장음표시 사용
211쪽
I88 SELECTARUM ANTIQUITATUM restate, of libera, oppressa republica. I 8. δε-
cunda disserentia ratione hominum, qui iis colonias deducebantur. aeuomodo milites in colonias deducebantur. I p. 2eνιιa disrentia ratione modi δε- ducendi colonias: ubi ritus divers explicantur. 2 o. De disserentia in nummis. 2I. Dubia ex Velluo Paterculo remementur. Quatenus omnes coloniae
jussu Senatus conditae sint. 22. Dubium de Capua, an fuerit miluaris colonia. a. DOsTQUAM hactenus generatim de diversiis in magno illo imperio Romano juribus actum fuit, ordo postulat, ut S de diversa urbium , oppidorum ac locorum conditione. pro diversis, quibus utebantur, juribus, nostra methodo agamus. Quamvis enim hare doctrina jam a
multis suerit pertractata, ubique tamen remanent capita quaedam intacta , obscura, consula atque dissicilia, quaeque adeo novam adhuc tractationem requirere videntur. Recte animad-2. vertit Carolus Sihonius de antiquo jure Balitie lib. II. cap. I. aliam esse locorum distinctionem artis, aliam juris. Ratione 'artis loca vocabantur vel urbes, vel oppida, vel castella, vel vici, vel pagi: de quibus omnibus supra Capite I. actum fuit. Pro jurium vero diversitate loca apud Romanos Vocabantur Municipia, vel Coloniae, vel Civitates liberae ac foederatae, vel Praefecturae , vel Fora, vel Conciliabula, de quibus omnibus hoc capite quaedam sunt dicenda. Et primo quidem loco generales quasdam de Coloniis admonitiones ponam.
Urbes amplas, & numero incolarum abundan. tes, Colonias semper varias ob causas deducere consuevisse, tam notum est, ut nulla iudigeat
212쪽
PARs I. CAP. U. SEcΥ. I. 181 probatione. Id vero , quod propius ad scopum nostrum pertinet, inprimis est notandum, Alba, nos per totum olim Latium multas condidisse colonias: quin & ipsam urbem Romam Albanorum coloniam fuisse , notissimum est, ct optime ex DIONYSIO HALIcARNAss Eo libb. I. II. ct III. disci potest. Quid ergo mirandum Romanos hac quoque in parte Albanos imitatos fuisse, quum praesertim, ad amplum aliquod imperium adspirantibus Romanis, multo majores hisce . quam aliis causae impellentes adsuerint. Causas, cura Romanis inprimis coloniae deducerentur, exposuerunt Iustus Lipsius de Magnitudine Rom. Bb. I. cap. 6. Coresus Sigonius de antiquo jure Italiae, lib. I l. cap. g. Wilhelmus Goesius in AntIquitatibus Agrariis quae Scriptoribus rei agrariae adjunctae leguntur cap. s. aliique: quibus nihil addo. quam ut obiter moneam, Goesium frustra existimare, Livi uri, dum lib. XXVII. cap. p. dicit, colonos in agrum stirpis augendae causa suisse misos, respexisse ad ius illud, quo militibus uxores habere omnino vetitum erat. Plane praeter Livii mentem : hujus enim prohibitionis tempore liberae reipublicae nullum reperitur vestigium, illa que a perpetua demum sub Imperatoribus militia originem habuit, ut alia occasione probabo. Legi etiam meretur laudati Goesii Praefatio ad Scriptores rei agrariae, in qua breviter & nervo se eXponit, quanto prudentiores aliis gentibus Romani in coloniis deducendis fuerint 4 Mul. q. tum tamen intererat, id quod communiter ob. servari non solet, qua lege colonia aliqua dedu-
Ceretur, utrum tanquam libera, an tanquam se,
jecta. Liberae coloniae propriam sibi reipublicae formam, Proprios magistratus, proprias denique
213쪽
tyo SELECtARUM ANTI uIiATi131 leges constituere poterant: nisi quod plerumque coloni non tantum sacra, sed leges & morea quoque majorum quibus hactenus asilieti erant, sponte retinere solerent. Subjectae vero coloniae nihil suo arbitrio agere debebant, sed totae a civitate illa, a qua erant deductae , dependebant. Cons. Ezechielis Spanhemii Opus praeclarum de Praestantia usu Numimatam, Tom. I. Di . IX. pag. 568 seqq. ed. Lond. ubi multa de dependentia coloniarum a Metropoli sua, docta sane, congessit, ita tamen, ut hanc coloniarum diselarentiam, quam nunc proposui, non observaverit, neque inter ea, quae fierent spontanea colonorum
