장음표시 사용
361쪽
sit magis oportuna, reuulsione praeuenienduminatum. Horum si nihil assuerit, qua cuique magis placebit. Hoc tamen animaduerso, Ut in maiori plenitudine vas insigne aliquod potissimum seligamus, quale est illud interius dextri cubiti, quod e dire sto sanguinis sontem respicit, proindeque vulgo iecorarium appellatur, & ampla via cum vena quae caua dicitur secietatem habet. Hac data porta celerrime ingruentibus morbo dc symptomatis occurretur. Istud euidens est, coetera priore loco posita exemplis declaremus. sit aliquis in podagram procliuis, sanguinem in pedes irruere paratum sessio cubito in contrarium reuellemus. At comiatialibus & .ertiginosis aperta crurum vena morbi recursum prohibebimus, in hoc satis consentientia video inter se doctorum placita, quanquam res plane omni controuersia non vacat. At discrepant toto coelo in eo quod exempli gratia in posterum agitaturi sumus. Esto aliquot iam mensibus copressa menstrua largioris sanguinis prouentum in compore cumularint: Quanam ex parte sanguinem duces An ex cribito, an ex tau Ex talo iubet Galenus ; Reclamat Aetius eiusque pene innumeri sectatores: utrosque jseorIum loquentes audiamus. :
Plenitudines inquit ille) a supressis me sibus
ortas, Omnino per crura vaeuabis, siue secare Vena oporteat, siue scarificatione uti: sectae en i in cubito vςnae mulieru purgatione reuel.
362쪽
. lere assolet vides ut sua firmat ratione sentetia. Amplius 13. Methodi, de venis in uteri inflamationibus secandis ita decernit. RenibL C pira. vesica, pudendis, & utero sic habentibus, eas iquae in cruribus sunt sitae, ac potissimii quae circa poplitem: sin minus eas quae iuxta malinteolos aperire expedit. Libro vero de cur. ratione per sang. missi Coite ιδ.
de iisdem pertractas, uteri inquit inflammationes magis Etiam quam renum a venis in crure sectis iuuantur, nam quae ex cubito fiunt evacuationes aliud etiam habent adiunctum malum, nempe quod purgationes mersi ruas coprimunt, sanguineq; ad superiores corporis partes detrahut; Quae vero ex malleolis, tantuabest ut retrahant, ut etiam menses promoueant. Haec de uteri inflammatione asserimus, , cuius eadem est ratio sere, quae dc plenitudinis a retentione menstruorum: contrariasiquidem opinionis assertores, hic non min' quam illic inferiores venas pertimescunt, quod euocato ad uterum sanguine, aut retentio augeatur, aut Phlegmone grauius
. Ulterius in progressu nuper citati operis A. ita habet Galenus. Retentis Haemorrhoidi- csr rat/-- bus siquidem cohibere eas voles, quae in nec brachio sunt, sin prouocare, crurum Venas
aperire covenit ; at in ijs quibus suppressi sunt menses semper in cruribus. Quid clarius dici aut excogitari potest Huc etiam referre
licet quod in commentario Aphorismi
363쪽
particulae 6 . a Galeno scriptu est, illud enim. Hippocratis difficultatem urinae Phleboto- .mia soluit de ea dysmia interpretatur quae vel ab inflamatione, vel a plenitudine ortum habet. QMd vero subditur secandas interiores de cubiti venis nullo modo intelligendum asserit : siquidem in omnibus suis scriptis, partibus ijs quae supra
iecur sunt affectis ex manibus sanguinem mittere: Inferiorum vero partium morbis poplitis de malleoli venas pertundere iubet Hippocrates. Denique coxeudices unico se die curasse gloriatur Galenus, facta ex crure euacuatione, ubi non ex frigore, sed impletis sanguine quae in coxa sunt venis proue nissent. Quidni idipsum facere liceri similiter affecto utero, cum non minus coxeudix& vesica, quam uterus ipse inter inseriores
uuaeret ex iunioribus alisuis. Quorsim des stεdis Haemorrboidibus sermo xstimensium autem prouocatio semper omnique studio procuratur Cum utraque euacuatio leuando corpore sit a natura instituta λ Satisfacit Galenus duplici ratione. Frimum. quod liberari quidam ab Haena orrhoidum purgatione cupiant, non item a menstrua: Deinde quod illa eousque progrediatur aliquando vi hominem vel protinus interminat, vel aquae intercuti obnoxium, aut cachecticum reddar. Vteri purgationibus, ut quae secundum natu
ram sunt, tale nihil euenit. Potest nihilominus
364쪽
& in his quandoque ab erosione, aliisque
