De re monetaria veterum Romanorum, et hodierni apud Germanos imperij, libri duo. Marquardi Freheri consiliarij Palatini. Accedit Nicolai Oresmij episcopi Lexouiensis ... de origine & potestate, nec non de mutatione monetarum, liber subtilissimus cum

발행: 1605년

분량: 148페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

is Hreo LAI ORE SMPIVI detur mihi, quod principalis de finalis causa, propter

quam princeps vult sibi assumere potestatem mutandi monetas, en emolumentum vel lucrum, quod inde potest habere: aliter enim frustra faceret tot & tantas mutationes. Volo igitur adhuc plenius.ostendere, quod talis adquisitio est iniusta. Omnis enim mutatio monetae, praeterquam in rarissimis, accipit simpliciter involuntariξ pecuniam subditorum, quod prohibet cursum prioris monetae, melioris forte, de quam quilibet plus vellet habere quesnaliam: d inde praeter necessitatem absque utilitate, quae ex hoc pollet prouenire subditis, ipse reddit eis pecuniam minus bonam. nis faciat meliorem quam ante, hoc tamen est, ut deterioretur in posterum tribuat eis minus aequivalenter de bona quam receperat de alia. Et qualitercunque sit, ipse retinee

prosecto partem pro se. In hoc igitur quod ipse supra pecuniam recipit incrementum , contra & praeter naturalem

ipsius usum, ipsa adquistio par est ipsi v surae, & peior qu mulara: eo quod e si minus voluntaria vel magis contra voluntatem subditorum,&absque hoc quod possit eis proficere, α praeter necessitatem penitus. Et quoniam lucrum Mneratoris non tantum excedit, nec ita praeiudiciabile generaliter multis, sicut istud quod contra & supra totam Commonitatem impositum, non minus tyrannicὸ quam dolose, ita

vi sit mihi dubium, an potius debeat dici violenta praedatio, vel actio fraudulenta. M Dos mutationes monetarum, quantum es A. nonsum permittenda.

CAPUT X V L. ALiquotiens ne peius eueniat, &pro scandalo euitando, permittuntur in Communitate aliqua inhonesta de mala, sicut lupanaria publica. Aliquando etiam pro aliqua necessitate vel oportunitate permittitur aliqua negotiatio vilis, sicut est ars Campseris, vel etiam praua, sicut est usura. Sed de tali mutatione monetae pro lucro accipiendo,non apparet aliqua causa mundi, quare tantum lucrum debeat an

possit admitti. Quoniam per istud non euitatur scandalum,

92쪽

DE M v TATIONE MONET sed potius generatur ut patet satis ex octauo Capituloὶ α

multa inconuenientia inde sequuntur, quorum aliqua iam tacta sunt, & adhuc aliqua postea videbuntur, nec est aliqua necessitas siue oportunitas noc faciendi, neque potest reipublicae expedire. Cuius rei manifestum signum eli, quod mutationes huiusnodi sunt nouiter adinventae, sicut iam tactum est in Capitulo praecedenti . Nunquam enim sic factum est in ciuitatibus aut regnis olim prosperὸ gubernatis, nec unquam reperi historiam quae de noc faceret mentionem, hoc excepto, quod in quadam epistola Cassiodori scripta no- mi ne Theod orici Regis Italiae, una parua mutatio in ponde- Lib. i. Di ιν. re facta, durissime reprehenditur,&multum et seaciter reprobatur, quam quidam Arcarius fecerat pro quibusdam stipendiariis persoluendis. Vnde praedictus Rex Boetio de hoc

scribens, inter caetera dicit: Quapropter prurintia vestra limonibu erudia dogmaticis scelestam tritatem ὀ consertio veritratis eiiciat, ne cui sit oppetibile de ita integ= itate subducere. Et quibusdam interpositis rursum inquit:. Mutilari certe non debet, quod laborantibuι datur, sedis quo adius filis ex risur, compensatio m--mp astetur. Si vero Italici seu Romani tales mutationes finaliter secerunt, sicut videtur ex quadam praua moneta veteri, quae quandoque reperitur in campis; noc fuit sortὸ una de causis, quare eorum nobile dominium deuent ad nihilum. Sic igitur patet, quod istae mutationes tam malae sunt, quod de natura sua non sunt aliquatenus permittendae.

