장음표시 사용
61쪽
mine Asthmatis, quamvis Cardanus
Volvuli graece Ilei, ab Intestino Ileo, & Volvulo, quod speciatim in his affici putatur, morbi sunt, in quibus nil per alvum egeri potest, sedisces sursum, inverso motu peristat-tico, delata , per os excernuntur.
Quamquam Hippocrates in Epide. miis memoret foeminam quamdam volvulosam modicos quosdam secessus habuisse, eorum forte humorum, qui postrema intestina occupaverant. Frequentiores causae hujus a Dfectionis esse consueverunt inflammatio Ilei intestini, aut circumsiti Mesenterii; duriora plus justo excrementa, glutinosisque succis reserta; atque ejusdem Intestini convolutio, vel delapsus. Modo, quae ex his Autumno saepius accidat, videtur a iacibus constipatis, compactisque succis oriri; unde etiam delabi, & contorqueri queat Intesti
Comitiales Morbi per idem tempus fieri dicuntur a Galeno propter Aeris inaequalitatem, quae maxime apta esse solet tum ad debilitandum Caput, tum ad heterogeneos hum res inducendoS, praesertim melancholicos, & acidos; unde illi plerumque excitantur. Hinc Hippocrates in Epidemiis inquit: Melancho-
Melancholici: Et qui morbo sacro corripiuntur quartana superυ niente liberantur, translato scilicet vitioso humore e Cerebro in partes Corporis inferiores , atque per sebrim sensim absumpto. Eodem modo dici possunt progeniti Furores, & Melancholiae, quae aegritudines sunt valde Melancholicis familiares,in quibus acidum adeo
Praevalet, ut saepenumero ad umorem, & metstitiam cuncta conspirent. Ne autem mala ista ingruant, oportebit statim ac opportunum tempus incipientisAutumni tulerit,COrpora his obnoxia ejuscemodi sese fluitatibus repurgare , atque lalubriori, temperatiorique victu alere. Quocirca ex Hippocrate Galenus Comm. 7. 6. Aphor. commendat in iis, qui aegri futuri sunt, convenientem purgationem male affect rum humorum, ut subinde praeve latur illorum malitia, atque imminens, aut futurus Morbus prohibeatur; Neque solum purgatione satis erit superabundantes , vitiososque succos educere, sed & ultra opus erit relictum fortasse in sanguine,aut
viscerum fermentis vitium emendare , usu praesertim medicamentorum acido, Autumno vaganti, occurrentium, qualia sunt, quae ex chalybe conficiuntur. Postquam autem
Morbi advenerint, oppugnato iis, quae in nostra Praxi sigillatim sunt
'eme vero Morbi lateratis , Pulmonis infammationes, Gravedines , ct Raucedines, Tu es, dolores pectoris, laterum, lum
inter morbos hyemales referendi sint nonnulli ex Autumnalibus, quemadmodum in caeteris Anni tempestatibus antea notavit Hippocrates, valde dubitat in Comm.Gal. Sed parum resere, suo ex communi v
luerit, ut ipsemet subdit, hoc quoque in loco Nos stibaudire dictortim aliquid si sis simpliciter pronum
riare , tanquam nihiι autumnale tempus cum Θemati communicet.
62쪽
Verum enim vero voluit solum hieregritudines hybemas referre , quae frequentiores, urgentioresque esse solent, omissis aliis, quae communes sorent, & tacite subintelligi vi
Primo autem Pleuritides,seu Morbos laterales recenset; mox addit dolores pectoris, & laterum,ne quis putet, eumdem morbum sub diversis vocibus inutiliter repetitum significare. Et quidem morbos laterales
hic intelligi proprie pleuritides, graecus Codex manifeste declarat; laterum vero,& pectoris dolores solummodo ad musculos, & partes exte nas Thoracis pertinere putandum est, cum non raro doleant solum Costae, & partes exteriores pectoris citra inflammationem, a solo confluxu serosioris lymphae in glandulas ejusdem subterculaneas, vel etiam
ab impedita perspiratione. Addidie
in i per Pectoris, & laterum, desumpta nimirum differentia nominis a loco potius, quam a natura aegritudinis, quoniam aliquando dolent partes Thoracis anteriores , quas pectus appessamus; quandoque vero latera, & partes ejusdem posteriores, scapulae, dorsum. At unde Morbi lateralis, qui inflammationem praeseserunt, hyberno tempore algido contingant Profecto eos progigni fatendum ab impeditis, detentisque halitibus, qui cum pectoris internas partes ab inspirato frigido aere non leviter affectas, potissimum invadant, propterea Pleuritides, & Peripneumoniae suboriantur. Accedit , quod hre- mali tempore sanguis consistentior fit, atque glutinosis, acidisque succis inficitur, qui exiles, angusta'.
