장음표시 사용
121쪽
dem est verissimum. Exinde vero oritur divisio inter cives Romanos plenos S minus plenos, sive inter illos, qui optimo jure; & qui non opti-I2. mo jure cives sunt. Iam vero quaeritur, quid potissmum ad civem Romanum optimo iure con-hituendum pertinuerit Τ Οnuphrtur Panvinius in libro de Imperio Romano: cap. S. ait: civis Romanus perfecto jure erat homo liber , qtra in curia , centuria tis tribu suoragium ferre poterat. Qiiaerit ergo ille praerogativam eorum , qui optimo jure
cives sunt, in jure postissimum suffragii, & pleno quidem, non tantum iis centuria & tribu,
quod pariter habebant municipes S coloni sed
etiam in curia, quod iis solum competebat, qui Romae domicilium habebant: unde etiam necesse . non putavit, ut jus domicilii singulatim exprimeret. Sed vir hic in Romanis antiquitatibus investigandis diligentissimus, non videtur mihi exhaurire hacce definitione naturam civis Romani optimo jure: non enim expressit jus honorum petendorum S gerendorum, id quod tamen quam maxime ad optimum & plenum civitatis jus requirebatur. Necue enim putandum est . ut Pan-vinius existimasse videtur, jus suffragii etiam jus
honorum involvisse; satis enim constat, non Omnes, qui jus suffragii habebant, etiam honore Romae gerere potuisse. id quod vel libertinorum exemplo patet. Nam secundum Panuinii quidem definitionem Libertini quoque fuissent optimo jure cives: quod tamen tam falsum est, quam quod falsissimum. 13. Videbimus ergo, quid Paullus Manutius. haud minus diligens antiquitatum investigator, hac de
re censuerit. Hic in libro de civitata Romana , pag. 16. seq. Tom. I. Thes Antiqq. Rom. Graevii ita Diqitigoo by Coo e
122쪽
A A s I. C A P. IV. yyita loquitus: Civium Romanorum absoluta de isto tribus partibus constabat: I ut censeantur I ragium ferant is aliqua triginta quinque tribuum et
ut regantur a Romanis magistratibus, tu Romanis legibus vivant: 3 ur de ιribus ordinibus unum obtineant. Harum partium pates aliqua communis esse civibus Romanis cum aliis quo)ue urbibus V locis: smul vero omnes solis conveniant civibus Romanis.
Nam censeri, suoragium in tribu ferre etiam ad
municipes pertinet: duae vero ab iis reliquae partes abfiunt. At coloniae Romanae quiddam habent amplius e de tribus videlicet gartibus unam dimidiam: squidem non solum. censentu suffragium
ferunt, siquod utrumque jure connectendum putavimus vertim etiam Romanis legibus vivunt, minima tamen a Romanis magistratibus, sed a sevis duumviris reguntur.' Praefecturae vero, neque quod municipia, negae quod coloηiae habebant, sed unum illud, ut a Romanis magistratibus administrentur, ex quo necessario siequitur, ut leges Romanas observarent. Socii
mero Latini neque municipiis, neque coloniis, nequestrae-Iei Iuris pares erant: nullam enim de Iribus, 'uas nominavi, partibus habebant. Hactenus Manutius. Sed tota
haec illius doctrina minus est accurata, ct varia contra eam moneri possunt: quorum quaedam hoc loco tangenda , caetera sequenti capiti reservanda sunt. I) Et primo quidem ex tota huius Ioci connexione videre licet, Manutium hic per cives Romanos intelligere tantum eos qui vel in ipsa urbe, vel saltem in agro Rtimano domicilium habent: non vero eos, qui in Municipiis. Coloniis, aut Praefecturis habitabant, quos quidem jus civitatis habere concedit, non tamen propterea recte dici cives Romanos existimat. Enimvero quum haec distinctio a veteribus non G a G. Diqitigod by Cooste
123쪽
1oo STLEcTARUM ANTIQUITATu MCblavetur seriptoribus, ut ipse Manutius infra agnoscit. hinc illa a nobis quoque ut supra jamnaonui, non probatur. Saepisti me emm Municipes, Coloui S ineolae Praefecturarum cives Romani vocantur. Neque ulla etiam ratio est, cur trane denominationem cum Manutio in libro de Cietitate Romana pag. 29. Tom. I. Thes. Grae- vhini, ad eos restringamus solos, qui jus civitatis cum jure suffragii adepti sunt; caeteros vero Romanos tunium appellat sis sui sie existimemus. Nunquam sane probabit vir ille doctius, veteres inter Romanos S cives Romanos eo modo distinxiste: immo innumeris potius exemplis probari posset . municipes quoque sine jure su Dragii cives Romanos vocatos fuisse. Si vero aliquando simpliciter Romani vocantur , ut V. g. apud L Ivluri lib. VIII. cap. 17.) tun sine clubio ipsa civis vox subintelligittar. . Neque tamen ideo prorsus negare volo, denominationem Romanorum latius aliquando patere, quam civium Romanorum: Romani enim ratione Originis vocari etiam poterant, qui sine dignitate civium ex urbe in colonias Latinas, vel Italicas erant deducti, ut jam ex LIIIo lib. XXVII. cap. 9. monuit Ezechies Spanh mim in orbe Rom. Ex c. I. Part. I. cap. 8. pag. 48. Praeterea id quoque negari nequit, Municipes interdum . nec non Colonos S incolas Praefecturarum, civibus, originariis scilicet, contradistingui. Hinc admitti quodammodo potest . in sensu eminentiori cives Romanos dictos fuisse eos, qui vel in urbe , Vel in agro saltem Romano domicilium habebant: quemadmodum interdum omnes illi, qui domicilio in urbe agrove Romano carebant, immo &illi, qui non in ipsa urbe nati erant, sensu licet
124쪽
minus proprio. perogrini vocabantur , ut iam probavit laudatus Spirebonius in Dibe Rom. Exerc.
Num vero CICERO in Bruto , cap. 75. cives I*. Romanos qui Romae domicilium habent, quatenus Municipibus aut Colonis contradistinguuntur, cI singenuos Vocaxerit, ut post Sigonium docuit B. Iob. Gottiti, Vineatus in SIntarmate Antiq7. Rom. App. ad lib. I. cap. I. 4. id altioris adhuc indaginis esse videtur. Ego sane nusquam alibi apud veteres scriptores appellationem civis ingenui hoc sensu hactenus reperire potui. Ipse vero hic CIcERON is locus dubiae adhuc interpre- tationis est, neque ego determinare audeo, quo sensu hoc loco Cicero appellationem civis ingenui acceperit. Notum sane est, cives ingenuos libertinis plerumque civibus opponi: si quis ergo in sensu hocce lamosit fimo locum Ciceronis accipere Vellet, ego utique non video, quomodo
is reprehendi pollit. Quid enim mirum est, si
Cicero a cive ingenuo majorem requirat elegantiae sermonis Latini curam , quam a libertino, qui plerumque ex servis nationis barbarae, vel saltem Grareae, per manum illi oncm clx es saetierant. Posset etiam sortassis civis ingenuus hoc
loco accipi pro aliquo liberalis ingenii cive , quique liberalibus instructus est artibus. Si quis tamen existimare malit. Ciceronem civem ingenuum ho et loco vocasse nativum, non vero ajcititium , ego sane non multum repugnarona.
Notum enim est, Romanos ipsus urbis incolis prae civibus municipalibus S colonis majorem semper Latini sermonis Olcgantiam adseripsi serct e uenus admitti quodammodo posset, ipsius Dr- bis incolis, in oppositione Municipum ct Colo-
125쪽
norum , hoe sensu dici posse cives ingenuos. Sed S sic non iacile dicere vellem cum viris laudatis , Municipes statim, simul ac Romam domicilium transtulerunt, dictos fuisse cives ingenuos: uin potius putarem, ci es ingenuos hoc sensia . ictos non fuisse, nisi eos, qui in ipsa ouoque urbe nati sunt; quemadmodum etiam Viciemus, municipes tape vocatos' suisse non tantum illos, qui in municipiis vivunt. sed etiam eos. qui exmuncipiis suis Romam domicilium transtulerunt. Is. Quicquid vero huius sit, id interim certum esse puto, cives Romanos, qui in urbe agrove Ro- . mano domicilium habebant, prae aliis. qui isto carebant domicilio, multis gavisos fuisse praerogativis. Ne enim dicam, cives in urbe vel agro Romano habitantes majoris fuisse dignitatis, ob ipsius urbis dignitatem, quam alios, unde etiam saepe videmus, municipes S colonos ab ipsius urbis incolis suisse cohtemtos id saltem constat. solos eos, qui domicilium Romae habebant, ad honores admissos fuisse, ct in senatum perVenire potuisse, solos quoque cos curiarum sacrorumque curialium nec non comitiorum curiatorum fuisse participes. Alia praeterea commoda enarrat CIcERo lege Agrar. II. cap. 27. Vos vero. inquit, si me audire vultis, retinera isam possessio/um gratiae, libertatis, sustiragiorum, dignitatis, urbis, fori, ludorum, fessorum Hreum,
Herorum omnium commodorum. Quo in loco
non, ut plurimi eruditorum volunt, generatim jura civitatis enarrare voluit Cicero, sed illa tantum commoda attingere, quibus ipsius urbis incolae prae reliquis civibus gauderent. Id enim totius orationis scopo unice convenit, quia nempe plebi urbanae persuadere vult Cicero, ne se Diqitigoo by Cooste
126쪽
in colonias, salvo etiam civitatis jure, deduci sineret. Posset quidem objici, jus libemus &suffragiorum civibus etiam extra urbem competiisse: sed facilis est responsio. Libertas enim major sane erat in urbe ipsa, quam eXtra eam ,
ob praesens Tribunorum plebis auxilium: jus sus- fragii vero facilius quoque ab ipsius urbis incolis, quam a colonis, iis praesertim, qui in longinquas
dedum erant colonias, exerceri poterat. Maneat ergo fixum atque firmum , ad plenum jus Civitatis domicilium etiam in urbe pertinuite. Sed melius fecisset utique Manutius, sit hanc expresse nominasset praerogativam , quam quod civis vocabulum tam speciali sensu sumserit: sic enim non tam multis se implicasset difficultatibus. 2 Deinde verum quidem est, ad civem Rin I cI. manum optimo jure constituendum, Omnino Pertinuisse, ut quis censeatur S suffragium ferat in aliqua tribu : sed hoc non exhaurit totam civis optimo jure naturam: quia, ipso latente Manutio, hoc jure etiam gaudend Municipes, Coloni, aliique , qui tamen non sunt pleno jure cives, licet cives etiam Romani ab optimae notae scriptoribus, ct recte quidem vocentur. Ergo imprimis adjungere quoque debuisset jus nonorum: id quod jam antea coistra Panvinium monui. 3 Quando vero deinceps ad jus civium Romanorum pertinere etiam putat Manutius, ut re gantur a Romanis magistratibus & Romanis legibus vivant: in eo vehementer fallitur vir iste doctus. Hoc enim omnino ad jus civium Romanorum non pertinere vel exinde liquet, quod utrumque hoc ad provinciales non manus pertinuerit, ct contra, quod Municipes, qui cives
127쪽
Io SELECTARuM ANTIQUITATUM tamen erant Romani, utroque caruerint. Tantum vero abest, ut illud pro singulari praerogativa habitum fuerit, ut pro maximo potius beneficio urbes acceperint, si iis fuerit permissum, ut propriis magistratibus propriisque legibus re- . gerentur. Ut vero melius adhuc pateat, quam egregie fallatur Manutius, id quoque notandum est, in phralibus illis: ν egi a Romanis m ui Datibus , ct Romanis legibus vivere, multiplicem latere aequivocationem , quam non animadvertit dosius ille vir, quippe qui claris solum ideis contentus , nondum distinctas sibi ideas in Antiquitatibus Romanis comparaverat. Romani enim Magistratus significant quum Magistratus urbani, tum Magistratus etiam provinciales: deinde vel mediate, vel immediate aliquis regi poterata Romanis Magistratibus. A Magistratibus urbanis immediate regebantur tantum cives Romani in urbe agrove Romano habitantes. A. Magistratibus provincialibus immediate regebantur tantum Provinciae, & Praefecturae , si Praesectos illorum reseras quoque ad Magistratus provincia-Jes. Coloniae, Municipia, urbes liberae ct scederatae . nec non socii ac populi liberi S scederati , immediate a propriis suis Magistratibus regebantur. Omnes tamen provinciae, urbes, PO-puli, qui sub imperio populi Romani quomodocunque erant, mediate quoque a magistratibus urbanis regebantur. Constat enim tempore liberae reipublicae Consules imperium in omnes provincias. S in omnes habuisse homines, qui sunt in imperio Romano, eosque omnes imperio I Ormano subjectos Romam evocare potuisse: Vid. Cic Esto Phiι p. IV. cap. 4. S ad Attic lib. VIII.
Egis. 1 S. quod jus postea soli Imperatores sibi
128쪽
R A R s I. CAP. IV. IOSarrogarunt. Coloniae . Municipia, urbes scederatae, quae in proVinciis sitae erant, certo quoque modo a magistratibus provincialibus regebantur, licet S proprios suos haberent magistratus Sab illis etiam liberalius tractarentur, quam ipsi provinciales: qua de re alibi. Deinde, quod ad leges Romanas attinet, per illas designantur, vel leges illae, quae a populo Romano in comitiis latae surit, vel omnes quoque illae, quae a Romanis aliis populis urbibusque praescribebantur. Uid. Livius tib. IX. cap. 2 o. Prioris generis leges proprie tantum spectant ad cives Romanos in urbe agrove Romano habitantes: posterioris vero generis leges ad provincias & praesecturas pertinent. Licet enim recte dici postit de provincialibus S praesecturarum incolis, eos Romanis vivere legibus: id tamen non ita intelligendum, ac si eodem uterentur jure, quo cives in
urbe: sed quod non alio jure uti polsent, quam eo, quod illis a Romano populo, Senatu, Magistratibusque erat praescriptum. De coloniis dubium adhuc quodammodo est, quo sensu iure Romano gavisae fuerint: sed hac de re alibi erit
dicendi locus. 4 Porro ex Manutii sententia, dum Romanis I 8. legibus vivere, & a Romanis magistratibus regi , pro singulari venditat civium Romanorum jure, illud etiam sequeretur paradoxon. Prae iecturas meliori jure civitatem habuisse Romanam , quam Colonias & Municipia. Id sine dubio postea animadvertens , rursus illis eripit, quod his concessit. nimirum . ut censeantur, &suffragium ferant in tribu . Sed alio tamen loco ipse Manutius hoc restringit ad tempora ante le
129쪽
Io6 SELECTARuM ANTIQUITATu M tempore hoc de omnibus Praesecturis verum suerit e nunc susticit monuisse, ex ipsius Manutii sententia , post legem saltem Iuliam, pleniori jure Praesed iuras habuisse jus civitatis, quam Colonias ct Municipia : id quod tamen omnino admitti nequit: sea de PraeseAurarum jure pluribus etiam alio loco agam. 5 Denique Manutius ad civem quoque Romanum pleno jure requirit , ut de tribus ordinibus unum obtineat. De
tribus istis ordinibus ex Manutii & nostra sententia alia occasione disserendum erit. In praesenti id tantum dico , verum quidem omnino esse, unumquemque civem unum ex tribus istis ordinibus obtinuisse : neque tamen necesse esse
puto, ut hoc sigillatim exprimatur, quum per se potius facile possit intelligi. Enimvero Manutius hoc praetermittendum esse non existimavit, quia illud pro iure singulari civium Romanorum proprie sic dictorum, in oppositione scilicet Municipum, Colonorum, aliorumque extra urbem, habuit. Sed ego comprehendere nequeo, cur
Manutius de incolis Municipiorum , Coloniarumae Praefecturarum qui nempe jus civitatis Romanae habebant) negaverit, quod in aliquo ex tribus istis ordinibus fuerint, in quos populus Romanus dispescebatur. Ut enim nihil clicam de senatoribus ex municipiis , coloniis S praesecturis ortis: nam hi prius domicilium Romae
collocare debebant, licet nihilominus municipes permanerent multos sane equites Romanos in municipiis . coloniis & praesecturis suisse constat: caeteri vero incolae ad tertium omnino Sinfimum ordinem, quocunque demum nomine quis illum appellare voluerit, reserebantur. Non ergo hanc civibus Romanis, qui in urbe agrO-
130쪽
P A a s I. C A P. IV. IOTque Romano habitabant, singularem prae aliis civibus praerogativam fuisse, statuendum est. Hactenus Manutii sententiam eZaminavimus: I9.llam paucis quoque Henrici Mnirili, antiquarii laud quidem incelebris, non tamen satis accurati, sententiam perlustrabimus. Is lib. II. AnIiqq. Rom. cap 2. pag. 33. novi . ita loquitur: Civis plenus Romanus erat , qui domicilium , tribum N s ragii potestatem habcbat. Sed ut nunc non tangam, de quo mox dicendum, an tribus etiam jus suffragii involvat, id tantum dico, quod contra Panvinium S. Manutium jam monui, illum non exprimere ius honorum, id quod praecipue tamen' erat ponendum. Deinde illud etiam hoc loco monere debeo, Κippingium ad jus suffragii multo plura retulisse . quam ad illud pertinebant, quando in sequentibus ait: Pus sustragiorum hoc erat, ut possent magistratus creare , judicia facere , mactenus recte, nisi quod addere debuisset, leges jubere, vel antiquare: caetera Vero, quae sequuntur, non pertinent ad jus suffragii, sed sunt alia jura singularia civium Romanorum J in censum deferri, hereditates Ni sta capere , genrilitatem, adgnationem, adoptionem sortiri, in legionibus militaν e. . Hisce ergo praetermissis , jam videbimus, quid 2o.
Carolus Sigonius. antiquarius non tantum accuratus ; sed & bono praeditus judicio, hac de restatuerit. Is in libro de antiquo jure civium Romanorum, lib. I. cap. I. ad civem Romanum
optimo jure constituendum tria requirit: I domicilium in urbe agrove Romano: g) Tribum, S 3 honorum petitionem. Melius sane hic, quam alii, rem expressit: sunt tamen adhuc quaedam monenda. I Primo quidem videmus, Sigo
