Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

pectationem sallit, omnemque opinionem exu perat. Notandum praeterea dedecoris & calumniae plenum esse in iis periclitari, quae licet adhibito conuenienti iudicio & prudentia conserre queant, asserunt tamen adstantibus horroris aliquid, imo & nobis ipsis, itaut re etiam utiliter peracta, ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. Maxime in tanta vulgi maledicentia, & tam deprauata in accusandis Medicis propensione & li-cipiis Mrtate, quae eo demetiae prouecta est, ut quem non seruaueris eum te occidisse temere ausint profiteri,. itaque si ad extrema, de quibus orta disputatio , fiat progressus, ac tum aliquid praeter natura accidat, quis non in Medicum exclamabit λ quis eiusdem im prudentiam non accusabit λHis suppositis nullius est operis aduersariorum spicula retundere. Vltro nos concedimus extremum esse hoc exercitatorum habis tum, extremos quoque ab ipso morbos podi tendi & procreari, haec ipsa vacuationem extremam indicare, a qua nihilominus reuocat nos sortior intentio virtutis, summis ide o periculis obnoxiam euacuatione fatetur Galen', de eur. ra. quae ad animi deliquium deducit, simulque rione per hortatur pulseum diminutionibus animum o I aduertere sanguine etiamnum fluente, ne Vi- p se opinantibus nobis pro typothy mia mors occupet. QEm ob causam ubi ad

animi deliquium fundendum sanguine dixit

412쪽

Hippocrates, subiecit illico dummodo aeger possit tolerare, & Galenus iubet ad maiorem securitatem defectum nos potius iteratione supplere, quam semel large & profuse cuni

detrimento virium vacuationem tentare. Tantum vero abest ut repletiones extremas Celsus approbet, ut ne earum quidem meminerit. Aliud enim est plus iusto assumere, aliud belluarum, aut lutulenti suis more ad

summum, aut canis instar ad vomitum in- farciri. Multo minus vera moderationis regula diuinus Hippocrates, extenuatis resectionem imperat extremam, m ime cum summe exhausta corpora tantis virib' esse nequeant quantae silmmis refectionibus perferendis sunt necessariae, sed neque hoc voluit in commentario Galenus: Quisquis error

est ,Aldini est, qui pro substituit, siquidem idem significat quod plene& copiose, quo sensu αδροβρησι hoc est pleniore victu &-διαύαν hoc est liberalius nutrire dixit in nostris Aph rismis Hippocrates. Neque si verbo ακρως usus fuisset eius fidelissimus interpres, sequeretur extremam sinpliciter resectionem ab ipso laudari, sed eam solum quae reficiendo corpori citra virtutis iacturam satis esse potes . Hoc ipsum est quod ad argumentum

respondemus: Fatemur enim cuneum cuneo tundi, ut est in prouerbio, 3c extremam euacuationem extrema resectione integre resar

ciri, sed tantam alimenti copiam, vi. integra

morum f.

413쪽

3 1 APHORISMUS TERTI non seret, quapropter illa a defeehu petita

indicatio , virium consideratione restringitur, addo etiam malum malo vere non curari, medium tenet sanitas, quemadmodum& animi virtutes.

Vti igitur parum promoueris si contrarium auaritiae habitum hoc est prodigalitatem induxeris, ultra medium progressus: ita prosecho neque is multum profecisse putandus est, qui pro iusta corporis, aut teperiei, confirmatione au i moderatione, contrariam quidem ei quae vitiosa est, at indebitam inuexerit 3 aut detorta in sinistrum latus membra, nixu contrario in dextrum amplius quam par est inflexerit.

Merito ergo extremae omnes tum euacuationes tum resectiones quanquam neque perpetuo neque necessario interimunt ab Hippocrate nostro exploduntur, tanquam simmis morborum angusths& periculis obiectae. Iam nunc ambo extrema inter se comseramus.