pleurae arteriolas pervadere nequeuntes ; facile in his haerent, & inflammationem inducunt . Eadem ratione Pulmonis Inflammationes per idem tempus accidunt, atque eo magis, quo Aer impurus , nitratis vaporibus resertus ejusmodi consistentiam in sanguine adjuverit , transitu per pulmonis vasa habito, ubi Aercum illo commiscetur, observatione uverit. Gravedines, & Raucitates me- me potissimum vagari notissimum est, tum a serosis humoribus tune vigentibus, tum ab humidis, & a strinis Aeris alterationibus, Cerebrum , cunctasque glandulas gra vantibus, ut alibi etiam notavimus. Cum vero non solum Caput asperae Arteriae, sed etiam bronchia , &Pulmo ipse immodice iri igantur. quin immo ut saepe evenit; quodammodo obstruuntur, Tusses quoque fiunt, & Anhelationes, alia que pejores Pectoris, & Pulmonis aegritudineS.
Quod si humores isti, vaporesque internam pectoris partem non occupent , sed potiuS externam, qui CO-stis adjacet,dolores afferent laterum.& lumborum, lassis nimirum musculis ibidem dispositis; cumque partes istae mutuo communicent inter sese , propterea fit, ut non raro simul una
compatiantur , quare aegrotantes
ipsi indiscriminatim de dolore dorsi,
scapularum, laterum,& lumborum conqueruntur, &vicissim unum pro
Non dissimili modo Capitis dot
res fiunt, cum humores, vapore'; meninges Cerebri, aut pericranium assiciunt. Multoties autem Catarrhos praenunciant: quippe ii primum in Capite cumulantur, mox alias partes petunt, & alias, diversasque affectiones, pro partium affectarum diversitate, parturiunt. Vertigines demum, & Apoplexias antea quoque retulit Hippocrates
63쪽
evenire ex constitutionibus Austrinis, & pluviosis , quae cum potissimum hyemali tempore contingant, non mirum si illae inter hybernos
morbos hoc loco recenseantur. Αdjectos quoque legimus in graeco CO-dice Lethargos, quos non dissimiliter oriri per easdem Austrinas Hyemis constitutiones palam unicuique est. Et licet Galenus inhvijus Aphorimi Commentario illorum non meminerit, hanc camdem tamen Hippocratis sententiam referens 8. deplac. Hipp. o Plat. cum gravedine, raucitate, &tum, lethargos etiam
Hybernis modo hisce calamitatibus p cipue occurremus indicta
victus ratione, quae cumulatas sortasse humidas superfluitates, atque inductos iam crassos, acido'; succos diluat, & absumat; itemque exhibitis medicamentis aikali volatili, Praeditis, quae una simul valeant Viscera, &praesertim Cerebrum robOrare, sanguinem vividiorem reddere, crassos succos attenuare, atque
per suos ductus , prout res ipsa exigere videbitur, deducere. Hac sane ratione plures catarrhis obnoxii salubrius Hyeme, quum frequenter ae- rotare consueverant, in posterum egerunt, quam aestate.
In Asatibus autem talia contingunt: Parvis, o nuper natis Puerulis, oris ulcera qua Apb-tha voeantur Vomitus, tusses, vigilis, pavores , umbilici in-nammationes , aurium humiditates.
