장음표시 사용
151쪽
I 28 SELECTARuM ANTI UITATUM minare velle , quaenam praecise jura veteres ad jus Quiritium, quaenam vero in specie ad jus civitatis retulerint, quum nulla adsit ratio sum. ciens, quae nobis persuadeat, Veteres eodem modo distinxisse. Semper enim in dubio esse debemus , an non unam alteramve juris privati speciem ad jus civitatis ; aut unam alteramve juris publici speciem ad jus Quiritium potius insensu illo speciali reserre conuieverint. Etenim licet, ut antea dixi. de iis saepissime juribus, plerisque saltem, quae Sigonius ad jus privatum
retulit, veteres assirmare soleant, quod ex jure Quiritium competant: dubium tamen adhuc manet, an tunc eodem quoque illo speciali sensu, quo a PLINIO adhibetur, vocabulo illo usi fuerint. Immo . si dicendum, quod res est, de iis maxime jurium speciebus, quae per se ex jure naturae oriuntur, S certam modo a jure civili sormam acceperunt, ut libertas, patria potestas, dominium) dicitur, quod civibus ex jure Quiritium competant , ut adeo hoc sensu ius Quiritium non tam juri civitatis in specie sic dicto opponatur , ut Sigonius forsan existimavit, quam iuri
potius naturali, vel gentium. J, Iallem igitur a Dsensum potius cohibere, quam tanta fiducia hoc cum Sigonio asseverare. 2) Deinde accedit quoque, magnam adesse suspicionem, Libertos Latinos per jus Quiritium non ea solum accepisse jura, quae Sigonius ad jus privatum retulit. sed S unam alteramve juris publici speciem. De il- llis saltem libertis, qui per justam manumissionem cives Romani facti sunt, satis constat. eos habuisse jus sacrorum, jus census, jus tributorum atque vectigalium, jus suffragiorum, immo illos nullo fere jure carume, quo ingenui utebantur.
152쪽
exceptis tantum juribus militiae atque honorum, ita ut libertini in urbe eodem fere jure uterentur, quo insenui proletarii ac capite censi. Nullam vero video rationem , cur non Latini Iuniani, quando jus Quiritium impetrarunt, eodem quO-que jure gavili suerint, quo libertini ordinis cives Romani seuerentur. Immo, quum probabile sit, etiam Latinos ingenuos iisdem, plerisque saltem, modis jus Quiritium impetrare potuisse, quibus liberti Latinae conditionis, ut priori capite dixi; quid vetat statuere, eos tunc ingenuis quoque civibus Romanis aequiparatos futile. arg. PhuLLI Recepi. Sent lib. IV rit. 9. l. 8.
s) Denique juxta Sigonii sententiam nullum
Commodum quoque accipit sensum locus ille UL-PIANI Fragm. tit. III. f. a. Benescio principali Latinus civitatem Romanam accipit, s ab Imperatore jus fiuiritium impetraueris e sed potius vel errorem, vel contradictionem, aut meram saltem tautologiam in se continet. Si enim quis civitatem in hoc loco accipere vellet sensu generali, pro pleno civitatis jure, tunc falsum omnino est, Latinum plenum civitatis jus accipere,
quando jus tantum Quiritium, id est privatum
accipit. Visne vero accipere civitatem sensu speciali, ex mente Sigonii, tunc plane adest contradictior sensus enim esset, Latinum jura publica accipere , quando impetrat a Principe jura tantum privata. Restat ergo , ut quis dicat.
quae plurimorum est sententia) ULEiΑΛvM hoc loeo distinctionem hancce plane non observasse, sed civitatem hic idem esse. ac jus Quiritium. vel contra. Sed sic manifesta adesset tautologia, &idem esset, ae si dixisset Ulpianus: quando Latinus a Principe accipit jus Quiritium, sive ci-
153쪽
vitatis) tunc a Principe accipit jus Quiritium,
sive civitatis.) Hae sunt rationes, quibus Permotus . a Sigonii sententia recedo. . . 36. Quid igitur in re hacce obscura, tantisque dis- ficultatibus implicita, ct in tanto sententiarum divortio tandem est statuendum Τ opus sane aleae plenum est novam hic excogitare sententiam , quum nullus adsit inter scriptores veteres, qui nobis in hisce tenebris lucem accendat. Ut tamen periculum hujusce rei faciam, in causa est ULPIANUs. Dum enim severiori paullo meditatione in loco antea laudato defixus haereo, ut Ulpianum meum a contradictione, vel tautol gia liberem, is mihi, quasi gratiam reddens, Occasionem dedit, ad novam aliquam sententiam excogitandam, quam nune paucis proponere Volo. I, Primo quidem probabile esse puto, non omnibus apud Romanos temporibus discrimen
aliquod inter jus Quiritium S civitatis fuisse o,
servatum. Si enim semper disserentia aliqua suisset, vix fieri potuisse existimo, ut non aliquis veterum ante Plinium scriptorum illam aliquomodo indicasset. Verosimile ergo fit, jus hocce Quiritium novum aliquod esse inventum, sub Imperatoribus demum repertum. Fit quidem tempore liberae reipublicae mentio quoque juris Quiritium, sed eo tantum sensu, ut idem plane sit cum jure civitatis. 2 Deinde, quando accuratius paullum considero . quibusnam Imperatorum temporibus jus Quiritium in specie sic dictum concessum fuerit, ego sane nullos alios reperio , quam Latinos, sive colonarios, sive Junianos, sive ingenuos . sive libertinos. Utrique S colonarii S Juniani poterant esse bel ingenui , vel libertina, ut alio loco accuratius do-
154쪽
PAns Ι. C A P. IV. I 3rcebo.J De libertinis sane Latinae conditionis
PLINIus tantum loquitur, ut supra indicavi. Latini etiam Iuniani mentionem tantum s cit ULPIANus Fragm. tit. XVII. I. I. Eundem vero ULPIANUM Fragm. Iit. III. nec non PhuLLuM Recepi. Sent. lib. IV. iit. 9. f. 8. &SuETONIUM in Claud. cap. I9. de Latinis tam colonariis, quam Junianis locutos fuisse existimo, ut priosi capite exposui. Nullum vero praeterea locum reperire potui, in quo jus Quiritium sensu illo speciali accipi possit. Ex quo jam su, spicio oritur , fuisse jus Quiritium beneficium
aliquod sub Imperatoribus Latinis concedi soli. tum. 3 Porro pro fundamento pono , de quo nemo potest dubitare, Latinos colonarios prae aliis peregi in is multis gavises fuisse praerogativis, illisque jura quaedam, alias civibus Romanis propria , suisu concessia, ita tamen ut ideo nondum essent cives Romani, quia multa adhuc jura illis deerant, quae ad civem Romanum essiciendum erant neces aria. Deinceps tempore Tiberii per legem Iuniam Norbanam novum genus Latinorum introductum fuit, qui ideo Latini Iuniani vocabantur. Lex enim ista omnes haud justo modo manum istas, qui non erant dθ-dititiae conditionis. sed sine certo statu in libertate morabantur cum posteris suis Latinis colonariis & proprie quidem libertinis '), exaequavit, Vici. Fragm. vertaris Icti , g. 8. pag. 18.edit.
155쪽
i32 SELECTARUM ANTIQUITATU Μedit. Roueri ita tamen ut Latinorum conditi nem non tantum confirmaverit, sed & novis beneficiis ampliaverit. Quando ergo ex Latinis illis civis Romanus erat efficiendus, non necesse erat, ut tunc demum omnia illa, quae ad jus civitatis consequendum necessaria erant, jura acciperet, quia jam varia antea habebat: sed necesse tantum erat, ut in supplementum S ista acciperet jura, quae hactenus illi defuerant, quibusque civis Romanus carere haud poterat. Puto igitur post legem Iuniam Norbanam speciali aliquo tensu complexum jurium illorum civitatis Romanae, quae Latinis adhuc deerant, quominus essent Quirites, sive cives Romani, vocatum suis.
se jus Quiritium. Jus ergo Quiritium cum jure
Latinorum simul sumtum totum Jus civitatis Romanae complectebatur, eo tamen discrimine, ut Latini libertini per jus Quiritium illa tantum consequerentur jura, quibus gauderent cives Romani libertinae conditionis; Latini vero ingenui illa etiam jura quibus uteiantur cives ingenui Plebei. Ilaee eit mea qualiscunque sententia , quam aliis libenter examinandam relinquo. Ea mihi hoc saltem commodum secum afferre videtur, ut, si quid ego Video , iis careat. dissicultatibus, quibus aliae premuntur , ct nulli veterum testimonio repugnet, sed potius ex illa veteres scriptores, Plinius praesertim S Ulpianus, optime explicari p*sunt. Quod enim ad PLINIuu attinet, jam ratio facile reddi potest, cur ille pro peregrinis roget jus civitatis: pro libertis vero Latinis jus Quiritium: nam illis quidem prodesse non potuit let jus Quiritium , nisi prius impetrassent jus Latinorum; his vero nihil amplius, quam jura Quiritium deerant, oehisce
156쪽
hisce impetratis, jam ei ves erant Romani. UL-PIANUs quoque nunc optime sibi constat, & sine omni erroris, contradictionis , vel tautologiae metu quam accuratissime loquitur. Nimirum
sensus loci illius laudati est: quando Latinus ab Imperatore jus Quiritium in specie scilicet stedictum, quod ei hactenus tantum deerat, quominus esset civis Romanus) impetravit, tunc ex ipso beneficio hocce principali accipit totam civitatem Romanam, vel fit civis Romanus .
quia nunc ei ad jus civitatis istius nihil amplius deest. Sic igitur videmus ius Quiritium in specie sie dictum fuisse beneficium aliquod, quod
solis eoncedebatur Latinis ut eo ipso cives plane fierent Romani. Videmus etiam exinde , jus Quiritium hoc sensi opponi magis juri Latinorum , quam juri civitatis. Videmus denique, jus Quiritium novum huncce sensum specialem post legem demum Iuniam Norbanam accepisse. Id tamen monere adhuc debeo, postea quo- 37. que non semper discrimen hocce a scriptoribus etiam accuratissimis fuisse observatum, ut vel ipse ULPIANus nobis exemplo esse potest. Is enim C. 6. hujus tit. dicite Nave Latinus civitatem Romanam acciμι: quum lamen accuratius
dicere potuisset: jus fiuiritium accipit, ut vel ex ea collatione hujus loci cum loco SUETONII in Cload. D. I9. apparet. Quando Vero ULPIANus f. 4. hujus iij. dicit: De ιione si civis Rι manus: tu ac satis accurate loquitur : nam in iteratione illa non considerabatur ut Latinus: tanquam Latinus enim non potuisset manumitti sed ut servus :perinde ergo erat, ac si tunc demum ex servosersi civis Romanus: aut, si cui haec ratiocinatio nimis subtilia videretur, is locum ita accipe
157쪽
re potest, ac si Ulpianus dixisset: Latinus per iterationem accipit jus Quiritium, S eo ipso fit civis Romanus. Haec de distinctione illa nobilis sma inter jura civitatis S Quiritium dixisse sufficiant: jam ad alia pergendum est. 8. Ex hisce , quae hadtenus explicavimus , jam
abunde elucere arbitror, magnum admodum inter ipsos cives Romanos fuisse discrimen, neque omnes omnino cives uno eodemque jure
usos suisse. Alio sane jure utebantur cives ingenui, alio libertini: de quorum discrimine alio loco latius disserendi erit occasio porro alio jure utebantur cives, qui in urbe agrove Romano domicilium habebant; alio , quibus extra agrum Romanum domicilium erat: inter hos alio jure utebantur cives qui in Italia; alio, qui in provinciis sedem constituerunt. Item alio jure utebantur cives in municipiis, alio in coloniis, alio in praefecturis aliisve civium Romanorum oppidis habitantes: qua de re etiam alibi pluribus erit dicendum) alio denique jure cives, qui nulli certo civium Romanorum oppido adscripti, sed proprio quodam jure suo civitate Romana gaudebant, quos honorarios antecedenti capite vOcavimus. Quando vero dicimus omnes hosce
cives diverso usos suisse jure, hoc utroque sensu verum est . sive jus sumatur pro attributo personarum, hoc est, pro praerogativis illis, quibus civcs Romani gaudebant; sive sumatur pro lege , aut complexu legum, quibus incolae in imperio Romano utebantur. Si jus accipiatur in 'priori sensu, tune. mea quidem Opinione, Omnes omnino cives iis gavisi sunt juribus, quae ad privata commoda statumque privatum pertinent: excepto tamen jure connubii, quo non omnes
158쪽
semper, optimo saltem jure, gaudebant cives non vero iis praerogativis, quae ad publicum c vitatis statum referuntur. Sic jure quidem census gaudebant omnes sine dubio illi, qui in certa tribu S centuria erant: de reliquis vero id valde dubium est, num in censum fuerint rela-.ti: v. g. municipes sine iure suffragii, cives ob delictum in caeritum tabulas relati. cives honorarii , nulli certo oppido adscripti: qua de re alibi erit dicendum. In jure tributorum S vectigalium non una quoque eademque omnium civium conditio fuit, praecipue ratione bonorum immobilium: qua de re alio etiam loco agendi erit occasio. Iure militiae legionariae carebant libertini, proletarii S capite censi. Iure sacrorum carebant cives. qui in aliis civium Romanorum oppidis, quae propriis suis sacris utebantur, domicilium habebant. Immo ad quaedam sacra, Curialia scilicet, illi tantum admittebantur , qui in ipsa urbe domicilio erant instructi. Iure suffragiorum omnes illi carebant, quibus vel jus civitatis sine suffragio communicatum, vel quibus in poenam haec praerogativa erat er pia, immo omnes illi. qui non fruebantur jure census. Iure honorum petendorum S gerendorum carebant non tantum omnes illi, qui a suffragiis erant exclusi, sed & alii praeterea, qui ob
delictum ab honoribus prohibebantur, nec non omnes etiam libertini, proletarii. capite censi, quibusque census definitus deerat: immo omnes illi, qui Romae domicilium non habebant. Licet enim Ezechiel Danhemius in Orbe Rom. Exerc. II. cap. 2 o. dicat, sub Imperatoribus hoc fuisse neglectum : ego tamen dicere malo, Imperatores statuisse, ut omnes illi. quibus honores con-
159쪽
Ig6 StLvcLARuM ANTIQUITATUM serebantur , in urbe quoque domicilium habere, per fictionem saltem , censerentur, sive Impe-peratores per ipsos honores jus quoque domicilii in urbe Roma, sive veteri, sive nova, contulisse. Arg. L. II. D. de senatoribus. o. Si contra jus sumatur pro legibus, sive complexu legum, tunc incolae quoque orbis Romani, non peregrini tantum, sed ipsi etiam cives, pro diversis, ubi habitabant, locis . diversis itidem iuribus utebantur. Alio enim jure utebantur in Ipsa urbe Roma eiusque proprio territorio: alio in Latio caeteraque Italiae alio in provinciis :alio in municipiis: alio in coloniis: alio in praefecturis : alio in oppidis liberis S foederatis. Licet enim provinciae, praesecturae, S pro parte etiam coloniae, jure a Romanis praescripto uti
deberent: non utebantur tamen eodem prorsus jure, quo in urbe cives, ejusque proprio territorio: id quod alio commodiori loco accuratius sic uberius a nobis erit declarandum. gr. Fuerunt quidem tempore liberae reipublieae generales quaedam leges, quae ad omnes in imperio Romano, cives maxime, pertinebant: sed tales plerumque, quae ad statum magis publicum reipublicae , quam ad controversas privatorum Pettinebant: ut adeo contrario prorsus modo hic res sese habuerit, ac in priori juris significatione annotatum fuerit. Saepe tamen numero ab alii
oppidis populisque sponte leges , ad jus etiam Privatorum pertinentes, accipiebantur. qui ideo fundi facti dicebantur: id quod praecipue in Italia post acceptam per legem Iuliam civitatem factum fuisse videtur. id. GELLIus Non . Attis. lib. IV. cap. 4. CIcERo Orat. pro Basso cap. 3. Quin re per ipsam juris civitatis communicatiQ-
160쪽
in primis cum ipsis civium Romanorum juribus singularibus habet connexionem) communionem quoque contigisse alibi latius declarabo. Praecipue tamen Imperatores id serio egerunt, partim r Edicta perpetua, partim per Constitutiones
in Rescripta sua, vid. L. 3. f. S. D. de sepubero viol. ut sensim magis magisque juris uniformitas in imperio Romano introduceretur : id quod maxime factum est, postquam omnes quoad. jus civitatis homines coaequati sunt. Licet vero' 42 post communicatam cum omnibus in orbe Romano ingenuis civitatem, magnum illud diversorum burium discrimen paullatim fuerit imminutum, S per Imperatores juris uniformitas sensim fuerit introducta: non tamen hoc ita est intelligendum, ae si non amplius ulla superessent oppida, quae propriis suis legibus gauderent: immo multa potius adhuc superfuisse, quibus autonomia concessa, late probavit Ezechiel Danhemitis in Orbe Romano. Cui viro doctissimo in eo ta- 43men non assentior, quando Exercit. II. cap. 8.
statuit, post Antonini Caracallae celebrem illam Constitutionem cessasse prorsus discrimen inter Edictum urbanum S provinciale. Multo minus facio cum B. Joh. GoItbeb miraccio, qui in Pr
fatione ad editionem Halis em doctissimi libri laudati, S in Historia Turis, lib. I. g. 27S. pag. 269. seq. edit. -υs existimat, ab initio statim urbanum & provinciale Edictim suisse unum idemque : id quod ipsarum sane provinciarum
status, in multis utique a statu urbis diversus, haud admittebat. Licet enim utrumque edictum unius Imperatoris auspiciis, ab eodem que aucto
