Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

I. in

illa suo ab opifice indita, scientiam omnern exuperat mirabilis ad sui conseruatione Dei ter opi. max. beneficio ad hoc innata propenso, ut si quando vita nostra in intestinos hostes inciderit, omnem exploret viam natura, nullum non moueat lapidem expediendae salutis. Quamobrem iure merito latinus Medicus, crassum & nigrum sanguinem utpote vitiosum utiliter effundi pronunciauit. Rubidum vero & pollicidum integrum esse, eiusque profusionem adeo non prodesse ut etiam noceat, ideoque protinus supprimendum. m sententiam videtur ex Galeno

ad verbum deseripsisse, dum ita inquit: si

fluens sanguis non videatur melancholicus statim compescatur. Sin talis appareat vacua quantum pro laborantis corporis habitu satis esse coniecerit. Postremo idem hoc argumentose conuinci potest. Si infra debitam mensuram in minuendo bono habitu substitinius, quod supe est tractu temporis in alimentum sacesset, reparandoque continuo substantiae effluxui impendetur. Contra omni lao, prauorum humorum reliquiae cum nutritioni corporis sint ineptae, putredinem necessario diutius asse Uatae contrahunt, & putridas accendunt se-bres. Sic morbi reliquias, aut morbos nouos procreare, aut recidiuas facere in dies experimur. Quibus rationibus persuasus Galenus venae sectionem tanquam saluberri

mum praesidium in omnibus febribus a P .

382쪽

DECIMA WARTA

triclis humoribus excitatis admisit: Et speciatim eiusdem in quartana quam putridarum febrium securissimam fatetur mentionem, facit. Sed rem longe clarius & disertius atque ex professo definiuit summum Galliae decus & ornamentum Fernelius cuius auctoritas apud me valet plurimum, & peraeque apud coeteros valere debet is ita 1nquit. Si pelviculae omnes optimum sanguinem aequabiliter contineant, credibile est reliquum in venis similem haberi, illum tamen detrahendum fuisse, quod multitudine peC- caret: sin vitiosus & impurus sanguis cons picitur, multo etiam utilitas eductus est, ut qui copia dc qualitate molestus corpori negotium facesseret: sed & posthac vacuari diligentius corpus decet, aut Pharmaco alit venae sectione. Concludendum ergo quod

quemadmodum maiore emolumento concurrentibus quantitatis & qualitatis vitiis vena pertunditur. Ita sanguinem utroque modo peccante, si rite inseremus , liberalius I rofundendu at vero palinodia canit Fernei', du veluti correetione quada superiora explicans, ista mox subijcit. Non tamen quo impurior sanguis alieniorue a sua natura logius desciverit eo plus detrahes, vulgarium& malorum Medicorum more notent hoc

Lutetiavi quib', & apud quos Fernelius scribebat sed quanto humores citra ultra vesanguinis naturam longius recesserint, tanto

parcius & cun tantius hauriendum de iam

Med. c. a. Diuitiam by Corale

383쪽

guine, cuque longissime ab eius forma abesse deprehenduntur, in totum erit a Phlebotomia abstinendum. Quam sententiam ad verbum sere ex Galeno desumpsit , cuius haec quae sequitur oratio. Ubi paululum vel citra 1anguinem est restitum, vel ultra progressum intrepide euacuandus sanguis: ubi vero plus cautius agendum: ubi plurimu avenae sectione prorsus abstinendum. Et sane ita esse rem& cum Hippocratis cohaerere principijs unico hoc argumento conuinci potest. Inanis omnis indicatio, quam virium consideratio excludit, prius enim est hominem vivere, quam sanari, & longe consultius virtutem non exoluere, quam sanguinem euacuare redundantem, sed in exquisita plenitudine maiorem perserunt evacuationem firmiores vires, sola enim copia offenduntur,

qua imminuta illico quasi coelasti quodam

spiritu leuiter assante recreantur: In impura remanet etiamnum praua qualitas spiritibus infesta, quorum largiore detra stione sanguinis, copiosa fit effatio, non sine iacultatis detrimento. Copiosior itaque euacuatio c5- uenit exquisitae Plethorae. Hoc argumentum procedit ab indicatione a viribus desumpta, quae caeteras omneSpre se contemni atque intermitti iubet. Aliud proferamus modo quod apud omnes grauissimum haberi solet, ad ipla rei natura depromptum.