eos transit Hippocrates, qui q-tatibus contingunt,& in iis ordinem, ac doctrinae connexionem prae caeteris servat. Distinguit enim illas in septem, ac primam, quae Infantilis dicitur, ab ortu ad septimum mem. sem, cum pueruli dentire incipiunt. obnoxiam ait Aphthis, vomitui, tunsi, vigiliae, pavoribus , umbilici inflammationibus, & aurium humiditatibus, non quod his solum , sed quod pri caeteris; Quoniam a subita
mutatione, quam nuper nati subire coguntur, tum Aeris, tum alimenti , necesse est sanguinem , aliosque liquores, & Viscera universa qua- dantenus alterari; unde ejusinodia gritudines prodeant. Aphthae illis accidunt, vela lacte acri, &salso, vela sero, & lympha perductus salivarios in palatum delabente. Sunt namque Aphthar oris ulcuscula, quae palatum , linguam,& fauces non raro exedunt, si praesertim diutius serpant: albicant, &multoties totum oris cavum occupantes , lactioni impedimento sunt,& nisi cito succurratur, mortem inferunt. Solent etiam subsequi gallicam a parentibus, & nutricibus contagionem, & quandoque etiam ex lue insectorum osculis, amplexibus, halitu , proficissi , cum tenellae infantium Carnes facile quacumque de causa infici possunt. Neque vero solum Pueris, sed etiam adultioribus illas accidisse compertum est , adhuc venenatas, contagiosasque,& Hippocrates 3. Epidem. memorat
viguisse olim quasdam Aphthas deleterias , & contagiosas a pestilenti
A lactis etiam vitio Vomitus saepissime Puerulis accidit, vel quia inventriculo acescit, I coagulatur , vel quia sero abundans fibras laxat, atque adeo ad vomendum lacessit. Potest praeterea e Vermibus vomitu Sinferri, sicut etiam a Ventriculi languore,
64쪽
guore, cum non raro qui diu seisido Aeri expositi fuere , vomitionibus corripiantur, quique lac suxerunt a Nutricibus cibos fastidientibus, aut perperam pastis, ob malam esculentorum conditionem.
Ab Aere tusses fiunt: cum enim recens in lucem editi Aerem inspirent inaequaliter affectum, & plerumque frigidum, non mirum si tussi corripiantur, quod si fortasse, praeter Aeris alterationem, delabantur etiam serosi humores in Tracheam,& bronchia Pulmonis, non solum Tussis orietur molestior, sed etiam periculosa, a qua facile pueruli su Discari possunt, cum nequeant sufficienter extussire, & excreare; quamobrem, stagnantibus humoribus in Pulmone , facilet opprimuntur , Nsuffocantur.
Vigiliae accidunt puerulis,vel causa tussis, vel ob Ventris tormina, quibus plurimum obnoxii sunt, vel propter immodicas egestiones ex Corrupto lacte progenitas, quae illis non levem molestiam afferunt, vel ob easdem retardatas, ac diminutas, unde Intestina distendantur, & dolorem excitent. His accedunt etiam,
quae ab Umbilico recenter exsecto iis accidunt; quippe in eam partem quandoque sanguis irruit, ichores
confluunt, & tumefaciendo non raro Exomphalon inducunt. Non tamen vigiliae istae diuturnae admodum erunt, quemadmodum in Adultioribus, & Senibus, sed solum comparatae ad statum, conditionemque illius
aetatis ; siquidem puelli proclives
sponte natura sunt ad somnum , ut propterea majorem temporiS partem dormiendo consumant . Cum ergo a consueto, naturalique statu recessum faciunt, vigiles dicuntur. Pavores proprii sunt illius aetatis. Cum enim pueruli insueti sint, com-
motiones', strepitus, aliasque perturbationes pati, quacumque pro inde de causa percelluntur, contremiscunt, & pavent . Quod si a lacte in Uentriculo, aut Inressinis corrupto, vel coacto, ac fere in caseum verso, originem trahant, prosecto compunctiones praeerunt, unde non solum pavores, sed etiam motus spasmodici, atque Epileptici subsequentur, aut sola per fibras nerveas perculsione, aut etiam infensa per easdem evaporatione in Cerebrum perlata. Umbilici Inflammationes Puerulis quoque frequentissimae sunt, tum ob nuperam umbilicatium vasorum resectionem, ubi sanguis facile sta-δnat; tum a vagitu, quo partes ills intumescunt, & inflammantur. Sed&non raro vasa ipsa delaxantur, dosanguinem effundunt, non sine vitqpericulo; quamobrem obstetrices statim a partu arcte illa vinciunt, de postquam fuerint rescissa pulvere coccineo, aliove astringente inspe gunt, ut sensuinem sistant, & inflammationem inhibeant. Aurium humiditates saepi etiam Puerulos molestant, Cerebro per eam aetatem laxiori, atque humoribustum ex Aere, tum ex lacte, scatente. Notavit autem specialiter Hippocrates humidas Aurium sordes, quia reliquae per nares, &os, sine dubio ejusmodi sunt; quae vero ex auribus prodeunt compactiores natura esse solent, & longe caeteris parciores. Neque tamen solum per aures, sed etiam per totum Caput, collum, &faciem serota excrementa repurgantur, immo aliquando nec satis, ut& colli glandulae non intumescant, strumarum instar , non sine graviori
