장음표시 사용
411쪽
eorundem , prorsus eandem rem esse, duobus nominibus propter duas causas appellatam. Nam materia civitatis MEcclesiae eadem est, nimirum iidem homines Christiani. Forma autem quae consistit in legitima potestate eos convocandi, eadem quoque est; constat enim, singulos cives obligari eo venire , quo a civitate convocantur. Quae vero civitas vocatur, quatenus conflatur ex hominibus, eadem quatenus Constat ex Chrisianis, Ecclesia nominatur. XXII. Cum iisdem cohaeret &hoc, s plures sint civitates Christianae, eas simul omnes Ecclesiam personaliter
unam non esse. Possunt quidem consensu mutuo una fieri, sed non aliter, quam ut fiant etiam una civitas. Convenire enim nisi ad certum tempus& locum constitutum, non possiunt. Sunt autem personae, loca, & tempora conventuum juris civilis; neque quisquam civis, vel externus, pedem
in ullum locum inserre jure potest, nisi permittente civitate , quae loci domina est. Quae vero nisi per mittente civitate fieri jure non possunt, ea si jure fiant, fiunt per a toritatem civitatis. Est certe Ecclesia universa unum Corpus msibum, cujus caput est CHRIsTUs, sed eadem ratione, qua omnes simul homines
412쪽
Cup. XVII. RELIGIO. . I' Deum rectorem mundi agnoscentes, unum regnum, & una civitas sunt, quae tamen neque una persona est, neque unam actionem aut . sententiam communem habet. Praeterea ubi dicitur CHRISTUs esse caput corporis
Ecclesae, manifeste apparet, dictum id esse ab Apostolo de electis, quiquamdiu in hoc mundo sunt, pote tia tantum Ecclesiue sunt, quae actuante non erit, quam a reprobis quidem segregentur, inter se vero congregentur in die judicii. Ecclesia Romana permagna olim fuit; sed fines imperii egressa non est. Neque ergo universa, nisi eo sensu, quo dictum
etiam est de Romana civitate , Orbem jam totum victor Romanus habebat, cum non haberet partem ejus vicesimam. Postquam autem imperium civile in partes discerptum fuit, singulae civit tes inde eXortae, totidem erant Ecclesiae, ει quam habuit in eas Ecclesia Romana potestatem, ea tota pendere potuit ex ipsarum autoritate , quae excussis Imperatoribus , Doctores tamen Romanos habere contentae sunt.
XXIII. Ecclesiasici appellari pos Ecclesiast
sunt, qui munus in Ecclesia exercent PubliCum. Munerum autem erat aliud
413쪽
nyborum munus erat inservire mensis, procurare bona Ecclesiae temporalia,
portionesque quo tempore divitiarum omni abolita proprietate de communi alebantur ) in singulos distribuere. Magistri autem pro ordine, alii Apollyoli, alii Episcopi, alii Presbyteri, hoe
est, majores natu sive seniores, appellabantur ; non tamen ut Presisteri nomine aetas, sed secium distingueretur. F uit enim rimotheus Presbyter, quam
quam juvenis; sed quia plerumque
Seniores ad mi steria adhibebantur, nomen aetatis ad significandum munus usurpatum est. Iidem Magy8ri pro diversitate manerum vocabantur alii Vtili, alii Prophetae, alii Eυangelistae, alii Pastores seu doctores. Et opus qUidem Aposolicum universum erat; Pro pheticum autem , revelationes proprias in Ecclesia, proponere; Ευ.ingetificum, praedicare, sive praecones esse Evangelii apud infideles; Pastoritium, docere, confirmare de regere animos eo
rum, qui jam crediderant. Eleaiο- XXIV. In Electione Ecclesiasticonem Eccle- rum duo consideranda sunt ; electiss*s ς' personarum, & consecratio sive insti- ωρὰ adsi tutio 3 qu e & Ordinatio appellatur elsam. Primos Apostolos duodecim ipse CHRI- .consecra- STUS 6c elegit Sc ordinavit. Post ascen
414쪽
cap. XVII. RELIGIO. Isionem CHRISTI, Matthias in locum rionem ad Iudae proditoris suffectus est, Ecclesia rasore . quae ex lic minibus circiter centum & viginti tunc temporis conglegata est duos eligente: statuerunt enim duos:
sorie unum Matthiam approbante. A
que duodecim hos appellat Sanctus Paulus magnos & primos Apostolos; item Apostolos circumcisonis. Postea additi duo alii Apostoli, Paulus & Bamnabas: ordinati quidem a Doctoribus& Prophetis Ecclesiae Antiochenae quae erat Ecclesia particularis ) per impositionem manuum , electi vero jussu Spiritus sancti. Quod fuerint ambo Uoli , constat ex decimo quarto Adtot Lm, versu I3. Quod Aposola tum EX eo reces erunt, quod jussu Spiritus sancti a Pior hetis Doctoribusque Ecclesiae Antiochente segregati stelint ad opus Dei, cstendit ipse Sanctus Paulus, qui distinctionis causa vocat se Apostolum segregaltim in Evangeli mDei. RCm. I. V. I. Sed si quaeratur ulterius ; qua autoritate fastum sit, ut
pro jLssu Spiritus Sancti receptum sit, quod Pior heiae & Doctores illi pio-fectum a Spiiitu Sancto esse didierint,
respondendLm necessario est, Atitor tate Ecclesiae Antiochenae. Prophetae
415쪽
-2 RELIGIO. , Cap. XVII. enim & Doctores antequam admittantur , maminandi sunt ab Ecclesia; dicit enim Sanctus Iohannes: Nolite
omni spiritui credere, sed probate *ir rus, s ex Deo sunt, quoniam multi πει
do Prophetae exierunt in mundum. Aqua autem Ecclesia, nisi ad quam scripta est ea Epistola λ Similiter reprehendit Sanctus Paulus Ecclesias G ιatiae quod .judaizarent; Gal. I. vers. q. etiamsi viderentur ipsi id facere Auctore Petro; nam cum dixisset, se Perrum ipsum reprehendisse his ver his : Si tu, cum Iudaeus sis, rentiliter vivis ct non judaice, quσmodo Gentes cs-gis judaitare λ non multo post interrogat ipsos, dicens: ' Hoc solumi a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepisis, an ex auditu Meis Gal. 3. vers. a. in quo pinet id quod reprehendit in Galatis, fuisse Iudaismum, quamquam Petrus Apostolas judaizare
cogeret. Cum igitur, quos doctores sequeretur Ecclesta es non Petri, neque ergo hominis erat determinare, etiam Ecessae Antiochenae autoritati innite-hatur Doctorum & Prophetarum suorum electio. uoniam autem Perdoctorum , sic electorum , impositionem manuum, Spiritus Sanctus segregavit sibi Apostolos, Paulum de Bam
416쪽
p. XVII. RELIGIO. μῖnabam; manisessum est, summorum in Ecclesia qualibet Doctoium consecrationem. & impostionem marinum ad ejusdem Eecissae Doctores pertinere. Episcopos autem, qui & Presfγteri vocati erant , etsi non cmnes Presbyteri Episcopi, ordinaverunt tum Aposoli, nam Paulus & Barnabas cum docuis sent in Derbe, Lasra, & Iconis , Presbyteros constituerunt per singulas Ecclesias, Ast. Ι . vers 22. tum etiam Episcopi alii: Titus enim in Creta relictus est a Paulo, ut constitueret per civitates Presbyteros: Tit. I. Vers. s.
Et Timotheo dictum est: Noli negligere gratiam Dei quae in te es, qi riuirs tibi per Prophetiam, clim impositio' ne manutim presbyterii; I. Tim. q. VersIq. Fidemque datae regulae sunt circa Presbyterorum electionem. Non autem intelligi id potest, nisi de ordinatione eorum, qui ab Ecclesia eligeremur. Consiluere enim doctorem in Ecclesia, nisi Ecclesia pei mittente, nemo potuit. Nam ipsorum Apoμ-lortim munus erat, non imperare, sed doceae; de qU Emquam qui commendati ab Aposolis vel presbieris fuerant, piopter eλistimationem commemdantilam non reliceientur, cum lata ensine voluntate Ecclesae eligi non pos-
417쪽
ω - RELIGIO. Cap. XVII. sent, etiam per a toritatem Ecclesiae electi censebantur. Similiter ministri qui Diaconi vocantur, ab Apostolis omdinati, ab Eccesta tamen electi erant. Nam cum septem Diaconi eligendi ordinandique erant, non eos eligebant Osoli , sed eonsederare, inquiunt, fratres, viros ex vobis boni resimonii septem , dcc. atque illi elegerunt Si phanum, &c. & saluerunt eos ante conspectum Apostolorum. Ad . 6. vers. 3. 6. Constat itaque ex consuetudine Ecclestae sub Apostolis, Ecclesiasticorum Omnium ordinationem quidem, sive consecrationem, quae fit per or rionem & manuum impositionem ad A
posolos de Doctores spectasse , electionem
Vero ordinandorum ad Ecclesiam.
