Elementa philosophica de cive, auctore Thom. Hobbes Malmesburiensi

발행: 1760년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Pastim posterius priori

dum es. Pactum

ssendo

inferenti

damnum corporis, invali

dum es

88 LIBERTA s. Cap. II. XVII. Qui uni facturum se vel

omissurum aliquid pactus ante fuerit,& postea alteri paciscitur contrarium x facit, ut pacitam non prius, sed posterius illicitum sit. Nam qui prioribus pactis jus suum in alterum transtulerat, faciendi vel non faciendi jus non amplius habet. Quare posterioribus pariis jus nullum transfert; & quod promisesum est, sine jure promissum est. T netur igitur prioribus tantum pactis ;quae violare est illicitum. XVIII. Mortem, vel vulnera, Vel aliud damnum corporis inferenti nemo pactis suis quibuscunque obligatur non resistere. Est enim in unoquoque gramdus quidam timiditatis summus, per

quem, malum quod insertur, apprehendit ut minimum, ideoque necessitate naturali quantum potest, fugit , intelligiturque aliter facere non posse-Αd talem gradum metus clim perVentum fuerit , non est eκpectandum,

quin vel iuga, vel pugna sibi consulat. Cum igitur nemo teneatur ad impossibile, illi quibus mors quod madiimum naturae malum est, ) vel quibus vulnera , aut alia corporis damna inseruntur , nec ad ea serenda constantes satis sunt, ea ferre non obligantur. Praeterea, ei qui pacto tenetur, creditur

92쪽

Cap. II. LIBERTA s. 89 pactorum enim vinculum sola fides est: qui vero ad supplicium ducuntur , sive capitale, sive capitali mitius. constringuntur vinculis, Vel fatellitibus custodiuntur. Quod signum certiis-mum est, non videri illos pactis ad non resistendum satis obligatos esse.

Aliud est, si sic paciscor : Nisi fecero constituta die, interfice. Aliud, si sic,

Nisi fecero, interficienti non resistam. Primo modo, paciscuntur omnes, si opus est; opus autem est aliquando :secundo modo nemo , nec unquam opus est. Nam in statu mere naturali,

si occidere cupis, jus habes ex ipse

statu; ita ut opus non sit prius credere , ut fallentem post interficias. In statu vero civili, ubi jus vitae & necis, omnisque poenae corporalis penes civitatem est, illud ipsum jus interficiendi privato concedi non potest. Neque ipsi civitati opus est, ut aliquem puniat, postulare pacto, ut patientiam praestet, sed tantum, ne quisquam dessendat alios. Si in statu naturae, xelut inter duas civitates, fieret passuum de interficiendo ni fecerit, intelligitur praecessisse aliud pactum de non interficiendo ante praestitutum diem. Itaque

eo die si praestitum non sit, redit jus belli, hoc est, status hostiis , in quo OIn-

93쪽

nia licent, ideoque etiam ressere. Postremo, pacto non resistendi obligamur, duorum malorum praesentium eligere

illud quψd majus videbitur. Nam mors

certa majus. malum est, quam pugna.

Sed duorum malorum impossibile est non eligere minua. Tali ergo pacto teneremur ad impossibile, quod nat

rae pactorum repugnat. Pactum XIX. Similiter neque tenetur quis dese accu- quam pactis ullis ad se accusandum,

ahὸ.- νηὶ .lium cujus damnatione vita sibi Σ - acerba sutura est. Itaque neque pater in filium , neque conjuX in conjugem, neque filius in patrem, neque quisquam in eum sine quo ali non potest , testimoniuin dicere obligatur : frustra enim est testimonium , quod a natura corrumpi pIaesumitur. Quamvis autem paeho ad se accusandum aliquis non teneatur, in quaestione tamen publica ad respondendum cruciam cogi potest. Responsiones autem illae facti testimonium non sunt, sed investigandi veritatis adjumenta. Ita ut sive verum sive falsum cruciatus' respondeat, sive non omnino respondeat, jure faciat. Iuridu IVVVrandum oratio est promis. randi δε- adlecta, qua significat promissor, tuo. nisi praessiterit, renunciare sese miseri

94쪽

cordiae divina . Quae definitio ex ipsa colligitur verbis, quibus essentia juri jurandi continetur, nimirum, Ita me adjuvet Deus, vel aliis aequipollentibus, ut apud Romanos : Tu Iupitermina eum qui fefellerit, ut ego hanc macto porcam. Neque obstat , quod jusjurandum non solum promistarium, sed aliquando assii matorium dici poLst : nam qui assirmationem juramento confirmat, promittit so vera respondere. Quamquam autem quibusdam in locis moris erat subditis, per Reges suos jurare, id ex eo natum est quod

