장음표시 사용
181쪽
I38 SELECTARuM ANTIQUITATu Mcit: Immunitas quidem a tributo capitis jure Italiaco tam propria, s tam necessa/io conjuncta fuisse videtur , ut ubi haec assuerit , exinde , caeteris paribus ,
jam colligi potuerii, ibi benescium juris Italici ari eo id quod probare Vult per L. vet. g. 7. D. de Censb. . Sed notandum est: I) Interpretationem Titi Imperatoris non fuisse doctrinalem: sed authenticam , adeoque eam pro novo potius beneficio , quam pro interpretatione veteris esse habendam ; & hinc eam quoque ad exemplum non esse trahendam: nam ex immunitate capitis non sequebatur immunitas soli, nec contra: multo
minus ergo exinde jus Jus Italicum sequebatur. 2 Ne dicitur quidem in hac lege, Caesaream juris Italici factam fuisse coloniam, sive a Vespasii no , sive a Tito : sed eam immunem tantum factam fuisse innuitur: hanc enim Coloniam, utct ei similem Capitulensem non fuisse juris Italici ex L. I. 3 6. D. de Censb. apparet: id quod
etiam animadvertit laudatus Cornelius van BD res-hoeia observati. lib. V. cap. 2I. pag. 76. edit.
Hallensi. Γ Recte hic doctissimus ille Ictus animadvertit . Capitolenses nullos alios esse , quam incolas AEliae Capitolinae, non vero Capitoliadis, quippe quae civitas fuerit: non vero recte addit: quod plus etiam es, quam esse juris Italici: nam multae sane civitates habebant autonomiam, quae jure tamen Italico destituebantur. Melius ex autonomia probasset vir doctissimus, Capitoliadem non fuisse Coloniam ; in hoc vero mitulo D. sermonem tantum de Coloniis fieri: ergo AEliam Capitolinam, tanquam Coloniam, esse intelligendam. Hanc utriusque urbis differentiam probe quoque observavit Henricus Norisius in opere de lochis Θr Macedonum ,
182쪽
9. l. 4. qui recte eos, qui utramque confundunt, refellit. Licet vero hic vir doctus Capitulenses recte accipiat de incolis AEliae Capitolinae , Patet tamen , melius eos dici Capitolienses. Sed fortasse maluerunt se Capitulenses vocare ad disserentiam incolarum Capitoliadis: quod tamen aliis accuratius excutiendum relinquo. J Nulla ergo est contradictio ceu plurimi existimant inter ULPIANUM & ΡΑuLLuM: ut etiam vidit laudatus Hemicus Norisius in opere de Dochis oro. Macedonum , Di . IV. cap. S. g. 2. pag. 448. rom. II. opp. neque necesse est, ut cum Samuele Ferito observat. lib. II. cap. 4. statuamus, Caracallam hoc mutasse, postquam ULPIANus libros suos de Censibus scripsit: PauLLOM vero sub Heli gabalo demum suos de Censbus libros scripsisse. Nam ex collatione L. I. f. 4. S L. ult. g. 6. apparet potius, utrumque Iureconsultum sub C racalla libros illos de Censibus seripsisse : neque etiam ΡΑuLLus ullo modo significat, hac in re variatum esse: sed resert potius hic tantum, quid Vespasianus & Titus statuerint. Sic etiam illud, quod Cel. Schwarizius infra g. Io. dicit, mutatum hoc sorsan fuisse a Severo, locum habere nequit. Si enim per Vespasianum S Titum Caesareae jus Italicum fuisset concessum; illud vero
osteo a Severo istis sui ct Capitolensibus fui Get ereptum: cur Paullus, qui post Severum ce te scripsit, illud non annotavit 7 Dicendum ergo potius est, Colonias hasce habuisse quidem immunitatem, non Vero jus Italicum. Εsset quidem hoc contra Adriani Turnebi, Samaelis Petiti aliorumque sententiam, qui putant jus Italicum in sola immunitate constitisse , adeoque omnes
colonias immunes habuisse etiam jus Italicum:
183쪽
xω UELnc TARuM ANTIQUITATUM id quod recte acobus Cujacius Obsemat. lib. X. cap. 33. hoc ipso argumento refutavit: qui minus recte tamen nisavit, immunitatem eum jure Italico semper fuisse conjunctam in non vero est contra Cel. Sch artesi, ouam etiam nos adoptamus, sententiam: ergo noc salva sua hypothesi facile potest concedere: licet enim jus Italicum immunitatem involvat, plura tamen simul jura comprehendit, ut adeo coloniae immunes non ideo statim haberent jus Italicum. Obiter etiam uaerendum est, cur PAuLLus in L. ult. g. 3. adat: Usolum earum: quum hoc jam per ipsum jus Italicum intelligatur. Cel. Schwarigius videtur exissimasse, si mentem ejus recte capio Ius Italicum primario tribuisse immunitatem a tributo capitis, Gundario tantum a tributo soli, & hine ad utramque immunitatem eo sortius exprimendam Paullum hocce addisse. o vero potius existimo, Ius Italicum primario immunitatem a tributo soli; secundario tantum a tributo capitis praestitisse, quia, ut dixi, hocce ius Italicum, de quo nunc sermo est, primario ad loca, secundario tantum ad homines spectabat. Sed si etiam primario jus Italicum immunitatem a tributo capitis tribuisset, quia tamen, ut ipse Cl. Schwart-2ius putat, simul immunitatem soli tribuit, facile apparet, exinde a tautologia absolvi non posse Paullum. Ego igitur existimo, colonias tace extra proprium etiam territorium suum praedia
uaedam habuisse, quae simul jure Italico donatauerunt, & Ob eam causam Paullum addidisse, e solum earum , id est . simul cum praediis suis,
quae extra proprium etiam territorium possident. Sed hoc doctioribus libenter dijudicandum relinquo.
ss. Progredior jam ad s. 9. Ibi cel. Schwarietius
184쪽
hriginem tum census provinciarum, tum immunitatis locorum juris Italici ab Augusto deducit, qua in re Sigonium sequitur: sed mihi res paullo
altius repetenda esse videtur. Non vero necesse
est, ut hoc loco repetam, quomodo Romani in genere cum populis devictis egerint: id enim jam satis docuit Petrus Bumannus in Dissertatione de Vectigalibus Populi Romni, cap. I. Sed id tantum dicam, quod ad scopum meum inprimis pertinet, Romanos benignius semper cum populis Italicis, quam cum populis extra Italiam egisse. Hinc regiones tantum extra Italiam devictae Provinciae dicebantur: in ipsa vero Italia nullas habemus provincias. Hinc magnum semper inter Italiam & Provincias; magnum quoque inter Italos & Provinciales mansit discrimen, non tantum in aliis rebus, sed & praecipue ratione tributorum S vectigalium. Nimirum quum jure
belli agri omnes devictorum populorum publici essent populi Romani; populi vero devicti nihil in iis amplius juris habere possent, quam quantum illis a victore populo concederetur: Romani hocce jus non nisi in provinciis plene exercuerunt , in ipsa vero Italia valde temperarunt.
In provinciis igitur devictorum populorum &oppidorum nam de liberis S scederatis hie non est sermo) in dominio erant ipsius populi Romani. Et licet non omnes a populo, tanquam
publici proprie sic dicti, possiderentur, es per co-
lonos colerentur , sed multi. immo plurimi, privatis, sive ipsis provincialibus, sive aliis, concederentur : hi tamen non hal bant plenum 'iniis dominium, ne naturale quidem, sed jus aliquod dominio proximum, quod in plena faculi te utendi fruendi consisteret, cum facultate jus Pars L L suum
185쪽
r6a SELECTARUM ANTIQUITAT OMQum ad alios inter vivos S mortis causa transserendi. Et hujusmodi generis agri vocabantur proprie fundi provinciales, sive praedia provincialia, item praedia vectigalia, tributaria & stipendiaria, nec non possessiones, ut putat Barnabas Brissonius Selent. Antiqq. tib IV. cap. I. immo interdum etiam agri publici, sensu licet minus proprio S lato : eaque praedia disserebant non tantum a fundis S praediis liberarum gentium S civitatum, quae quidem non in civili, ast pleno tamen naturali dominio erant; licet &hujus generis praedia saepe sub generali provincialium donominatione comprehendantur, ut supra paucis jam indicavi, S alio loco latius exponam. Ex hisce ergo, quae hactenus .dixi, sequebatur: I Praedia provincialia stricte S proprie sic dicta non posse esse in dominio privatorum , ne naturali quidem, multo minus ergo civili : alia vero, quae sensu lato tantum ita vocantur. licet in naturali dominio fuerint, non potuisse tamen esse in civili sive Quiritario domi. nio . quia illud in solis juris Italici praediis lacum habebat ex jure civili Romano. 2 Utriusque generis praedia provincialia neque Mancipi; neque proprie Necmancipi Vocari posse, quia haec divitio spectat ad illas tantum res, quae In Pleno civili S Quiritario dominio privatorum esse possunt id quod supra jam attigi. 3 Ea civili quoque modo non potuisse alienari: unde SIMPLIcius inter Priptores rei agrariae, pag. 76. ed. Goesi ea nexum non habere dicit. & mancipationemo 'um legitimam esse, negat. 4 In iis usucapionem etiam locum non habere, 'uia usucapio
est modus adquirendi dominium civile. s) Illa in eensum haud potuisse deserri: nemo enim in
186쪽
censum aliquid deserre poterat , nisi cujus ex jure civili esset dominus. 6) Praedia provincialia proprie S stridie sic dicta semper sua natura tributo, stipendio , vel vectigali suisse obnoxia. Quum
enim ipsum eorum dominium supremum penes populum Romanum, vel rempublicam. maneret, aequum omnino erat, ut pro concessa in iis
facultate utendi fruendi aliquid populo vel reipublicae in recognitionem dominii penderetur. Sic legimus apud LIvIUM lib. XXXI. cap. I 3. quum creditoribus rei publicae pro pecunia credita agri publici concederetur, iis impositum fuisse certum vectigal tutandi causa, publicum agrum esse. Unde SIΜpLIcius de Controversis agrorum , pag. 7 6. edit. Goesti inquit: Po Hre enim illis quasi fructus roLundi causa, set praefandi Iributi conditio conces a G.
