Elementa philosophica de cive, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1760년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

s8 RELIGIO. Cap. XVII.

que scripto concederet, ita tamen ut imperium civile retinuisite intelliger tur, scriptum tale validum erit; nec quicquam transferet, quod ad retinendum , & bene administrandum imperium , sit necessarium. Nam per cap. I. art. q. transferre jus nemo dicitur, nisi dederit Agnum idoneum volantatis

transferendi, qui vero voluntatem --

tinendi imperium aperte significavit , non potest dedisse signum idoneum transferendi media ad imperium neceLsaria. Non erit igitur hujusinodiscriptum signum voluntatis , sed ignorantiae in contrahentibus. Secundo , considerandum est quam absurdum sit, civitatem, vel summum imperantem conscientias civium regendas committere hofit. Sunt enim, ut supra ostensum est cap. s. art. 6. inter se in statu hostili, quicunque in unitatem personae non coaluerunt. Neque obstat

quod non semper pugnent: nam Minter hostes induciae fiunt) sussicit ad hostilem animum , quod dissidentia

fit, quod civitatum, Regnorum, imperiorum fines, prassidiis armati, statu vultuque gladiatorio se mutuo , etsi non seriant, ut hostes tamen intueantur. Postremo , quam iniquum est

id postulare, quod ipsa postulandi ra

tione

432쪽

Cap. XVII. RELIGIO. H9-tione juris alieni esse confiteris λ Ιnterpres sum Scripturae Sacrae , tibi, qui civitatis alienae civis es. Qua ratione ' Quibus pactis inter me & te λΑutoritate divina. Unde cognita Ex Sacra Scriptura; en librum, lege. Mustra, nisi & eandem mihi interpreter ; mei ergo juris est, & caeterorum singulorum civium, ea interpretatio a id quod negamus ambo. Restat ergo quod in omni Ecclesia Chrisiana, hoc est, in omni civitate Chrisiana,

Scripturae Sacrae interpretatio, hoc est, jus controversias omnes determinandi dependeat & derivetur ab autoritate illius hominis, vel coetus , .penes quem est summum imperium civitatis. XXVIII. Quapropter omnino duo Christa-

sunt genera controversiarum, unum civi-

circa spiritualia, hoc . est, circa quaesti- temones fidei, quarum veritas ratione nata β ripui tures1 mvestigata non potest, quale pretarid sunt quaestiones de natura & osscio fere per CHRIsTI, de praemiis & poenis suturis, 'sores de resurrectioue corporum, de natura Se miso' sciis Angelorum, de Sacramentis Se R 'cultu externo, & similias alterum circa quaestiones scientiae humanae, quarum Veritas ratione naturali, & Syllogismis elicitur, eX pactis hominum de definitionibus id est, receptis usu, dc con-- sensu

433쪽

ω. RELIGIO. Cap. XVII. sensu communi, vocabulorum significationibus) quales sunt quaestiones omnes juris & Philosophiae. Exempli causa, quando in jure quaeritur, an sit promissum & pactum , necney id nihil aliud est, quam quaerere an Verba talia, tali modo prolata, appellentur communi usu & consensu civium promissum, aut Pactum; quod si sic appellantur , verum est pepigisse; aliter, fabsum. Veritas ergo ea dependet a pactis & consensu hominum. Similiter quando quaeritur in Philosophia, an idem possit esse totum in pluribus simul locis; determinatio quaestionis dependet a cognitione communis consem

sus hominum, circa significationem VO-cabuli Totius; siquidem enim homines quando dicunt, totum esse alicubi, significant communi consensu , intelligere se, nihil esse ejusdem alibi; falsum est, idem esse in pluribus simul

locis. Veritas ergo ea dependet a consensu hominum, eademque ratione in caeteris omnibus Iuris & Philosophiae quaestionibus. Et qui contra hunc com

munem circa rerum appellationes con

sensum hominum, ex obscuris scripturae locis aliquid statui posse judicant, tollendum judieant & sermonis Usum,& una omnem societatem humanam. Dicet

434쪽

Cap. XVII. RELIGIO. UIDicet enim qui vendiderit totum agrum, esse totum uno cessite, & reliquum tanquam non Uenditum retinebit: imo ipsam tollit rationem, quae nihil aliud ost praeter veήtatis per i lem consensum faetie investigatio. Hujusmodi itaque quaestiones non necessise est ut determinet civitas per interdipretationem Scripturae sacrae; non enim

pertinent ad Verbum Dei, eo sensu quo sumitur Verbum Dei pro Verbo de Deo, id est, Doctrina, Evangelicas neque Obligatur, qui habet Ecclesiae Imperium, ad hujusmodi judicia adhibere Doctores Geloiusicos: quaestionibus autem si dei , id est, de Deo, quae captum humanum superant, decidendis, opus est benedictione divina ne pollimus falli , saltem in necessariis) per impo sitionem

manuum ab ipso CHRISTO derivanda. Nam cum ad salutem aeternam obligemur ad doctrinam supernaturalem, scquam propterea intelligere est impossi hile, ita destitui, ut falli possimus in necessariis, repugnat aequitati. Infassi bilitatem hanc promisit Servator noster in iis rebus quae ad salutem sunt ne

cqssariae) Apostolis usque ad diem jucticii , hoc est, Apulsis Sc Pastoribus ab Apostolis succestive per impositionem

manuum consecrandis. Obligatur ergo R quate'

435쪽

662 RELIGIO. CV. XVII. quatenus Christianus, is qui habet civitatis imperium, Scripturas sacras, bi quaestio est de myseriis fidei, per Ecclesiasticos rite ordinatos interpretari. Et silc in civitatibus Christianis judicium M sspiritιialium Se temporagium pertinet ad autoritatem civilem. Et is homo vel coetus qui summam habet imperium, caput est & ciυitatis Se Ε clesiae: una enim res est Ecclesia & civitas Christiana.

CAPUT XU ΙΙΙ.De ueeessariis ad Introitum in Regnum

a. Proposta disscustas de repugnantia obediendi Deo ct hominibus, tollenda per distinctionem inter neeessaria ct non necessaria ad salutem. II. Omnia necessaria ad salutem continori in fide di obedientia. m. Qualis seqtLae requiritur obedientia. Iv. Quid si Fides, ct quomodo distinguatur a professione, a scientia, ct ab opinione. v. Quid sit credere in CHRISTUM. VI. Unicum articulum, IEsuri EgsE CHRISTUM, necessaritim esse ad salarem, probatur ex scopo Evangelistarum. VII. Ex praedicatione Apostolorum. VIII. Ex Deilitate Religionis Chri setianae. IX. Ex eo quod si sun lamentum m

436쪽

lorum verbis. XI. In eo Articulo contineri sdem veteris , Tesamenti. ΚII. Fides o obedientia quomodo concurrant ad salutem. XIII. In eiυitate Chrisiana', nullam esse repugnartiam intre maudata Dei O eivitatis. XII. 'Doctrinas qua hodie eontrovertuntur de Religione, spectare plerasque a/ jus regnandi. I. A Utoritatem omnem in rebus *- Propo Metilaribus derivare ab autoritate tu depcuia

ejus qui summum habet imperium , is ae r sive is unus homo sit, hoe unus coetus, pμ μηθ' in consesso semper suit. Eandem in ἴαί. . Diritualibus ab autoritate Ecclesie de hominibu

pendere ex proxime antecedentibus tollenda manifestum est; & praeterea hoc, civi- per disin talem omnem Christianam esse Ecclesi- tionem inam hujusmodi autoritate praeditam. I 69'Ex qu1bus colligere etIam quantum sistalibet ingenio tardus potest , in cimitate ad I uis . Chrisiana, hoc est, in civitate cujus ιe,n. summum imperium habet Princeps vel

coetus Christianus ) omnem uniri sub Christi potesatem tam secularem quam spiritualem; ideoque in omnibus, iis

esse obediendum. Contra autem x . quia obedire oportet ' Deo , m 'IF quam hominibus , orta est dissicultas, Quo

paeto ossediet1tia tuto id praestari ponit , si quando imperatum fuerit aliquid , quod CΗBIsΤUs fieri piohibet. Caula disticultatis est, quod cum Deus non

437쪽

D RELIGIO. Cap. XVIII.

amplius per CHRIsTUM deerophetas viνa voce nos alloquatur, sed per Scripturas Sacras , quae a diversis diverse accipi untur, sciunt quidem, quid Regesimperant & Ecclesia congregatat utrum vero id, quod imperant, sit contra imperata Dei, necne, id nesciunt, sed fluctuante obedientia inter poenas mor- . tis temporalis, O sipiritualis, tanquam navigantes inter S IIam & G2 bdin incurrunt saepe in utramque. Qui ve

ro necessaria ad salutem, a non neces.sariis recte distinguunt, nullam h jusmodi dubitationem habere possunt. Siquidem enim mandatum Principis vel civitatis tale sit, ut obediri ei possit sine jactura salutis aeternae, injustum est, non obedire, de locum habent praecepta Apostolica : Servi, obedite per