Reges illi divinos sibi honores haberi

volebant. Nam Iusjurandum ideo introductum est, ut major metus Violandae fidei , quam is quo homines quos facta nostra latere possunt t,memus, divinae potentiae consideratione atque religione incuteretur. XXI. Ex quo sequitur, δε jura ' Domiam concipi debere ea formula, qua randum utitur is qui accipit. Frustra enim adigitur aliquis ad Iusjurandum per Deum quem non credit, ideoque neque metuit. Etsi enim lumine naturali sciti possit Deum esse, nemo tamen per illum se jurare arbitratur alia formula, vel alio nomine, quam quod suae ip

sius, hoc est ut existimat is qui jurat

verae,

95쪽

verae religionis praeceptis continetur. Duu- XXII. Ex allata Iuris-jurandi defini- raudum tione intelligi potest, pactum nudum Hubii su- non minus obligare, quam in quodpς β juravimus. Pacium enim est, quo ad'

ni quae es x xλngimur; Juramentum ad punitionem ex facto. divinam attinet, quam provocare ineptum esset, si pacti violatio non euet per se illicita. Illicita autem non esset , nisi pactum esset obligatorium. Praeterea qui renunciat misericordiae divinae, non obligat se ad poenam :quia semper licitum est, poenam utcumque provocatam deprecari, atque divina, si concedatur, frui indulgentia. Effectus ergo juramenti is solus est, ut hominibus natura pronis ad violationem datae fidei major Iuratis causa sit metuendi. Iura- XXIII. Iuramentum exigere, ubi mentum neque violatio pactorum, si qua fiat, non mir latere potest, neque ei cui sit sponsio,

tis ' ιό deest potestas poenas exigendi, est fa-

pactorum cere amplius aliquid quam ad sui de-oiolatio sensionem sit necesse; significatque ani- vel latere mum cupiendi non tam ut sibi bene, potes, Vci quam ut illi male sit. Iuramentum enim ex formula jurandi, pertinet ad 8 1ram provocandam, hoc est, omnipotentis in eos qui fidem ideo violant, quia potentia sua poenam humanam effuge-

96쪽

Cast. ΙΙ. LIBERTAS. 93essii gere se posse sentiunt, & omniscit

in eos qui fidem violare ideo solent, quia oculos hominum latere se posse

sperant..

CAPUT. ΙΙΙ. De Legibus Naturae reliquis.

I. Lex natura secunda. Pactis standum. o Fides cum omnibus servanda sine exceptione. LII. In ur a quid. IV. Injuria ei soli feripores, quocum contrahimus. v. Iustitiae difrinditio in jtisitiam hominum o actionum. vi. D inctio justitiae in commutativam diliributivam examinata. VII. Volenti non 'injuria. VIII. Lex naturae tertia, de ingratitudine. IX. Lex naturae quarta , ut quisque se praestet commodum. X. Lex natura quinta, de misericordia. XI. Lex natura sexta, quod Poenae futurum tantum spectant. XII. Lex natura septima, contra contumeliam. XVI. Lex natura octava, contra Superbiam. XIV. Lex natiara nona, de modestia. XV. Lex natura decima, de . Equitate, sue contra acceptionem personarum. XVI. Lex narurae undecima, de habendis in communi. XVII. I ex natiara duodecima, de sorte dividendis. XVIII. Lex naturae deeima tertia , de primogenita & prima occupatione. XIX. Lex naturae decima qtiaris , de incolumitate m diatorum pacis. XX. Lex naturae deeima quin-

97쪽

tura decima sexta, neminem esse arbitrum caulae suae. XXII. Lex natura decim eptima, Arbitros debere esse sine spe praemii ab iis referendi quorum causa judicatur. XXIII. Lex natura decima octava, de testibus. XXIV. Lex natura decima nona, nullum cum arbitro pactum fieri. XXV. Lex natκrae vige sima , contra crapulam, & ea quae rationis usum impediunt. XXVI. Regula per quamsatim cognosci potes, an, quod Delurι sumus, sit contra legem. natura a nec ne. XXVII. Leges naturae obliganx in foro interno tantum. XXVIII. Violanitir leges natura quandoque, fasto legibus consentaneo. XXIX. Leges naturastini immutabiles. XXX. Ptιi leges naturae conatur implere, issus es. XXXI. Lex natu ratis eadem cum morali. XXXII. Unde fiat, quod quae dicta sunt de lege naturali, non sint eadem qua traduntur is Philos 1 his circa viritites. XXXIII. Lex naturalis non est, pr prie loquendo , lex, nis quatenus xraditur

in scriptura sacra. Lex nata I. T Egum , naturalium derivatarum

rura f- u altera est, Pallis standion esse, ritu sive fidem observandam. Ostensiimsandum QRim C pite praecedente, Legem

naturae praecipere tanquam rem conciliandae paci necessariam. unumquemque jura quaedam sua mutuo transferre , atque hoc vocari pactum , quoties fui rum sit quod trans sertur. Hoc aUtem ad pacem conciliandam conducibile est, quatenus quae paciscimur facienda vel

