Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

78 SELECTARuM ANTIMITATUM n dubito, etiam ingenuos Latinos, ut colonais

rios, admitas fuisse. Quia tamen haea militia

Romanis valde erat contemtui, S hinc non multi sponte ad eam accederent, necesse esse videbatur , ut homines ad eam privilegiis allicerentur. Uine lata fuit A. U. C. secundum geram Varro.

nianam DCCLXXVII. Sexto Cornelio Cethago ct L. Visellio Varrone Coss. ut plurimi putant, sinem post legem Iuniam Norbanam, lex Visellia, qua cautum, ut Latinus , si inter vigilea Romae sex annis militaverit, jura Quiritium consequeretur. Non polixius hic de ipsa lege Visellia agam . quia iam, praeter scriptores generales de legibus, smulari illam Dissertatione illustiarunt viri Claritumi And eas Horem Rivimus, Praeses, S. Iob Gotistud Aratur, Respondens, GU. I 36. Id tantum adhuc dicam, mea quidem opinione legem hanece non Blis Latinis I nimis hoc tribuita beneficium, sed omnibus potius Latinae conditionis hominibus. Intererat enim omnino reipublicae, ut quam plurimi isto praemio ad talem militiam, a qua alias homines vehementer adhorrebant, allicerentur. Et hinc quoque quum sexenniiun illud nimis longum vide.

retur, postua novum prodiit Senatusconsultum, incerto tempore S auctore, quo cautum erat,

ut trium annorum inter vigiles militia ad jura Quiritium consequenda sufficere deberet.. Sequitur jam alter modus apud ULPIANuκ g. 6. hujus tituli, quem hisce declarat verbis : Nava

Latinus civitatem Romanam accipit, s non minorem, quam decem millia modiorum navem fabricaveris. ω Romam sex annis frumentum portaverit, eae adicto Dimi Claudii. ' Sed ut eo molius modus hic-ce intelligatur, operae pretium erit, ut S suETONII

102쪽

TONII de eo verba hic exhibeantur, quia sic optime unus ex altero auctor illustrari potest. Ita vero loquitur ille in Vita Claudii, cap. I 8. N I9. quae duo capita pessime sunt separata Arctiora rem annona , ob assiduas flerilitates, detemus quom iam medio foro a ιurba , conviiii quι , ac simi fragminibus panis ita instratus, ut aegre, nec nui posi-

eo evadere in Palatium valuerit: nihil non excogita. Ut ad inuehendos etiam tempore hiberno commeatus. Nam necotiatoribus certa lucra proposuit, suse

sis in se damno , s cui quid per tempestates accidisset:

names mercaturae causa jabricanetibus magna commoda consiluit , pro conditione cui que, ciet ibus v

cationem luis Papiae; Latinis jus Giritium; -- minis jus quatuor tiberorum, q- constituta hodie servantur. Ex collatione igitur horum duorum locorum jam possumus perspicere: I Auctorem hujus privilegii fuisse Claudium Imperatorem: a occasionem vero tribuisse arctiorem Romae annonam, q- malo urba haec saepe laborabat, non tantum ob sterilitatem, sed & ob neglectam in Italia agriculturam , ut adeo necesse fuerit, ut frumentum eΣ provinciis adveheretur: qua de re multa legi possunt notatu digna in Petri Barmam vi praeclaro libro de Vectigauius populi Romani, cap. 2.9 3. S cv. 9. pag. I 43. seq. 3.) Causa ergo hujus beneficii fuit, ut homines allicerenturia frumentum frequentius Romam apportandum, id quod non nisi navibus commode fieri poterat. Non sufficiebat etiam publicum illud frumentum, quod Romam ex provinciis mittebatur, sed necesse quoque erat, ut S privati Romam frumentum , negotiationis causa, navibus adveherent. ψRequirebatur itaque, si huic privilegio locus en deberet, ut quia propriis tantibus navem aedifi-