414쪽

O. DECIMA OCTAVA

An extrema euacuationes extremis repletionibus sint . periculosiores 2 an

contra Z

SI Hippocratem sequemur ducem, nullo

negotio propositum definiemus, is non modo in presenti Aphorismo, dc sequenti aut etiam in aliis praecedenti quaestione allega- aes, sed alibi saepe haec ambo tanquam paria& aequakia in eandem clallem videtur retulisse, hinc iactum arbitror quinto Aphorismorum quod cum euacuationis damna percensuisset mox expletionis incommoda subiecerit quanquam in Aphorismis alias nulla ordinis ratio quaerenda est hi autem sese mutuo subsequuntur. Vbi sanguis multus fluxerit, singultus aut conuulsio superueniens malum. Item. Ex superflua purgatione conuulsio aut singultus superueniens malum. Denique si ebrius quispiam repente obmutuerit conuulsus moritur nisi sebre corripiatur, aut ubi ad horam peruenerit qua sol

uuntur crapulae Vocem recupered

Tribus hisce sententi js aperte concludit lethalem esse tum euacuationem summam, tum repletione: Non enim aliud sonat --

415쪽

- APHORISMUS TERTIUS lum quam lethale Galeno interprete hic

interim & praecedenti quaestione repletionis nomen quod generale est, atque etiam expletionis, ii quando occurrent, Pro immoderata cibi aut potionis ingestione volumus

accipi

Hanc sententiam Galenus ipse proprio confirmat. Ut enim is libro de cur. ratione per sang. miss historiam eorum profert, qui ex euacuatione immodica repentina morte sunt abrepti quibus alios nisi odiosum foret annecterem qui ante paucos annos imperitorum quorundam; absit ut Medicorum dicam, neque enim tales erant re aut nomine, sed Empiricoru, imo ne Empiricoru quidε, si quales a Galeno describuntur velis intelligi, sed myropolaru , tonsorum, aut vagatorum vitio, in ipso evacuationis impetu parem ruinam sunt perpessi sic in praesenti Aphorismo testatur Athletas qxiosdam prae immoderata repletione calore suffocato, protinus interijsse. Idem quoque ,

propria nobis experientia liceret confirmare. Neque minus leuere nos ab excedente vacuatione reuocat, quam animia repletione:

testes appello omnes quotquot in eius lectione diurnos nocturnosque labores assidue eollocant. At videntur a Medicorum placitis deflectere, quicunque in componendis hominum moribus sunt hactenus versati. Isti cum repletionean ontine non minus quam pestem corpori

416쪽

DECIMA OCTAVA 39

corpori animoque prorsus exitialem ubique fugiendam asserant, euacuationis ne meminerunt quidem, tanto silentio palam innuentes periculi se nihil ab euacuatione pertimescere. Quod amplius, si quando de inediae tolerantia sermo est a qua non mediocriter, imo etiam extremo quandoque disipendio exhauriri corpus diximus antea) som-mis ipsam laudibus ad coelum euehunt. Audiamus in primis ipsum eloquentiae parentem, Unaque Philosophiae peritissimum, suo in Tusculo Philosephantem. Omnium perturbationu inquit9 fons est intemperatia,

ouae est a tota mente , etiam a ratione de- nectio, sic auersa a praescriptione rationis ut nullo modo appetitiones animi, nec regi, nec Contineri queant, neque mente recte uti

possimus multo cibo & potione completi, Quam sententiam ad solam vini intemperantia restringit Xenophon du Ischomacum his verbis loquentem iacit. μεν Του

τὸ γαρ εμποιοῦ πάντων Των Των δεομενων hoc est Primum quidem haud possis intemperantes vini diligentes efficere, ebrietas enim obliuione inducit rerum agendarum. De hoc eodem excessu si primos Philosophiae cultores non aspernamur poetast intelligo) Cratis opinionem non reij ciemus ab istorum sententia minime dissentaneam. Ο ςις δε μ η-κ1ονΤειν επιγαζαι, sin qui0

417쪽

Ouicuuque nescit imperare abdomini, Hic plura semper aggerit malis mala. Qtiam sententiam o 1 antea Xenophon)ad solius vini excessum restrinxit antiquus Satyrarum scriptor, ob hoc fortasse quod in hoe magis quam in coeteris alimentis peccetur. cito etenim inquit θ bene longinquum mora talibus morbum In vino esse, ubi qui inuitauit Danilimse. In vino inquam quo, v cu Plinio loquar, neque viribus corporis utilius aliud, si modice utare, neque aliud perniciosius, si modus absit; Id est si mensuram excedas, non item si infra subsistas. Nec modo valetudini corporis insensam, sed& Deo inimicam intemperantiam arguit illud Stobaei.

torquet.