Hinc eodem quoque modo e contrario ex eo,
quod agri tributo essent obnoxii, apud Romanos semper colligebatur, illos non esse in pleno pos sestarum dominio. Unde Sic ULus FLAccus de Conditionibus agrorum, pag. 2. ed. Goesi dicit: sunt populi Romani quorum vectigal ad aerarium pertinet. Et de hujusmodi tantum generis agris,
non de aliis, verum est, quod AGGENus URBIcus in Comment. ad montinum, pag. 47. ed. Goesiissicit : quod omnes etiam privati agri tributa atque
vectigalia p.rsolvant: id quod si Goesus animadvertisset, non in notis ad h. l. addidisset: falsum
hoc in republica Romana. 7) Hanc denique agrorum qualitatem non mutatam fuisse, si vel maxime a civibus Romanis possiderentur: veniebat enim a natura ipsius agri, non a posse ribus: si ergo hoc esset mutandum, debebat ipsius agri qualitas mutari, ut non amplius esset provincialis. Eodem modo se res habebat, si coloni in
187쪽
I64 SELECTARuM ANTIQUITATUM agros provinciales deducerentur : illi enim per ipsius agri naturam tributi fiebant obnoxii. Unde etiam agros colonicos stipendiarios in provinciis agnoscit SIMPLic Ius loco paullo ante laudato.
Ita se res in provinciis habebat: sed ut jam dixi, in Italia hocce jus Romani varia ratione
temperarunt. Plerumque quidem Romani devictos etiam in Italia populos agris multarunt,
hique agri fiebant quoque publici populi Romani, S vel per magistratus vendebantur, aut locabantur, vel in illos coloniae deducebantur , quae omnia vel ex LI vir temone tyronibus jam nota esse debent. Sed hic statim disserentia inter colonias in Italia S in provinciis est notanda. Quando enim Romani in Italia coloniam deducebant, tunc colonis agri ita adsignabantur, ut plenum in iis consequerentur dominium; civile quidem , si colonia esset civium Romanorum; naturale , si esset Latinorum, vel Italicorum. Hinc lieet colonis istis varia saepe onera imponerentur, non tamen pro ipsis in recognitionem dominii agris tributum solvebant, ut sequenti capite pluribus ostendam. Porro agri illi, qui non publicabantur , ii privatis in plenum concedebantur dominium , naturale quidem, ast verum tamen ἔnisi a civibus Romanis polliderentur, quales post legem Iuliam omnes in Italia) tunc enim S civile dominium in iis consequi solebant. Hoc
significat HYGINus de Conditionibus agrorum , pag. 2o5. ed. Go si his verbis: Hi agri, qui redditi. sunt , non obligantur vectigalibus , quia scilicet prioribus dominis redditi Iuni: id enim de Italia tantum, non de provinciis verum fuit, nisi quoad liberas gentes & civitates: quarum tamen praedia in eo adhuc ab Italicis differebant, quod nunquam
188쪽
PAns Ι. C A P. IU. It squam in civili & Quiritario dominio esse potuerint. Istiusmodi ergo generis agri privati, qui vel a colonis, vel ab aliis in Italia postidebantur, proprie vocari consueverunt agri, silve fundi Italici, vel praedia Italica. Et hinc, si praedia quaedam in provinciis eodem jure gaudere deberent, necesse erat, ut prius ex praediis provinciaIibus fierent Italica, adeoque iure isto Italico donarentur. Haec ergo praedia Italica differebant non tantum a fundis provincialibus proprie sie dictis, sed etiam a raediis liberarum gentium S civitatum, ut paulo ante dixi, quae sensu tamen lato, sub generali praediorum provincialium denominatione ut plurimum comprehendi solent. Ex hisce ergo, quae hactenus exposui, jam sequebatur: I) In praediis Italicis non tantum plenum dominium naturale , sed etiam civile locum habuisse , eaque fuisse semper in pleno privatorum dominio, vel naturali , vel civili, prout possessor alterutrius dominii capax erat. 2 Ea fuisse res mancipi quia omnes res immobiles, quae in civili & Quiritario
dominio esse poterant, sua natura ad res. mancipi reserebantur. 3 Ea civili quoque modo alienari potuisse. 4) In iis usucapionem locum habuisse. s) Ea sola quoque in censum deferri potuisse, unde censui censendo vocabantur. Uid. FΕsTus hae voce: CIcERO Orat. pro Flacco, cap.