103쪽

8o SELEc AnuM ANTIQUITATUM caret: S) non tamen minorem, quam quae decem millia modiorum caperet: 6 utque hac nave per sex annos Romam frumentum apportaverit. Licet enim SUETONIus generatim dicat:

navem mercaturae causa fabricantibus et partim ta

men ex causa hujus beneficii, partim ex ULPIANO nostro satis apparet, non aliam hic intelligi mercaturam, quam frumentariam. 7 Hisce observatis, jam Latinus jura Quiritium ex edicto

Claudii consequi poterat. 8 Non tamen dubitandum, hocce beneficium ad omnes pertinuisse ho- imines Latinos, cujuscunque sexus & conditionis, iid quod satis apparet, partim ex causa ejus: nam reipublicae quam maxime intererat, ut i quam plurimi ad hancce lamentariam negotia- tionem allicerentur partim ex SUETONII loco , qui hic Latinos non ingenuis, sed civibus opponit. Et ita hic quoque modus pro instituti nostri ratione satis erit illustratus. lSy. In reliquis modis exponendis non tam copiosi lesse possumus, quia ab ULPIANO tantum f. I. huius tituli generatim nominantur: explicatio vero eorum temporum injuria periit: periculum,

tamen faciemus, quid in iis quoque illustrandis

Valeamus. Sequitur enim jam tertio loco apud ULPIANUM : AEdificio. Ex quo solo vocabulo quasi per nebulam videmus, per aedificium novum Romae exstructum potuisse Latinum jura Quiritium impetrare. Neque hoc etiam impro- lbabile est: quemadmodum enim Romani Per Varias leges impediverunt, ne urbs ruinis deformetur. Uide praeter Interpretes ad notissimam legem XII. Tabularum de tigno juncto, Petri Bum manni opus de vectigalibus populi Romani, cap. 6.

pag. 8 . ita etia, homines per varia allicuisse

104쪽

PAns I. CAP. III. 8 rcuisse privilegia videntur, ut nova aedificia Romae eli struerent. Ita quidem generalem hujus beneficii causam facile divinando assequi postumus:

est causae speciales S occasio, nec non auctor &conditiones, aliaeque circumstantia: Omnes nos latent. Recte vero annotat Schu tingius ad hunc Ulpiani locum . pag. 574. incertum esse , num huc pertineat L. I 39. D. de U. S. ut Cujacius

putavit. Neque mihi probabile fit, de hocce privilegio actum fuisse in lege Papia Poppaea:

aliam sane hujus legis occasionem indicat minec-cius in Comment. ad L. Pap. Popp. lib. II. cap. I9. pag. 329. Immo licet Augustus nihil praetermiserit. quod ad ipsam urbem Romam ornandam conducere videtur, nondum tamen ille mihi hujus beneficii auctor esse videtur , non tantum Ob

eam rationem, quia ejus tempore nondum erant

Latini Iuniani: nam potuisset aliis Latinae conditionis hominibus hoc concedere sed ob eam potissimum, quia ULPIAN Us ordinem temporis, uo beneficia haec inventa sunt, secutus esse vietur: hinc ea mihi sedet sententia , hocce privilegium post Claudii demum tempora tributum fuisse Latinis . non solis Iunianis, sed S aliis cujuscumque sexus ct conditionis, quia salus reipublicae requirebat , ut quam plurimi ad aedificandum invitarentur. Si in silentio veterum conjecturis indulgendum est, auctor hujus bene ocii haud incommode statui potest , vel Nero, qui

teste TAcITO A al. XU. cap. 43. post magnum illud incendium aedificantibus praemia statuit pro cujusque ordine S rei familiaris copiis : vel Vespasianus , qui teste SUETONIO in eius vita. cap. 8. quia deformis urbs veteribus incendiis &ruinis erat, Vacuas areas occupare, S aedifica-Pars L F re, Diqitigod by Corale

105쪽

82 SELECTARUM ANTI UITATUM re, si possessores cessarent, cuicumque permisit. Sed haec tamen omnia manent incerta, unde iis amplius immorari nolo. 6o. Ad quartum igitur potius modum progredior, qui ab ULPIANO indicatur unico verbo: Pistrino.

Sine dubio ergo novi pistrini, S quidem in ipsa

urbe Roma, aedificatio tribuit quoque Latinis jura Quiritium. Sed qua occasione, quibusve causis, quo denique auctore hocce privilegium intro- dutium fuerit, quaeve essent hujus beneficii requisita, ea omnia juxta cum ignarissimis ignoramus. Evolvi quidem scriptores praecipuos recentiores, qui de pistrinis ex instituto egerunt: quorum recentissimus S copiosissimus est V. Cl. M. Frid. Lebrecίι Gωιχω, cujus liber non indoctus de PD strinis veterum prodiit Crineae I 73o. 8' φ. sed me omnes sine solatio dimiserunt: nihil enim in iis de hocce beneficio reperire potui. Facile quidem divinari potest, arctiorem annonam qua, ut supra dixi, Roma saepe laborabat, huic quoque beneficio occasionem praebuisse; ade Eue maximam pistrinorum frequentium necestitatem &. utilitatem, veram ejus causam fuisse: sed vellem

tamen ut hoc accuratius ex ipsis veterum monumentis ostendi posset. Quod ad auctorem attinet, si in veterum silentio conjecturis indulgere permissum est, haud inepte fortassis Trajanus Imperator inventor hujus beneficii statui potest, quippe de quo AURELIus VI cTOR de Caesaribus

cap. I 3. narrat: Annonae perpetuae mira conquitum,

reperto frmatoque psorum collepio. Sed hanc tamen conjecturam nemini obstrudere volo. Quaerunt potius alii, an certius quicquam ex Veterum monumentis eruere queant. Id interim, si non certum, ast valde tamen probabile mihi videtur, hunc Diuitiaco by CO

106쪽

hune quoque modum non minus ad colonarios aliosque Latinos utriusque sexus ingenuos, quam

ad Iunianos pertinuisse. Sequitur jam quintus S ultimus modus, qui ad solos sexus sequioris personas Latinae conditionis pertinuit, & ab ULPIA No I. I. hujus tituli hisce indicatur verbis: Praeterea ex Senatusconsulto , veluti quae sit ter enixa. Hujus quoque beneficii auctorem causamque ignoramus: nullum enim exstat indicium, ex quo hujus Senatusconsulti aetatem Occasionemque eruere possemus. Quod enim Cujacius S Iacobus Gothostedus de Teritilliano Senatusconsulto suspicantur, id nimis est incertum, quam ut in illa conjectura acquiescere queamus: id quod jam

monuit Schultingius ad Ulpianum I. c. pri. S74. Id interim, si non plane certum, ast valde t men probabile esse videtur, pertinere hocce Sen tusconsultum ad praemia illudque omnibus omnino Latinae conditionis mulieribus tribuisse jura Quiritium: neque enim rationem ubdeo ullam, cur ad solas Latinas Iunianas sit restringendum. Videtur quoque perinde fuisse,

sive liberi ex matrimonio juris gentium procreati, sive vulgo concepti suerint. Neque etiam dubitandum . perinde fuisse, sive uno tempore, sive diversis temporibus ter enixa fuerit, ut etiam indicat PauLLus L. I 37. D. de V. S. qui locus tamen non ad hocce Senatusconsultum, sed ad

caput quoddam legis Papiae Poppaeae pertinet, ut recte contra Pacobum Gothostedum docuit Henneccius: potest tamen ad illud quoque ob rationis paritatem applicari. Denique perinde quoque fuisse videtur , sive partus fuerit vitalis, sive non vitalis. Recte vero annotavit laudatus HeL

107쪽

8ι SELECTARUM ANTIQUITATUM neccius in Comment. ad Leg. Iul. & Pop. . Popp. lib. II. cap. 9. pag. 22S. neque tucro exsectos, neque partus monstrosos matri ad hocce benefi- οῖ cium consequendum profuisse. Non vero assen-

tior doctillimo huic viro, quando opinatur, per 'hocce Senatusconsultum legi Iuniae Norbanae eatenus derogatum fuisse, ut Latinae non amplius in posterum anniculus anniculave ad jura Quiritium consequenda sussceret, sed si ter enixa esset, tunc demum ejus beneficii fieret particeps. Si enim hocce Senatusconsulto derogatum fuisset legi Juniae Norbanae, ULPI Nus sine dubio ejus quoque mentionem fecisset l. 3. hujus tituli. Quum vero

ibi satis indicat, jus illud ex lege Iunia Norbana lsalvum mansisse; hujus vero Senatusconsulti s paratim mentionem facit: exinde potius conclu- ido, per hocce Senatusconsultum legi Iuniae Norbanae minime fuisse derogatum: sed hocce Sene- ltusconsultum beneficium legis Iuniae Nor- ibande magis ampliasse , adeoque illud ad alios plane casus pertinuisse, qui in lege Iunia Norbana non erant expressi. Nimirum, ut mentem

meam uberius declarem , lex Iunia Norbana de uno tantum speciali loquebatur casu, ubi mulier Latinae conditionis per maritum ad jura Quiritium pervenire poterat. Hoc vero Senatusconsultum in genere Omnibus Latinae conditionis mulieribus, si ter enixae fuerint, jura uiritium tribuit. Ergo jam ex hoc Senatus Onsulto , extra illum, quem lex Iunia Norbana determinavit casum. mulier Latinae conditionis, sive iingenua, sive libertina jura quiritium consequi lpoterat: I si etiam cum cive Romano in matrimonio juris gentium scalicet) viveret : et si civis Romani esset concubina : 3 si cum alio

108쪽

PAns I. C A P. III. 8s homine Latinae conditionis, quam tali, qui lege Iunia designatur, in matrimonio viveret: 4 sacum alio peregrino cujuscunque sortis viveret in matrimonio: S) si extra omne matrimonium ex vago concubitu ter enixa fuerit: o si etiam ter partum haud vitalem fuerit enixa, tantum abest, ut in hocce Senatusconsulto requiratur, ut partus

sit anniculus. Ex hisce igitur satis jam apparebit, hocce privilegium plane fuisse diversum ab eo, quod lege Iunia Norbana continetur. Quando

ergo requisita legis Iuniae Norbanae aderant, tunc unicus lassiciebat partus: quando vero illa non aderant, tunc mulier Latinae conditionis non nisi per tertium partum ex hocce Senatusconsulto aura Quiritium impetrare poterat, adeo ut hoc Senatusconsultum beneficium legis Iuniae Norbanae , quoad sequioris sexus personas, magis ampliaverit. Sed posset tamen facile aliquis in eam 63. incidere opinionem, ac si hocce privilegium ad ingenuas tantum Latinae conditionis . mulieres pertinuerit , ob locum nempe PAULLI Recepi. Sent. tib IV. tit. 9. g. 8. Latina ingenua , jus uiritium consecuta . s tir peperit, ad legitimam fili hereditatem admittitur: non es enim manumissa. Sed, quod probe notandum, in hocce loco aliud plane continetur beneficium. Nimirum hic de Senatusconsulto Tertulliano sermo fit, ut vel

ex ipsius Tituli inscri ptione patet) cuius mulier particeps fiebat per jus liberorum, si scilicet liberta quatuor , ingenui ter pepererit. Hocce vero privilegium ad solas pertinebat cives Romanas. Quando ergo mulier Latinae conditio. nis quocunque modo ius Quiritium consecuta fuerat, jam oriebatur dubitatio , num ad beneficium ex Senatusconsulto Tertulliano consequen-