Quid amplius Zetiam peccati supplicium temulentiam facit Hesiodus, quam Pandorae nomine ab infenso Ioue mortalibus demissam, & ab Epimetheo, hoc est inconsultis viris admissam sabulatur. Hae sunt Iouis minae. Toli r ἐγὼ ἀνlί πυρο'ς δωσω κακοἰ ωκεν

His dabo pro igne mali , quo non iucundi' vita Esse putat gens coeca, suam complexa ruina. Tale porro deorum parentis donum suit, in quod coeteri dij deaeque omnes suam Ope-

418쪽

ι DECIMA OCTAVA

diuquot coelesti sede morantur bilibus sua dona viris nocitura dederunt. Ecce ut illic malum, hic nocumentum Pandoram vocat, & rem ita esse comprobauit exitus, hi enim sunt effectus consecuti. πριοῦ μεν - αεσκον επὶ χJονι φυΚάυθρωπων Nοσφιν ἀτεμε κακών, f-πονοιο νούσων τάρμλέων α ι7άνδ' γηρας ἔδωκαν Principio vitam proles humana trahebat Expertemque mali prorsus vacuamque imboris, Morborum immunem quibus accersita Ie-nessus.

Verum Pandora postmodum hoc est voluptate , ebrietate, incontinentia) hospitio suscepta.

Plena malis terra est, his vada salsa redundant, Morbi errant hominas inter noctesque Hesque Sponte sua nati cladem exitiumque feretos.

Ecce ut morbos, adebque mala onania repletioni ac intemperatiae refert aCcepta mi uersa Poetarum classis, non evacuationi non

inediae ex cuius mente M lasagio ita co

419쪽

Libra ἀσ

cludit Cicero; suus cuique modus est tamen magis offendit nimium quam parum ; Arsuspecta fortasse fuerint Oratorum & Poetarum testimonia, tetricis illis sere dixerim αμούσοις, quia seueriorib' studiis ipsos nescio quo hostili animo penitus ablegandos putant. Itaque Peripateticum, hoc est Philosophorum omnium primarium consulamus, is in problematis de inediae incommodis parum aut nihil sollicitis, ebrietatis damna quaedam at non omnia proponit, & sigillatim cuiusque rationem quaerit. Primum quidem quorsum frigeant vinolenti & laterum dolore coeterisque huius. modi vitiis torqueanturi Praeterea qua de causa delirent qui leuiter se inebriarut 3 ubi asserit solui penitus δc languere eos qui multum hauserint. Amplius cur ebriosorum genitale semen sit innecundum λ Cur tremant & rigeant tumulentit Cur grauiter a vino detentis omnia circumagi videantur& duplicata obiectat Aliaque id genus inquirit, quorum sine causam in excessum &redundantem vini usum reiicere debemus. Non enim ab eo moderatius sumpto labefactantur sed recreantur & reficiuntur animi corporisq; facultates. Sin minus rationi parebunt, eique sibiecti erunt appetitus, longius evagati immedicabile inserent cladem.

Est enim cum per se voluptatis insitiabilis& inexplebilis cupiditas , tum omni ex

parte in eo qui a ratione discedit; de

420쪽

DECIMA OCTAVA 398

cupiditas dum expletur , eius quod cognatum est vires amplificat, quae quo simimaiores & vehementiorta eo magis mentem e sua sede & statu dimouent' Hane ob rem intemperantiam merito belluinam vocat idem Aristoteles, eamque iure ut probrum maxime obieetari censet, quandoquidem inest in nobis non quatenus homineΚsumus, sed quatenus animalia. Dies me deficiat si consentientia doctis morum hominum suffragia in hunc losum

tanquam in cumulum congerere aggrediar. Et haec abunde conficiunt longe maiorem abextrema refectiona, quam ab euacuatione summa perniciem imminere. Nihilominus tamen si rem acu perpenderimus, long δ aliter se habere comperiemus. Pro qua firmius stabilienda hac distinctione concludamus. Si amborum extremorum graues dc dissiciles anfractus inter se conferantur, in se spe stati secluso omni respectu, nullus est dubio locus quin ad aequalitatem proxime

accedant. Pendent utrinque plane exitiales affectus quales antea enumerauimus. Neque minus euacuatio si ad extrema deuenerit Corporis animique facultates omnes Mactiones funditus euertit quam repleti O.

Literis prodidit antiquitas quod & nostra memoria vidimus) copiosissimos exercitus, qui nullis laboribus defitigari, nullis artibus eludi, nullis angustijs intercipi, nulla vi, nullis machinis opprimi potuerant, tam

SEARCH

MENU NAVIGATION