get.) 6 Illa tributo S vestigalibus plane non
fuisse obnoxia: quia vectigal vel tributum proprie de agris tantum in recognitionem dominii solvebaturr hinc cessabat, ubi privati ipsi plenum haberent dominium. SIΜPLICI Us quoque de Controiersiis aprorum, pag. 76. ed. Goesi, disertis verbis assirmat, nullos esse in Italia agros
189쪽
166 SEL CTARUM ANTIQUITATUM stipendiarios ct tributarios: sed in provinciis tantum. Exinde tamen minime sequebatur, Italos prorsus immunes ab omnibus Iuisse oneribus. Tantum enim abest, ut hoc verum sit, ut ne
ipsi quidem cives ab omnibus tributis & vectigalibus fuerint immunes: sed id tantum dico, de Italicis praediis possetares , non ut de provincialibus, in recognitionem supremi dominii, populo
Romano tributum pendere debuisse. Sic CicERO Orat. pro Flacco , cap. 32. significat, gravi reipublicae tempore etiam civibus pro modo facul'tatum, sive census, adeoque etiam de agris incensum relatis, tributum imperari potuisse. Sed tale tributum longe alterius naturae suit, quam
uod agris provincialibus incumbebat. 7 Hanc enique qualitatem ab ipsa praediorum Italicorum natura quoque, non a posses oribus pervenisse. Posiestir enim in ipsa praedii qualitate nihil mutabat, sed pro diverso suo jure personali
id tantum faciebat, ut vel civile, vel naturale tantum in illo dominiurn haberet. Ex quo dilu cide apparet. omnium in Italia praediorum unam eandemque fuisse conditionem primariam, ut nempe potuerint in pleno & civili esse dominio. ex quo caetera sua sponte jura fluebant omnia :adeoque non ut in hominibus, sic in praediis quoque fuisse disserentiam inter praedia juris civilis, Latii & Italici: sed jus Romanum non nisi praedia Italica S Provincialia in sensu lato noscere , ut supra jam breviter indicavi. Quibus addo adhuc, id quod probe observandum: quando praedia Provincialia in genere Italicis opponuntur praediis, tunc haec vox in latiori quodam significatu accipitur, ut liberarum etiam gentium &civitatum praedia in provinciis non excludantur, licet
190쪽
PAns I. C A P. IU. I 67 licet a caeteris aliquo modo disserant, ut supra jam paucis attigi, S alio loco latius ostendam. Ηine omnia quidem praedia in Italia, ct Italico
jure donata, unius ejusdemque erant conditionis: in provinciis vero praedia vario iure varia ue conditione utebantur, id quod optime ostendit saepe laudatus SIMPLIcIus de Controversiis agrorum, pag. 76. ed. Goesi'. quem locum notabilem quidem, sed & valde corruptum S 'obscurum emendare de illustrare nuper tentavi in Bibliotheca Misce lanea Hamluriens, Tom. I. Pari V. unde varia
quoque ad hujus doctrinae illustrationem peti possunt. Ex hisce igitur abunde, ut puto, jam apparebit, hanc inter praedia Italica & Provinetalia distinctionem diu sam ante Augusti tempora obtinuisse. Quaeritur ergo tantum, nihilne Augustus mutaverit, aut novi aliquid invexerit 7
Dicam quid sentio. Agri publici in Italia sensim
magis magisque in privatorum plenum cesserunt dominium, adeo, ut, postquam Caesar in agrum Campanum coloniam deduxit, nulli amplius superestunt. Alia quoque urbis S Italiae vectigalia ultimis reipublicae liberae temporibus per legem Thoriam & Caeciliam sublata sunt, adeo ut CI-cERo ad istie. lib. II. 's. I 6. conqueratur,
nullum superesse vectigal domesticum , id est
Italicum, praeter vigesimam, manumissionum scilicet. Augustus rerum potitus varia quidem nova veetigalia instituit, ut e. g. Vigesimam hereditatum , quae ad cives Romanos, sive in urbe, sive in Italia, pertinerent: insam tamen Ita- .liam a tributo capitis S soli immunem praestitit. caeteraque praediorum Italicorum jura salva conservavit. Quod ad provincias attinet, illae quidem jam antea tributis S vectigalibus obnoxiae erant: sed Augustus omnia haec in meliorem Or-
