Elementa philosophica de cive, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1760년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

RELIGIO. Cap. XVII. alterum, ubi condemnatus judicio ac quiescens obediverit, id est, poenitue-- rit) peccati remisso, Vel si non poenituerit ) retentio: primum eorum, id est , judicare an sit peccatum, ad iu-terpretem legis , id est , judicem summum ; secundum, remissio vel reten

tio peccati pertinet ad risorem; &est

illa ipsa, de qua agitur potesas ligandi& solvendi. Atque hanc veram fuisse sententiam nostri Servatoris in ejus odi potestatis institutione, ex I8. capite S1ncti Matthaei, v. I S, I 6, IT, 18, sic apparet: Discipulos alloquens: Si peccaverit, inquit, in te frater tuus, v de O corripe eum inter te ct ipsum solum. Notandum obiter est, si peccaverit in te, idem esse quod si injuriam tibi fecerit, ideoque loqui Chrsum de

iis, quae pertinent ad tribunia civile

addit, s te non audierit hoc est , si

neget fecisse, vel si factum consessus, seclise injuste neget sadhibe tecum a Lhuc untim aut hos. suos hos non a dierit , dic Ecclesie. Quare autem Foelestae, nisi ut ipsa jIdicet an peccatum sit necne λ Ouodsi Eocksam non audi rit, hoc est, si sententiae Ecclesiae non acquieverit, sed sustinuetit, non esse Peccatum, quod ea peccatum esse j dlsaverit, hoc est, si non poenituerit,

422쪽

Cap. XVII. RELIGIO. μ'

nam certum est, poenitere sata neminem , quod non existimat ess e peccatum in non dicit, dic Apostolis, ut sciamus, senteqtiam definitivam in

quintione an sit peccatum necne, relinqui non illis, sed Ecclesae ; sed sit tibi, inquit, sciit Ethnicus ct Publicanus, hoc

est, tanquam eXtra Ecclesiam, tanquam non baptizatus, id est, tanquam is cujus peccata retinentur. Baptizabantur enim omnes Christiani in remi Isionem peccatorum. Quoniam autem quaeri poterat, quis haberet tantam potest

tem, quanta est Baptismi beneficium impoenitentibus auserendi, ostendit Chrisus, eos ipsos, quibus autoritatem dederat poenitentes baptizandi in remissionem peccatorum, & faciendi eκEthnicis Christianos, autoritatem quoque habere peccata eorum, qui ab E cloia judicarentur impoenitentes, retinendi , eosque ex Chi istianis reddendi Ethnicos; ideoque statim subjungit: Amen dico vobis, quaecunque alligaveriaris super terram, erunt ligata ct in

Io, ct quaecunque solveritis super terram, erimi soluta ct in caelo. Ex quo intelligi potest, potestatem solvendi & ligan

di, sive remittendi & retinendi peccata, quae & potesas clavium dicitur, aliam non esse a potestate data alio loco his V bis:

423쪽

RELIGIO. cap. XVII.

verbis: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, O Filii, ct Spiritus Sancti: Matth. I 8. V. 19. Et quemadmodum Pastores Baptismum negare non possunt ei, quem Ecclesia dignum censet, ita neque retinere peccata ejus, quem Ecclesia absolvendum judicat; seque etiam remi tere peccata ejus, quem Ecclesia pr nunciat esse contumacem. Et de peccato quidem judicare, Ecclesiae es: 'soraim vero, judicatos ab Ecclesia ejicere 3 vel intra eam recipere. Ita Sanctus Paulus ad Ecclesam Corinthi eam: Nonne de iis, inquit, qui intus sunt, vos judicatis Z ipse tamen fornic rium ab Ecclesia separandum pronum clavit: Ego quidem, inquit, absens co pore , prasens autem spiritu, Sec. meoin XXVI. Adius retentionis peccato- municatio rum is est, qui vocatur ab Ecclesia spud , o Excommnuicatio, & a Sancto Paulo,

detur a lege Mosaica, qua eos , qui a ' Sacerdote leprosi judicati sunt, extra castra seorsim habere imperatum est, donec Tursus Sacerdotis judicio mundi,& celtis litibus inter quos erat Corporis lavatio) purificati essent. Levit.

