Elementa philosophica de cive, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1760년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

38 LIBERTAS. Cap. I. Rationem, Affectum. Ab his sequentis doctrinae initium capientes dicemus primo loco, quid animi habeant homines illis facultatibus praediti, alteri adversus alteros : de an, & qua facultate, apti nati sint ad societatem, &ad conservandum se adversus mutuam vim : deinde progredientes, quid consilii in eam rem necessiario capiendum fuit, & quae sint societatis sive Pacis

humanae conditiones, hoc est, mutato tantum nomine, quae sint naturae leges fundamentales, ostendemUS.

II. Eorum qui de Rebus publicis aliquid conscripserunt, minima pars Vel supponunt, vel petunt, vel postulant, Hominem esse animal sa) aptiam natum

ad Societatem, Graeci dicunt πολιπκὶν, eoque fundamento ita superaedilicant doctrinam civilem, tanquam si ad conservationem pacis, & totius generis humani regimen, nihil aliud opus esset, quam ut homines in pacta & conditiones quasdam , quas ipsi jam tum leges appellant, consentirent. Quod

Axioma, quamquam a plurimis recςptum, falsum tamen ; errorque a nimis levi naturae humanae contemplatione prosectus est. Causas enim ,. quibus hontinos congregantur, & societate mutua gaudent, penitus inspectanti-

62쪽

Cap. I. LIBERTAS. 39bus, facile constabit, non ideo id fieri , quod aliter fieri natura non possit,

sed ex accidente. Nam si homo hominem amaret naturaliter, id est, ut ho-- minem; nulla ratio reddi posset, quare unusquisque unumquemque non aeque amaret, ut aeque hominem; aut cur eos frequentaret potius, in quorum

societate ipsi potius quam aliis desertur honor de utilitas. Non socios igitur, sed ab illis honore vel commodo afruci, natura quaerimus 3 haec primario, illos secundario appetimus. Quo a tem consilio homines congregentur, ex iis cognoscitur quae faciunt Congregati. Si coeant enim commercii camsa , unusquisque non socium, sed rem suam colit. . Si officii causa , nascitur forensis quaedam amicitia, plus habens

mutui metus quam amoris, unde factio aliquando nascitur, sed benevolentia nunquam. Si animi & hilaritatis causa; solet maxime perplacere sibi unusquisque iis rebus, quae risum e citant , unde possit, prout est natura ridiculi ) comparatione turpitudinis vel infirmitatis alienae, ipse sibimet commendatior evadere. Etiamsi autem hac innocuum aliquando de sine offensa sit, manifestum tamen est, delectari eos non prius societate quam gloria

63쪽

6o LIBERTA s. Cap. I sua. Caeterum plerumque in hujusnodi congressibus laeduntur absentes, eΟ-rum tota vita, di sta, facta, eXaminan- . tur, de distet iis traducuutur 9 neqU parcitur ipsismet confabulantibus, quin idem patiantur simul atque e conscssuevierint adeo ut non absurdum fuerit consilium ejus, qui a scena confabulantium extae novissimus solebat. At que hae verae sunt deliciae societatis,

ad quas natura, id est, ab ais diibus omni animanti insitis serimur, donec noclamcntis vel praeceptis fiat quod in multis nunquam fit) ut appetitus

prae sentium memoria praeteritorum retundatur : sine quibus plurimorum hominum in materia hac facundissimorum , si igida oc jejuna est oratio Quod si accidat considentes histo; iolas narrare, Unus autem eorum de se

aliquam proserat, unusquisque caerierorum cupidissime quoque de se loquitur : si unus mirabile aliquod narret, caeteii niracula, si habent, reserunt; si non habent, fingunt. Denique ut loquar de iis qui profitentur prae caeteris sapere, si Philosophiae gratia coe tur, quot homines, tot sunt qui caete-rOS docent, nempe tot volunt Magiς tri haberi; alioqui socics non modo,

64쪽

cap. I. LIBERTA s. CIut alii, non se amant mutuo, sed odio prosequuntur. Clarum adeo est eXperientia omnibus, qui res humanas paulo attentius considerant, quod congressus omnis spontaneus vel egestate mutua conciliatur, vel captanda gloria runde res erre student congredientes vel ommmodum aliquod, vel illud ἰυοοκι κειν , existimationem & honorem aptata iocios. Idem quoque ratione colligitur ex is sis definitionibus Zohintaris, boni, Honoris, Utilis. Cum enim societas voluntario contrahatur , in Omni societate quaeritur voluntatis Objectum, hoc est , id quod videtur