voluntate, Squae fierent ex necessitate, distinxerit. Utriusque coloniarum generis passim in antiquis monumentis exempla prostant , quae nunc proferre non est animus: sed id tantum annotare volo, colonias illas, quas Albani olim deduxerunt, si non omnes , plerasque saltem liberas fuisse videri, & optime ex ipsius Romae exemplo perspicere possumus, quippe quam coloniam liberrimam, & sine ulla dependentia, aequali tantum Albanis scedere junctam fuisse, satis constat. Coloniae vero, quas postea Romani deduxerunt, omnes sine dubio fuerunt subjectae ut cuivis antiquitatum Romanorum paullo peri-5. tiori notum esse debet. Ex hac itaque distinctione facile diiudicare possumus, qualem coloniae conditoribus suis reverentiam praestire debeant. Nimirum, verum quidem utique est effatum illud Metti Fulatii, Albanorum Dictatoris, apud
DIONYsIuM HALIc. lib. III. pag. I 42. θq. uem honorem parentibus libri , eundem coloni debent suis conditoribus. Sed & illud verum manet, quod
Rex Romanorum, Tullus Hostilius. Dictatori
214쪽
PAns I. CAP. V. SECr. I. Is IAlbanorum respondet, apud eundem lib. III. pag. I 7. αuod colonias suis matricibus lege nata-
νὰ subjici oportere contenditis, nec verum, nec aequum nobis videtur : multae eηim gentes sunt, in
quibus metropolis coloniis suis non imperant, sed parent. Ad quae concilianda, non 'cum quibusdam dicere volumus, Metium Fufetium de subjecta, Tullum Hostilium vero de libera colonia agerernam utrique de Roma omnium confessione libera, loquuntur. Sed distinguendum potius existimo inter reverentiam & subjectionem. Reverentiam omnes utique coloniae matrici civitati praestare debebant: ad subjectionem vero liberae coloniae non erant obligatae, sed illae tantum, quae Metropoleos imperio erant subjectae. Ad ub riorem hujus rei illustrationem sciendum est, v
rum omnino esse , quod Veterea constanter tradunt, relationem inter coloniam S civitatem matricem eandem esse, quam inter liberos &parentes: id quod variis tum rationibus , tum veterum testimoniis confirmare facile possem, si adhuc dubium esset. Uid. interim LIVIus M. XXVII. cap. II. ibique Interem. Christophorus Α-
damus Ruperius in Observati. ad Florum , lib. I. cap. 3. pag. 98. Iob. Fre,shemius in not. ad Curtium, lib. IV. cap. 2 3. Io. Henricam missum in not. ad Excerpta Petresciana, pag. 8. Ezechiel
anhemius in opere supra laudato. Quemadmodum vero haec relatio differt pro diversa liberorum conditione: ita illam quoque pro diversa coloniarum conditione differre necesse est. C loniae videlicet liberae similes sunt liberis emanetis patis; subjectae vero liberis in potestate adhuc constitutis. Liberi in potestate constituti parentibus non modo reverentiam, sed & summam
215쪽
I92 SEL CTARUM ANTIQUITATuunecessario obedientiam praestare debent: in liberis
vero emancipatis, licet eadem maneat reverentia, Cessat tamen eadem Obedientia , quippe quae ab his non nisi sponte ex reverentia praestatur. Ita etiam se res habet in coloniis. Coloniae enim, quae sub imperio civitatis matricis sunt, in omnibus illi non modo reverentiam, sed & strictam obedientiam necessario praestare tenentur coloniae vero liberae ad nullam ex necessitate Obedientiam, sed ad solam reverentiam erant Obstrictae. Hisce igitur probe observatis, non modo Varia veterum loca. quae prima specie inter se pugnant, facile conciliari, sed S multa, quae in antiquis monumentis occurrunt, facta secundum justitiae regulas facile dijudicari poterunt. c. Iam quaedam etiam de definitione coloniarum erunt admoneri da. I ilhelmus Goesus in Antiquitatibus Agrariis . subjunctis Scriptoribus rei agrariae, cap. 2. primo adducit definitionem CicΕRo-NIs, quam ego tamen hactenus in operibus Ciceronis reperire non potui) quod Colonia sit civitas a matrice civitate dedudia: eamque ad quasi vis alias. quam ad Romanas colonias pertinere existimat. Uerum hoc est, si definitionem Coloniarum Romanarum . sive coloniarum subjectarum in specie habere volumus: tunc enim haec definitio non satis est determinata, quippe quae ad colonias in genere spectat, adeoque liberas quoque comprehendit. Hinc doctissimus ille vir aliam definitionem, quae magis ad Romanos colonias explicandas apta est. suppeditat ex SERViI Commentariis ad Virgilii Ecclog. IX. eamque docte satis S pr lixe explicat. Sed quum tam vitiosis ille exemplaribus usus fuerit, ut emendationem etiam ιentare necesse habuerit; eadem vero definitio multo Diuilirco by Cooste
216쪽
PAns Ι. CAP. U. SECT. I. I93 multo plenior & emendatior legatur in novissima Pancratii Maevicit editione , ct quidem in Com--ntariis ad lib. I. AEneid. v. 16. non injucundum , ut spero, erit lectoribus, si eam hoc loco integram exhibuero. Obiter tamen annoto, jam Marcum Helyerum Rerum Augustana1um Vindelicarum lib. III. in principio integram hanc coloniarum definitionem eodem modo, ut in Masvicii editione legitur, exhibuisse ex Servii schedis . quas a Francisco Modio accepit.J Duas vero definitiones suppeditat SERVIus . quae eodem quoad sensum redeunt. Prior, quae clarior est,
ct ab ipso Goesio satis explicata, ita se habet:
Colonia es coetus eorum hominum , 5 ut universi δε- ducti sunt in locum ceν tum, aediscus munitum, quem certo jure obtinerent. Posterior vero definitio paullo obscurior squam Goesius ob mutilatas S depravatas , quibus usus est, editiones intelligere non potuit, & hinc contra auctoris mentem
emendavit ita in Masvicii editione legitur: Colonia est, quae Graece vocatur', dicta autem
est a colendo. Est autem pars civium, aut sociorum, nam Romani non solum ex civibus suis colonias deducebant, sed saepe etiam ex sociis, aut ex civibus & sociis simul, cuius rei exempla passim
in historia Romana prostant missa, id est d
ducta, subintellige vero: in locum certum tibi rempublicam habeant, habebant enim Romanae coloniae omnes speciem quandam reipublicae. Vid. GELL1us Nodi. Attic. lib. XVI. cap. I 3. Hinc solae divisiones & assignationes agrorum quorundam non statim faciebant coloniam: sed necesse praeterea erat, ut illi, quibus agri ass- gnati, corpus aliquod, S communem quandamessicerent rempublicam. Cons. Goesi Antiqq. Pars I. N agrar. '
217쪽
I94 SELECTA ne M ANTIQUITATUM agrar. cap. 6. ex constensu siuae civitatis, aut publico ejus populi , unde profecta est, consilio. Non ergo liberam ct independentem hae coloniae remis publicam habebant, sed tantum ex consensu civitatis matricis, adeoque ab ea penitus dependebant. Hae autem coloniae seunt, quae ex consevsu publico, non ex secessione sunt conditae. His ultimis verbis Grammaticus ille satis indicat, se non in genere colonias definire voluisse, sed eas tantum, quae consensu sunt deductae, ita, ut civit ii matrici subjectae maneant; quales omnes erant
Romanae coloniae. Liberarum vero coloniarum aliae consensu quoque civitatis matricis conditae sunt, ut Roma: aliae autem per secessionem, ut
vetus Carthago, si vulgari traditioni fides est adhibenda. Ab hisce Servii definitionibus non multum differt definitio Viri Amplissimii Mer- hardi Otionis, quam dedit in Tractatu de AEdil
bus Coloniarum Municipiorum, cap. I. pag. 3. Coloηiae sunt caesus hominum, publica auctoritate, eae urbe in locum certum, aedisciis mamrium, deducti,
Dra institutaque Sui ilium habentes. Qua in definitione ultima verba quae sine dubio ex GELLIo lib. XVI. cap. I a. sunt desumta si de legibus,
aut institutis privatis intelliguntur, omnino Vera sunt: nam coloniae non propriis legibus, sed a Romanis praescriptis utebantur, incra auoque aliaque Romanorum instituta retinere solebant.
Si quis vero ea de ipso quiritium S civitatis jure
intelligeret, is sine dubio falleretur, quia non omnes , sed quaedam tantum coloniae habebant jura Quiritium & civitatis, aliae vero illis non gaudebant , ut coloniae Latinae , Italicae &Provinciales.