424쪽

op. XVII. RELIGIO. 23, vers. 66. Progrediente inde tempore Iudaeis mos erat, eos etiam qui transibant a Gentili o ad Iudaismum, tanquam immundos , non recipere , nisi prius lavatos& dissentientes a doctrina Synagoga , Synagoga ejicere. Ad similitudinem hujus ritus transeuntes ad Christianismum sive Judaei es sent, sive Gentes ) non nisi per Barrisimum in Ecclesiam recipiebantur : &dissentientes ab Ecclesia, communione Ecclesiae privabantur. Tradi autem Satanae ideo dicebantur, quia quod eX-tra Ecclesiam erat, id omne regno da-xanae compi ehendebatur. Finis hujusmodi disciplinae erat, ut destituti ad tempus gratia & privilegiis Ecclesiae

spiritualibus humiliarentur ad salutem. Effectus autem quoad secularia is erat,

ut excommunicatus non modo coetibus

siveEcclesiis, de participationeMysteriorum prohiberetur, sed tanquam noxius Contagione , etiam pejor Ethnico , a caeteris Christianis lingulis fugeretur. Nam cum Ethnicis commisceri permisit Apostolus ; cum his ne cibum quidem

una sumere. I. Cor. . U. IO. II.

Quum ergo talis sit excommunicationis effestus, manifestum est primo loco , civitarem Chri auam nonposse excommunicari. Est enim civitas Chiistiana, Ecclesia

425쪽

4sa R G I G I o. Cap. XVII. Ecclesia Christiana; ut ostensum est supra articulo II, de ejusdem extensi nis. Ecclesia autem excommunicari ni ripotest 3 vel enim eXcon munic bit . seipsam , quod est impostbile, vel emcommunicabitur ab alia Ecclesia, eaque vel universali, vel particulari s unive salis autem Ecclesia , cum persona norist, ut ostensum est articulo ua neque

ergo agat aut faciat quicquam , excommunicare neminem potest. Particularis autem Ecclesa, excomma nicando aliam Ecclesiam nihil agit, nihil mutat: qu rum enim communis non est coetus, eo Tum excommunicatio esse non potest; neque si Ecclesia aliqua, puta Ieroso mitana aliam, puta Romanam ex Ommunicasset , non illam magis excommunicasset quam se ipsam. Nam qui aliam sua communione privat, se quoque privat communione illius. Secundo , neminem posse civitatis alicujus absolutae, cives simul omnes excommmunicare, veI. templorum usum vel cultum Dei publicum eis interdicere. Non enim excommunieari possunt ab Ecessa, quam ipsi constituunt; siquidem enim id facerent, non modo non Ecclesia, sed ne civitas quidem essent , dissolverenturque sua sponte: id vero non est excommunicari, neque interdici. Quodsi ab alia Eret D excommmicentur, habendi sunt, illi

426쪽

Cap. XVII. RELIGIO. HI

Ecclesiae , tanquam ethnici. Sed Dhnicos, per doctrinam Chrisi, nulla FGHesia Christiana prohibere potest , quin

congregent se, & inter se communicent, prout eorum civitatibus visum fuerit, praesertim si coeant ad colendum Christum , quamquam id fiat ritu & modo singulari. Ergo neque excommimicatos 3 qui ut ethnici tractandi sunt. Tertio, excommunicari non posse Principem, qui habet summum civitatis imperium. Neque enim per doctrinam Christi subditus unus, ver plures simul, Principi suo quamquam Ethnico loca publica ,

aut privata intercedere, aut introitum in quemcumque coetum negare potest, aut prohibere, ne faciat, quicquid in sua ditione voluerit. Est enim crimen laesae majestatis in omni civitate , civi Cuicunque, Vel quotcunque civibus simul , autoritatem sibi quamcunque in totam ciVitatem arrogare. Qui vero autoritatem arrogant sibi in eum qui habet civitatis summum imperium , eandem arrogant in ipsam civitatem. Praeterea , Princeps summus, si Chriotianus sit, hoc amplius habet ut civitas , cujus Voluntas continetur in ipsius voluntate, id ipsum sit, quod vocamias Ecclesiam. Neminem igitur excommunicat Ecclesia, nisi quem eXcommunicat autoritate Principis. Sed Princeps non

427쪽

que RELIGIO. Cap. XVII.

excommunicat se ipsum , non igitur emcommunicari potest a subditis suis. Potest quidem esse, ut coetus civium rebellium c vel proditorum, pronunciet Principem summum esse excommunica tum , sed non jure. Multo minus Princeps a Principe exeommunicari potest:

euet enim hoc, non excommunicatio ,

sed potius indictio belli per convicium.