causis praeter naturam, immoderatus flus concitari, qui sane per superiora reuocandus esr. Ad Aetium .eniamus is auctor est, copiosa sanguinis missione sanari eas qua ae propter multitudinem non purgantur, ideoque cubiti ac tali secare venas oportere. At in uteri vehementi inflammatione coeteris consentientibus, cubiti venam pertundendam,& sanguinem pro virium ratione detrahendum. n etiam licere fecunda die venam incidere & tertia detractionem repetere. Vbi retentionis a multitudine, & phlegmones diuersam rationem statu it ; in illa enim a cubiti sectione ad malleolos progreditur: In hac solius cubiti mentionem facit. Qui Aetij tuentur partes Galeni ipsius testimonio' sese praemuniunt. Pro eorum stat sententia. illud, ex libro de curi ratione per sang. missIncipientes Phlegmonas reuulsu euaCuare oportet, quae vero inueteratae iam sunt, eκ
ipsis si fieri potest affectis partibus, quod si
nequeat, saltem ex Vicinis; Etenim incipientibus auertere quod influit expedit: in inueteratis autem id tantum quod assectar pa ti infixum est evacuare: Euacuabitur porro
id optime per venas coniunctas cum ijs quae in ipsis partibus sunt stae. Secundo quoque ad Glo conem in Plethorico iuuene defluxu ad inferiora irruente superioxes venas aperit, sin contrarius se
365쪽
humoris motus inferiores. semper enim inquit humoris cursum trahere in contrarium
Clarius id ipsum explicatur eodem capite Ipsius uteri exemplo, atque ita manifeste ut nullus dubio locus superesse videatur, haec sunt verba. pluentisi adhuc humoru ἀέ mrασ1ς hoe est retrachio sic enim Hippocrates nominat eoru aute quae iam parte obsederunt
derivario modela est. Utrumque autem euacuationis genus per communes venas fieri
praecipit, veluti in locis muliebribus in honotrariu trahes, si eas quae in subito sunt secueris venas, aut circa mammas cucurbitas
apposueris, vel manus concalefeceris, & fri-cueris, atque alligaueris. Derivabis autem, si eas quae in poplitibus aut talis sunt venas secueris,& cucurbitas coxis applicueris, &H MM-- crura calefeceris ac perfricueris atque alliga-ή. s. ueris. Quid quod uti derivatio ad vicina, sic reuulso fit ad contraria λ id enim sonat vox ανγισπαιας Unde perpetuu & inuiolabile prae-eeptu istud tinxit Galenus. in oculis aure, vel palato fluxiones accidunt, eorum ad vicina per nares derivatio est. Reuulso vero in ijs quae supra sunt omniabus, deorsum semper agitur: sursum, in iis quae sunt infra. Praeterea a dextris ad sinistra, sicut ab his rursus ad illat similiter ex ijs quae intus habentur, ad ea quae foris sunt contraq; ab his ad illa, ita namque δc natura' facere eonsueuit: mulieri enim sanguinem euomenti
366쪽
menses superuenietos remedio sunt. Quod si vel menses confertina eruperint, vel sanguis ab utero quodammodo profluxerit sursum reuelles, ita suadente Hippocrate, cucurbitulam maximam sub mammis defigendo. Age modo nonne eandem viam tenebimus, cum irruentis in uterum sanguinis multitudo influxum alio pertrahi iubebit. His e diametro respondent illa quae libro . Methodi Therapentices scripta inueniuntur. Si etiamnum fluxio valens, irruat, reuellere ad contraria studebimus. Utique si insuperioribus ulcus consistat per inserna purgantes : si autem in inserioribus sit, superiorem ventrem euacuantes: at si iam fluxio consistit atque in membris inhaesi, derivare per vicina magis expedit. Libro quoque Methodi 13. sic habet si quis purgationem in inciapiente iecoris phlegmone decernat, maximam excitabit inflammationem, aeque ut si cum renes aut vesica Phlegmone tentari coeperint, quae Vrinas cient medicamenta exhibeat, aut si ctar uterus Phlegmone laborat, menses deuocet; siquidem longissime a parte quae fluxione tentari incipit, quod redundat reuellere, nequaquam ad eam trahere conuenit. Hoc pro maiori posito, sic assumo: saphenae incisio menses mouet, ergo incipiente uteri Phlegmone non erit Opor
Valida sane utrinque argumeta quae doctos in contrarias opiniones distraxere. Quidam
367쪽
Uero mediam quadam secuti viam dissentietia loca cociliare aggressistit, id sendamεti loco stariteles quod iam antea declaratu est plenitudinem scilicet, aut copiosam esse aut leuem In leui concedunt ex Galeni mente aperiendas perpetuo inseriores venas. In graui plenitudinem asserunt primu ex superiori parte minuendam, ne copiosiore sanguine ad uterum deducto , augeatur obstructio : Tum malleolum pertundendum, ne ab instituto cursu natura auocetur. Idem omnino de inflammatione statuunt ue In cuius principio, si vehemens ea sit, reliquique corporis adiunctam habeat pleuitudinem, sanguinem e cubito reuulsionis tantum gratia profundunt mox, ad derivationem simul dc euacuationem, ex talo deueniunt: Hac adhibita cautione fluxionis adaugendae periculum effugiunt, illique indicationi quae ab insuxo in partem sanguine, desumitur, suo tempore satisfaciunt. Ingeniosa quidem explicatio, at non undequaque nostri doctoris intentioni respondet. Huius alteram partem admittit Fernelius,