Evacuationis sanguinis indicatio a quantia

tates

384쪽

DECIMA QUARTA. 36a

tate, ergo euacuationis quantitas debet ex

ipsius sanguinis quantitate non qualitate aestimari. Antecedens in superioribus cumulate probatum fuit, dum euacuationis indicans perscrutati sumus: Patet etiam consequentia ex dictis imo patet ex seipsa. Nam Ii verum est a plethora missionem sanguinis indicari, consentaneum est, ut quis proprius illa ad exquisitam aceedet, eo largius hic effundatur, habita semper tum virium tum excessus ratione. Quamobrem in plenitudine notha & spuria non ulterius in euacuando progrediendum est, quam fert indicantis

natura, sanguinis videlicet redundantia. Re liquorum humorum exuberatiam comodius atque utilius, certiusque detrahet purgatio. Nam cum ex vera plenitudine Ac cacochymia commixta sit ariectio, duplicem quoque intentionem parit, Alteram quae ad sanguinis abundantiam, alteram quae ad humorum vitium dc praeternatiualem qualitatem diris gitur.

Recte ergo ve omnia sere Galenus noster a. de sanis. si exiguus appareat inquit laudatus sanguis inspecta quantitate, reliquus succus copiosior, missioni sanguinis supersedenduet sin copiosus hic essiuat, ille exiguus, liberius

vacuandum.

Neque magnum in iis momentum est positum quae in aduersum iactantur. In primis no bene inferebatur quanto a pluribus affigimur, tanto vacuationem adaugenda, quod

385쪽

est amicto afflictione dare ut est in prouerbio quin potius quo plura virtutem oppetunt, eo maiorem sequitur in euacuationis modo habendam ipsius rationem. Procederet ratIo, si concluderetur, pluribus & diuersis remediis insistendum, quo a pluribus diuersis affligimur. Vnde id sequeretur in impura plenitudine phlebotomia opus esse qualitatis imminuendae gratia, ac praeterea pur gatione, quo humor sua qualitate noxius discrete & separatim egeratur. Procederet etiam hoc modo: quo grauiora nos, excruciant, eb validioribus neruis& maiori contentione obsistenduna, sed in genuina suetensiva appellata multitudine, grauior est

sanguinis ubertas, grauius ex tanta Vbertate periculum, ergo grauiore nixu , hoc est, laqgiore sanguinis effusione anteuertenduna malum & caussa rescidenda, quam in ea quae ten- sua non est. Hanc ob rem experientium virorum decreto solius redundantiae causa nullo peculiari aut substantiae, aut qualitatis vitio a saliguis in Athletico habitu copiosissimus exi- mitur. Sed humoribus a sanguine alienis intestantibus sterio & prudenter admonet Ga-

c. c. lenus, aduertendum ante omnia quatenus

valeat & robusta sit virtus, & quae sit liuia moris qualitas. Nam exolutae ab id genus assectibus vires, adhibita sanguinis missione ruere in extremam perniciem solent, sic ut nusquam postea restitui in integrum que-

386쪽

Fluit enim promiscue cum humore prauo benignus & naturae familiaris, Nec tantillo tempore, ut in crisi coctione praeparatus, sic in morbis cum sanguine confusus extraneus humor, naturae beneficio mox aperta Vena

secerni potest. Ex his patet responsio ad se

cundum.

Non magὶs promouent auctoritates allegatae, nam in mittendo citra plenitudinem insignem sanguine procedit Celsi documentum casu si colore is fuerit & substantia laudabili, ne lie facultatem gravet, asse seruandus est. Galenus vero citato loco de melancholicis affectibus disserit, quos tensi-uae plenitudini coplicari non supponit, ideoque venam aperiri consulit experiundi -ltim gratia qualis in corpore is reperiatur. are si pro atro & melancholico rubor Mfloridus appareat, illico compescit effluxum, quandoquidem selius morbificae causae sublationem molitur. Quando vero idem putridis febribus, & speciatim quartanae sanguinis detracstionem imperat, de copiosa aut profusa non debet intelligi. Neque sane Medicos illos unquam probandos censui, qui

in leuibus id genus morbis plena quod aiunt manu naturae thesaurum, innatique caloris penum ac aerarium exhauriunt. Et mirum videtur Galenum hisce casibus Phlebotomiam probasse, quam a magno solia morbo indicari profitebatur nisi sorte metu grauioris mali Sed de his alias. Ad rem dico v

387쪽

AP NORISMUS TERTIVS,

lere argumentum, si ex Galeno probaretur in synocho non putrida ex plenitudine orta. minorem quam in id genus febribus, sanguinis euacuationem indicendam. Quod ultimo profertur nihil aliud efficit quam humore quantitate 3c qualitate simul infensum, grauiorem cladem & ruinam minari, nisi e corpore exigatur, quam si sola quantitate peccaret. Non ideo tamen sequitur illo casia reclamantibus viribus sanguinem largius effundendin Dd enim simul& semel & profuse admodum iu vera plenitudine facere licet, illud inspuria per Epicrasin resumptis viribus, interpoliatis viribus Sc parce tentandum: Atque eo parcius quoa legitima plenitudine longius ipsa discesserit, & ad Cacochymiam propius accesserit. Quo animaduerso praeclare Fernelius, iteratae aut per Pharmacum qualitatis scilicet gratia) aut per Phlebotomiam vacuationis rediindantiae causa mentionem facit, ut

significet in huiusnodi plenitudine detractione unica nisi aperto virtutis incommodo, satisfieri vix unquam posse. At praeterea utriaque vitio, seain ut peculiarem dc propriam medendi rationem accommodet. Nuc altera

se se offert in vulgarium gratiam agitanda quaestio.

