfacit magnitudo. Morbi autem impendentis grauitatem hac oratione explicari sequitur ut in peius ruant iam antea declarauimus
Dices quorsum Galenus interpretis vices gerens, solius redundantiae meminit & virium nulla secta morbi mentione 3 Sic enim habet
eius commentarius. Quantum autem eu cuare conueniat non modo redundans humor, sed & natura indicabunt. Respondeo ex Galeni sententia reuera a magno morbo quantitatem mittendi sanguinis demonstrari; Ita expresse habetur libro saepius citato decuta ratione per sanguinis missionem. Solius autem redundantiae meminit hoc in loco, quod supponeret morbi magnitudinem ratione & exemplis initio commentarij satis declaratam. Permittens euacuationem hac in parte exprimitur, squalis natura fuerit eius
358쪽
qui perferre debet quod est Galeno interprete, pro virium modulo ς Nam apud Hippocratem quandoque pro synonimis usurpantur
AEtatis nulla fit mentio, tum quod de Athletis sit exemplum propositum quos aetate florenti fuisse constat: tum etiam quod sub naturae, hoc est virium consideratione ipsa collocetur. Hactenus Hippocrates, dc nos cum Hippocrate circa indicationes, nunc ad comditiones in ipsa venae sectione obseruandas, quae ab Hippocrate hoc loco sunt praete missae, in iuniorum gratiam descendamus.
suando, , qua ex parte sicanda siti vena in Athletico habitu.
PExspectum habere ijs euacuandum sanguinem quibus ex eius multitudinς pe- Rc criculu imminet, artis Hippocraticae praestantiam noMum aequat. Ego enim tum qua ratione, tum quo tempore quave quantitate
euacuatio instituenda st mihi declarari mallem inquitὰ Galenus: Galeno satisfaciamus. De quantitate quidem in praecedentib' actum est, de tempore illud obiter dicemus, in Athletico habitu non cunctanter Ut loquitur
359쪽
Hippocrates hoc est qua citistii nἡ quacuque
tempestate succurendum propter occasionis c. Apiari Π Otum praecipite. In ea vero plenitudine quae leuior est quam improprie pleihora appellari diximus omniu tempestatu ver accommodatissimum, modbne quid urgeat. Summum frigus ardens Syrius cogente quidem nec est . tate. Saguinis euacuationem non omninD remorantur, at quantitati modum praescribunt
facultatis gratia. Circa haec ipsa verba Non. cunctanter alia paulo inferius mouebitur quaestio ad praxim necessaria, inter doctos A imperitos εontrouersa. hor , breuiter, at quantu satis est, disserit Galenus eo libro qui de curandi ratione per sang. misis inscribitur, cuius verba satis superque fuerit in rem praesentem adscrip sisse. Quidam tanquit) mane tantum , aut ad summum in horam usque quinta aut sextam tundendam esse venam arbitrantur: verum siquis memoria teneat quae toto supra libro sint dicta nihil tale committet, sanguinem landens quavisdiei noctisque hora, modo re L piciat, in febrientibus quidem particularium paroxismorum declinationem: in quibus autem aut ob oculorum lippitudinem, aut aliud simile citra febrem hoc opus est auxilio, non declinationem omnino, cum omnino sebris non adsit, sed magnitudinem aut doloris, Matphlegmones, aut totius affectus, in quo secta opus est vena, inspicere conuenit: cum au-
tim nihil eiusmodi menseat aut prohibeat,
360쪽
praestat mane venam incidere haud protinus ex somno excitatis, veru circiter horam unam iam antea Vigilantibus: Necessitati itaque nulla lex imponenda est: cum veris deicetiis
licet hora matutina verumque tempuS Caeteris
praeferenda. Ad euacuandi rationem quod primum a Galeno propositum fuit, duo reseruntur: alterum est evacuationis species, alterum locus cui applicari debet. De priore
dictum est in superioribus, de posteriore iii hac quaestione pertractandum. In quo quidem peragendo quonia longa res est & dissicilis ne longius quam par est orationis fines pho-pagemus, dissicultates omnes quae circa hana materiam moueri solent non attingemus, sed propositis quibusdam, velut exempli causi, de coeteris proportione iudicium facere uni cuique permittemus, firma in primis haec esto conclusio. Secari in omni plenitudine eadem vena non debet, distinctione res indiget, vel enim ex consuetarum euacuationu retentione ipsa profluxit, vel ex peculiari natura, aetate, pleniore cibo, coeterisque causis eodem conspirantibus: Adde praeterea vel insigniter infirmam partem aliquam adesse in quam decumbat multitudo, vel non uni membro quam alteri grauiorem noxam pertendi.
Cohibitis euacuationibus solitis, modo ne quid impediat, aperienda vena illa est,