alteram reiicit. De postviore sic loquitur At si qua inflammatio subest, in utero sciliis cet) per initia rursum retrahetur, idq; directo, illius quippe tanquam e fonte plenior fluxio
irruebar ; nec est quod inde mensium suppresisonem vereare, si modo quam mox venam in malleolum aut in poplitem directam ferire iubeas, quae illotum euacuationi derivationique
368쪽
que paratum & expeditum est praesidium. At si quis temere hoc ab initio experiatur, Scattentet, fluxionis imaetum, Phlegmonemque augebit. Reu ultio enim quae fit se stainteriore cubiti vena, quia iecur sontem ipsum e quo fluxionis exordium est exhaurit,
uniuersalis censetur, quae vero ex venis inferioribus fit, particularis, neque sonte primario euacuat. Quanto lepore, facilitate, breuitate, rationes perstringit: tum concludit. Cum itaque uniuersalia particularibus sint praemittenda, inflammationes quae subter renes incurrent primum reuellendae sunt, praecisa interiore cubiti vena directa: Deinde reseratis inserioribus, quae aliquam etiam reuellendi vim obtinent: has tamen tutum
minime sit primas ferire, min1me si ingens est vasorum plenitudo fluxionisque incursio vehemens. De priore Vero nulla distinctione allata sic generatim statuit; si plenitudo ex suppressis mensibus coagmentata est, Quis quis morbus impendebit congruenter propulsabitur internarum sectione, quae dum vacuant, menses pariter esciunt, ipsamque
Fuchsius nullo discrimine utroque in casu, poplitis aut malleoli vena aperit. Dubius haeret Frambesarius sola contrariarum opinionum allegatione contentus, neque quid ipse sentiat promit, cum tamen in praxi dum res in consilium vocatur certo definienda sit.
369쪽
promouendam menstrui sanguinis purgatio-nem secanda Galeni consilio malleoli viri-usQue vena, aluo remolliente clystere soluta, nili cubiti vena trius videatur aperianda, ut monet Aetius, ne sanguis maiori impetu i ruat ad uterum: vel ut reuellatur sanguis qui copia sua obstructionem fouer. Quasi vero obstruenti sanguini debeatur reuulso, non ei qui obstructurus est, ruenti ergo sanguini conuenit reuulso non ei qui obstructionem fovet. Quem nos tandem in tam varia opinionum & rationum quasi fluctuum agitatione refugij portum perquiremust Magni equidem ad aegrorum salutem momenti haec
disiuisitio, in qua si Galenum nostrum sequemur ducem secandas perpetuo inferiores Venas aperte concludemus. Id quoniam luculenter antea comprobatum est, scrupuluomnem e medio sustulisse videbimur, si quae ab ave oribus in contrarium asseruntur, ad
rationes trutinam reuocemus. Quonia vero
haec non parum dissicultatis habent, explanationes adhibendae ut omnis dissicultas emedio tollatur. Sciendum in primis revulsionem fieri nonnunquam ad distantissima , quandoque coniunctam habere derivationem & euacuationem: Illa praecauendis absentibus, δc incipientibus rescindendis malis: Haec incipientibus 5c factis assectibus tuto adhibetur. Illa vi fluxuri, aut etiamnum fluentis humoris impetus inhibeatur, alioque diuertatur;
370쪽
Haec non modo ut conrpescatur fluxio, sed etiam ut iam defixus in parte succus, depellatur. Illa denique solum humorem fluetem aut fluxuru respicit: haec & fluxurum, & fluentem,& fluxum. de priore dicebat Galenus
libro sepius citato de curandi ratione per 1ang. miss Quibus eximie pars quaepiam ubi
prius euacuati non fuerint infestatur, haud liceat ex quavis parte euacuationem moliri, verum sicut in ijs qui pavi iam accipiunt. Quamobrem podagricos ex cubito vacuato comitialibus vero morbis vertiginibusque obnoxios potius ex cruribus. Ecce distantissimas aversiones a pedibus ad cubitum, a capite ad crura. Posterioris de qua controuersia est, passim meminit. Inquit ibidem: capitis grauitates & inueteratos in eo ex plenitudine dolores, leuare manifeste solet tusa in fronte vena: At incipientes & vigentes per cucurbitam in
ceruice procurata retractio. Interim qoidem solam, interim cum scarificatione, coeterum praeuacuatum esse corpus oportet uniuersum. Eadem rarione incipientes in occipitio dolores , aut etiam vigentes incisa frontis vena iuuat. Habes hic mixtam cum revulsione
euacuatione, ipse Galeno ita probate. Quippe inquit reuulsiones cum euacuatione adhiberi magis debent in fluxionibus incipientibus. Quae vero fiunt ex ipsis partibus affectis, aut illis vicinis in Phlegmonis quae velut scyrrhi naturam referunt. Idem etiam