De quibusdam inconuenientibis tangenti bin Principem,q sequuntur expermutationibus . .

monetarum

C Ap UT X V II. Multa&magna inco nuenientia oriuntur ex taliter mutando monetas, quora aliqua principalius respiciuut Principem, alia tota Communitatὸ, & alia magis partes ipsius Communitatis. Vnde breui tempore nuper transacto quam plurima talia in regno pranciae visa sunt euenire, aliqua etiatam tacta sunt ante, quae tamen expedit recitare. Primo nam

que nimis turpe de nimis detestabile est Principi, fraudem

93쪽

18 NICOLA Ilo R. EsMII committere, monetam falsificare, aurum vocare , quod non est aurum,& libram quod non efflibra,& sic de talibus prius

positis x O. vixit i. capitulis, Praeterea sibi incumbit falsos monςtatios condemnare. Quomodo igitur potest satis erubescere, si reperiatur in eo, quod in alio deberet turpit sima morte punire. Rursum magnum lcandalum est sicut dicebatur viii capitulo) de vile P cincipi, quod moneta regni sui nunquam in eodem ttatu permanet, sed de die in diem variatur :& quandoque in uno loco plus valet quam in alio pro eodem tempore. Item saepissime ignoratur, his duranti-Dus temporibus vel mutationibus, quantum valeat hoc numisma vel stud, de hoc. mercari seu emere vel vendere monetam, seu altercari de precio, quod est contra eius naturam : & sic rei q ae debet esse certissima, nulla est certitudo, sed potius incerta de inordinata confusio. in vituperiumpi incipatus. Item absurdum est , &penitus alienum a regia nobilitate,prohibere cursum verae&bonae monetae res Di,&ex cupiditate praecipere, imo cogere subditos ad utendunt minus bona moneta, quasi velit dicere, quod bona est mala, i&c conuerso: cum tamen talibus dictum est a Domino per Prophetam , ne inbis, qui bonam dicitu malum malum bonum. Et iteru dedecus est principi, irreuereri praedecessores sit os, . nam qui sque tenetur ex Dominico praecepto honorareparere spuos. ipse autem progenitorum videtur. detrahere honori, quando bonam monetam eorum abrogat, α iacit eam cum eorum imagine scindere: & loco monetae aureae, quam insifabricauerunt, facit monetam aeneam in parte. Quod videtur fuisse figuratum in Libris Regum, ubi legitur, quod Rex Roboam abstulit scuta aurea, quae fecerat pater eius Salomon, pro quibus secit scuta aenea. idem quoque Roboam serdidit bis quinque partes populi sui, pro eo quod ipse vovit in principio nimis grauare subditos aut subiectos. Ad- hac autem Rex debet nimis abhorrere tyrannnica facta, cuiusmodi est mutatio talis, ut praedictum est saepe; quae etiam vest praeiudiciabilis &periculosa pro tota posteritate

regali, sicut in sequentibus diffusius .

ostendeturi.

