Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

I78 . SELEcTARUM ANTIQUITATUM

quoque urbs illa consecuta fuit eam, quae aliis coloniis Italicis ex ipsa hujus juris natura competebat. Num vero ab omnibus semper oneribus immunis fuerit haec urbs, id alia quaestio est, quae a nobis hodie haud facile decidi potest, ut etiam agnoscit Cel. Schwartatus in saepe laudata Dissertatione, cap. I. g. I 3. Sr. Deinde disputat quoque Spanhemius contra acobum Gotho stedum. Hic nimirum Ictus doctissimus statuit L. an. Cod. IV. de priviis. urb. Constant. a Triboniano constatam esse ex duabus Constitutionibus Codicis Theodosiani: nempe ex L. 43. Coae Theod. de Episcop. lib. XVI. tis. 2. ex qua etiam L. 6. Cod. IV. de SS. - Εccles desumta est) & ex L. un Cod. Theod. de jure Bal. urbis Conflant. lib. XIV. tit. I 3. Et sane stleges inter se conseras ipsas, nihil sane conjectura hacce Gotho laedi probabilius esse dices. Quid vero ad haec Spanhemius dicit 8 Verum, inquit, cui conjecturae illud continuo obstat, quod haec falsanitatur assertione , quasi illa juris Italici concessione nihil aliud inferatur, ns aequatio vereris Romae cum nrea , quod illud jus Italicum pars fueritqρω-

rogativa veteris Romae. Pae tamen aperte vel inde satis convelluntur , quod in commemoratis paullo

ante actibus aliud esset jus auiritium , aliud jus Italicum e ces quod, ut prius isto excellentius , iis jus Italicum provinciali potius fuerit habitum. Unde post Italiae concessam lege Iulia civitatem iuris Italici praerogativa , eaque in immunitate tributorum maxime posta. inde cum bene meritis de Romano imperio inprovinciis urbibus, aut alioquin cum Romanoro coloniis , cu insinis quidem benescii nomine , fuerit

communicata. Accedit , quod absionum fuisset, jur Italicum vel antea sub Romanis Imperatoribus, vel adhuc

202쪽

Pans I. C A P. IV, 179 adhuc sub Valente , dici , quod tamen haud aliud esset . quam jus urbis Romae, cst ita omim potior

longe illius juris denominatione , nempe ab urbe re gia, cst legum parente , ut antea vidimus iis temporibus nuncupata, eam continuo a subjecta ei gente

arcessere . 9 quidem quum alia semper in orbe Romano, ut e libris veterum Iciorum. θ' ex utroqu/Codice adhuc liquet, juris illius Italici, eaque infra jus Giritium, leu Romanorum civium, recepta foret nomenclatio. Hactenus Spanhemium audivimus. Si ex nostris antea stabilitis principiis res diiudicanda est, neque Gothosredus, neque Span- hemius rem acu tetigerunt. Si Gotholaedus putavit, per ipsam ius Italicum Novam Romam, sive Constantinopolim, Veteri Romae in omnibus adaequatam fuisse: erravit sane doctus ille Ictus: neque enim ut alia taceam in sine ratione tanquam diversa conjunxit TRIBONIANus jus Italicum, S ipsius urbis Romae praerogativam, ut statim quoque in sequentibus verbis monet Span- hemius. Non tamen per se absurdum est, ut putavit Spanhemius, dicere, ipsam urbem Romam habuisse jus Italicum: neque propterea confunditur jus Quiritium, S jus Italicum, ut ex nostris quidem principiis facile potest intelligi. Nimirum docuimus supra, ratione hominum, sive personarum aliud quidem jus civitatis, sive Quiritium, aliud Latii, aliud Italicum, aliud denique provinciale olim fuisse: sic etiam ratione regionum, aliud fuisse jus ipsius urbis Romae, aliud Italiae, aliud provinciarum. Ast ratione bonorum immobilium , sive praediorum , nullam aliam fuisse disserentiam juris, quam inter prae dia & prouincialia. Hinc quoad jus praediorum, jus Italicum non tantum pertinuit ad ipsam Ita-

203쪽

liam S ad loca extra Italiam jure Italico praedita; sed ad ipsam quoque urbem Romam, tanquam juris hujus Italici sontem :& nihilominus tamen hoc jus

Italicum potius, quam urbis Romae dicendum suit, quia non proprium jus urbis, sed commune totius Italiae erat, ut omnibus facile apparet. Si quis vero ipsius urbis Romae praerogativas. quibus non tantum prae provinciis, sed & prae Italia gaudebat , sub denominatione iuris Italici comprehendere vellet; is sane minime recte & proprie loqueretur Leges, quas Spanhemius pro nia adducit, ex hisce etiam haud dissiculter poterunt intelligi: loquuntur enim partim de praerogativa ipsius urbis, partim de praerogativa Italiae prae provinciis: non de diversitate juris Quiritium &Italici. Licet vero Iacobi Gothostedi hypothesis non in omnibus fit admittenda, sed potius secundum ea, quae hactenus dixi, corrigenda: id tamen verum esse puto. TRIBONIANUM L. Od. In s. de privit. urbis Constant. brevitatis gratia ex duatriis supra commemoratis Constitutionibus consarcinas te: qua in re tamen non est culpandus.

Licet enim S diversis temporibus, S a diversis Imperatoribus, urbi Constantinopoli ct jus Itali-licum, S ipsius urbis Romae praerogativae concessae fuerint; licet etiam quod omnino verum 'est utrumque privilegium quam . maxime diversum fuerit: potuit tamen, pro libertate sibi a Iustiniano- concessa. utrumque jus apte admodum in unam legem conjungere: id quod eum etiam feciste . ocularis inspectio cuivis optime potest

persuadere.

62. Haec ad Spanhemii tantum tractationem annotare volui. Caetera enim, quae adhuc moneri possent, ab iplis lectoribus eae antecedentibus lacile

204쪽

Pans I. C A P. IU. Irrfacile possitnt colligi . unde iis immorari nolo.

Nihil etiam moror Vincentium Graetinam, qui media quodammodo incedere voluit via, ct putavit, jus Italicum praestitisse immunitatem quidem soli, non vero capitis: hic enim ex antecedentibus facile refelli poterit. Debeo tamen paucis adhuc dicere de opinione Viri G. PM. Maiderni, qui in doctis limis suis annotationibus ad Caroli Sitonii lib=um de antiquo jure Italiae , hb. I. cap. M. in novissima ediιione Mediolatiens Operum

Sitonii, Iacobi C acii sententiam resuscitare, &novis rationibus confirmare voluit, unde pauci

ejus ratiocinatio est expendenda. Quae vir iste doctissimus de. veteri tributorum ratione quoad cives Romanos affert: illa vera quidem sunt, sed parum faciunt act rem praesentem. Recte quo-

ue dicit, exinde quod cives a tributis solutini, non sequi, reliquos stipendiarios populos a tributis suisse exemtos. quando vero Italicos populos inter stipendiarios tributarios refert, in eo assentiri illi nequeo. Itali enim, perinde ac Latini salva tamen horum praerogativa socii semper uocantur, Socii vero proprie sic dicti populis stipendiariis S tributariis semper opinponuntur. Uid. CIcERO in Divinat . cap. 3. &in Orat. pro Balbo, cap. 9. Confex etiam Ezech.

Spanhemii Orbem Rom. Εκerc. I. cap. I . pag.

217. seqq. Ergo provinciales tantum proprie hac appellatione mactantur: 'sicuti & provinci lia praedia proprie tantum stipendiaria, tribui ria & vectigalia vocantur; nunquam vero praedia Italica ita appellari consueverunt: id quod etiam disertis verbis indicat SIMPLIcIus de Controversiis

grorum, pag. 76. ed. Gesii., Prima enim condi

205쪽

rini tributarius, βed aut colonicus aut municipalis, aut alicujus castelli, aut conciliabuli , aut saltus privati. Licet enim varia onera, alia aliis temporibus, subinde Romani Italis posuerint: magnum tamen semper discrimen permansit inter Italos, ct inter provinciales; nec non inter praedia Italica S provincialia : cujus rei ratio ex antecedentibus peti potest: quod nempe Itali rerum suarum, etiam immobilium, veri essent domini; provinciales vero exceptis tamen liberis gentibus S civitatibus rerum immobilium tantum quasi domini, ct paullo plus quam usu fructuarii, adeo ut semper supremum populi Romani dominium agnoscere. S in ejus rei testimonium tributum pendere deberent. Nihil porro contra nostram facit sententiam, quod ipsis etiam civibus Romanis, vel in urbe, . vel in Italia, varia onera ct vectigalia fuerint imposita: id enim facile largimur . S ultro quoque fatemur, suisse

quaedam, quae ad solos cives pertinerent, Onera: nihilominus tamen negamus Italos, multoque minus cives, unquam tributo vel soli, vel capitis obnoxios fuisse, eo scilicet sensu, quo provinciales huic obnoxii fuerunt, in recognitionem videlicet supremi populi Romani dominii, nisi cives landos provinciales possiderent. Quantumvis ergo Imperatores subinde vel ipsis civibus, immo ipsis urbis Romae incolis, nova imponerent onera: nihilominus tamen verum semper

permansit principium, fundos juris Italici fuisse

a tributo immunes, eorumque immunitatem ex

ipse juris Italici natura fluxisse, ut ex antecedentibus facile poterit intelligi. Nescio etiam, unde Cl. Mademus probare velit, coloniis provin-ςialibus levius tributum , quam ipsis provinciis suisse

206쪽

P a n s I. C A P. IV. I 83 fuisse impossitum. Per coloniae sane deductionem ipsius fundi, in quem deducebatur; qualitas non fuit mutata: si ergo levationem aliquam census obtinuerunt coloniae provinciales, illam

non nisi ex speciali privilegio nancisci potuerunt, qua de re nillil in universum statui potest. Sie etiam nascio, unde idem vir doctus probare velit, inter colonias Italicas ct provinciales quoad formam ipsius reipublicae discrimen aliquod fui Gla: ego sane in desectu expressi testimonii hoc

neque affirmo, neque nego: id interim tantum

moneo, hoc non sequi ex veteri illo jure Italico ante legem Iuliam, ut Cl. Mademus conclud re velle videtur. Ius enim istud primario ad personas spectabat; jus vero hoc Italicum coloniarum extra Italiam praecipue ad doca & praedia pertinebat. Nihil ergo attulit doctissimus ille vir,

quo nos ab illa, quam in antecedentibus stabili-vimus. sententia dimovere possit. Caetera, quae

de jure Italico dici possunt, ex scriptoribus supra commemoratis peti possunt, quae si quis cum nostris conjungere velit, nihil fortassis amplius magnopere hac in re obscura tantisque tenebris involuta desiderabit, ct majorem. jam sibi lucem factam fuisse fatebitur: paucis tamen exceptis momentis, in quibus ipse aliorum judicium exspectare, quam temere aliquid affirmare malui. Caeterum quemnam celebris illa Antonini Ca. 6a. raealtae constitutio effectum habuerit, quomodo per eam jus civitatis cum omnibus in orbe Romano ingenuis communicatum fuerit, id docte iadmodum quoad singula jura exposuit saepe laudatus Ezechiel Danhemius in Orbe Rom. Exerc. II. v. 2Q. βqq. quae omnia tamen melius intelligi, ct accuratius adjudicari poterunt, si ea simul o,

207쪽

I84 SELac TARUM ANTIQUITATUM

serventur, quae priori capite, & hoc ipso passim , a nobis dicta sunt. Antoninum scilicet illum hominibus tantum dedisse jus civitatis , quoad

bona immobilia vero nullam eum secisse muta- 'tionem. Hinc enim sequitur regula: Iura personalia civium Romanorum fuisse communicata, non realia, quatenus nempe illa fluebant, vel ex diverso jure domicilii, vel ex diversa natura diversorum locorum & praediorum. Caetera, quae ad specialia jura annotari possent, non sunt hujus loci. Porro etiam notandum, per Consti . tutionem' Antonini Caracallae non ipsa j ura civium Romanorum S peregrinorum suisse confusa: sed jura potius civitatis cum omnibus ingenuis in orbe Romano fuisse communicata.

Hinc ipsa quidem jura civium Romanorum &peregrinorum manserunt distincta: in ipso tamen Orbe Romano non suerunt amplius peregrini, nisi Latini Iuniani S libertini dedititiae conditionis.

Cons. Sphanhemii Orbem Rom. Exerc. H. cap. .Quod tamen, ut probe notandum est, non tantum de ipsis illis, qui ita e servitute liberati sunt, ut vel Latinae, vel dedititiae fierent conditionis , est intelligendum: sed etiam de liberis posterisque eorum . qui ejusdem manebant conditionis. Quamvis enim hi proprie liberti vocari non pot-crant, retinebant tamen parentum conditionem,

S hine sub generali Latinorum Iunianorum &Dedi titiorum nomine comprehendebantur. Ergo ad hos quoque non magis, quam ad parentes , Constitutio Antonini pertinebat. Ubi tamen adhuc notandum , hosce Latinos Iunianos, quando jus Quiritium consequebantur, non pro libertinis, sed statim pro ingenuis fuisse habitos, id quod discere optime possumus ex PAELLO Recepi.

Sent.

208쪽

hoc loco dicit: jus Quirisiis: quod ibidem male

interpretatur ANIANUs: civitatem Romanam'. su

mitur' enim hic jus Quiritium in sensu speciali.

ut supra explicavi. Praeter hosce tamen in orbe Romano peregrinae adhuc conditionis habeban- ttur illi, quibus civitas Romana in paenam erat erepta , sive qui mediam capitis deminutionem erant Passi. Quinam vero illi sint, id alio loco explicatio: nunc id tantum observo, hosce injure Romano proprie dici quasi nullius certae civitatis cives, L. II. I. I. D. de suen. L. I. g. 2. D. de Har. 3. quibus etiam dedititios accenset UIPIANus Fragm. tit. XX. l. 14. adeoque nullius juris civilis participes. Cosque adeo differre ab aliis peregrinis, qui, licet juribus civitatis Romanae carerent, suarum tamen

civitatum cives erant, harumque juribus fruebantur: de qua differentia conser Antonii Scha tingit not. ad inpianum l. c. pag. 63 I. in Iuris . Ante iust. Tales tamen , tempore saltem liberae reipublicae, proprie non erant illi, quibus aqua ct igne interdictum: hi enim certae se civitati dicare solebant, cujus deinde cives censebantur: Uid. CicEllo Orat. pro domo , cap. 3O. & pro Caecinna, cap. 34. & Famit. lib. XIII. Epist. 19.TAcITus Annal. lib. IV. cap. 43. qua de re alibi latius erit agendum. Cives liberarum urbium in imperio Romano post Constitutionem quoque Antonini peregrinos mansisse, existimat laudatus Schultingius in urior. Anibus. pag. 62 I. sed sine sufficienti ratione, ut in sequentinus ostendam. Caeterum post Antonini hancce Constitutionem Omnes praeterea peregrini manserunt,

M s qui

209쪽

186 Satinc Tanu M ANTIQUITATUM qui extra orbem Romanum vivebant, qui usu tamen eorum temporum Barbari potius , aut

Gentiles, quam peregrini vocabantur. Ad illos igitur iura peregrinorum applicari possunt, si non omnia, saltem plurima. Intercedit enim inter illos & veteres in orbe Romano peregrinos hoc discrimen, quod hi essent unius imperii subjecti, adeoque, exceptis juribus civitatis, in caeteris aliqua inter eos & cives Romanos juris etiam civilis esset communio : cum illis vero nulla omnino juris, nisi naturae & sentium esset communio. Num vero Barbari isti ideo Gentiles dicti fuerint, quia non jure civili, sed gentium vivebant, ut putat Andreas Aulatus Parerg. Iib. I. cap. I 3. id aliis libenter dijudicandum relinquere volo. Conser. Marci Moeri Rerum M. Iust. lib. VIII. Sianisui Santimili Dissertationem do vererum Romanorum Nobilitare, cap. 7. Fre. 38. Pacobi Gotho se edi Comment. ad tu. Od. Theod. desvius gentilium , lib. III. Iit. I 4.

210쪽

M'. v . . . . . . . . . . . . . . . .

SECTIO L.

ARGUMENTUM.f. I. Connexio. a. Diversa locorum distinctio ratione artis θ' iuris. 3. Cur Colonias frequenter deduxerint Romani. q. Coloniae vel liberae, veIsubjectae. s. De reverentia Coloniarum erga Metropolim secundum hanc distinctionem. 6. De Lrio Coloniarum Romanarum exponisur. 7. Prima Coloniarum diviso ratione diversiorum jurium. 8. De coloniis civium Romanorum in Wozinciis. 9. De colonis Latinis. Io. Exemplum Di paniae II. Plinius explicatur contra Madernum de divisione oppidorum. 12. Notatur miserus G Gestus. II. Altera coloiarum diviso ratione immunitatis. I 4. Tertia divisio in togatas ta milita. res colonias. I S. D erentia prima inter utrasque ratione auctoris'. ubi generatim exponitur Sustrerum auctoritate coloniae deductae fuerint in republica Nomana. I 6. Ordo in Coloniis deducendis ordia

diario observatus. 17. auid Syllae temporibus novi ini ductum fuerit 3 a quibus deducerentis coloniis militares de imperatorum hac in re ρ isaie,

SEARCH

MENU NAVIGATION