98쪽

p. III. LIBERTA s. 9s omittenda, ea re ipsa facimus vel omi timus; frustraque essent pacta, nisi illis staretur. Qaoniam ergo Pactis sare, sive idem servare , necessariam est ad

pacem Conciliandam , erit per articulum , a. cap. a. praeceptum legis naturalis. II. Neqae perlonaram quibuscum Fides paciscimur ulla datur hac in re excep- ςMn Om

tio, puta, si illi fidem cum aliis nec

servent, nec ser Uandam putent, aut

liud quodlibet habeant vitium. Nam ijone. qui paciscitur, eo quod paciscitur , frustraneam eam esse actionem negat. Et contra rationem est , scientem frustra

facere. Idem si praestandum pactum non putet, eo quod sic putat, pactionem eandem frustraneam esse adfirmat. Qui ergo paciscitur cum eo, quocum fidem 1ervare se teneri non putat, simul pactionem esse rem frustraneam, de . non frastraneam , quod est absurdum. Cum omni igitur homine, vel servanda est fides, vel non paciscendum , hAc est . vel declaratum bellum , vel certa de nda habenda est Pax. III. Pacti violatio , sicut de dati repe- Injuria titio , qaar semper sita est in aliqua quid. aetio ae, vel orniisione) vocatur INJ RIA. Albia autem illa vel omissio, in-l i. dicitar ut idem significent injuriade actio vel omilita in sa, atque utra

99쪽

hi soli ferri potes i

mur.

96 LIBERTA s. cap. III. que idem quod pacti vel fides violatio. Videturque injuriae nomen inde actioni vel omilitoni tribui , quia sne jure est, utpote quod ab eo qui agit vel omittit

translatum antea in alium fuerat. Et est similitudo quaedam inter id , quod invita communi vocatur injuria; & id , quod in scholis solet appellari Absurdum. Quemadmodum enim is qui argumentis cogitur ad negationem assertionis quam prius sustinuerat, dicitur redigi ad absurdum : eodem modo is qui prae animi impotentia facit vel omittit id , quod se non facturum, vel non omissurum pacto suo ante promiserat, injuriam facit : neque minus in contradictionem incidit, quam qui in scholis reducitur ad absurdum. Nam suturam actionem paciscendo, vult fieri; non faciendo, vult non fieri: quod est velle fieri &non fieri idem eodem tempore; quae contradictio est. Est itaque injuria, absurditas quaedam in conversatione, sicut absurditas injuria quaedam est in disputatione.

IV. Ex his sequitur, injuriam a

nemini fieri posse, nisi ei quocum inter pactum, sive cui aliquid dono datum

est, vel cui p. to aliquid est promiΩ

sum. Ideoque damnum & injuria farpissime disjunguntur. Nam si dominus

100쪽

Cap. III. LIBERTA s. 9T servo, qui obedientiam sibi pactus est,

imperet, ut pecuniam tertio numeret,

vel beneficium conferat; is si non faciat, damnum quidem tertio, injuriam Mautem domino seli facit. Sic quoque in civitate, si quis alicui noceat, quocUm nihil pactus est, damnum ei infert cui malum; injuriam soli illi, qui totius civitatis potestatem habet. Etenim si ἰs damnum recipit, injuriam eXpostularet, is qui fecit, sic diceret, quid tu mihi λ quare facerem ego tuo potiusquam meo libitu, siquidem, quin tu

tuo, non meo arbitratu facias, non

impedio λ in qua oratione, ubi nulla intercesserunt pacta, non video, quid sit quod possit reprehendi. a) Injuriam nemini, &c. J Buta' Annot. sitiae nomen significat relative ad legem, ad p. 96. Injuriae tum ad legent, tum ad Personam certam. Nam injusum, omnibus injustum es ; Injuria vero potest ese , nec tamen mihi vel illi, siod alii ; ο quandoque nemini privato, sed civitari tantum setiam nec homini culptam nec civitati,

sed soli Deo. Nam pillo, O juris

translatione, fit, ut injuria in hunc vel illum fieri dicatur. Hinc es, quod in omni civitate feri videmus ) qisae privati homines inter se verbo vel scripto contrahunt , exigi vel remitti arbitrio oblia C gantiS.

SEARCH

MENU NAVIGATION