94쪽

De Eta inconuenientibus totam Communitatem

CAPUT XVII I. IN ter multa in conuenientia ex mutatione monetae, quae totam communitatem respiciunt, unum est quod priu tangebatur 'principaliter Cap. xviii. quod Princeps. peihoc po lset ad se trahere quasi totam pecuniam Communitatis, de nimis depauperare subiectos. Et quemadmodum quaedam aegritudines chronicae sunt aliis periculosiores, &sunt minus sensibiles: ita talis exactio, quanto minus percipitur, tanto periculosius exercetur: non enim ita citi, grauamen ipsius sentitur a populo, sicut per unam aliam collectam. Et tamen nulla serE talia potest esse grauior, nullas

neralior, nulla maior. Rursum aurum de argentum proptertans mutationes & impeio rationes minorantur in regno: quia non obstante cu stodia defertur ad extra, ubi carius coia locantur. Homines enim conantur suam moneta n portare

ad loca, ubi eam credunt magis valere. Ex hoc igitur sequitur diminutio monetarum materiae in regno. Item illi de extra regnum alio quoties contrafaciunt & asserunt similem monetam in regno,& sic attrahunt sibi lucrum, quod Rex ille credit habere. Adhuc etiam sorsitan ipsa mone.

tae materia in parte consumitur, tandendo eam & refundendo totiens, quotiens solet fieri , ubi mutatione; exercentur. . Sic igitur materia monetabilis tripli citer minuti tur occasione mutationum praedrinarum. Iaitur non possunt, ut videtur, longo tempore permanere, ubi non perma neret materia monetabilis muneris ab aliunde: & sic tandena Princeps non haberet unde facere posset lassicienter de borina moneta. Item propter istas mutationes, bona mercimonia seu diuitiae naturales de extraneis regnis cessant ad illud a

ferri, in quo moneta sic mutatur: quo alam mercatores caeteris paribus praediligant ad ea loca transire, in quibus recipiunt monetam certam & bonam. Adhuc autem intrinsecus in tali regno negociatio mercatorum per tales mutationes perturbitur & multipliciter impeditur. Praeterea his mu- Aonibus durantibus, reditus pecuniae, pensiones annua -

95쪽

to NICO LAI on Es Mirles, Iocagia, censurae, de huiusmodi silia, non possunt bene &iust e taxari seu appreciari,ut notum est. Item nec pecunia potest secure mutub dari seu tradi, &sc de talibus: imo multi nolunt ista charitativa subsidia facere , propter tales mutationes. Et tame susti cientia materiae monetabilis, me catores, & omnia praedicta alia sunt necesIaria, aut valde bona&utilia naturae humanae:&opposita sunt praeiudici bi-hμ α noctua toti Communi ti ciuili. De alias inconuenientibus param Communitam tangentibus. CAPUT XIX. O Vaedam partes Commutatis occupatae sunt in negociis honorabilibus, aut utilibus toti Reipublicae, ut in diuitiis naturalibus, ad crescendum vel tractandumpro necessitate Communitatis, cuiusmodi sunt viri Eceseliastici, iudices, milites,agri colae,mercatores, artifices,&similes.Sed alia pars auget diuitias proprias vili quaestu, sicut Campsores, mercatores monetae,sue Billonatores: quae quidem nςgociatio turpis est,prout dictum est supra Cap. xv. Isti igitur qui sunt quasi praeternecessarii rei publicae, α quidam alii, sicut

receptores Sc tractatores pecuniae, & talcs, capiunt magnam partem emolumenti siue lucri prouenientis ex mutationib. monetarum ,& maliciose aut Grtui id di tantur inde contra

Deum & iustitiam: quoniam ipsi sunt' tot diuitiis immeritici tantis bonis indigni.Alii verbdepauperantur ex hoc, qui sunt optimae partes illius Communitatis. Ita quod Princeps plures de meliores subdi tos per istud damnificat, de se nimia grauat,& tame non totu lucrum venit ad ipsum, sed magnam partem habent isti praedicti, quorum negociatio vilis est, Madmixta cum fraude. Rursum quando Princeps no facit pro scire populo tempus & modum suturae mutationis monetae, quam intendit facere; aliqui per cautelas aut amicos hoc secretὸ prouident,& tunc emunt mercimonia pro moneta debili,& postea vendunt pro forti,dc subito fiunt diuites,& nimium lucrantur indebite contra naturalis mercationis legi-ximu cursum. Et videtur esse quodammodo genus monop

96쪽

duae. Adhuc per tales mutationes necesse est reditus taxatos ad numerum pecuniae, aut iniuste minui, aut iniusse saltem augeri, sicut tactum fuit ante Capitulo de mutatione appeta Iationis monetae. Item Pri nceps per tales diuersificationes de sophisticationes monetarum dat malis occasionen, faciendi falsam monetam, aut quiano nimis est contra conscientiam

eorum ipsam falsificare, ex quo apparet eis quod ista facit Princeps, aut quia nimis est contra conscientiam ipsorum, quod falsitas non ita cito deprehenditur, de possunt facilius, α plara mala his statibus perpetrare, quam si semper curreret bona moneta. Praeterea istis stantibus quam innumer

biles perplexitates, obscuritates, errores & inextricabiles dissicultates accidunt in compulis, de misiis & receptis.Oriuntur etiam inde materiae litigiorum, & variae quaestiones: malae persolutiones debitorum, fraudes, inordinationes, abusiones quam plurimae, & in conuenientia mul ta, quae nescirem explicare; forsan quibusdam enumeratis prius maiora

x deteriora, & hoc est dissicile videre..ci Communi vote ascere tutis mutationes

C A p V T XX. CVm moneta sit Comunitatis, ut ostensum est Capitulo sexto, videtur quod ipsa Communitas possit de ea ad libitum ordinare. Igitur etiam eam potest quomodo libet variare, de super hoc capere quantum placeat, de de ea facere sibi potestatem mutandi monetas. Sed hoc est contra honorem regni, attentare principem exhaereditare , immo ipsum depauperare,& statu magnificentiae destituere, non tam in iusia, quam etiam vituperabiliter pro tota Communitate, quam non decet habere Principem, nisi ,

excellenti statu pollentem.

97쪽

DE MUTATIONE MONET.si igitur ipsa decepta, vel minis territa vel coacta, concedat Principi tales mutationes, non aduertens in conuenientia quae sequuntur, & ex hoc seruiliter se sore subiectam; ipsa potest hoc statim vel quomod et reuocare. Item res qua spectat alicui quasi de iure naturali, non potest ad alterum iuste transferri. Si a tem pertinet moneta ipsi liberae Communitati, ut satis patet ex Capitulis primo & sexto) sicut igitur communitas non potest cocedere Principi, quod ipse. habeat auctoritatem abutendi uxoribus ciuium quibuscunque voluerit; ita non potest ei dare tale priuilegium mone- ararum, quo ipse non posset nisi male uti, exigendo tale lucrum, supra mutationem earum: ut satis patet ex multis capitulis. Per hoc etiam patet illud, quod addebatur ulterius

de communitate non concordi in ordinatione monetae,quod

potest condescendere, quantum ad hoc, in Principis arbitrio. Dico quod sc potest quanta ad aliqua,& ad tempus, sed non sibi concedendo potestatem tanti lucri sumendi super indebitis mutationibus supradristis. Ad aliud argumentum sumptum ex Capitulo septimo, de hoc quod Princeps potest aliquod emolumentum habAe super monetam: re pondetur faciliter, quod hoc est quasi quaedam parua permo& li mitata, quae non potest quantumlibet augeri per mutationes praedictas, sed stat sine mutatione quacunque. Ad aliud conceditur, quod Princeps potest habere reditus, & debet habere magnificum & honestissimum statum: sed isti reditus possitnt & debent alibi assignari, re aliter sumi, quam per tales immutationes indebitas, ex quibus tanta mala & tot in- conuenientia oriuntur. Sicut est ante ostensum. Posito etiam, .

quod aliqua istorum redituum essent supra monetam : ipsa tamen debent esse certae & determinatae quantitatis, sicut lu-l ra quamlibet marcham quae monetaretur, duo solidi, vel ic: M tunc istud esset absque quacunque mutatisne, siue lucrraugmento irrationabili & enormi, quod pote si proueni re ex detestabilibus mutationibus saepe dictis. De quibus finaliter concludendum est: quod Princeps non potest eas facere aut taliter lucrum accipere, nec de iure communi seu Co lusio ordinario, nec de priuilegio siue dono, concessione, pacto, sine quavis alia austoritate , vel alio modo quocunque, nec

98쪽

potest esse de suo dominio, nec sibi quomodo libet pertinere. Imo illud sibi denegare, non est ipsum exhaereditare. aut maiestati Regiae contraire: ut mentiuntur falsiloqui adulatores sophistici,& rei puta ae proditores. Rursum cum Princeps teneatur hoc non facere, ipse non meretur habere aliquam pensionem seu dominium pro abstinendo 1 tali abusiva exactionet hoc enim aliud non videtur esse, nisi pretium redemptionis a seruitute, quod nullus Rex aut bonusPrinceps debet a subditis exigere. Item supposito& non concenso, quod ipse haberet priuilegium capiendi aliquid supra

monetam pro faciendo eam bonam, & pro tenendo eam in eodem statu: adhuc etiam ipse deberet tale priuilenium perdere in casu, in quo tantum abuteretur, quod ipse mutaret de salsificaret monetam pro suo lucro, non minus cupid) quam turpiter agendo, .

IN istis duobus Capitulis intendo probare, quod exigere

pecuniam pet tales mutatiostes monetae, est contra honorem regium, de in praeiudicium totalis regalis posteritatis. iSciendum est igitur, quod inter principatum regium de tyrannicum hoc interest, quod tyrannis plus diligit de quaerit proprium bonum quam commune conserens su bditorum , de hoc nititur, ut populum teneat sibi seruiliter subiugatum: Rex autem e contrario, utilitati priuatae publicam praefert,& super omnia, post Deum&animam suam, diligit. bonum & libertatem publicam subditorum. Et haec est vera. utilitas & nobilitas principatus: cuius dominium tanto est nobilius, tanto melius, quanto est magis liberorum siue meliorum, ut ait Aristoteles,& eo diuturnius, quo in tali proposito intentio regis perseuerat, dicente Cassiodoro, absci

na imperandi I amare, quod multiseu it. Quotiens enim re- , num in tyrannidem vertitur, non longo tempore post cu-oditur: quia per hoc ad diminutionem, translationem aut perditionem omnimode properatur e maxime in regione, temperata & remota a seruili barbaria, . ubi sunt homines conuersatione , motibus&natura liberi, non serui, nec sub

tyrannide per consuetudinem indurati, quibus seruitus so-

99쪽

PE MUTATIONE MONET. Iret inexpediens, inuoluntaria, & oppressio tyrannica simpliciter violenta, igitur n5 diu permansura. Quia sicut ait Ari-atoteles. Olentricitus me cor Nuntur. ideo dicit Tullius, ruta V kη nulla τυ imperii trinia HE quodpremente metupossiet Used umma. Et Seneca in Tragedi is inquit, IMOsenta imperia nemo continuat diri 'moderam durant. Vnde principibus destitutis improperabat Dominus per Prophetam dicens, quia imperabant ruisitis cum austet itate Opotentio. Adhuc autem propositum declaratur ali- 3 ter: ait enim Plutarchus ad Traianum Imperatorem, quod

Respubbcaesi corp- quodammodo, quod diat in viti beneficio v luis animatur, Grsumma aequitaris axitur nktu, cst regitur quodam

moderamine ratioxid. Est igitur respublica siue regnum, sicut quoddam corpus humanum, & ita vult Aristoteles V. Politicae. Sicut igitur corpus male disponitur, quando humores excessive fluunt in unum eius membrum, quod saepe ex hoc inflammatur, & nimium ingrossatur, reliquis exsiccatis de nimis attenuatis, tolliturque debita proportio, neque tale

corpus potest diu vivere. Ita consormiter est de communit te vel regno, quando diuitiae ab una eius parte attrahunturo tra modum. Communitas namque vel regnum, cuius partes principantes, in comparatione ad subditos, quantum ad diuitias, potentiam & statum, enormiter crescunt, est sicut monstrum unum aut unus homo, cuius caput est ita magnutam grossim, quod non potesta reliquo corpore susten- . tari. 4emadmodum igitur talis homo non potest se iuuare,

neque sic diu vivere: ita neque regnum permanere poterit, cuius princeps trahit ad se diuitias in excessit, sicut sit per ' mutationes monetae,ut patuit Capitulo xx. Rursum sicut inmixtione vocum non placet aut delectat aequalitas nimia vel indebita, quae totam consonantiam destruit&deturpat: imo requiritur proportionata in qualitas α commensurata,qua perseuerante eminent laeti blanda modulamina chori.Sic etiam utiliter, quo ad omnes par s communitatis, aequalitas pollessionum vel potentiae non conuenit nec consonat, sed& nimia disparitas harmoniam reipublicae dissipat & corrumpit, ut patet per Aristotelem v. Politicae. Potissimὰ vero ipse Princeps, qui est in regno veluti tenor & vox principalis in cantu, si magnitudine occdat, & a reliqua communitate D discordat,

100쪽

16 NICO LAI OREsMII discordat, regalis politiae melos tunc erit tu barum. Propter quod secundum Aristotelem adhuc est alia disserentia inter Regem & Tyrannum. Tyrannus enim vult elle potentior totae ommunitate cui praesidet violenter: Regis vero tetri perantia est tali moderamine moderata, quod ipse est maior atque potentior, quam aliquis eius subditus,& tamen tota communitate in serior viribus ti opibus, & sic in medio constitutus. Sed quia potestas regia communiter dc leuiter tendit in maius : id ed maxima cautela adhibenda est&pex uigil custodia, imb altissima& principalis prudentia requ riiur ad eam prae se mandam, ne labatur ad tyrannidem: praecipue propter adulatorum fallacias, qui semper Principes ad tyranniam impulerunt,ut ait Aristoteles. Ipsi enim ut in libro Haester legitur) aures principum simplices, de ex sua natura alios existimantes, callida fraude decipiunt , de eorum suggestionibus regum studia deprauantur. Sed quoniam eos evitare aut extirpare dissicile est, ipse Aristoteles dat aliam regulam, per quam regnum potest longo tempore conseruari. Et est, quod Princeps non multum amplificet domini imsupra subditos, exactiones, captiones non faciat, libertates eis dimittat aut concedat, nec eas impediat, neque utatur plenitudine potestatis, sed potentia iure & consuetudinibus limitata vel regulata. Pauca enim sui ait Aristoteles)sunt iudicis vel principis arbitrio relinqvcnda. Aristoteles enim adducit exemplum de Theopompo Lacedaemoniorum Rege, qui cum multas potestates atque tributa populo remisitset, ab autecessbribus imposita, ipse quidem uxori ploranti & i mproperanti, Turpe usi re num mimm emolumem Aliis tr dere, quam se epissita patre, Respondit dicens: T rado dia- tarni m. O diuinum oraculum, O quanti ponderis verbum,&in palatiis regiis literis aareis depingendum. Trado, inquit,d titurrim, ac si diceret: Pliu aura re ra m duratione temporis qua Dd mmmum moderatione potestatu. Ecce plus qui Salomon hic.

Nam si Roboam de quo supra memini) a patre suo Salomone regnum sic compositum recepisset, de tenuisset, nunquam decem de duodecim tribus perdidisset, nec sibi impropera-Mos tum H illet: Tropha insemen tuum inducere iracundi ad liberos tu Aest caterissiaritiam tuam ,πrfaceres imperaum si pertis m. Sic

igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION