Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

r48 SELEcTARUM ANTIQUITATUM quam civitas cum omnibus provincialibus fuerit communicata. Posteriori modo duplici itidem sensu Ius Italicum accipi potest. Primo enim generatim significat praerogativas illas , quibus1talia prae caeteris imperii Romani regionibus gaudebat. Quemadmodum enim ipsa urbs Ro- ma prae Italia variis gauderet praerogativis, ita etiam Italia prae provinciis non minus multis praerogativis gavisa est: sua in re quoque per communicatum cum provinciis jus civitatis nubiam factam fuisse mutationem constat. Sed hasce praerogativas complecti mallem sub denominatione Iuris Italiae, quam iuris Italici: verum a doctoribus confundi lolent cum jure Italico eo sensu, qui jam sequitur. Ultimo enim loco Ius Italicum significat jus illud singulare locorum, vel praediorum, sive in ipsa Italia sitorum, sive extra Italiam jure hoc Italico donatorum, quod illis competit prae locis sive praediis provincialibus. Et hoc famigeratissimo significatu jus Ital,

cum plerumque in jure Romano accipitur. VO-catur talis locus , sive praedium , Solum etiam Italicum, sive Fundus Italicus. & opponitur so- Io sive fundo provinciali: S Coloniae hoc iure donatae dicebantur Coloniae Italicae, sive Iuris Italici, & opponebantur coloniis provincialibus. Et hoc quidem sensu ius Italicum nullo modo er constitutionem Antonini Caracallae fuit subatum, immo ne plane quidem fortassis, ut plerumque existimant Icti, a Iustiniano Imperatore sublatum esse, statui potest. Licet enim in plurimis Instinianus diversos juris Italici S provincialis effectus sustulerit, probari tamen nequit , illum in totum jus Italicum sustulisse , ut infra latius declarabitur. Hisce praestructis jam

172쪽

Pana L C A P. IV. I49 melius intelligi poterunt, quae viri docti hactenus de jure Italico tradiderunt, immo & dubia,

quae circa hanc doctrinam se exserunt, melius omninα poterunt dijudicari & removeri. . Primo igitur loco speciminis gratia, ea, quae Ceubminus Schwarretius in domissimo Dissertatione de jure statico hac de re scripsit, paucis quod ut pace ejus fiat enixistime rogo expendere volo, ita quidem, ut ordinem ejus exacte sequar, quantum per methodi leges permissum mihi hoc erit. p. I. I. I. Cel. Schwarrataus dicit , Sigonium So. egisse tantum de jure Italiae antiquae, perpauca vero eum attulisse de jure Italico, quale sub Caesaribus viguit. Sigonius nimirum jus Italicum eorrotissimum sumsit sensu , quem supra secundo

oco exposui: paucis tamen etiam egit de jure Italico sensu ultimo, in caeteris vero significationibus hocce vocabulum non sumsit, quum east

haud propriae sint, sed remus jus Italorum S jus

Italiae vocentur, ut paullo ante monui. Cel.

Schwarietius vero latiorem sibi campum perincurrendum proposuit, adeoque S vocabulum inlatiori sensu accepit. I. g. Dicit vir laudatus, jus Italicum ab Italia , cujus populis primum illud jus proprium fuit, nomen duxisse. Immo, nomen ducit non tantum ab Italia, regione; sed etiam ab Italis, populis: & hinc complectitur & jus hominum, ct jus locorum. Sumit enim Celeb. Schwar 2ius jus Italicum in omnibus quatuor istis significationibus, quas supra exposui, S hinc recte quoque diversas facit periodos. Siquis vero &ratione hominum S ratione locorum strictiori sensu hocce jus accipere malit, tunc hisce forsan periodis facile posset carere. Rectissimct ve-

173쪽

ISO SELECTARUM ANTIQUITATUM ro a tota hac tractatione sua removit tempus illud, antequam Italia sib Romanorum imperium pervenit, quippe quod plane ad jus Italicum, quocunque sumatur sensu, non pertinet. Ius v ro Italicum ex solis foederibus cum Italis deducit Sigonius. Possent addi adhuc duo alii sontes: nimirum tum spontanea Romanorum concessio, tum jus civile Romanorum. Nam Romani sine expreta foedere S Italis & Italiae quasdam interdum concesserunt praerogativas, easque interdum quoque per legem confirmarunt : immo &ex interpretatione legum per Ictos iura quaedam

orta & stabilita fuisse videntur. Prima & secunda, ex Cel. Schwartzii mente, iuris Italici periodus ad jus Italicum in sensu proprio & primario, quatenus pro jure hominum sive pers narum sumitur, pertinet. Reliquae Vero, quas

statuit, periodi pertinent tantum ad jus Italicum in sensu generali, sive potius ad jus Italorum &Italiae. Nam post legem Iuliam non amplius utebantur jure Italico proprie sic dicto Itali , sed gaudebant potius jure civitatis Romanae , id

quod ad confusionem evitandam probe est notan- dum. Quando enim Cel. SchwartZius 4. dicit : Per legem Iuliam cst Plotiam non quae juris