Potesa- XXV. De potestate solvendi ct i T 8 ' gandi , id est, peccata remittendi & re-ieistibis, tinendi, dubium esse non potest, quin remistisdi ea data si a Chriso futuris tunc Puso, non poeni- ribus, eodem modo quo praesentibustentium Apostolis. Data autem est Apostolis om-ret mendi 1 nis potestas remittendi peccata, qHamad pastis habuit Chrisus : Sicut mist me pares sed δε ter, inquit Chrisus, ct ego mitto vos:
poenitentia Ioli. 2O. U. 2I. subjungitque, quorum T judicandi, miseritis peccata , remittuntur , ct quo-Gd Eccle- α retinueritis, retenta sunt. V. 23. Sed
quid sit Solvere & ligare , sive peccata
418쪽
remittere & retinere, dubitationem habet. Primum enim peccata ejus retin re , qui baptizatus in remissionem peccatorum Vere poenitens est, videtur contra ipsum pactum novi Testamenti, neque ergo a Chriso fieri, nedum a pastoribus posse. Remittere autem non poenitenti, Videtur esse contra volum tatem Dei Patris, a quo Christus ad convertendum mundum, hominesque ad obedientiam reducendum missus est. Deinde si Pastoribus singulis eo modo remittere & retinere peccata concessum esset, omnis metus Principum, &M gistratuum civilium, unaque omne Iegimen civile destiueretur. Die tum enim est a Chi isto, immo etiam natura ipsa distat: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere 3 sed potius timete eum, qui potes ct animam ct corpus perdere in G
hennam. Maiah. IO. V. Neque est quisquam ita mente captus, ut non potius mallet iis, qui peccata remittere& retinere pGssunt, quam regibus p tentissimis obtemperare: Neque tamen ex altera parte erissimandum est, remisionem peccatorum nihil aliud esse
Praeter CXemptionem a poenis Ecclesiasticis; quid enim mali habet eXccmmunicatio praeter consequentem eX ea
419쪽
Poenam aeternam; vel boni, in Ecclesiam recipi, si extra eam esset saluis Tenendum igitur est, risores habere potestatem peccata vere ct absolute remittendi , sed paenitentibus 9 de retinenda, 1ed impaenitentiam. Dum autem putant homines, poenitere nihil aliud esse, quam ut saeta sua quisque condemnet, mutetque consilia; quae sibimet ipsis peccata esse de cμlpam habet e videantur; orta est opinio, posse esse poeni-
. tentiam ante confessionem peccatorum
Coram hominibus; cu esse poenitentiam non efleetum, sed causam confessionis. Atque inde dissicultas dicentium, pe Cata eorum, quos poenitet, jam remissa esse in Baptismo, non poenitentium. omnino remitti non posse; contraescripturam est, Se contra verba Chrisi dicentis, quorum remiseritis, dec. Sciem dum igitur p1imo loco ad dissicultatis hujus solutionem, peccati veram agri, tionem esse ipsam poenitentiam. Nam
qui scit se peccasse, scit se errasse; e rare autem velle impossibile est; itaque qui scit se peccasse, nollet factum; id quod est poenitere. Deinde ubi dubium esse potest, an quod fainum est ,
Peccatum sit, necne; considerandiam est, poenitentiam non antecedere comsessionem peccatorum, sed lubsequi.
420쪽
Poenitentia enim non .est, nisi de seccato agnito. Oportet igitur foenitentem, de factum agnoscere, & cognos cere quod sit peccatum, hoc est, quod sit contra legem. Si quis igitur, quod a se factum est, putet non esse contra legem, impossibile est, ut ejus FCe- niteat. Ergo ὀnte scenitentiam neces saria est factorum ad legem applicatio. Ad legem autem sine interprete saeta applicare, frustra est; non enim Verba legis, sed sententia legistatoris, actionum regula est. Est autem legis interpres certe homo vel homines; non
enim judex est unusquisque facti sui,
an sit peccatum necne. Itaque eXplicandum factum est, de quo dubitatur, an sit peccatum, ante lic minem Vel homines. Atqui hoc facere, consessio est. Jam, quando legis interpres judicaverit , factum ejus esse peccatum: si acquiescat peccator judicio, statuatque apud se, non facere amplius, poenitentia est. Atque hos modo vera foenitentia aut non est, aut consessolem
non antecedit, sed sequitur. His ita eXplicatis non est intellectu dissicile, qualis illa sit potestas solvendi de ligam di. Cum enim in remissione duo sint; Alterum, judicium sive condemnatio, qua factum judicatur esse peccatum Q 6 alte-