Ut igitur ab his infantes praecaveantur, statim a partu cochleare unum olei amgyd alarum dulcium E sim-
65쪽
simplici expressione eliciti,& sacch ro rotato commisti sorbeant; mox injurias ambientis Aeris evitent, dei de lac sugant a nutricibus sanis,optia me altis, sobriis,juvenibus, hilaribus,& bonae constitutinis . Praeferendum autem semper laret maternum,
veluti magis analogum ei, quod intra Uterum saltem ultimis diebus cessit illis in alimentum: idque nedum ad Corporis salubritatem facere, sed etiam ad mores, ostendere satagit Phavorinus apud Gellium. Inde enim ea praesertim beneficia' prodeunt, quae e Colostro exsucto
oriri palam est, quippe est hoc illis
utilissimum medicamentum ad repurgandas universas Ventris sordes, inhibendasque lactis coagulationes; unde tot, ac tanta mala Infantibus
contingunt. Sed quis unquam id vulgo, ac ignaris Medicis persuaserit λ hi enim primum lac e mammis
prodiens adeo nocuum existimant, ut pro veneno habeant. Caeterum omnia alia remedia, aut vana sunt, aut nocua, praesertim si interius adhibeantur ; cum tenelli pueruli nil quidpiam aliud sufferant ore assum. Ptum,quam purum lac; quandoquidem Ventriculi fermentum nulli alii, quam lacti dissolvendo, tum est aptum, per mollem, laxamque ejus aetatis constitutionem.
APHORISMUS XXV. Inprogresu veris, cum iam dentire incipiunt, gingivarum prurigines , febres , convulsones , alvi profluvia , , maximὸ cum caninos edunt dentes , O' iis praesertim pueris, qui crastissimi sunt, O aloos duras habent. PLerumque incipiunt dentire Pueri septimo mense ; sed tamen &ante hoc tempus quoque passim experimur , immo & quosdam cum dentibus intra uterum progenitis prodiisse, & vidimus nos, & alii plurimi fatentur; unde dentatos illos dici resert Pliniust Hinc autem lib. 'non revera nasci dentes putandum, quasi vero post aliorum ossium structuram generentur, sed solum peream aetatem erumpere, & conspicuos fieri, nimirum e maxillarum alveolis, in gingivarum fastigium productos; quamobrem has qu dammodo perisrari , ac lacerari contingit; unde tantus dolor, cum pruritu, febribus , aliisque sympi
malis. Indicio autem est mandendi aviditas, qua nimium anxii. & laciterato sugunt, & mammarum papillas mordent, & quidquid illis οὐ
fertur, dolentibus gingivis apponunt, ut veluti a Natura edoct i dentium eruptionem coadjuvent . In quam eamdem rem peritae nutrices pastillos huic usui conserentes conficiunt, & dentientibus puerulis data opera mandendos exhi
. Accidunt hoc eodem quoqῖ tempore sebres ; sive quod adveniant symptomaticae a dolore, & inquietudine puellorum, sive ab impetu
Naturae, dentium eruptionem promoventis ; sive etiam a permutatione fermentorum, quae in cibos deinceps mandendos in Ventriculo acuuntur; ut proinde fermentatione
excedenti in sanguine inducta febris oriatur, quae illius aetatis comes est indissolubilis. Si tum enim incipiunt Pueri solidiores cibos exquirere, &mandere , plane. sermenta exigunt valentiora, quae illos conficiant. Hac propterea de causa sanguis mutatur, felicus humor cumulatior fit, urinae coloratiores apparent, faeces compactiores, furfures abundantiores,
66쪽
innovati , permuta lique Corporis
Convulsiones, seu motus Convulsivi per hoc etiam tempus accidunt, vellicatis nimirum Nervis a vaporibus , vel humoribus ex mala lactis , aliorumque ciborum commistione progenitis; siquidem facile lac acescit, & corrumpitur a misceta cujusvis alterius rei cum illo non consentientis; unde haec, & alia graviora mala oriri possimi. Non tamen est necesse, ut humoreS, aut vapores ex vitiato lacte, & cibo degenerati, Cerebrum, & nervorum principium petant, cum si tantum In testina vellicent, Pylorum, Ventriculum, in
Puerulis, motus excitent convulsi- vos, ob nimiam partium teneritudinem, vel saltem cruciatus, tormina, inquietudines, dentium stridores, vagitus, & eiulatus.