Italici accestones factae sunt, idque ad optimum jus

civium Romanorum assurgere coepit: tunc Vocabulum juris Italici in sensu generali est accipiendum pro jure Italiae, sive Italorum. Nam jus Italicum ipsum proprio sensu nullas per istas leges accepit accessiones: verum Itali potius per legem Iuliam ct Plotiam melius acceperunt jus, quam quo antea utebantur, jus scilicet civitatis Romanae: ut adeo juri Italico, quatenus pro jure hominum sumitur, post istas leges nullus amplius locus

174쪽

PAns I. C A P. IU. ISI locus, ne in ipsa quidem Italia superfuerit. Porro negotium facescit GELLIus Non. Attic. lib. IV.

cap. 4. qui dicit, lege Iulia Latio civitatem datam fuisse : de reliqua vero Italia nihil addit Hinc Cel. Schwartrius opinatur, Gellium vel Latii vocabulum in latiori accepisse sensu, vel eum ideo tantum Latii mentionem fecisse, quia illa prius quam caetera Italia exinde civitatem

accepit. Sed valde vereor, ne hae rationes cum

mente Gellii conveniant. Mihi simplicissima ratio videtur , Gellium ideo solius tantum Latii mentionem fecisse, quia in toto illo loco de solo

tantum Latio sermo fit: minime vero propterea negare vult, reliquam etiam Italiam ex istalese civitatem accepisse. Recte vero Cel. Schwar-tgius in fine hujus l. 4. notat, . Syllam conatum

quidem fuisse, Italicis Populis & civitatibus quibusdam jus civitatis eripere: sed legem ejus non

fuisse observatam. Unde obiter notare volo eris

rorem Nicolai Gructu in libro de Comitiis, lib. Lcap. 3. qui ex hocce Syllae conatu concludere Voluit, nec omnes quidem cives in Italia post legem Iuliam habuisse plenum jus civitatis, adeoque nec omnes jure suffragii gavisos fuisse. Ad I S. annoto, Henricum Valesium , quan-SI. do in notis ad Ciceronis Orat. pro Balbo , cap. 8.dicit: Lex Pulia ipsa psriinebat ad jus privatum populi Romani, ut lex Fuνia bi Voconia: sine omni dubio erram: id quod facile apparebit, modo prius annotaverim, jus tam publicum, quam privatum duobus modis accipi posse. Quemadmodum enim jus in genere sumitur vel pro attributu personarum, vel pro lege , sive complexu legum : ita utroque sensti illud in publi

175쪽

Isa SELEcTARuM ANTIQUITATUM tur pro lege, sive complexu legum, tunc ius publicum coni plectitur leges, quae ad statum publicum populi Romani pertinent: jus privatum

Vero leges, quae ad controversias privatorum

spectant. Hoc sensu lex Iulia omnino pertinet ad jus publicum, S male coniungitur cum lege Furia S Voconia, quippe quae aperte ad jus pri

vatum pertinebant. Sin autem Ius sumatur pro attributo personarum . tunc jus publicum civium Romanorum complectitur praerogativas rationestatus publici; jus privatum vero praerogativas ratione status privati. Hoc sensu lex Iulia ad utrumque, ct privatum . S publicum ius pertinet : concessat enim Italis utriusque generis praerogativas, ut Cel. Sch artatus hoc set. loco recte probavit. Ut tamen breviter comprehendam , quid Itali per legem Iuliam consecuti

fuerint, ante omnia in memoriam revocanda

sunt quae priori capite monui, nimirum lesem hancce jus civitatis hominibus in Italia dedisse. in jure vero locorum, sive oppidorum, illam nullam fecisse mutationem. . Deinde probe tenendum est, legem Iuliam Italis dedisse plenissimum jus civitatis, quatenus isto gaudere potuerint illi, qui non habebant Romae domicilium: juribus ergo istis, quae ex domicilio fluebant, postea etiam caruerunt: poterant tamen illis quoque frui, simulac Romae domicilium collocarunt. Sic v. g. quod ad jus honores petendi attinet, notandum est, quod supra jam monui, illud quidam post legem Iuliam habuisse Italos, sed ita, ut Romam quoque domicilium transferre deberent , quando in urbe honores consequi vellent. Quod vero ad jus census attinet, dubium adhue est, num omnes immediate Romae censeri debuerint Diuitiaco by Cooste