7- Quum igitur non omnes unius eiusdemque conditionis
218쪽
PAns Ι. CAP. U. SECT. I. I9s ditionis essent coloniae, hine varia oriuntur co Ioniarum genera, quae jam paullo accuratius sunt explicanda. Et primo quidem pro diversitate jurium, quibus coloniae in imperio Romano ute bantur, aliae coloniae erant civium Romanorum,
aliae Latinae, aliae Italicae. aliae denique Provinciales. Ut vero haec divisio eo rectius intelligatur, ante omnia sciendum est, jura S praerogativas coloniarum civium Romanorum S coloniarum Latinarum primario respicere colonos sive personas in istis coloniis: secundario tantum . ad ipsam pertinere coloniam: contra jura colonia- rum Italicarum & Provincialium primario respicere ipsam coloniam, sive praedia potius, quae ad istam coloniam pertinent; secundario vero ad colonos . sive incolas istarum coloniarum tantum 'pertinere. Hine nulla colonia simul esse potuis
Italica ct provincialis, quia nulla praedia simul Italica S provincialia esse poterant. Nulla etiam colonia simul esse poterat civium Romanorum &Latina: quia nulli homines simul cives Romani& Latinae conditionis esse poterant. Ast poterat colonia simul esse civium Romanorum S Italica; poterat etiam simul esse Latina & Italicarnam prius ad jura hominum, posterius ad jura praediorum pertinet. Neque obstat, quod colOniae Italicae saepe Latinis S civium Romanorum
opponantur: tunc enim intelliguntur coloniae, quae jus tantum Italicum habebant, caeterae vero a potiori jure vocabantur vel civium Romano-norum, vel Latinae, licet & hae coloniae ratione praediorum haberent jus Italicum. Immo ego
omnino existimo, omnes non tantum civium
Romanorum colonias, sed S Latinas. simul
quoque semper habuisse jus Italicum. Ast e con-N a trario Duili co by Corale
219쪽
I96 SELECTARuM ANTIQUITATUM trario dici nequit, colonias Italicas semper quomque fuisse vel Latinas, vel civium Romanorum: multae enim coloniae habebant tantum jus Itali- cum . ita, ut incolae earum neque civium Romanorum . neque etiam Latinorum juribus seuerentur. Et quod ad ipsam quidem attinet Italiam, nemo facile dubitabit, quin omnes in illa coloniae jus quoque Italicum habuerint: ast multas quoque in Italia fuisse colonias civium Romanorum jam ante legem Iuliam , multas quoque Latinorum , inter omnes constat. Per legem Juliam, licet illa, ut alibi notavi, in ipsa locorum conditione nihil per se mutaverit, per consequens tamen effectum fuit, ut omnes in Italia, quoad jura quoque hominum, fierent civium 8. Romanorum. Ad provincias vero quod attinet, multae hic oriuntur dubitationes. Et primo quidem valde dubium est, num Romani in provincias quoque deduxerint colonias civium Romanorum : id quod quidem in praesenti neque affr- mare, neque negare volo: fateor tamen libenter, mihi hactenus nondum ullam occurrisse in provinciis coloniam , de qua certo constaret, eam civium fuisse Romanorum. Volumus tamen interim tanquam hypothesin ponere, fuisse etiam in provinciis colonias civium Romanorum : jam ergo quaestio exinde nascitur, num
hujus generis coloniae quoad praedia habuerint quoque jus Italicum. Posset quidem aliquis ex ipsis meis principiis existimare , hoc non fuisse
necessarium. Docui enim antecedenti capite, civem Romanum praedia etiam provincialia possidere potuisse, & huiusmodi quidem generis
praedia suam non mutasse conditionem, si a civibus Romanis possiderentur. Hinc in eam aliquis
220쪽
Pans I. CAP. V. SECT. Ι. I9Tfacile incidere posset opinionem, nihil impedire, quo minus colonia civium Romanorum in solo statuatur provinciali. Enimvero haec ratio,natio facile infringitur , si simul adsumamus principia, quae capite III. stabilivimu . Ibi enim expositum fuit, multum interesse , num homines tantum sine respectu loci civitate donarentur, an vero integris oppidis per universitatem jus
civitatis Romanae concederetur: priori casu verum manet, nullam exinde mutationem locis accidisse. Ast: si jus civitatis certo alicui oppido Concederetur, tunc illud exinde vocatum fuit oppidum civium Romanorum, & in sensu latiori Municipium , ct hinc eatenus quoque beneficii hujus, quo incolae hujus oppidi donati fuerunt, particeps factum fuit, ut hona etiam istius, sive praedia, ad dominium juris civilis habilia facta fuerint: ex Mo jam sequitur, omnia municipia, sive civium Romanorum oepida, in provinciis etiam, quoad praedia habuisse jus Italicum. Eodem vero modo se res habere debuit, si coloniae civium Romanorum in provincias deducerentur. Tunc enim sine dubio locus quoque, in quam deducebatur ista colonia, iuris civilis habilis factus , adeoque jus Italicum quoad praedia nactus fuit. Aliter vero se res habuit, quum omnes in orbe Romano homines ingenui jure civitatis ab Antonino Caracalla donarentur: ex hac enim constitutione nullae proprie coloniae civium Romanorum saltae suerunt, adeoque nullae quoque, neque per se . neque per consequens, exinde consecutae sunt jus Italicum: hoc enim beneficium si ita vocandum est, quod in fisci tantum commodum cedere debebat hominibus solummodo fuit concessum, S in locorum condisione