Omnia Dominis carnalibus. Filii, obedite parentibus per omnia: Col. ἶ. V. IO. 22. de mandatum CHRISTI : Super

Cathedram Mosis lederunt Scribe ct mari μi , Omala ergo quaecunque dixerint vobis , servare ct facite : Matth. 23. U. 2. Contra, si facere jusserint quae puniuntur morte aeterna , insanum est, non potώri mori mortem naturalem , quam obediendo mori in aeternum. Et lo-

438쪽

nimam autem non po fiunt occidere, Matth. IO. V. 28. Videndum itaque est quae snt ea omnia, quae ad salutem sunt necessaria. lIIo Sunt autem nece saria ad salutem omnia omnia duabus vii tutibus comprehensa, necessaria Fide , Obedientia. Harum posserior o alutems persecta esse posset, sola sufficeret,ne damnaremur; sed quia, & lam diu ob ἱ-i

omnes rei si mus contumaciae adversus Deum, in ' Adamo; & praeterea ipsi actu peccavimus: non sussicit obediem tia sine remissone peccatorum. Ea Vero , unaque introitus in Regnum coeli,

Fidei praemium est. Aliud ad salutem requii itur nihil. Non enim clauditur negnum Dei, nisi peccantibus , id estiis, qui debitam legibus Dei Obedientiam non praesiteruiit; neque illis, si credant articulos necessarios fidei Chrisitianae. Iam si cognoverimus, in quibus conssat obedientia, & qui sint articuli inecessarii fidei Christianae; manismum

que jussu facere, & quibus abstinere

debeamus.

III. Per obedientiam autem, hoc lo- ssalisco, significatur iasi factum, sed vo- si ea, quαtunt; & sudium, quo proponimus co- :requiraturnari quantum possiumus, obedire in Rhediem futurum. . Quo sensu ,οκ obedientiae με - R 3 aequi-

439쪽

aequivalet Poenitentia. Consistit enim Poenitentiae virtus non in dolore, qui peccati recordationem comitetur, tedi

in conversione in viam, & instituto non peccandi amplius, sine quo doloriale non poenitentis, sed desperantis. esse dicitur. Quoniam autem qui Deum amant, non possunt non velle obedire legi Divinae, & qui amant. proXimum, non possunt non Velle oberi dire legi morali, quae consistit, ut sin pra capite 3. ostensum est, in s perbiae, ingratitudinis, contumeliae, inhumanis iis , inclementiae, injuriae, similiumque offensarum prohibitione, quibus proximi laeduntur. Itaque voci obeatemtiae aequivalet etiam Amor. sive Charisas; Etiam justitia, quae constans uoluntas est suum cuique tribuendi 1 aequivalet eidem. Jam sussicere ad salutem Fidem & Paenitentiam, manifestum est; primum ex ipso foedere Baptismi; nam interrogantibus Petrum iis, qui Lb ipso die Lentecostes convertebantur , Duid faciemus Respondit; Poenitemini, O baptizetur unusiquisique votrum in nomine Iesu in remi ionem peccatorum: Adhor. 2. vers. 38. Nihil ergo ad obtinendum Baptismum, hoc

est, introitum in Regnum. Dei, fi ciendum aliud erat, nisi paenitere Secredere

440쪽

credere in ncmen IE IV. Pacto enim, quod fit in Baptismo , promittitur regnum coelori m. Deinde ex verbi*CΗRIsTI refrondentis ad Principem interrogantem , quid faciens vitam aeternam possideret et Mandata, no , non occides , non moechaberis, &c. quod

obedientiae; & , Vende omnia quae habes , veni, e sequere me ; quod fisi

erat. Lucae I 8. V. 2Ο. Marc. IO. V.

I 8. Et ex eo quod dicitur justus non quilibet, sed jusus ex Me vivet . est

enim jusitia voluntatis dispositio eadem, quae Poenitentia & Obedientia. Et ex verbis Sancti Marci . suoniam implerum est i mpus, O appropinquavit Regnxm Dei, panitemini O credite Evangelio; quibus non obscure significatur, non opus esse ad ingressi m in Begnum Dei, aliis virtutibus praeter poenitentiam & fidem. Obedientia itaque quae ad salutem neculario requiritur , nihil aliud est praeter voluntatem sive conattim obediendi, id est, faciendi secvndum leges Dei, id est, secundum leges morales quae eaedcm

omnibus fiunt, & leges civiles, hoc est, mandata imperantium in rebus temporalibus, & leges Ecclesiasicas in spiritualibus; quae duo genera legum in divei sis civitatibus &. Ecclesis sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION