Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

vitiosi qui coniunctus es: succi, vel redundantiae, vel Phlegmones, vel Herpetis, vel eius generis alterius. Notent hic iuniores curationis nomen καΤαχυ κως redundantiae &cacochymiae tribui. Probe nihilominus inferri, ad redundantiam cui eiusmodi decernitur

curatio, nec non ad Cacochymiam dictae cu- Eodem lib. ratione indicationem pertinere. Ex eadem

p te C. sente nita docte & copiose arguit Erasistratum his verbis. Videris inquit communem omnium hominum subuertere sententiam, praesertimque si neges quod a natura cuique in- si tum est, ut considerare possit sanguinem O nimiam multitudinem euacuandum esse. Tum subiicit: Accerse ergo hominem quempiam rei Medicae expertam, ad aegrotum qui bona sit habitudine , iuuenis, multo abundans si guine, quique prae synanche, aut peripneumonia suffocetur: Postea hominem interroga, si quid cognoscat quod huic affectui succurrere possit. Quis adeo demes est , ut sanguinis

Libyo - euacuatione non pronuntiet y Hinc puellamiserist Eris. Clayensem, & Critonem perijsse putat quod si raraos venae sectio fuisset ab Eranstrato praetermissa E MI cum utraque sanguinis redundantia, grauibusque affectibus torqueretur. Eandem saepe repetit cantilenam lib. de cun ratiene per sang. missionem, at distinctissime cap. 6. his verbis. Qui res consueta s adhuc saetitant, sed princeps illis pars aliqua, aut totum CO pus grauatur, tenditurue, his necessaria este cuatio: Porro de secanda vena consilium

322쪽

inito, principales hosce scopos prae oculis habens, nempe plenitudinis tum qualitatem tum quantitatem, & virium robur, atque infirmitatem: Praeter quae alia enarrat, de quia . bus suo loco. Hic sane meridiana luce clarius a plenitudine sanguinis euacuationem indicari primario profitetur: Tum inserius idem concludit ubi ergo exstatibus plenitudinis indiciis, valentes facultates fuerint, venam incides. At alibi eodem libro, morbi Capite ra. 'Bc plenitudinis, reli sta virtute mentionem

facit. Vbi seruescentis inquit inest sanguinis plenitudo, acutissimam accedens febrem, subito ac simul euacuare expedit , subito ac simul, hoc est sectione venae. Queadmodum autem in his praeceptis stabiliendis gnarus, ita quoque in obseruandis diligens fuit& ex-- actus. Non enim dum iuueni illi graui Oph- , ...'talmia obsesso sanguinis primum tres libras, per sau.

deinde iterato libram altera detraxit, a sola misi. G. 17. morbi magnitudine, verum etiam a plenitudine, detrahendi occasionem arripuit. Hanc ipsam a plenitudine mutuatam indicationem s.Method. in iuuene trigenario synocho, non putrida laborante, cui ad animi deliquium exemptus est sanguis, tanquam minus necessarium non praeterij t. Loca in margine adscribuntur veliberum sit cuique Galenicam doctrinam ex ipse fonte haurire, & attente apud se doctoris mentem perpendere.

Magnam , sine dubio, vim habere debent,

323쪽

3oi APHORISMUS TERTIVS

ijs operibus sunt elicita in quibus ex professo de hac materia pertractatur. Nihilominus ad maiore fidem aliunde, si lubet, testimonia congeramus, ne qua ratione nobis aduersarij vitium laeuitatis improperent ; aut leui quacunque interpretatione efficta iunioribus plus aequo credulis, facile imgonant. Priucquam tamen hinc nos reuocemus duo ex eodem libro de cur. ratione loca annotemus, grauioris enim quam coetera aliunde coquisita auctoritatis esse debent. Capite in prumis quarto euacuationis indicationem in genere a sola plenitudine depromit his verbis.

Posteaquam in libro de plenitudine demonstratum est bifariam & dici & fieri plenitudinem, euacuatione opus est in utraque, siue in homine valetudinario, sitae valente euenerit. Nulla hic morbi mentio. Capite postmodum septimo : committendum non est

inquitJ Vt expectemus dum aliquod plenitudinis synaptoma appareat, sed anteuertere sanguinis detractione praestat. Tum inferius distinctione adhibita haec subijcit: Nonnullis amarae bilis succus plus aliis colligitur, quisbusquam bilis atrae aut pituitae, alijs ex aequo omnes in quibus sanguis abundare dicitur; Hos ergo omnes evacuabis, sicuti etiam podagricos & arthriticos veris principio, propinato videlicet medicamento purgante, aut sanguinis diminutione. Ecce quam manifeste humoris redundantiae in genere smpliciter euacuationem; mox pro cuiusque humoris

324쪽

differentia specialem euacuationis normam assignauit.Inuentuturin me dediMethodo qua-

plurima his finitima, quale illud lib. s. - Cispitebus corpus exsuccoru abundantia snsabile ad transpirationem iam redditum, tantum calorem congessit ut inde iam febricitet, ijstantum sanguinis est detrahendum, qsantum Vires tolerant. De eadem sanguinis missione in

febribus in progressu libri sic loquitur: si Capite eo. abundantia, viribus paulo superior fuerit, ex

moderata euacuatione maximum comparatur commodum, quod eas premebat sublats. Haec verba plurimum ad eorum probationem conserunt quae inserius de quantitate breuibus statuemus. Maxime vero ad rem praesentem facit istud ex II. Methodi, Vbi, cis iter. postquam de venae sectione & scarificationei esset loquutus, haec subij cit; Has namque vacuationes indicat ipsa copia, sicut si etiam succorum vitium redundantis succi purgationem: quod etiam ad nostram de purgantis indicatione sententiam confirmanda, uti pleraque alia hic annota est accomodatissimum. Sed litem omnem dirimere, videtur, quod primo ad Glocone legitur hunC in modum: sanguine mittere oportet, & ob morbi magnitudinem, & quibus rubor multo plus

quam naturae conueniat, & maior quam proconsuetudine, totius corporis tumor, & venae eminetes atque extensae. Vides sic Pathognomonica Plethorae signaῖ Vides Plethoram una cum morbi magnitudine disertissimis verbis

325쪽

Capite a. a. Aphorif

363 AT HORISMUS TER TIVS,

ut Phlebotomiae indicans recenseri λ Proindeque coniunctione utitur copulariua, non disiunetiva, quemadmodum loco ante citato, ubi sanguinem detrahi monet, vel propter morbi magnitudinem, sed frequens est tum graecis tum latinis auctorib disiunctivas particulas pro copulatibus, usurpare, quanquam id fit quandoque satis improprie. Secundo etiam ad Gloconem in cura inflammationis genu, inter euacuationis scopus primo loco plenitudinem enumerat, Quamobrem illam Hippocratis sent etiam explicans nostrae penitus consentaneam, in qua asseritur, repletionem euacuatione cur in ri, ipsam suo calculo comprobat, Euacuationis autem nomine eam ab Hippocrate significari quae est .guinis, iam antea declara

uerat.

Denique non modo aperte sed etiam distinete quid sentiat sexto Aphorismoru explicat

in haec verba.' Ineunte vere anticipanda vacuatio, vel per

Phlebotomiam si Plethoricis morbis corripiantur vel per purgationem, si morbis sint ex humorum corruptela obnoxij. Quod perinde est, ac si dicat, uniuersalem illam magni remedii indicationem a plenitudine Ac Cacochymia limitari. Dies me deficiat si quae Galenus ubique fere, quoties de venae pertu-sione orationem instituit, ad huiusce opinionis confirmationem prosere, in unum quasi cumulum agger . Et haec meo iudicio plus

326쪽

satis fuerint ijs, qui tanti Medici auistoritati, non arbitrio proprio acquiescendum putant. At dixerint fortasse, qui contrarium censent, multitudinis Galenum meminisse, tan- qum coindicantis. Haec interpretatio salsa est,&Galeno contraria ; Et quidem Plethoram a coindicatium numero ab ipse segregari ostendit, hoc quod initio protulimus. Plethorica Sy ndronae qualitatis detractionῆ coindicat non ipsam sanguinis detrachionem. Veri autem indicantis locum obtinere plenitudinem his argumentis conficio. Haec indicatio a solamor, magnitudine non dependet, uti probatum est: non a viribus, non ab aetate, non ab avre, aut ali rum qimuam ut probabitur postea, ergoa plenitudine modo vixplicato.

Praeterea contraria contrariorum sunt remedia, sed contraria plenitudini est sangui- nis euacuatio, ergo illius haec erit remedium. Ergo illa indicans, haec indicatum siquidem absilidum sit aliud esse quod curandi rationem praescribat, aliud quod curetur: Indicare enim de se magis quidque potes , quam de alio. Hoc perinde est ac si dicam, ex natura sua sanguinis imminutio plenitudini subuenit, ergo ex natura sua a plenitudine indicatur. Postremo, cum aliqua indicatio ex causa depromatur, si multitudinem inter causas reserimus, aliquid sane indicet, necesse est: Quid est autem quod indicare possit, quam euacua- TA

327쪽

tionem illius humoris qui redundat λ Si In

priori responsione perseuerent, hisce rationbbus nondum persuasi, & contendant coindi, care solum. Quaeram quodnam sit verum indicans 3 si morbum proferant, acta agent, ut est in prouerbio, id enim iam consulatum est, si urgeθant & instent ulterius, ac dicant causae indicationem referri ad morbum, & per conse, quens causam per se primario indicans esse non posse. Finis enim prima est, causarum omnium, & id per se primo monet cuius gratia suscipitur actio. Respondebimus hoc argumentum aeqQ procedere contra indicationε a reliquis cau-Αs depromptam, quare non debeo'rticulatim solum concludere contra nostriam instituta. Transeat tamen, facilis est solutio. Fate- mur enim intensue ad morbum incipiente in aut futuru hanc actione referri, sed effective ad causam per se proxime dirigitur 6c pertinet: Indicatio vero non ex inrentione nostra, sed ex ipsius rei natura petitur. Dicam clarius& paucis: Alium esse primarium finem op ris ; alium operantis, finis primarius operantis est morbi praecautio, ad quem sequitur causae depulsio. Finis operis primarius, dc immediatus est cauta depulsio, ad quam sequitur morbi praecautio. Ab hoc secundo sine

immediate, ex natura rei indicatio dependet agendorum, quamuis alio ex intentione Me,

gici duig tur. Nam si talis euacuatio est im

328쪽

uVAESTIO OCTAVA

dicatum, erit profecto indicans id quod eua. cuatur. Illud est quod vulgo in scholis iactari

solet, morbi, qui a causa fouetur amotionem primam esse in intentione, postrema in executione, quandoquidem c uiae exstirpatio, illam praecedir. Indicationum porro hic est modus ut rudiores intelligant ponamus ab humore aliquo excitari febrem. A febre quae est intemperies calida, de sicca indicantur humectantia dc refrigeratia. Haec quoniam irrita sunt, ni causa ampuxetur, a qua sustentatur eius. modi distrasia, surgit indicatio rescindendae causae, tumque a causa prima remedii si ecies demonstratur, si V. g. Biliosus humor, bilis expurgandae scopus ante omnia proponitur: sit sanguinis copia, minuendi sanguinis praebetur intentio

Atque ij sunt scopi quos posteriore loco

adin penimus, prioribus in actione preserendi. Priorem & primario a nobis intentum puta febrilis caloris moderationem ultimo assequemur, qua ratione media prius, quam finem ipsum attingimus.

Obij ciet sciolus quispiam sanguine nullo

modo redundante, necessariam nihilominus quandoque venae se mone. Nam initio Phleg- mones, quae aut propter ictum, aut propter dolorem, aut partium debilitatem prouenit, etiam citra plenitudinem prodesse venae sectionem nemo est qui ambigat. Et ip-ios Empirico videmus, cum lapsus ab alio

per sang.

329쪽

quis sit aut alias plaga aliqua contusas vehementer corporis partes habuerit , ad sanguinis missionem confugere, quanquam idem paulo ante sanus fuerit , prorsusque redundantiae sanguinis expers. Vice versa sano homini nec adhuc quicquam laeso quavis Plethorico non statim sanguinem mittimus experientia do sti, alii parcitatem cibi, alij citam aluum, aut frequentius balneum, aut exercitationem satis superque esse. Quis igitur Phlebotomiam a plenitudine indicari sibi persuaserit Z Quandoquidem indicante sublato aut posito, ponitur aut tollitur imdicatio. Respondendum est in reuulsione sanguinis euacuationem per se nec intendi, nec indicari, sed tantum diuersionem, hoc est humoris fluxum in contrarium, id quod sine

euacuatione neque cito neque feliciter obtineri potest. E contrario in Plethorica vocata Syndrome intenditur perpetuo evacuatio,& indicatMr ex natura rei. Quod si usque adeo leuis se plenitudo, ut grau1ores affectus non minetur, satis esse poterunt aut inedia, aut exercitatio, aut balneu, aut frictio: sin morbi vehementia pertimescat ad Phlebotomiam Veniendum. Manet itaque firma& stabilis haec sententia. Euacuationem finguinis simplicitera plenitudine sine exuberantia indicari: Euacuationem vero quae fit aperta vena, praeter multitudinem etiam morbi magnitudinem

requirere. Cum vero ingens plenitudo sine

330쪽

euidenti periculo, & me tu vehementis morbi inueniri nequeat. Merito in superioribus decretum fuit, in plenitudine tensiva modo nihil impediat) venae sectionem perpetuo desiderari. Rursum iis nobis Galenum obtrudet, eos qui ob solum plenitudinis vitium

admittendam venae sectionem arbitrabantur, atque inter coeteros Metrodotum nominatim reprehendentem, quod in contusionibus advenae sectionem Hippocratis consito deueniamus, licet qui ipsas patiuntur pleno habitu non sint, quodque nisi incisa vena d matur sanguis, maximae inflammationes oboriantur, & ab his praua accidentia. Dicimus in primis non minus arguendam Galeni hac in parte varietatem quam Metrodoti sententiam, cui non subscribimus: Non enim a sela plenitudine, sed etiam a magno morbo Phlebotomiam indicari volumus.Nec ullius est ponderis allata ratio , Quandoquidem in proposito casu, non primario & per se, sed tantum ex accidenti indicatin venae apertio. Prima namque indicatio simitur, a sanguinis motu, cui compescedo, aut alio, reuocando, ne ad affectam partem ictus aut doloris causa decumbat, venae sedito adhibetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION