장음표시 사용
141쪽
xig SELECTARUM ANTIQUITATUM tur. Immo contrarium potius. libertos nemper ipsam manumissionem Quirites factos fuisse, satis elucet ex ΡERsii Sat. V. v. 73. dicto illo notissimo, S jam a Mylio observato: Heu simius veri, ovibus una Quirites vertigo facit. Cui adde Si DONII APOLLINARIs Carm. 11. ad Anthem. V. S 6. verba : Donabis quos libertate suirites. Facile quoque probari posset, omnes omnino ci-Ves, tam ingenuos, quam libertinos, Quirites vocatos fuisse, si res probatione adhuc indigeret Quum ergo libertini essent etiam Quirites, sine dubio jure quoque Quiritium gaudebant. Quomodo enim potuissent V. g. habere patriam potestatem , vel dominium Quiritarium, si non habuissent jus Quiritium. Immo quomodo PO-tuissent vel ex jure Quiritium liberi esse, si non fuissent in numero Quiritium 8 Ita enim ipse CI-cERo ratiocinatur in Orat. pro Cincinna, cap. 33. Praevidit hoc telum Manutius, ct hinc illud par-Va, ut ita loquar, corporis declinatione evitare voluit: sed frustra: nam satis acriter sententiam eius vulneravit. Clarissime enim CIcΕRo de omnibus omnino civibus ibi loquitur , & abunde significat, neminem posse habere libertatem juris Quiritium, quam eum qui est in numero Quiritium, vel quod idem est, qui habet jus Quiritium. Tam certum igitur est, quam quod cer tissimum. Omnes cives Romanos non modo UO-catos sui in Quirites, sed & jure Quiritium gavisos fuisse , alias enim ne privata quidem civitatis Rsmanae jura, quae omnino erant necessaris, habere potui sient. s) Nusquam quoque legimus, libertos per jus Quiritium ingenuis plane suisse aequiparatos. ut Manutius asserere Videtur: hoc enim fiebat non nisi per jus aureorum
142쪽
P A n s I. C A P. IV. 1 I9 annulorum , aut plane per natalium restitutionem. 6) Denique fallitur Manutius , quando locum SUETONII in Claud. cap. I9. de solis accipit ingenui, : pertinet enim omnino quoque ad libertos Latinos, sive Iunianos , licet non solos , ut priori capite a nobis fuit demonstratum. Et sic quidem, satis, ut opinor, Manutii sententiam
de jure Quiritium refutaVimus. Iam opinionem quoque Onuphrii Pansinii 3 quam Mylius non attigit) ex ejus libro de Imperio Romano, cap. 9. exhibebimus. Is ita hac de re loquitur: =us aeuiritium idem fere si existimo , quod ius civium Romanorum, ab Augustio excogitatum . quo antiquos ciues Romanos nobiles a
novis civibus libertinis N peregrinis discerηurent, qui civitate donati, jus quidem risitatis Romanae habebant , sed non jus auiritium, quod erat paullo ex.
cellantius , puto tanto tributo non gravori, eadem
privilegia habere, quae vetust mi civer urbem inco. lentes haberent. Nam post legem Puliam, qua Italiae omni civitas data est, θ' omnibus aequata sufa, gia, ut cives Romani novi inferioris gradus a vietustissimis privilegiis sit dignitate disicernerentur, his motibus, jure auiritium s civitate Romana, ab aliquo Imperatorum distincti sunt. Pas ergo uiritium erat aliquid dignius, quam civitas Romana. Nam quibusdam libertis civitatem Romanam apud PLINIUM Epist. ad Traianum concedi legimus: ius vero fiuiritium nou. Item quibusdam civibus fio. manis jam factis jus auiritium addi. Ruae tamen differentia ante Caesaris diuaturam non inveniri opinor , quum civis Romanns cum suffragio factus perfecto optimo jure civis esset. Caeterum post λα- gusti tempora de his rebus verba facεre haud operae pretium esse existimo, quum ea omnia, ut reuiua
143쪽
Isto SELECTARUM ANTIQuITATUM urbis Romae instituta corrupta fuerint-deformata. 'ta. Hactenus Panvinius, cujus sententia cum Manutii in eo tantum convenit, quod ius Quiritium jure civitatis nobilius existimet: id quod tamen mihi haud verosimile fit: omnes enim cives , etiam infimi & vilissimi, ut antea jam monui, Quirites vocabantur, & hinc iure quoque quiri, tium gaudebant. Immo, de infimis iuris civitatis speciebus vel maxime dicitur, quod ex jure Quiritium competant, veluti libertas ex jure Quiritium, patria potestas juris Quiritium, dominium Quiritarium. Et si ergo altera species alteri esset nobilior, ego potius cum aliis facerem. qui
jus civitatis nobilius suisse , quam jus Quiritium
existimant: sed ea de re postea erit despieiendum. Excepta ergo hac unica re, in caeteris Panuinii sententia multum a Manutiana differt. Nam a Manutius nullum determinavit tempus, quando haee distinctio orta fuerit: Panvinius contra tempus determinare voluit. sed ita, ut admodum haean re fluctuet. Mox enim generatim dicit, post
legem Iuliam ab aliquo Imperatorum hanc distinctionem esse ortam: ubi nescio Imperatoresne ille intelligat, quales libera republica fuerunt, an
quales opressa republica) mox dicit, eam non fuisse ante Caesaris dictaturam: mox vero eam ab Augusto excogitatam suisse pronuntiat. Satis
ergo hac fluctuatione sua ostendit, se nihil certi de origine hujus distinctionis asserre posse. Volumus interim id tantum assumere, Panvinium statuere, hane distinctionem non suisse in usu ante legem saltem Iuliam, qua jus.civitatis cum tota Italia fuit communicatum. Si ergo statuit
Paavinius, antea jus hocce Quiritium plane suis-
144쪽
se incognitum, omnino fallitur: nam de temporibus longe antiquioribus usurpatur a PLINIO Histor. Nas. lib. XXIX. cap. 6. Si vero existi. mat, hoc vocabulum post legem illam Iuliam alium plane accepisse sensum, ita ut, quum antea idem esset cum bure civitatis , postea nobilius aliquod jus signincare coeperit: tunc utique Pr batio illi hujus assertionis incumberet. Nullus sane mihi veteris scriptoris locus cognitus est, ubi juris Quiritium denominatio eo sensu occurrat. Nam quod ex PLINII JUNIORIs Epistolis colligit , civibus jam antea factis superaddi consu visse ius Quiritium, adeoque hoc jure civitatis
nobilius esse debere, id gratis assumitur: ex nulla enim circumstantia cognoscitur, libertos illos,
pro quibus ius Quiritium Plinius ab Imperatorepetit, jam antea fuisse cives Romanos, quum potius, ut supra probavi, probabile omnino sit, eos suisse Latinae tantum conditionis. 2. Deinde
ct Pan vinii sententia in eo a Manutiana differt, quod Manutius existimet, solos libertinos caruisse jure Quiritium; ingenuos vero omnes Cum jure civitatis habuisse etiam ius Qtiiritium. Pan vinius vero suspicatur. ius Quiritium competiisse solis civibus antiquis & nobilibus; cives vero novos , si ve ingenuos, sive libertinos. habuisse tantum bus civitatis. Manutii sententiam jam
antea refutavimus. Verum nec firmiori talo nititur Panuinii opinio, sed eadem, quae contra Manutii sententiam monuimus, contra hanc quoque
Valent: immo, quo magis Panvinius jus Quiritium restingit, eo improbabilior ejus sententia evadit. Quis enim unquam audiVit, novos cives a denominatione Quiritium exclusos fuisse: .
si vero erant in numero Quiritium, sine dubio
145쪽
jure etiam Quiritium gaudebant. Immo, quum paullo ante contra Manutium probaverim, ipsos etiam libertinos Quirites vocatos . & Latinis Iunianis saepissime jus Quiritium datum fuisse: quis amplius dubitabit, quin ingenui, civitate donati, simul etiam jus Quiritium impetraverint: ut de Balbo diserte quoque assirmavit PLINIus Misor. Nat. lib., VI. cap. s. id quod exemplum sine omni controversia ad tempora post legem Juliam pertinet. 3. Tandem in eo quoque disserunt hi laudati duumviri, qua in re ius Quiritium, quando a jure civitatis distinguitur, constiterit. Manutius id in jure ingenuitatis praecipue quaerit, idque ex sua .hypothesi, quam jam
antea refutaVimus. Pan Vinius Vero putat, eos,
qui jus Quiritium habebant , omnibus gavisos
fuisse privilegiis, quae civibus veteribus competere ut, eosque praeterea tanto quoque tributo non gravatos fuisse, quam caeteros. Sed haec
omnia gratis assirmantur, ct quum supra jam probavimus, jus Quiritium jure civitatis non fuisse
nobilius, illudque omnibus Omnino civibus competiisse, haec quoque sua sponte corruunt. Imprimis vero male hic tributorum mentionem
injicix Pan vinius: constat enim inter omnes, jamdiu ante legem Iuliam, postquam hanc distin Aio. nem ortam fuisse existimat, cives nullis amplius tributis ordinariis gravatos fuisse, nisi sorsan possiderent bona immobilia tributo obnoxia : sed tunc jus Quiritium illis nullam praestare poterat immunitatem. Ratione vectigalium quoque nullam inter veteres & novos cives disserentiam deprehendimus: nisi forsan Panvinius in animo habuerit vigesimam hereditatum: sed haec differentia non ex distinctione juris civitatis & Quiritium
146쪽
PAns I. CAP. IV. Ia 3 oriebatur, sed ex ipsa natura novorum civium, ut priori capite jam suit ostensum, S insta etiam docebitur, neque ad eam eVitandam jus Quiritium, sed jus cognationis a Principe concedebatur. Et sic etiam satis, ut opinor, Panuinii sententiam refutavimus.
Sequitur jam Caroli Sigonii sententia, quae superioribus quidem melior est, neque tantis premitur dissicultatibus, quam Manutii S Pan vinii, unde eam summi quoque viri , Spanhemius , Idei nece ius, Cellarius, sin Dissert. de Paulli A soli civitate Romana , f. Io. Cortius, sin notis ad Plinium , par. 7I6. qui tamen falso Manutium huic sententiae adscribit aliique sunt secuti: neque tamen illam omni exceptione majorem esse, jam ostendit saepe laudatus M lius in Dissertatione sua. g. 3. licet ejus rationes non unius ejusdemque sint ponderis. Ego primum despiciam, quaenam sit illa Sigonii sententia, ct quid eum in hanc sententiam perduxerit: nam ipse illud
non exposuit) deinde vero meas adjungam rationes , cur in illa adquiescere nequeam, simulque vero Mylii rationes sub examen modeste revocabo. Sigonius diversa illa jura, quae civibus Romanis competebant, quaeque generatim jura civitatis atque Quiritium vocantur, recte dividit in ea, quae sunt juris privati, S quae sunt juris publici. Priora ad ius Quiritium in specie sic dictum; posteriora ad jus civitatis in specie sic dictum pertinere putat. Ergo ignobiliores illas juris civitatis S Quiritium in genere species,
suae omnibus competere debent civibus, specia-siori sensui uiritium; nobiliores vero, quae non omnibus competunt, species, sensu aliquo
specialiori S eminentiori jus civitatis vocatas sui G
147쪽
x 24 SELvcτARuM ANTIQUITATUM se existimat. Quando ergo quibusdam solum jus Quiritium in specie sic dictum concessum legimus, tunc illi ex ejus mente ea solum acceperunt jura, quae ad jus privatum pertinent: quando vero aliis concessiim fuit jus civitatis in genere, tune illi omnia quoque jura, quae ad jus publicum spectant, consecuti suerunt ex Sigonii sententia. Permovit sine dubio virum illum sua aetate doetissimum: I quod animadverterit, non omnibus, quibus civitas dabatur, semper plenum quoque civitatis jus concessum fuisse: et) quod observaverit, species illas , quas ad jus publicum retulit, non omnibus semper competiisse; illas vero, quas ad jus privatum retulit, omnibus civibus competero debere. 3 Denique vidit quo-
ue, de illis, quae ad ius privatum spectant,peciebus frequentissime dici, quod ex jure Quiritium competant. Sic habemus v. g. libertatem
ex jure Quiritium, patriam potestatem juris Quiritium , dominium Quiritarium, sive ex jure Quiritium. Ergo sic optime rem componi posse putavit Sigonius, si diceret, jus Quiritium in specie sic dictum pertinere ad jus privatum: jus vero civitatis in specie sic dictum ad jus publicum spectare civium Romanorum. Iam videbimus, quid eruditissimus Mylius I. 3. suae Dissertationis contra hanc sententiam moneat.1 Ρrimo objicit ex Fragmento Regularum veterisICti, l. 6. pag. 8o4. in Iuri pr. anidusto verba: G civitas Romana competit manumi . Ex quibus sequi putat Mylius, si verba ex Sigonii mente interpretanda, libertinos omnia etiam ea habuisio jura, quae ad jus publicum pertinent, quum tamen, ut ipse Sigonius docuit, jure tantum privato usi fuerint. Sed ad hocce dubium lacile responis Diuitiaco by Coos e
148쪽
P A n s I. C A P, IV. Irs spondere potuisset Sigonius. ' Praeterquam enim quod minus recte omnia jura publica ab udicentur libertinis , ut insta dicam in hoc quoque loco non accipienda est civitas Romana pro jure civitatis in specie sic dicto, quatenus jure Quiritium contradistinguitur, sed tensu potius generali. Sensus nempe est, manumissos per istam manumissionem cives Romanos saetos fuisse, adeoque ea civitatis jura accepisse, quae libertinis competere possunt. Et eodem quoque modo accipienda sunt verba VLPIANI in L. I. D. de bonis liberti
quae Mylius pariter in sine hujus I. urget. 2 Deinde objicit Mylius, quod PLINIus pro libertis Romanis intercedat, ut jus Quiritium impetrent, quod tamen secundum Sigonii sententiam jam ex manumissione habere debebant. Sed iacilis est responsio, quam ipse quoque Mylius jam subodoratus est : libertos videlicet illos Latinae fuisse conditionis. Nam liberti quidem cives iura Quiritium cum ipsa omnino manumissione acceperunt , ut supra jam ostendi: necesse ergo est, i, Ios Latinae fuisse conditionis, quibus jus Quiritium saepissime concessum fuisse supra abunde probavi. 3 Porro quaerit Mylius cur Plinius
Romanorum libertis privata tantum jura; ext ris S peregrinis autem publica etiam exoret Potuit hoc multas habuisse rationes, quae a nombis hodie, quum a Plinio sileantur, non tam facile divinari possunt. Volo tamen probabiles
quosdam enarrare , ut saltem non tam hoc mirabile esse ostendam. Romanis illis Latinae conditionis libertis satis suit beneficii, si jus civitatis eo modo nanciscerentur. quo alii illud per justam manumissionem adipiscuntur: neque etiam libertinae conditionis homines plenum jus civita
149쪽
26 SELECTARUM ANTIQUITATUM tis adquireris poterant , nisi per jus aureorum annulo m , uve per natalium restitutionem:
suffciebat ergo , ut jus Quiritium impetrarent. Cogitandum quoque est, Plinium non nisi patronis volentibus illud ab imperatore petiisse: ast patroni sorsan noluerunt, ut aliquid amplius , quam jus Quiritium , impetrarent isti liberti. Quod vero ad pereginos attinet, nobis nondum certo constat, num Romani quoque, quando illis jus civitatis concederent, disti notionem fecerint inter eos, qui liberi nati, S qui liberi facti sunt. Quicquid vero hujus sic, dignitas i men artis medicae, & ingens, quod Plinius ab Harpocrate accepit beneficium. subigere facile illum potuit, ut plenum pro isto civitatis jus ab Imperatore peteret, quum illud praesertim in nullius vergeret injuriam, quia Harpocrates nullum amplius patronum habebat. Quod vero adpropinquos Postumii Marini medici attinet, illi 1ine dubio homines fuerunt ingenui, ut adeo non video, cur pro illis plenum jus civitatis rogare non potuerit Plinius. 4 Denique ita ratiocinatur Mysius: Ius patrium, sive patriae potestatis, ipso fatente Sigonio, ad jura privata sive Quiritium pertinet: ει tamen PLINius lib. X. Epist. 6. rogat, ut Imperator civitatem det Chrysippo, uxori liberisque eius ita, ut hi sint in patris potestate. Sed ad hoc etiam dubium facile responderi potest ex eo , quae priori capite dedisserentia inter veteres S novos cives diximus. Nimirum diim Chrysippus, uxor, ct liberi eius jus civitatis adipiscebantur, Omnes illi erant veluti novi homines , neque ullum secundum jus civile vinculum inter eos intercedebat, adeoque necesse erat, ut Imperator speciatim Chysippo
150쪽
patriam potestatem in liberos istos concederet. Chrysippus quidem per ipsum jus civitatis jam
habilis fiebat ad patriam poterialem adquirendam, S si postea ex uxore cive liberos procreasset. illi sine dubio ipso jure fuissent in patria ejus potestate: sed ut etiam in liberos antea genitos, qui nunc cum ipso cives simul fiebant, patriam haberet potestatem, ad id peculiari principis concessione opus erat. PLINI Us itaque hisce utique verbis non determinavit, utrum patria potestas ad jus Quiritium, an vero ad jus civitatis in specie se dictum pertineat. Non enim sensus verborum est, ut Mylius forsan putavit, rogare illum, ut Imperator eo fine concedat jus
civitatis , in specie sic dictum quo liberi sint
in patria potestate: sed summa precum in eo conlistit, ut Imperator non tantum liberis cum
parte simul ius civitatis sensu scilicet generali daret, sed S simul ossiceret, ut liberi isti, qui alias secundum jus civile sui juris fuissent, in patris eorum redigerentur potestatem. Sic caute admodum loquitur BOETHIUs in Comment. ad To- sic. Ciceronis , lib. II. Aut cui Princeps populus civitatem , vel connubium peransiget, eo scilices modo , ut in potestatem parentum liberi redirerentur.
Sic igitur pro Sigonio contra Mylium hacte- 3S.nus disputavimus, ut si nulla alia superessent dubia, Mylii quidem rationes non obstarent, quominus secure in Sigonii sententiam pedibus ire possemus. Sed mihi alia adsunt dubia, quae prohibent , quo minus in illa adquiescere queam. Nam I primo quidem quum semper pericul sum sit in rebus antiquis aliquid sine testimonio aserere: tum illud in re tanti momenti perie losissimum esse arbitror, ex solo ingenio dete minare