Nam cum una non sit Ecclesia quae conflatur eX civibus duarum civit tum absolutarum, propter defectum ut dictum supra est articulo 22. potestatis rite conveniendi in unum coetum , illi qui unius Ecclesiae sunt, non tenentur obedire alteri, neque ergo propter inobedientiam possunt excommunicari. Quod autem dicat aliquis , Principes, cum Ecclesia liniversialis membra sint, posse etiam umiversalis Ecclesiae

autoritate excommMnicari, locum non habet, propterea quod Ecclesia universalis ut dictuin est articulo Ia. non est una persona, de qua possit dici, quod

fecerit, decreverit, sat verit, excommunicaverit, absolverit , & s milia personalia ; neque habet rectorem ullum iri terris , cujus jussu convenire & ct liberare possit. N.m re florem esse Ecclesi uetversalis, & posse eam Co vocare, idem est, ac rectorem esse dedom

428쪽

minum omnium per uniUersum orbem 'Christianorum, id quod nemini

Concedatur, praeterquam soli Deo. XXVII. Ostensum est supra arti- Interpre- eulo I 8 autoritatem interpretandi Scrip- rationemrtiras sacras non consistere in eo, quod Scripturα

interpres possit impune sententiam , νζη x equam inde elicit, aliis vel scripto Vel iis . si

viva voce exponere & explicare, sedi. in eo, quod non sit aliis contra sententiam ejus faciendi aut docendi jus sita ut interpretatio de qua agimus, idem sit quod Potesas in omnibus controversis per scripturam sacram determinandis) definiendi. Nunc ostenden-ctum est, autoritatem illam pertinere ad singulas EccIestas, & dependere ab autoritate ejus , vel eorum qui habent summum imperium, modo sint Chrisitiani.' Si enim ab autoritate civili non dependeat , dependere eam oportet vel ab arbitrio singulorum civium, Vel

ab autoritate eXtema. Ne vero ab

arbitrio dependeat singulorum, IrChi-hent inter alia, consequutura inde incommoda & absurda. Q iorum praecipuum est hoc, quod non modo Omnis tolleretur contra praeceptum Chrisi obedientia civilis, sed etiam omnis societas it pax humana contra leges. naturales dissolvetetur. Cum enim

Script

429쪽

s6 RELIGIO. Cap. XVII.

Scripturam Sacram singuli interpretem

tur sibi, id est, unusquisque judicem se faciat, quid Deo placeat, quia

displiceat, non ante Principibus ohedire possunt, quam ipsi de mandatis eorum, utrum conformia sint scripturae necne, judicaverint. Atque sic veΙ non obediunt, vel obediunt propter judicium proprium, illic est, sibi Ohediunt , nop civitati. Tollitur ergo obedientia civilis. Rursus cum unus. quisque propriam sequatur sententiam, necesse est, controversias quae oriuntur , innumerabiles sore, neque determinabiles : unde inter. hcmines squinatura sua disssensionem omnem habent pro contumelia) nasceretur pri- imo odium, deinceps jurgium, & he, itum; atque ita omnis periret societas l& pax. Habemus piaeterea in eXem- plum, id quod sub lege Vetere circa Iibrum legis observari voluit Deus, inimirum scribi quidem, publice habe- ri & Canonem docta inae divinar esse ivoluit: sed non inde a sngulis, sed a

solis Sacerdotibus definiri controveIsi- ias. Est denique praeceptum Servatoris nostri, ut si quid oriatur offensionis inter singulos , ut audiant Ecclesam. Itaque Ecclesiae munus est comtroveisias delea minare. Non ergo singulia-

430쪽

Cap. XVII. RELIGIO. 4J l smgulorum, sed Ecclesiae est Scriptu-

ras sacras interpretari. Ut sesamus autem, autoritatem interpretandi Verbum Dei, hoc est, omnes quaestiones de Deo & Religione determinandi, non spectare ad personam quamcunque eXternam, perpendendum inprimis est, quid momenti ea potestas habeat in animis civium, civilibusque actionibus. Nemini enim ignotum esse potest, actiones hominum Voluntarias necessitate naturali ipsorum sequi opiniones quas habent de bono &malo, praemiis & poenis; ex quo fit ut obedientiam illis quorum arbitrio

vel felices vel miserrimos in aeternum futuros se credunt, praestare necessa rio velint. Quorum autem arbitrio, quae doctrinae & quae actiones necessariae sunt ad salutem, statuitur, eorum arbitrio exspectant homines felicitatem vel perditionem aeternam ; iis igitur in omnibus rebus obsequentur.

Quod cum ita sit, manifestissimum est, cives qui se obligari credunt, circa eas doctrinas , quae ad salutem necessariae sunt, autoritati eXternae acquiescere, non constituere civitatemper se, sed esse externi illius subditos. Neque ergo , etsi Princeps aliquis summus tantum autoritatis alii cuicumque

SEARCH

MENU NAVIGATION