F a dum

109쪽

36 SELEcTARUM ANTIQUITATUM

dum opus esset, ut quatuor; an sufficeret, si ter peperit 7 Respondet PAuLLus ex ratione Senatus consulit I ertulliani, si Latina illa esset ingenua, tune tertium partum lassicere. Iam ergo porro quaerebatur, quaenam pro ingenua esset habenda/ Rotunde respondet PhuLLus: quae non esset manumissa. Ex quo sequitur, etiam illam, quae ex Latina liberta erat nata, licet non minus l luam mater Latinae esset conditionis, tamen,

i jus Quiritium esset consecuta, non pro libertina , sed pro ingenua suisse habitam , adeoque tertium sutacissis partum ad beneficium Senatus lconsulti Tertulliani consequendum. Hic est sensus loci hujus PAuLLI, qui alias negotium facescere facile posset. 164. Plures modos ULPIANos in eo, quem hactenus illustravimus, loco non attulit, neque etiam ejus tempore plures fuisse modos probari potest. Alium tamen adhuc modum, quo Latinus Iunia- snus alterius enim generis Latini post Antonini Caracallae constitutionem non amplius supere- lrant) sive ille ex manumissione, sive ex nativitate hunc statum sortitus fuisset, jura Quiritium consequi potuerit, introduxit Constantinus M.

Imperator in L. I. C. Theod. de raptu virg. ii

duar. lib. IX. tit. 24. Uerba legis sunt : Si quis vero servus raptus facinus dissimulatione praeteritum. aut pactione transmissum , detule=it in publicum. L rinitate donetuir e aut si Latinus sit, civis sat fi

manus Causa hujus beneficii fuit partim insigne hujus criminis odium, ouod praecipue ex hujus Imperatoris Iegibus elucet partim quod animad-Verterat Imperator , hocce crimen saepe ab iis maxime occultari, qui maxime accusare deberent, ergo servos&libertos, solos sere conscios

110쪽

P A n s Ι. C A P. III. 8 plerumaue, ad delationem praemiis esse alliciendos existimavit. Fortassiis & in aliis casibus Latini in praemium civitatem Romanam publica auctoritate accipiebant. Probabile enim omnino est, iis omnibus causis, ex quibus servi libertatem publice accipiebant, Latinos jura Quiritium

consecutos fuisse : neque tamen propterea necesse est, ut plures civitatem Romanam acquirendi modos statuamus, quq m potius. Omnes hujusmodi casus ad generalem modum , Beneficium scilicet Principis, commode referri

queant.

Iam igitur specialibus quoque modis, quibus 6s. soli Latini jura Quiritium consequi poterant, abunde explicatis, nihil mihi amplius restare

videtur , quod ad hanc doctrinam magnopere pertineat, quam ut paucis quoque indicem , magnam apud Romanos fuisse disserentiam inter cives veteres S novos . seu per Latium in civita. rem non tantum ob gestum in patria magistratum, ut ad PLINIUM annotant Interpretes: sed S per istos modos, quos ductu ULPIANI hactenus explicavimus) seu beneficio Principis venissent: quemadmodum perspicue docuit PLINI Us in Pa--Πrico, cap. 37. Ueteres enim cives non modo

juribus civitatis stricte sic dictis, sed & juribus

familiae , veluti adgnationis, gentilitatis ac patriae potestatis . gaudebant: novi vero cives, licet non minus juribus civitatis fruerentur, hisce tamen omnibus familiae juribus destituebantur. Erant enim peregrini in civitatem recepti, non

minus quam servi manumissi, veluti novi quidam homines, adeoque secundum strictum jus civile nullam gentem, vel familiam, immo ne parentes quidem, aut liberos, habere poterant, sed ipse demum novam incipiebant gentem & fami-

SEARCH

MENU NAVIGATION