Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r38 SELEcTARUM ANTIQUITATUM fuerit Compilatum; licet etiam utraque in multis inter se, & quoad res , ct quoad ordinem maximo conspiraverint: sine omni tamen dubio in variis quoque capitibus inter duo haecce Edistadiscrimen aliquod intercessit, id quod vel exinde apparet, quod Ca Ius separatos Commentariorum libros scripserit ad Edictum urbanum, se par tos vero ad Edictum provinciale. Neque haee etiam disserentia post Antonini Caraealtae Constitutionem prorsus cessavit. Licet enim cum om-

nibus in orbe Romano hominibus ingenuis jus civitatis per illam fuerit communicatum: ipsae tamen nihhominus provinciae in suo pristino permanserunt statu, neoue illae per hancce constitutionem ullam passae sunt mutationem z ergo. etiam postea non poterat in omnibus eodem modo jus dici in ipsa urbe ac in provinciis. Hinc sine dubio quemadmodum adhuc diversa diversorum locorum atque regionum jura manserunt: ita quoque haecce duorum generum edicta permanserunt diversa, donec per Imperatorem tandem JUSTINIANUM unum atque uniforme jus in toto Imperio Romano, quatenus ab eo regebatur, fuerit introductum. 4. Quamvis vero magnum fuerit inter ipsos cives Romanos discrimen, ut hactenus generatim -- luti in tabula exposui: multo tamen majorem

fuisse disserentiam inter cives S peregrinos necesse est. Perefrini vero in genere Vocantur omnes homines ἡiberi, qui jure civitatis Romanae destituuntur: licet interdum haec vox alio sumatur sensu , ut docuit Eracbiel Dis hereius

in Orbe Romano, Exere. Il. cap. 22. Immo rur

sus inter hosce ipsos, qui ita generali peregrinorum appellatione madiatur, quatenus scilicet

162쪽

ΡAns Ι. C A P. IU. I 39 sub Imperio Romano vivebant, magnum intercessit discrimen. - Alio enim jure utebantur Latini , alio Itali, alio provinciales , alio denique populi foederati S liberi. Hinc de hisce etiam paucis est agendum. Qui primus post renatas 43. litteras hocce discrimen attigit, fuit is, qui judice Brissonis, selen. Antiqq. lib. II. cap. I . primus horridam & incultam Iurisprudentiam

bonarum litterarum luce illustravit , ANDREAsnimirum ALcIATus. Sed nondum tanta illis temporibus lux affulgebat, ut tuto viam hanc undioque impeditam ingredi potuerit. Dum ergo bonus ille vir aliis viam monstrare cupit. ipse incidit in errorum labyrinthum. non sua sane culpa, sed temporum istorum infelicitate. Pauca tantum speciminis, S simul quoque cautionis gratia notabimus. Recte vir ille doctus Di punct.

lib. II. cap. 2I. ad L. 33. D. ad municipat. notat, ad Romam communem patriam appellandam non sussicere, si dicamus, id ideo fieri, quia omnes ibi possunt conveniri: id enim consequens magis, quam causa est) sed Romam potius ideo

communem Vocari patriam, quia fons est juris civitatis Romanae, ita, ut exinde, tanquam ex communi fonte , ius civitatis in totum orbem Romanum manaverit. Quemadmodum enim omnes olim municipes duplicem habebant pa-yriam , communem , Romam scilicet; S propriam , suum quisque municipium: ita post communicatam cum omnibus civitatem , Omnes quoque in orbe Romano incolae duplicem habebant patriam , Romam scilicet, ct propriam quique

suam patriam. Quum enim omnes essent cives Romani, non poterant quoque non Romam patriam suam agnoscere, ita tamen ut naturali si ve

163쪽

roo SELEcTARuM ANTI'UITATUM originali patriae suae propterea non eximerentur. Sed haec pluribus cum apparatu exposuit Eze-ebiel Danhemius in orbe Rom. Exerc. 1I. ωρ. 6. Porro recte quoque ibidem monet Alciatus, quod etiam pluribus persequitur Pare . lib. I. cap. I 4 Romanos populos devictos non una eademque habuisse conditione. De Latinis in specie quam rectissime dicit, Romanos illos non tam pro subditis habuisse, sed eos in societatem potius admisisse. Quid enim notius, quam Latinos

socios semper Vocari. Immo non tantum erans

antiquissimi socii, sed S aequissimo scedere jun- fit i. ita ut prae aliis sociis praerogativa semper

quadam gauderent. Vocat DIONYsIus HALIcARNAssgus hanc societatem pluribus locis μή axst, ,

quia Latini in quibusdam rebus civitatis Romanae Quasi participes erant: ex quo tamen haud concludendum, eos in totam iptas civitatis Romanae communionem fuisse admissos , id quod ante legem Iuliam factum non constat. Hactenus quidem recta via incedere vidimus Alciatum: jam vero a recta nonnihil via aberrare incipit, quando putat, Romanos ita Latinos in societatem admisisse, ut jus militandi haberent in legionibus Romanis, immo hos quoque in legionibus magistratus militares . ut Decurionatus, Tribunatus , Praefecturas Castrorum gerere potuisse. Debuisset sana vir iste doctus vel ex sola Livii ccui ipse testimonium denuntiat) lectione discere, socios Latinos, ut ut semper legionibus additos . ab ipsis tamen legionibus semper mansisse distinctos. Non enim ita sunt additi legionibus , ut forsan putavit Alciatus ut .in ipsis legionibus numerum facerent: sed potius ita, ut ab ipsis legionibus socii semper manerent distineti. Nam in ipsis quidem legionibus non nisi

cive

164쪽

P A R s I. CAP. IU. I Icives Romani ingenui militare poterant: multo minus ergo Latini in iis dignitates, sive eos magistratus militares, sive praefecturas sensu generali vocare velis, gerere potuerunt. Ipsi t

men socii Latini a propriis suis praesectis regebantur: quae omnia hodie sunt notissima. Valde quoque labitur bonus ille Alciatus, quando p. tat, illam, quam Latinis, invitis Romanis, largitur praerogativam, vocatam fuisse ius Latii vereris , ea ratione , sunt propria ejus Verba qu niam subsequente tempore Latinis sociis jus quoquain urbe Roma adipiscendi honores indulium fuit , δε- rebanIque una cum Romanis tribubus sustiragia,

plerumque N Us magistratus deligebaniar , unde non jam ius Latii habere dicebantur , sed jus civ

. ratis. Haec omnia meram sapiunt confusionem: nescivit enim Alciatus, qua ratione Romani distinxerint Latium vetus & novum. Non enim

distinctionem secerunt pro diverso diversorum temporum jure, ut aliud esset jus Latii veteris. aliud jus Latii novi. Sed distinxerunt potius pro

diversiis regionibus inter vetus S novum Latium. Regio enim illa, quae primis tantum temporibus Latii nomine mactabatur , Latium vetus est vocata: postea vero S alios populos sub Latino- . Tum nomine comprehenderunt, illisque ius Latii quoque largiti sunt Romani: hinc regio illa.

ubi hi habitabant, vocabatur jam Latium novum: ut post Sigonium docuit Tob. Goitueb mine ius in S)ntagmate Antiqq. App. ad lo I. g. 76. Alio sensu jus , non tam Latii Veteris, quam potius Latinorum veterum , ante legem scilicet su-liam , opponi potest juri Latinorum colonariorum S Junianorum: quod tamen huc non pertinet. J Recte vero se habet, quod Alciatus ipse

165쪽

I 2 Sa LECTARUM ANTIQUITATu Magnoscat, Latinos, postquam ius sustragii S lio.

norum in urbe Roma adepti Iunt, non tam jus Latii, quam civitatis habere dictos fuisse. Immo tunc non amplius, ut olim, socii Latini, sed cives potius Romani Vocabantur. Exinde vero merito concludere debuisset, hoc nihil ad Ius Latii pertinere, adeoque huius juris respectu, jus illud, quod antea tantum obtinuerunt, non jus Latii veteris dici potuisse. Si vero Alciatus putat, universos Latinos dus civitatis multo ante caeteros Italos consecutos fuisse, ut eum existimasse fere ex connexione cum sequentibus Concludo, erravit utique: una enim eademque lege,

Iulia scilicet, & Latini uniqersi, simul cum ipsis

caeteris Italis, jus civitatis Romanae consecuti sunt, ut luculenter ex GELLIO Non. istic. lib. IV. . cap. 4. apparet. Deinde de Iure etiam Italico suam aperie sententiam Alciatus hisce verbis: In risula D. de Censibus referuntur civitates, quae B

bent jus Italicum. id es, quorum incolae adipisci pose fiunt in urbe Roma magisrarus. θ' sunt immunes. Ultimum, quod ponit ille verum est, si de immunitate a tributo soli S capitis sumatur, ut insequentibus magis declarabitur : prius vero est falsissimum. Licet enim Itali post legem Iuliam jus suffragii & honorum in urbe Roma dummo. do tamen, si honores ibi gerere volebant. Romam domicilium quoque trans serrent) nacti sunt: nihil tamen hoc cum jure Italico habet commune : sed pertinet ad ipsum potius jus civitatis Romanae, quod cum Italis quidem est communicatum per legem Iuliam , non vero cum aliis, qui extra Italiam in locis, jure Italico donatis, habitabant, nisi illi proprio aliquo jure civitate quoque Romana gauderent. Verum tamen est. Diuitiaco by Coos be

166쪽

PAns I. CAP. Iv. I 43 quod sequitur apud Alciatum: Non ta-n faversus civitatis cum jure sustragii concessum. Plariamis nationibus jus civitatis concessum tantum bou ris causa, non ut immunitatem haberem. Hoc optime ex illis intelligitur, quae supra monui: videndum nimirum esse, num jus civitatis concedatur hominibus tantum sine respectu bonorum, vel locorum : an vero locis ipsis jus civitatis detur. Potuit enim civis Romanus respectu bonorum , quae possidebat , tributo esse obnoxius. Unde etiam recte addit Alciatus, Antoninum illum, qui jus civitatis cum omnibus in orbe Romano ingenuis communicaVit, non propterea omnibus immunitatem concessisse. Immo, tantum abest. Antoninum illum quem caracallam esse hodie tyrones norunt: Alciati tempore ne viri quidem doctissimi per suam Constitutionem omnibus immunitatem concessisse, ut potius unice in fisci commodum jus civitatis cum omnibus communicaverit. Sed jus quoque civitatis per se non involvebat immunitatem: immo cives quibusdam potius oneribus gravabantur , veluti vigesima hereditatum S manumissionum a quibus caeteri erant immunes. A tributo soli & capitis jus Italicum locis concessum praestabat immuni-

Latem: non Vero jus civitatis.

Ex hisce igitur perspicimus . Alciatum non 4nulla quidem, quae ad hanc doctrinam pertinent. quasi per nebulam vidisse, in plurimis tamen illum adhuc in tenebris ambulasse: id quod annotine operae pretium fuit. Primus vero, qui lucem accendit, quique rectam aliis Viam , qua eundum est, monstravit. suit Carolus Sigonias: ita, ut qui eam postea viam plane deseruerunt, ab ipsa quoque veritate toto , quod riunt, coelo

167쪽

r ι SELCcTARUM ANTI UIITATuM aberraverint: id quod suo exemplo in primiscuit celebris ille Gallus ex S. I. Iohannes Hardui nus: qui quaedam est Alciato sumsisse videtur, quae majoribus tamen difficultatibus implicavit. Cujus infelices conatus jam alii ΕZechiel Span- hemius praesertins detexerunt, ut nobis hac in

parte ferias fecisse videantur. Non tamen SDgonius ita planam, expeditam & excultam hane, quam primus stravit, Viam reddere potuit, ut non aliis ad hoc perficiendum satis laborum reliquerit. Feliciter prae aliis hae in re versati sunt duo viri doctisumi. B. Ezechiel Spantimius in praeclaro opere, quod inscribitur: Ο, bis Romanus : & vir ille celeberrimus, qui Noricam academiam adhuc sua eruditione illustrat, Ch msianus Gotiliab Scrivarietius in Dissertatione de Iura Italico , edita primum I72o. recusa I7 I. Sed dum propria experientia edocti sumus, si1-peresse adhuc difficultates quasdam, quas ipsi aegre, & non nisi post seriam meditationem eluctati sumus, periculum faciam, num aliis faciliorem hancce viam reddere queam. Ad hoc vero praestandum generales quaedam notiones

praemittendae veniunt.

8. Homines liberi quatenus scilicet servis opponuntur in orbe Romano, ut supra jam indica vimus , gaudebant vel jure civitatis, vel jure

Latii, vel jure Italico . vel jure provinciali, vel denique speciali libertate S proprio quodam iure , quod vel ex privilegio , vel ex scedere orietatur. Quaeritur ergo, num eadem quoque Pro

diversis juribus fuerit distinctio praediorum, sive

bonorum immobilium. Fui olim in hac sentenotia, ut videre quodammodo licet ex Tractatione

mea d. Testamneti factione , cap. III. I. 8. pri. 7o.

168쪽

P a st a L C A P. IV. 14sSed re accuratius deliberata , reperi, praedias de privatis loquor, non de publicis proprie sic dictis , quae non tantum quoad dominium, sed etiam quoad administrationem in patrimonio reipublicae erant non nisi in Italica S Provincialia dividi solere apud Romanos: nusquam enim ne que in jure Romano, neque in veteribus scriptoribus aliam reperi divisionem ratione praediorum. Praedia ergo Italica erant, in quibus jus civile locum habebat, quaeque adeo pleno jure in dominio juris civilis, sive Quiritario privatorum esse poterant; quae erant mancipi; S hinc civili quoque modo alienari poterant; in quibus solis usucapio quoque locum habebat, quae sola denique in censum poterant deserat, & hine censui censeendo vocabantur, quae omnia secus se habebant in praediis provincialibus. Haec enim nunquam esse poterant in dominio juris civilis, sive Quiritarior sed vel erant tantum in domino naturali, ut praedia liberarum gentium & civitatum vel erant in supremo populi sive reipublicae Romanae dominio, qualia vocabantur vectigalia, tributaria, stipendiaria, publica in sensu lato, &provincialia in sensu stricto & hinc plane ne in

dominio quidem pleno naturali privatorum esse Poterant. Non erant mancipi, immo proprie ne quidem nec mancipi vocari poterant, ut nuper praeclare . Nobilissimus Gerardus Meer- man in eruditissima disertatione de rebus mancipi . nec mancipi, 6. I 23. S nos quoque alio loco latius probabimus & hinc etiam secundum jus civile non poterant alienari, sed naturali tantummodo alienabantur. Immo praedia provincialia

stricte sie dicta proprie ne naturaliter quidem alienabantur, nisi quoad possessionem & iacuit Pars I. Κ tem

169쪽

Iψ6 SELECTARUM ANTI UITATUM rem utendi fruendi Porro usucapio quoque in iis locum non habebat: denique in censum etiam haud deferebantur: quae omnia alio loco pluribus erunt explicanda. Quia vero praedia Italica

in dominio civili & Quiritario esse poterant, hinc

forsan in errorem quidam inciderunt, ut putarent, Ius Italicum S Quiritium esse unum idemque: a quo errore nunc facile cavebunt, postquam didicerint, aliud esse jus hominum, aliud

locorum sive praediorum. Homines enim qui jure Italico tantum gaudebant , non Propterea

erant participes juris civitatis & Quiritium. Si vero praedia erant jure Italico donata, tunc in illis dominium Quiritarium locum habebat, ast sire vera deberent esse in dominio Quiritario, necesse quoque erat, ut & possessor juris Quiritium sive civitatis esset particeps, eaque legitimo Scivili modo adquisivisset. Hinc exinde quoque, quod in praediis juris Italici nexus & mancipatio

locum haberet, tuto colligi nequit, Italos, ant quam jus civitatis Romanae impetrarunt, juris quoque nexus S mancipationis participes fuisse, ut coniecisse videtur Henricus Norisius in libro de Epochis Sino Macedonum , Disseret. IV. cap. S. g. 2. ρV. 428. Iag. 448 tom. II. Operum &ex eo refert, dubitanter tamen , B. DB. Gotuiebralaeccius in Bnt. Antiqq. App. ad lib. I. g. 97. Si tamen dicendum, quod res est, ne doctissimum quidem Norisum hoc statuisse existimo : non

enim ibi loquitur de Italis antiquis : sed de coloniis juris Italici extra Italiam: S recte quidem dicit, jus Italicum praeter immunitatem soli &capitis alia quoque comprehendi sis privilegia, quae quidem iunt verba ejus consistebant in alienationibus, traditionibus nexi, mancipationibus, om

170쪽

PAns Ι. C A P. IV. I Inali exceptione, in jure capiendi, fuscapiendi sine dubio legendum aliarique actibus, qui incoloniis ,ris Italici feri poterant, eo jure, quo in Bajico Iolo

celebrabantur.

Ut vero haec omnia, quae dixi, quaeque ad- 9.

huc aerant dicenda, clariora evadant, ante Om- νnia , ut diversas juris Italici significationes paullo accuratius enucleemus, necesse erit: hoc enim Sigonius , neque Spanhemius, neque etiam

A. Sch artesus ut ipsos tantum in hac doctrina heroes nominem ) satis praestiterunt. Laudatissimus quidem Schwarigius cliversas statuit juris Italici periodos: sed quia in iis jus Italicum diverso modo accipitur, illae, nisi haec, quae dicam ,

Praemittantur,. ad confusionem magis, quam distinctionem, ansam praebere possunt. Dico igitur jus Italicum duplici modo accipi posse, vel pro iure hominum, sive personarum; vel pro jure locorum; sive praediorum. Priori modo duplici iterum sensu accipi potest: sensu enim lato jus Italicum significat jus illud , quo homines in tota Italia utebantur sub Imperio Romano: quod sorsan accuratius ius Italorum dici posset. Sensu

vero proprio S stricto jus Italicum significat jus illud, quo populi Italici, id est extra Latium in

Italia habitantes, utebantur ab eo tempore, quo in Romanorum ditionem concesserunt, usque dum civitatem Romanam impetrarunt. Hoc sensu jus Italicum exspiravit postquam Italis per legem Iuliam ius civitatis Romanae datum est: priori vero sensu nunquam exspiravit durante imperio Romano: semper enim , quemadmodum incolae ipsius urbis Romae prae Italis, etiam civibus; ita quoque Itali prae aliis hominibus preterogativis quibusdam gavisi sunt, etiam postea, Κ 'a quam

SEARCH

MENU NAVIGATION