Unicuique congredientium Bonum tibi. Quicquid autem videtur Bonum , jucundum est, pertitae'que ad organa, vel ad animum. Animi autem Voluptas omnis, vel gloria est, s sive bene opinari de se ipso) vel ad gloriam ultimo resertur; caetera seniualia sunt, vel ad sensuale conducentia, quae Omnia commodorum nomine comprehendi possunt. Omnis igitur societas Vel commodi causa, vel gloriar, hoc est ,

sui, non sociorum amore contrahitur. Gloriar autem studio nulla iniri neque multorum hominum, neque multi tem

potis, societas potest, propterea quod

65쪽

6a LIBERTA s. Cap. I. gloriatio, sicut & honor, si omnibus adsit, nulli adest; quippe quae comparatione & praecellentia constant: neque ut quis causam gloriandi in se habeat,

adjumentum ullum accedit ex aliorum societate. Tanti enim quisque est, quantum sine aliorum ope ipse potest. Quamquam autem commoda hujus vitae augeri mutua ope possitnt, cum tamen id fieri multo magis dominio possit quam societate aliorum , nemini dubium esse debet, quin avidius serentur homines natura sua, si metus abesset, ad dominationem, quam ad soci tatem. Statuendum igitur est, originem magnarum & diuturnarum societatum non a mutua hominum benevolentia , sed a mutuo bo metu exsetitisse.

ad pag. 3. tem inter homines actu jam consitim Iam ; cum extra Societatem vivere,nsminem I chm appetere congressum ct colloquia mutua omnes videamus L mira quaedam videri potes supiditas in ipse doctrinae cisilis limine , hujusmodi endiculum legentibus opponere z HO-

- . minem

66쪽

Cap. I. LIBERTA s. 63minem ad Societatem aptum natum non esse. Itaque explicatius dicendum est: merum quidem ese, homini per naturam , sive quatenus est homo, id est, satim atque es natus, Jlitudinem pem petuam molestam esse. Nam infantes ad viventam , adulti ad bene vive mdum aliorum ope indigent. Itaque homines alterum alterius congressum natura cogente appetere non nego. Soci rates autem civiles non sunt meri comgressius , sed Foedera , quibus faciendis fides O pacta necessaria sunt. Horum, ab infantibus quidem ct indoctis , Vis ;ab iis autem qui damnorum a defecitu Societatis inexperti sunt, Utilitas ignoratur e unde fit ut illi, quia quid fit

Societas non intelligunt, eam inire nou

polliat; hi quia nesciunt quid prodes,

non curent. Manissum ergo es, o

nes homines cum snt nati infantes ad societatem ineptos natos . esse : pe multos etiam fortasse plurimos vel morbo animi , vel defectu disciplinae ,

per omisem vitam ineptos manere. D bent tamen illi tam infantes quam adu ri namram humanam. Ad Societatem

ergo homo aptus, non natura , sed difriplina facitus es. Porro tametsi ea comatione natus esset homo ut societatem p

Annota

67쪽

64 LIBERTAS. Cap. I. Ampi, appeterer, non Iluitur eundem ita n rum ese ut societati ineundae sit idoneus. Alia res es appetere, alia capacem ese. petunt enim illi, qui tameu condi-riones aequas, yine quibus jocietas esse non potes, acci ere per superbiam non di

gnantiar.

Annot. b) A mutuo metu J. Objectum es, ad pag. 9, Tantum abesse, ut homines in societatem civilem coalesiere propter metum possent, ut s mutuo se metuisent, ne conspectum quidem mutuum ferre potitiissent. Sentiunt, opinor, nihil aliud esse

metuere, praterquam perterreri. Ego ea

voce futuri maui projectum qitemlibet comprehendo. Neque siolam fugam, sed etiam dididere , suspicari , cavere, ne

metuant providere, metuentium esse judico. sui dormitum eunt, fores chw; qui iter facit, cum reto es , metuunt latrones. Civitates fines siuos prodiis , urbes mandus, siolent, v Gnarum civitatum, etiam fortis sunt exercitus, comparat' te ad pugnam de pace ramen colloquia habent aliquando , mementeS vim mutuam, O ne vincantur. Per metum es quod homines Hi cavens : fuga quidem latebris , s caveri aliter posse non putant : saepissum vero armis atque inprim