388쪽

DECIMA si VINO. 366

An reseruanda sit in extremos et in prima vena sectiost An vero statim θωω- duae bonus habitusZ

V Exus opinio est nostris maxima usitata

temporibus, non nisi cum Iam extre

ma ac pene deplorata sunt omnia, venae se- stionem attentandam: Extremum hanc esse vel uti salutis portum, sacram in tempestate anchoram, ultimam in naufragio tabulam. Huius opinionis fautores multis se se attatum apparentibus rationibus muniunt, grauissimos etiam Medicos testes citant ri a deprauate saetissima decreta interpretatur mugus hominum. Illud primum sexcentis confirmatum exemplis pro indubitato constituunt, prima hominem sanguinis detractionea morte Sc morbo vindicari: Praeterea sanitati pacem, bellu morbo, Imperatori Medicu, militibus iacultates corporis, armis finguinem & spiritus proportione quada responderi asserunt. Quemadmodum igitur demetiae proximu est pacis tempore militaria praesidia exhaurire, ita quoque summa ratione

Sc prudentia ab excellentibus Medicis cautum esse ne in secanda valetudine aduers,

389쪽

Liιro de remedia consumantur, Quana sortasse ob causam saepius, iii anno prosundi sanguinε

vetuit Galenus. Neque vero minori cura &diligentia has internas opes, hunc vitae thesaurum conseruandum centent, quam mercatores ea seruare solent quae non suste ta-dae vitae, sed humanae libidini explendae immensis sumptibus & laboribus comparariat, ij non agitato statim pelago, primo Vctorufluctuumque impetu perterriti, nauim me Cibus exonerant ac pretiosa quaeque in Oceanum deuoluunt: experiantur in primis omnia, tandeque spe omni abrepta, vitae propriae, rerum extε artim dispendio costitui: sc 3c in thorbis non nisi tentatis omnibus

ad extremum hoc praesidii genus c5fugi eduest, si quidem extremis tantum, extrema c5- ueniunt. His addunt semel inceptae vacuationis legibus nos in posterum toto vitae cursu obligari. Ac nisi aut singulis annis, aut statis temporibus ipsa repetatur quod in spontaneis euenire solet) grauissimis nos amictari morbis, δc syniplomatis exitialibras oppeti a quibus immunes degunt, qui huiusmodi auxilia non sunt experti: In his enim alacrior natura, proprijs impulsa stimulis, suopte nutu & motu, quidquid negotium sa- cessit, per conuenientes ductus excludit Meliminat: In illis nisi aliunde incitata, nihil quod effatu dignum sit perficit, sibi semiliares vias alio pertracta negligit atque illic quo a Chirurgo praua consuetudine trahitur

390쪽

alteria dumtaxat opera eaucendis humori- bos eκitum inuenit.

Postremὁ cum sanguine spiritus, cum his

Dati Uias calor adeoque vitae spatium necessaria Consecutione minuitur. Haec atque aliata Ritant vulgares αι χόφοβοι. Quorum compesceridus error es , ne alios proposita utilitatis specie in extremam perniciem deducat. Id nullo negotio absolvemus, modo se persuaderi sinant, depromptis ab experientiuvirorum auetoritate, a ratione, a natura ipsa, a quotidiano usu, argumenti S. Rem a natura ordiamur, ne quod per iocum salso imponunt, Chirurgorum indigentiae potius, quam infirmorum valetudini subuenire toties repetitam venae sectionem, locum apud nos in posterum habere patiamur. Hippopotamus hac in medendi parte magister extitit, assidua namque satietate obesus exit in littus, recentes harundinum caesuras speculatus, atque ubi acutissimam videt stirpem imprimens corpus luenam quanda

in crure vulnerat.

Atque ita profluuio sanguinis morbidum alias corpus subleuat,& plagam limo rursus obducit. Viden brutum animans, omni ratione destitutum, ita compellente natura, remediu hoc tanqua neces artia. προφιλαγύικου usurparet Nequaquam veros ut isti parum prouidi, apparente rationis umbra occaecati

SEARCH

MENU NAVIGATION