176쪽

PAR a I. C A P. IV. IS 3 huerint Itali, an vero in suis quique civitatibus censeri potuerint, qua de re alibi dicam pluribus. Quod porro ad jus sacrorum Romanorum spectat, valde dubito , an illud Itali in suis quique civitatibus habuerint: puto potius, eos illud tunc demum consecutos fuisse , quum Romae domicilium collocaverint. Hoc interim certum est,

omnia Italiae oppida. exceptis coloniis, sicuti leges suas proprias, ita S propria sua sacra, perinde ac ante legem Iuliam, retinuisse. Non tamen nego , potuisse ea sua sponte, ut leges, ita S sacra Romanorum recipere. Neque aliud etiam docuit doctissimus ille purpuratus Hemicus risus in Cenotaphiis Pisaηis, Di . I. cap. S.

pag. II 4. Com. III. O . Probavit enim tantum contra Sigonium, colonias sacra Romanorum retinuisse , qua in re S me consentientem habet, de aliis vero Italiae urbibus ne verbulum quidem

adjecit. Dum tamen doctus ille vir probare istud vult ex Cenotaphio C. CAESARIs, in quo, T. STATvLENus, Princeps Coloniae Pisanae, Flamen

gumemum hoc satis firmum sit. Merito enim dubitatur . num sacerdotium hoc in colonia, an vero Romae potius gesserit. Nihil enim prohibet , quo minus in Colonia potuerit esse Flamen Augustalis, S Romae Pontifex minor: idque mihi vel ideo fit probabile, quod nondum constet, in coloniis distinctionem etiam inter Pontifices Majores & Minores observatam fuisse. Si ergo ponamus , fuisse hunc Statulenum Pontificem minorem Romae, sequitur, illum Romae quoque habuisse domicilium, ut adeo ra monumen

to isto nihil omnino de jure sacrorum oppidorum T s ' 1in.

177쪽

rs SELECTARUM ANTIQUITATUM . Italiae concludi possit. Quod ad jus tributorum attinet, recte dicit Cel. Schwarizius, Italos hae in parte civibus Romanis adaequatos fuisse. Id quod tamen ad personas tantum pertinet. Supra enim monui, legem Iuliam hominibus tantum dedisse ius civitatis, illam vero in bonis S praediis nullam fecisse mutationem, ita, ut eodem prorsus modo & postea distinguerentur, Coloniae, Municipia. Praefecturae. Si ergo isto adhuc tempore suissent in Italia praedia tributo o, noxia, illa per legem saltem Iuliam nullam accepissent immunitatem. Quod vectigalia tam ur- his , quam Italiae, per legem Caeciliam sublata sint, illud pertinet ad praerogativam ipsius urbis. S Italiae. Quod deinceps ad jura. privata Romanorum attinet, hic ante omnia repetenda est distinctio, quam supra proposui: Ius nempe sumi vel pro lege, vel pro attributo personarum. Perlegem Iuliam Itali jus privatum civium Romanorum acceperunt eo sensu , quo sumitur pro praerogativis illis , quibus cives Romani prae aliis gaudebant ratione status privati, S privatorum

commodorum. Non vero ipsae Romanorum leges , quae ad controversias privatorum pertinent,

eo ipso Italis sunt obtruis : sed Itali potius in suis quique civitatibus propriis legibus uti poterant, ita tamen , quatenus illae cum ipso jure civitatis Romanae consistere poterant: qua de re sequenti capite latius disserendi locus erit. Quod Cel. SchWartZius de Capua refert, eam, quum Colonia esset, suas sibi leges adscivise: illud ego non reperio in loco CIcERoNis, cui testimonium denuntiat, neque illud verum esse potest ex ipsius doctissimi hujus viri hypothesi, qua coloniis aut nomiam denegat. Quae sequuntur in hocce g. s. Italos

178쪽

PAns I. C A P. IU. ISSItalos tunc demum pleno Quiritium jure usos fuisse, quando Romae domicilium collocarunt, id limitari debet secundum distinctionem paullo ante prolatam: nempe Verum illud est, si plenum Quiritium jus sumatur de ipsis legibus Romanis, non si de juribus Quiritium privatis suis

matur, quatenus illis ci Ves, tanquam singularibus prae aliis praerogativis utebantur. Nam &Itali, qui in sua quique patria vivebant, semper

juribus gaudebant privatis civium Romanorum, sive iisdem praerogativis, qu0ad statum priVa- . tum, quibus ipsi in urbe Roma cives seuebantur. Quando porro Cel. Schwarietius dicit, mineccium

negasse, cives illos novos in Italia gavisos fuisse libertate ex iure Quiritium: tunc sane doctissimus

vir non intellexit B. He eccii mentem: nunquam enim illustris ille vir hoc negavit: sed negavit tantum Latinos Italosque hac libertate gavisos fuisse, antequam civitatem Romanam per legem Iuliam adepti sunt. Sed nec B. Heinectius, dum se defendere cupit in Append. ad lib. I. SInt. Antiqq. f. 8S. not. k pag. 3So. novae essit. A. I73o. intellexit Cel. SchWart Zii sententiam: non enim putavit unquam hic vir doctus , Latinos &Italos ante communicatam civitatem hoc jure gavisos fuisse. Re vera ergo hi viri docti consentiunt, ct pugnant tantum . quia se invicem non intelligunt: quod eo magis mirandum, quum utrique tam plane S perspicue locuti fuerint, ut facile potuissent intelligi. Sed haec cautionis gratia sunt annotanda, talibus vero viris facile conis donanda. In fine hujus paragraphi laudatur I

Cus CIcERONIs in Verr.. II. cap. 36. qui omnino huc non pertinet: puto ergo auctorem in mente

potius habuisse locum cIcERONIs pro Caecinna,

cap.

179쪽

rs6 SELEcTARuΜ ANTlQUITATUM sap. 3s. Sic etiam paullo ante in hoc I. s. verbis rSiculos civitatem Romanam consecutis: excidisse vel typographi vitio , vel calami festinantia, particulam nondum existimo: eo enim tempore Siculos nondum civitatem Romanam consecutos fuisse, omnes sciunt: haec ergo in lectorum tantum gratiam annotare Volui. Quae deinde f. 6. traduntur, ea ad jus tantum Italiae & Italorum spectant: hisce ergo praetermissis, progredior jam ad sequentem f. 7. doctissimae hujus Dissertationis.s . Postquam Cel. Schwarizius egerat hactenus de jure Italico hominum, sive in sensu lato, sive etiam in sensu stricto: nisi quod pauca hine inde admista sint , quae magis ad jus resionis Italiae pertinent) jam agere instituit de aure Italico, quatenus rumitur pro jure locorum sive praedi rum, quae jure Italico praedita sunt, sine respectustus S regionis, de quo significatu nos supra nitimo loco diximus ita tamen, ut & hic quaedam

admisceat, quae magis ad jus Italiae pertinere videantur. Sic v. g. Italici forsan contractus, &tempus praestitutum in Italia ad petendam restitutionem in integrum . magis spectant ad jus ipsius Italiae, quam ad jus Italicum, qua de re infra erit dicendum. Caeterum 7. diversas modo recenset eruditorum sententias : ergo obiter tantum notare volo, Cujacium ex instituto novisesime resutasse Virum illustrem, qui nuper ingemti Iurisprudentiae damno ex hac vita migravit, Cornelium van in ersiae in Observationibus Iurisses. V. cap. 2I. B. uigineium vero in recenti ribus editionibus sententiam suam correXisse. g. 8. Propriam tandem suam sententiam exposuit Cel. Schwarigius. Recte nimirum doctissimus ille vir

statuit Ius Italicum illud, de quo nunc sermo

180쪽

P a R. s

C A P. I RISI est, constitisse in immunitate a tributo capitis &soli. Sed neque in ea sola ius Italicum; quod agnoscit vir hic doctissimus neque tu ea praecipuum caput & praerogativa ut putat ille hujus iuris constitit. Nam illam in praediis juris Italici

immunitatem consequens potius fuisse alterius j ris cujusdam , Vel exinde apparet, quod immunitas illa consistere poterat une jure Italico; bus Italicum vero non sine hac immunitate: Vid. Comesius van in reshoec Observari. I. U. cap. II. sed hac de re paullo post dicam pluribus. Hic in antecessum id tantum notare Volo, Ius hocce Italicum, de quo nunc sermo est, semper principaliter ad loca S praedia pertinuisse, iscundario tantum ad homines, qui in talibus o udis, sive Coloniis, hoc jure donatis, habit iant. In quo praecipue differt a veteri jure Ii ico, quo Itali ante legem Iuliam gaudebant: i,ud enim primario ad homines, secundario in tum ad bona pertinebat. Hinc nusquam legimus, hoe jus Italicum singulis hominibus sine respectu loci datum fuisse: sed dabatur oppidis, vel C Ioniis, ut ex Tu. D. de Censibus, ct ex PLINII Historia Naturali variis locis apparet. Si igitur integro oppido alicui, sive coloniae, jus hoc

Italicum emet donatum: tunc vero non tantum

omnia praedia, quae ad illud oppidum Coloniam-Ve pertinebant, a tributo soli immunia faetii sunt, sed & omnes incolae per consequens fiebant immunes a tributo capitis. Ius ergo Ital, cum ab utroque tributi genere immunitatem praestabat. Potuit tamen sine jure etiam Italico oppido cuidam immunitas, vel soli, vel capitis, vel utriusque concedi , speciali aliquo beneficio. Non vero aueatior tal. Sch Migio, quando dicit:

SEARCH

MENU NAVIGATION