68쪽

nap. I. LIBERTA s. 6smeniis defensionis, quo fit, ut prodire audenter, alter alterius cognoscere ingeniumpo sit. Tunc autem, sive pugnant, eπvictoria : sive consentiunt, ex consensione civitas nasci solet. ΙΙΙ. Causa metus mutui consistit, partim in naturali hominum aequalita- Homineste, partim in mutua laedendi Volunta- natura in te. EX quo fit, ut neque ab aliis exf- Pales espectare, neque nobismet ipsis securit, semier Ρ.tem praestare valeamus. Si spectemus enim maturos homines , atque animas vertamus, quam fragilis sit compages humani corporis : quo ruente, corruit omnis ejus vis, robur, & sapie

tia) qnamque facile sit infirmissimo

cuique robustiorem occidere, non est

quod quis 'ribus fidens superiorem se

aliis factum putet a natura. AEquales sunt, qui aequalia contra se invicem possunt. At qui maxima possiunt, nimirum occidere, aequalia possunt. Sunt igitur omnes homines natura inter se aequales. Inaequalitas quae nunc est, a lege civili introducta est. IV. Voluntas laedendi omnibus quidem inest in statu naturae, sed non ab

eadem Causa, neque aeque culpanda. s, Alius enim secundum aequalitatem na- ωjadituralem Permittit caeteris eadem Omnia, voluntas. quae

69쪽

Discordia

4 eompa ratione ingenio

66 LIBERTA s. Cap. I.

quae sibi : quod modesti hominis est,

& vires suas recte aestimantis. ) Alius superiorem se aliis existimans, omnia licere sibi soli vult, & prae caeteris honorem sibi arrogat; quod ingenii serocis est.) Huic igitur voluntas laedendi est ab inani gloria & falsa virium aestimatione; Illi ex necessitate res suas

libertatem contra hunc defendendi. V. Praeterea cum minimum sit Cese tamen ingeniornm , necesse est oriri ex ea contentione m imas discordias. Etenim non modo contra contendere, sed etiam hoc ipsum non consentire, odiosum est. Nam non consentire alicui in re aliqua, in eum erroris in ea re tacite accusare, sicut in valde multis dissentire, idem est, at te pro stultito eum habere; quod ex eo tapparere potest, quod nulla acrius gerantur heula quam inter ejusdem religionis sectas, de ejusdem reipublicae factiones, ubi certamen est vel de doctrinis, vel de prudentia politica. Cumque omnis animi voluptas omnisque alacritas in eo sita sit, quod quis habeat, quibus cum conserens se possit magnifice con

sentire de se ipso; impossibile est quin

dant aliquando vel risu, vel verbis,

70쪽

Cap. I. LIBERTAS. Duel gestu, vel aliquo signo; qua quidem nulla major animi est molestia, neque ex qua laedendi libido major oriri solet. UI. Frequentissima autem causa , Ab ane. , quare homines se mutuo laedere cu- titu pi piunt, eX eo nascitur, quod multi si- rium σή Inui eandem rem appetant, qua ta- ςμη

men saepissime neque frui communiter, nec eam dividere possunt; unde sequitur, sortiori dandam esse : quis autesti sortior sit, pugna judicandum est. VII. Inter tot pericula igitur, quae Definitio quotidie a cupiditate huminum natura- Iuristi unicuique eorum intenduntur, c Dre Dinvere sibi adeo vituperandum non est, μ' ut aliter velle facere non possimus. Fertur enim unusquique ad appetiti nem ejus quod sibi bonum, & ad fugam ejus quod sibi malum est, min,

me autem maXimi malorum natur

lium , quae est mors; idque necessitate quadam naturae non minore, quam qua fertur lapis deorsum. Non igitur absurdum neque reprehendendum, neque contra rectam rationem est, si quis Omnem operam det, ut a morte & doloribus proprium corpus & membra defendat conservetque. Quod autem

contra

SEARCH

MENU NAVIGATION