Quemadmodum vitiosi succi , si Cerebrum, & nervos afficiant,Conuulfiones, & EpilepticOS motus pariunt; ita si ad alvum vergant, afferunt Diarrhoeas, ex levissima etiam causa fieri solitas in illa aetate 3 unde Hippocrates peculiari libello dὸ Tentitione inquit: Qtubus in dentitione alous plus Bisducit, minus convelluntur : quι vero dentientes habitiores manent, re altiore somno utuntur , magis obnoxii sunt convul lani. Qui beme denitunt, reliquissimilibus exissentibus, melius liberantur: non omnes in dentiatione convul moriuntur , sed mutri etiamservantur, edi c. Itaque juxta humoris abundantiam, & in unam, aut aliam partem Lorporis inclinationem, diversa contingunt pueris dentientibus aecidentia; ut proinde jure dictum sir,quibus alvus plus sub
ducitur, minus convelluntur, depOsito nimirum ad alvum humore.Quid autem pro alvi profluviis intellexerit Hippocrates dubitari potest. In Gr eo Codice scribitur δια uti, aegritudines quidem alvi, atque ex humoribus acribus, &biliosis progigni putatae. Verum pueruli neque humores istos generare dicuntur ex Galeno, neque in alvi profluviis humores egerunt acreS, amaros, &bialiosos, ut patet ex linctu canum,qui egestas ejusmodi puellorum faeces avidissime devorant. Hinc crediderim Diarrhoeam hic intelligi latissima plane significatione, utomnem,&quamcumque excedentem alvi evacuationem complectatur; quippe in puellis egestiones immoderata endent solum ab indigesto, & degenerato lacte, quod licet colorem aliquando reserat flavescentem,non tamen acritatem, aut amarorem sep it, nec biliosam, felleamque conditi nem, sed solius se rosae, nec omnino butyro exutae portionis depravatae materia est: serum namque, & butyrum cum permutantur saepissime flavum colorem exhibent; priterquam- quod a varia, diversaque mistura caeterorum succorum, atque a depravatis secretionibus, non raro etiam in adultioribus, hi, aliique colores in excretis observari consueverunt, ut propterea nimium coloribus credendum non sit, quod & alias a nobis est
Haec autem illi potissimum aetati accidere subdit Hippocrates , euidentes canini erumpunt; suntque hi, quos Graeci Cynodontas appellant, vel quod Canum dentibus exertis similitudinem reserant, vel quod soliditate, & acutie ad instar illorum caeteris praestent, & utritaque supemi duo, totidemque inferni, quatuor primoribus, & incisoribus adjacent, duritie, firmitate, ac longitudine praecellentiores, cum his res durissimas frangere soleamus. Aliquando,
67쪽
statim ac anteriores comparuerint, enascuntur; interdum etiam postea ad annum, pro varia scilicet Corporum constitutione: quocumque autem tempore prodeant , semper sunt caeteris molestiores. Qua autem ratione iis praesertim
ista asperius accidant, qui crassissimi sunt, & alvos duras, adstrictasque
habent, majoris videtur ponderis dissicultas. Galenus In Commentario id retulit ad convulsiones tantum , ut proinde velit crassimi nos, &alvos duras habentes, convulsioni-hus magis assici, quoniam, inquit, isti
plenum Corpus habent, & abundans superfluitatibus, ideoque convulsionibus facile capiuntur . Sed revera adjecta haec verba reserenda sunt ad omnes antedictas assectiones, ut sensus fiat, eos potissimum puerulos praenarratis aegritudinibus obnoxios esse, qui crassioris, seu obesioris sunt constitutionis, quoniam his humores insunt copioliores, excrementa serosa cumulatiora, laxiores carnes,& minus sana Corporis habitudo, ut alibi edoce impocrates.
Sed cur etiam adjectum sit, requia Oos duras habent: cum caeteroqui alvos duras nacti temperiem,& habitudinem praeseserant aridam , & ex
succam, carentem excrementiS. Uerum duras alvos habentes a transfluxu humidarum superfluitatum in alias partes Corporis, hic subaudiuntur, in quibus scilicet arescunt, &constipantur faeces , quia serosiora
excrementa detinentur, & alio vergunt, quo confluere non deberent;
quamobrem sanguis, lympha, liquor nervorum, aliique peculiares viscerum humores, illis imbuti, ac male affecti,febres excitabunt, convulsi bes, dolores, aliaque incommodagraviora; Atqui in intestina soria Dae delati, magis vellicabunt, & compungent, acriusque torquentes, nedum alvi prossu via, sed etiam tormina, lancinantesque dolores inserent ;cum gravius di arrhoeis assiciantur, qui styptica sunt alvo , quam qui lubrica, vel ob desuetudinem, vel ob exquisitiorem partium sensum, vel ob
majorem confluentium succorum in illis acritatem. Sunt etiam qui putant dictiones illas disjunctim esse legendas , ut qui crassissimi sunt, obnoxii fiant praedictis affectionibus
ex una, atque ex altera, qui alvos duras habent: utraque enim causae
ficax esse potest convulsionis, ali rumque aegritudinum in hoc Aph risino memoratarum : Et quidem haec indicia tantum sunt pravς habitudinis , & exuperantis In Corpore morbificae superfluitatis. Verumtamen duram alvum habentes non Omnino styptici, &suppressione faecum laborantes intellige i sunt, sed qui
non adeo lubricam alvum sunt sortiti, cum pueruli universim solutum Ventrem habeant: quare styptici solum dicentur relati ad eos, qui solito lubriciorem nacti sunt. Tametsi hos dumtaxat dentiti nis morbos recenseat hoc loco Hie-pocrateS , non tamen quis negaverit alios plures praeter eos accidere posiser Etenim experimur per hoc idem tempus obnoxios esse puerulos Variolis, & Morbillis, quorum tamen nulla invenitur facta mentio apud Hippocratem,Galenum , caeterosque veteres graecos Medic inae scriptores, cum ab Arabibus solum in haec nostra
tempora viguisse memorentur, ut
latius infra. Caeterum his non aliter ac de aliis antea dictum, convenienti lacte, usuque rerum , dentitionem promoventium, providendum erit APHO
68쪽
Cum vero iam magis adoleverint,
. occipitio, interiora luxationes, erebri anhelitus, calculi , Itimbrici rotundi , ascarides, Ner
rucs, streis, stranguris, strumg, alia tubercula, sed prrci- pu antedicta. REcenset jam tertio Hippocrates
aegritudines Pueritiae provectioris , quae ad duodecimum, vel decimumquartum annum extenditur, atque in ea ait primum accide. re tonsillas. Sunt autem Tonsillae,
glandulae illat, quae ad radicem linguae jacent, & cum tumefiunt, ac inflammantur , ductuum Aeris, & cibi, angustiam afferunt, unde difficiles deglutitiones, & respirationes exoriuntur, quamobrem a Graecis pari-sthmia appellantur. Eiusmodi ergo inflammationes glandularum, aliarumque partium adlacentium, familiares sunt Adolescentulis, aut quia sanguis per eam aetatem vegetior, &abundantior factus nequit commO- de intra proprios ductus contineri, ut propterea in vicinas parteS eL fluat; aut quia refluentes per suos ductus a Capite lymphicos, &pituitosos humores glandulae istie excipiunt , & tumefiunt, atque impedito aliquatenus in ipsis sanguinis circuitu, nec illo sat bene repurgato, similes exoriuntur i nflammationes. Mox subdit, Vertebrae occipitis ad interiora luxationes . Hae fiunt in pueris, vel a tumoribus, & inflammationibus musculorum,& glandu- Iarum colli, squidem eam aetatem valde strumis obnoxiam experimur; vel etiam ab illapsu crudorum humorum in interstitia vertebrarum ,
i quandoquidem laxatis, amplificatisque viis, quae musculos, & ligamenta illarum interjacent,ob aetatem accretioni summe vacantem, promptius e Capite confluunt humores invertebras, tunc magis motu exagitatas; unde facile postmodum luxationes exoriuntur . Quod si ulte rius contingat impediri respirationem ab hujusmodi vertebrarum Cervicis luxationibus, lethalis exurgit Angina, ut docet idem Hippocr
Crebri praeterea anhelitus iisdem
contingunt a congestis crudis humoribus in ductibus Pulmonum. Pueri etenim voracissimi sunt, & facile crudum nec bene elaboratum chylum conficiunt, qui deinde per ramum thoracicum in pulmonem perlatus, praevasorum angustia, &Visceris laxitate, haerescit, & anhelitum inducit. Sed & comprimitur saepenumero Pulmo, atque in suo motu quadantenus impeditura sanguine, tunc temporis vegetius fermentescente, & per Aeris misturam vasa spiritalia efficacius amplificante equo fortasse argumento Galenus adnotavit s. metb.cap. . s. UnOchas febres ex sanguine progenitas Asthmaticas esse, quoniam effervescens sanguis pulmonis ductus vehementer dilatat , ejusque substantiam opprimit, unde anhelitus, &Asth
Calculi insuper his fiunt, magis tamen in Vesica, quam in Renibus: Isti enim molles , & laxi cum sint,
meatusque habeant, qui peream aetatem prompte expanduntur non tam facile crudos, crassosque succos detinent, sed ultro illos sine ullo impedimento in Vesicae cavum delabi sinunt, ubi diutius haerentes in calculos vertuntur, adiuvante plurimum sale illo urinario tenaces istos,' E 3 ta
69쪽
/ tartareosque succos figente, & coagulante . Deponi autem crudos, crassosque succos, & quidem plurimos in Vesicam patet e ridenter ex eo, quia puerorum urina multo,
inutilique sedimento scatet, quod, cum illa consistit, subsidet ,&bundo
Lumbrici etiam sunt admodum Pueris familiares , & tum tereteS,
tum ascarides dicti, de quibus late
Galenus in Commentario huius . Modum autem , & locum generationis istorum, diversosque astectus exinde provenientes non est ut hic diutius inquiramus ; Sat enim ab aliis magnet notae Viris de illis actum: solum tamen addam, quod quemadmodum hi familiares sunt pueris, ita nullius periculi esse solent: quamvis
si teretes Ventriculum occupent, vomitus, convulsiones , febres, &dolores pariant non omnino con
Verrucae, vulgo porri, sunt tubercula dura in cute erumpentia, rotunda, &sensus expertia. Sponte sua sepenumero abscedunt, &exiccantur, aliquando vero etiam acribus, & erodentibus medicamentis non cedunt, atque ad plures annos perdurant. Comparent autem pudirili hac aetate transpositis in cutim consistentioribus succis glandularum subterculanearum, repurgatoque sanguine ab excrementis tartareis, & faeculentis, in callos veluti degenerantibuS. Satyriae quaenam sint, non adhuc, bene constat inter Expositores. Galenus in Commentario ne verbum
quidem de illis facit; meminit tamen earum alibi, referens voces Hippocratis rariores, vocavitqpe satyriasmos , vel potius satyrismos,
tumores scilicet circa aures erum
Plat. fere cum strumis confundere videtur. Sed & ex eodem Hippocrate satyriasmus, vel satyriasis d iversas aegritudines significat ; aliquando Elephantiasim, quod Elephantiaci,
more Satyrorum, in Venerem ferantur: quandoque pudendi perpetuam tensionem; & interdum auarium retorsionem, & labiorum tumefactionem, quo etiam vitio Satyri laborabant. Hoc autem loco saty riasinum , subdit Heurnius, speciem quamdam esse parotidis. Verum ex eo, quod Galenus in contextu vocem hanc Omiserit, nonnulli putarunt fuisse perperam in graeco Codice adjectam, vel cum strumis convenire, vel etiam pro satyriasmo legendam seiriasim, ut mavult Hieremias Triverius , vel denique phthiriasim, qui morbus est pedicularis, quammaxime familiaris pueris. Stranguriae non raro etiam Pueris accidunt, iis praesertim, qui cum lotio arenulas, & viscosos succos emi tunt, aut Vesicae calculo laborant ;quamobrem non dissimili ex causa in his fiunt, ac in aliis dictum est. Strumae, & alia tubercula, tum in glandulis cervicis, tum in caeteris aliis partibus glandulosis erumpentia, a decubitu, & secretione humorum dependent: cumque glandulae colli potissimum depositos e Capite inutiles succos excipiant, propterea fit, ut strumas, aliosque tumores his consimiles contrahant: ejusmodi autem crassis, crudisque glandularum tumefactionibus pueri prae caeteris subiiciuntur, ob nimiam voracitatem , malamque chylosis elaborationem. Per hanc eamdem aetatem solent Variolae, & Morbilli ' comparere , nostra tempestate adeo pueris familiares, ut vix unum , aut alterum
