Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

168 SELEcTARUM ANT 'UITATUM dinem redegit, ct accurate constituit . quae tributum capitis, quae tributum seli, quaeque utrumque pendere deberent: quaeque contra in provin ciis gentes & civitates libertate atque immunita. te fruerentur. Loco incertorum quoque vectigalium , quae tempore liberae reipublicae maxime obtinebant, certum canonem instituit, qua de relegi potest Petri Burnianni Dissertatio de Vectigalibus Populi Romani, cap. 3. Ex hisce itaque, quae jam explicavi, abunde patebit id, quod supra attigi, immunitatem non fuisse praecipuum S primarium praediorum Italicorum jus: sed primarium potius praediorum Italicorum jus, ex quo caetera jura, adeoque ipsa etiam immunitas, sequebantur , fuisse jus pleni dominii , sive naturalis, silvc civilis, pro conditione possessorum,

ct pro modo etiam , quo alienabantur. Ergo jus Italicum immunitatem quidem involvebat, non vero contra immunitas secum asserebat quoque jus Italicum, quia per speciale privilegium immunitas praediis etiam provincialibus sine jure Italico concedi poterat. Immo certo modo immuaitate quoque gaudebant praedia liberarum gentium & civitatum, quae jure tamen Italico destituebantur. Sed unicum praeterea est, quod adhuc, antequam ad aliam sectionem progredior, monere debeo: neque Cel. Schwarigium haut accurate locutum fuisse in fine hujus sectionis, quando dicit: Haud secus Augustus, quum viges nam irrogaret civibus novis, seu per Larium in ci- . vitatem , seu beneficio Principis venissent, eandem civibus veteribus remisit, quod cognoscimus ex PMNII Paneg. cap. 37. Nam Augustus vigesimam hereditatum civibus imposuit omnibus, sive Veteres , sive novi essent. Sed quum remisisset eam

192쪽

ΡΛns Ι. CAP. IV. 169heredibus sanguine conjunctis; cives vero novi, nisi simul cognationis jus impetrassent, nullos proprie cognatos habere possent jure civili: necessario eveniebat, ut novi cives huic vectigali pluribus modis obnoxii essent, quam veteres: qua de re in fine prioris capitis dictum. Ezechiel Spanhemius quoque, ut obiter noto, in Orbe Rom. Exere. II. cap. q. interdum ita loquitur, ac si . putasset, vigesimam hancce per se novis tantum civibus incubuisse : id quod tamen falsum esse, ex paucis hisce, quae dixi, perspicue apparet: omnia vero luculenter exposuit Petrus Burmannus in Dissertatione de Ve Idalibus populi Romani , cap. XI. Iam ad alia pergendum est. Quia praecipuam 56. Cel. Schwart Zius juris Italici praerogativam in immunitate quaerit, hinc mirandum quoque non est , illum de ista immunitate praecipue ει primo quoque loco egisse: jam vero I. II. caeteras quoque enarrare instituit, quae ex jure Italico fluunt, praerogativas. Ex mea vero hypothesi

heneficia juris Italici alio modo disponi debui Dsent, ut ex antecedentibus apparet. Porro id etiam notandum est 'Cel. Schwarigium verum &civile dominium haud accurate pro uno eodemque sumere: dominium enim naturale etiam verum est. & certo modo quoque plenum, licet civile sit plenius, id quod alio loco accuratius 'exponam. Neque etiam recte dominium civile opponitur usui fructui : sed dominio naturali. Cavendum quoque est, id quod jam antea monui , ne credamus, praedia Italica semper re vera fuisse in dominio civili: saepe enim, quo minus hoc fieret, vel qualitas personae, Vel modus adquirendi obstabat: erant tamen semper ejus na-L s turae ,

193쪽

SELECTARUM ANTIQUITATUM

turae, ut in civili dominio esse possent, modo caetera quoque adessent requisita. Neque tamen hoc civile dominum ex eo sequebatur, quod essent res mancipi: nam ct res nec- mancipi potuisse in civili esse dominio, S ego olim in Tractatione nraea de Testamenti factione , cap. III. 9. probavi, S postea plenius probatum suit a U. I tabilissimo Gerardo Meermn in Dissertatione elegantissima de rebus mancipiet nec mancipi, 3. seqq. quod. ad usucapionem attinet, nescio, curiti Cel. Schwartesus addat: tamquam res mancipi constat enim inter omnes, usucapionem in rebus

nec- mancipi locum habuisse. Quod ergo praedia provincialia usucapi non possent, id non exinde venit, quod essent, ut hic vir dodius putat, res Rec- mancipi, quod tamen verum non esse silpra indicavi) sed quod plane non possent esse in dominio civili privatorum: usucapio vero semper dominium civile operari debebat. Deinde illud

quoque notandum est, licet praedia Italica usucapionem sua natura semper admitterent, necesse tamen adhuc fuisse, ut is, qui usucapionem exercere volebat, civis est et Romanus: neque enimius Italicum, si pio jure hominum sumitur, adapsam juris civilis usucapionem sufficiebat. Non ergo verum est , quod scribit Cel. Schwartatus,llus Italicam hocce commune habuisse cum veturito Quiritium jure: nam usucapio ex jure Quiritium solis competebat civibus Romanis ; ha bat vero locum in praediis tantum juris Italici, ex legibus XII. Tabularum, juxta prudentum interpretationem. Porro quod ad Exceptionem annalem contractuum Italicorum attinet, hacte-pus nondum certo nobiscum constituere potuimus, utrum hoc singulare jus pertinuerit ad prae

194쪽

Pans I. C A P. IV. Ir Idia Italica, ubicunque sita, an vero ad ipsam

tantum Italiam: rogamus ergo viros doctos, ut in hanc rem accuratius inquirere, suamque hac de re sententiam cum Orbe erudito communicare

velint. Mihi saltem nemo cognitus est, qui hanc rem obscuram ex instituto illustraverit. Quod vero in sequentibus Cel. Schwart Zius de excusationibus a tutelis tradit, id aperte non ad jus Italicum, sed ad praerogativas ipsius tantum Italiae pertinet, id quod jam monuit B. Iob. Goittieb , inecrius in Commentario ad L. Iul. Pap. Po p. lib. II. cap. 8. I. g. pag. 2Io. Quod denique ad Constitutionem Antonini Caracallae attinet, quia per illam jus civitatis cum hominibus tantum ingenuis in orbe Romano communicatum fuit, facile patet , per eam nihil mutatum fuisse, neque in differentiis soli Italici & provincialis , neque in ipsius Italiae prae provinciis praerogativis e sed haec jura salva mansisse omnia, ut paullo post pluribus exponam. Quae deinceps I. I a. sequuntur, ea proprie etiam non ad jus Italicum pertinent, sed tantum ad ipsam Italiam. Exinde ergo quod sub Diocletiano sequentibusque Imperatoribus Italiae tributum quorque impositum fuerit, ego concludere nollem, jus Italicum non amplius in immunitate constitiose. Fuit enim haec tributi impositio extraordinaria , ct vel sic puto praedia italica prae aliis aliquam habuisse praerogativam: id quod tamen in re tam obscura arduum est definire. Quod vero porro Cel. SchwartZius refert de diverso tempore petendae restitution is in integrum, illud ad praerogativas ipsius tantum Italiae, non ad jus praediorum Italicorum pertinuisse, ex ipsis legum verbis satis clare elucet. Quae l. 13. occur runt t

195쪽

IIr SELEcTARUM ANTlu IITATUM runt, in sequentibus erunt expendenda. Nune

tantum ad g. 14. dico , Iustinianum Imperatorem sustulis te differentiam inter res mancipi &nec mancipi, inter dominium civile & naturale, ct inter usucapionem & longi temporis praescriptionem. Concessit quoque, ut in praediis provincialibus eodem modo ut in Italicis plenum dominium obtineri possit, utque praedia provincialia S Italica eodem modo alienentur, utque denique eodem modo usu capi possint. Ex quo quidem appares, hune Imperatorem plerosque, si non omnes. juris Italici effectus sustulisse. Sed quaeri tamen adhuc potest, utrum via illa distin .ctio penitus fuerit sublata, S utrum nullus plane jure novo effectus permanserit 7 odico, si nulla amplius iure Iustinianeo superesset differentia inter Italica S alia praedia, comprehendere sane nequeo, cur passus fuerit Imperator, ut in Pandectis tam sollicite adhuc coloniae Italica enarrentur, & ab aliis distinguantur. Ergo fortas Iis, ratione saltem census, ne tum quidem omnis inter colonias Italicas & alias disserentia suit sublata. Sed vellem, ut doctiores hanc in

rem paullo accuratius inquirere, suamque sententiam aliis non invidere vellent: nam ego quidem hactenus nihil certi determinare audeo.

57. Haec ad Cel. SchWarigii elegantissimam de jure Italico Dissertationem pace illius, modeste annotare visum fuit. Jam pauca quoque ad ea, quae illustris quondam Ezechiel Spanhemius in praeclaro opere, quod Orbis Romanus inlaibi. tur, hac de re attulit, pace tantorum manium

observare Volo.

Recte vir iste praeclarus in Exerc. II. cap. I9.

vidit , post datam omnibus ab Antonino Caracalla

196쪽

PAns I. C A P. IV: I73calla civitatem, non ideo, quod quibusdam visum, sublatum fuisse jus Italicum. Omnes sane. qui distinguere nesciunt inter jus Italicum, quatenus hominibus , in quatenus locis competit,

quique nesciunt, Communicatam hominibus ci-ia vitatem nullam locis mutationem attulisse, illi aliter concludere non potuerunt, quam per communicatum cum omnibus in orbe Romano suseivitatis jus Italicum simul inutile factum fuiste, quandoquidem jus civitatis jure Italico multo fuit praestantius. Sed ex nostris principiis . quae ct priori, S hoc ipso capite stabilivimus, facile apparet, jus Italicum non fuisse sublatum per. Antoninum Caracallam, nisi illo sensu , quo il-

Iud jam olim sustulit lex Iulia. Mansit ergo post

Communicatam cum omnibus civitatem nihilombnus civibus in ipsa urbe Roma prae aliis civibus; mansit ipsi urbi prae Italia & provinciis; mansit civibus in halia prae civibus in provinciis; mansit ipsi Italiae prae provinciis; mansit denique omnibus locis jure Italico praeditis prae provinciali-hus salva sua praerogativa. Magna ergo cautio semper est adhibenda, ut diversa jura pro diversis temporibus recte distinguamus , ne in consu-sionem incidamus inextricabilem. Sic v. g. si quis praerogativas civium Romanorum prae Italici olim juris hominibus, ct provincialibus, confundere vellet cum praerogativis, quae civibus adhuc in urbe Roma manebant prae incolis Italiae &provinciarum, post communicatum jus civitatis; item praerogativas hominum Italici quondam juris prae provincialibus, cum praerosativis inco- Iarum Italiae prae incolis provinciarum, post communicatum jus civitatis; item praerogativas

ipsius Italiae prae provinciis, cum praerogativis

197쪽

174 SELECTARUM ANTIQUITATUM olocorum iure Italico donatorum prae provincialibus : is sane in multos incideret errores gravissi-58. mos. Deinde quaeritur etiam , utrum jus Latii

salvum permanserit post communicatam cum omisnibus in orbe Romano incolis civitatem p Ego respondeo, illud prorsiis omnino inutile factum fuit se quoad homines ingenuos; qui enim jam jure civitatis, utpote jure excellentiori donati erant, illi non amplius utebantur jure Latii. Sic olim post communicatum lege Iulia cum Latinis

S Italis jus civitatis, jus Latii in ipsa Italia locum amplius non habebat: sed cum aliis extra Italiam tantum communicabatur. Postquam ergo omnes etiam ingenui extra Italiam in orbe Romano jus civitatis acceperunt, necesse erat, ut

jus Latii plane exspiraret in hominibus ingenuis. Erat enim jus Latii praerogativa personarum, non regionis, non locorum, sive praediorum, sicut jus Italicum ) ut antea dixi. Animadvertit quoque hoc ipse Spanhemius: sed ex nostris principiis illud multo clarius adhuc elucet. Non cessabat tamen jus Latii in Latinis Iunianis, quippe ad quos, ut notum est, Constitutio illa Antonini Caracallae plane non pertinebat, quique demum a Justiniano imperatore sublati sunt. Eodem modo etiam quaeri potest, utrum jus provinciale fuerit sublatum per Constitutionem Antonini Caracallae 8 Ego dico, jus provinciale duplex pariter fuisse, vel hominum, vel locorum, sive praediorum. Quod ergo ad jus provinciale locorum , sive praediorum, quod juri Italico opponebatur, attinet, illud nullo modo fuisse sublatum, sed salvum omnino permansisse, ex hactenus dictis satis apparet. Ipsam non minus provinciarum formam, quod ad regimen earum attinet, nullam per

198쪽

Mr dictam Constitutionem mutationem passam fuisse, ex antecedentibus facile etiam potest colligi. Quod vero ad jus provinciale hominum spectat , hic rursus distinguendum est. Aut enim provinciales opponuntur civibus Romanis & Latinis: Italis etiam olim ante legem Iuliam) hoe sensu appellatio provincialium prorsus cessavit post Constitutionem Antonini: omnes enim, non tantum Latini ingenui, verum etiam provinciales per illam facti sunt ' cives Romani: Aut provinciales appellantur homines in provinciis habitantes, cujuscunque juris, respectu incolarum ipsius urbis Romae ct Italiae: hoc sensu appellationem provincialium etiam post dictam Constitutionem permansisse, facile est ad intelligendum. Et hoc quoque sensu definitio ULPIANI in L. I9o. D. de V. S. accipi potest: illum nimirum definire voluisse provinciales post Constitutionem Antonini Caracallae. Tunc nimirum re vera illi tantum provinciales proprie appellabantur, qui in ipsis habitabant provinciis, non qui ex provincia quadam oriundi, si domicilium scilicet in urbe, vel Italia haberent. Alia quidem haud improbati ratione ex connexione cum aliis legibus, quae ex eodem ULPIANI libro desumtae sunt, legem hancce interpretatus est Vir Cel. Frantiscus Caresus Conradi in Parergis , Part. IU. num. 2.

Sed eadem etiam occasione Ulpianus definire potuit, quinam in genere post constitutionem Antonini Provinciales vocati fuerint: S nescio sane annon GI. Conradi sententiae obstet L. 38. r. D. de ritu nupt. id quod aliis dijudicandum

relinquo.

Egojam ad Spanhemium redeo, qui ex hista praemiuis jam melius poterit intelligi. Dum igis

199쪽

1 76 SELECTARUM ANTIQUITATUM

tur suris Italici usum post constitutionem Antoni

ni probare vult laudatus Spanhemius, provocat partim ad exceptionem annalem S tempus petendi restitutionem in integrum : quae tamen ad praerogativas potius Italiae . quam ad jus Italicum pertinere supra monui) partim etiam ad jus Ita. licum urbi Constantinopoli concessum. Hoc sane

argumentum omni exceptione majus est: si enim

per Antonini Constitutionem jus Italicum jam fuisset sublatum. & inutile' factum, absurde sane illud urbi Constantinopoli , tanquam singulare beneficium , indulsissent Imperatores. Recte quoque Spanhemius statuit, si vel maxime im- linunitas fuisset sublata, alios nihilominus superfuisse effectus singulares iuris Italici. Sed mihi omnino ea sedet sententia , ne immunitatem quidem, quae ex jure Italico fluebat. prorsus fuisse sublatam. Non sustulerunt sane Imperatores ipsam inter praedia Itesica ct provincialia diseserentiam , ergo non potuerunt etiam tollere dij versam eorum quoad tributa. conditionem. Ast constat tamen. Imperatores a Diocletiano usque

omnibus in orbe Romano incolis tributa imposuisse, adeo ut vix ac ne vix quidem ipsius urbis

Romae incolae exciperentur. Sed notandum,

aliud esse tributum quod cives praestant , pro lportione facultatum suarum, imperantibus. ad conservationem reipublicae & ad sustinenda Imperii onera: aliud vero esse tributum, quod de agris pendebatur in recognitionem supremi dominii. Prioris generis tributum omnibus imperii incolis , salva eorum iuris differentia , imponi poterat, S sic in censum etiam praedia juris It lici veniebant: posterioris autem generis tributum non nisi de praediis provincialibus proprie siet. dictis

200쪽

dictis praestari poterat. Sic olim iam in libera

republica ipsi in urbe cives juxta censum tributum solverunt: sic ordinario tributo sublato, duris reipublicae temporibus, civibus tributum etiam ratione agrorum, qui censui censendo vocabantur , imperari potuisse, supra ex Cicerone docui. Sic etiam socii, homines liberi S scederati in imperio Romano, non erant ab omnibus tributis & vectigalibus immunes: nec tamen eodem prorsus modo, S provinciales, obnoxii erant: quod discrimen ipse Spanhemius tetigit supra cap. Io. Imperatores igitur, qui tributum rursus omnibus imposuerunt , non propterea sustulerunt disseremiam praediorum Italicorum S provincialium, quoad hunc etiam effectum. Sub Iustiniano tamen Imperatore tota haec res aliam induit faciem : ille enim ipsum hujus distinctionis fundamentum sustulit. Hinc ab eo usque tempore omnes imperii Romani cives S incolae, non tam in recognitionem supremi dominii, omnes enim plenos rerum sitarum dominos effecit quam potius ad ipsam tantum reipublicae conservationem squemadmodum ad id semper cives ex ipsa imperii civilis natura obligati sunt tributa & vectigalia solvere debuerunt. Quia tamen adhuc coloniae juris Italici in Digestis tam exacte enumerantur, suspicio mihi exinde enata est, quam supra indicavi , illos praerogativam adhuc quandam ratione tributorum retinuisse, id quod tamen aliis dijudicandum relinquo. Quum igitur Constantinopolis in solo provinciali tanquam nova Colonia aedificaretur, eaque singularibus prae aliis urbibus praerogativis esset instruenda: necesse omnino erat, ut illi ante omnia ius Italicum concederetur: ex quo immunitatem Pars I. M quo-

SEARCH

MENU NAVIGATION