invenias ab his immunem. De his apud
70쪽
apud Hippocratem, Galenum , caeterosque Graecos Auctores nulla mentio facta reperitur: qui autem primi illorum meminere , fuerunt Arabes. Et quamvis ab Hippocrate memorentur in libris Epidemio runa pustulae, exanthemata , & turbecula culanea, illa tamen potius pestilentiarum symptomata fuere, Omnino differentia a Morbillorum, & Variolarum proprietatibus, quippe indiscriminatim quamcumque aetatem afficiebant; neque vero figuram , circumscriptionem , quantitatem , procedendi modum,resolutionem,&generalem totius Corporis ex illarum eruptione assectionem referebant, quemadmodum nostra aetate servare Morbillos, & Variolas experimur . Hinc Mercurialis I. de Puerorum Morbis, inter morbos noviter inductos Variolas, & Morbillos revocare non veretur, id ipsum quoque deducens ex innumeris Veterum Medicorum testimoniis.
Verum unde Variolae, & Morbilli
originem traxerint, non modica est inter scriptores controversia . Ar
bibus addicti ad sanguinem maternum illam referunt, quo nimirum,inquiunt , pravis humoribus inquinato altos intra uterum ultimis saltem
mensibus, infantes, fieri postmod umobnoxios ejuscemodi criticae eruptioni. At hoc vitium in sanguine sicuti fingitur universale, ita universos afficere debuisset, etiam ante Arabum tempora. Sunt quoque qui non
semel, sed bis, & ter, & in prima, Stin media, & in ultima aetate Uariolas assi sunt, atque hi, etsi antea feribus laborassent, cum tamen sanguis priori fermentatione subactus, fuerit omnino repurgatus, & per se-hrim nihil principio proruperit, sed
non nisi media, vel postrema hominis aetate. Accedit quod Indi occidentalium regionum antequam cominmercium cum Europaeis iniissent, istius contagionis immunes extitere;& sicuti ab ipsis Hispani luem veneream in nostrates, ita in eos nostras
Alii ad malignos siderum influxus
causam novae hujus infectionis reti terunt; quo enim tempore vagari
primum visae illae sunt, viguisse aiunt trium planetarum, Martis, Veneris,& Saturni conjunctionem in signo
Geminorum, pari ferme ratione, ac
in aliis pestilentiis, atque in ipsa lue
Venerea expertum aiunt. At, esto
syderum influentias haec agere admittamus, quis sibi persuadeat, ut iisdem desinentibus, non fuisse usque adeo desectura, ut caeteris Epidemiis accidisse observatum est λ Neque insuper verisimile videtur ejuscemodi malignas syderum conjunctiones superioribus Seculis de fui sis, cum pluries adhuc Mars, Venus, & Saturnu Sab orbe condito juncti sint, atque
in posterum etiam sint coituri. Revocant alii cum Fernelio novam hanc Variolarum, & Morbillorum apparitionem ad communes causas Epidemiarum aegritudinum, Aerem nimirum, & Alimenta . Aersiquidem pravis, diversisque vaporibus insectus, varie quoque sanguinem in humanis Corporibus, & prae sertim in teneris puellis, alterat, exagitatque; unde novas aegritudines excitet. Cibi etiam id ipsum efficiunt, si mali, si varii , si dissentanei,
si insueti, si degeneres sint, atque eo magis in debilioribus corporibus ,
qualia sunt puerorum, quibus, praecarnium mollitie,& raritate a quoscumque vitium impingitur, & inlia rete cum autem in lucem editos lac
paverit, deinde duriuscula alime ta , postmodum solidiora, ac difficiliora, & deinceps multa, & varia, E 4 Pro-