장음표시 사용
221쪽
193 SELECTARUM ANTIQUITATUM nullam attulit mutationem , ut plus simplici vice jam monui. Licet ergo omnium incolae coisloniarum jam essent cives Romani, non tamen lpropterea ipsae coloniae accurate dici poteranc civium Romanorum. Immo potius dicendum
est. quoad homines distinctionem illam inter colonias civium Romanorum, Latinas, Italicas &Provinciales prorsus cessasse : quoad ipsas vero colonias, & praedia earum, distinctionem tantum inter colonias Italicas ct Provinciales
9. Idem discrimen, quod paullo ante explicavi, ad colonias etiam Latinas applicari potest. Nimirum etiam hic refert, utrum homines tantum jure Latii donarentur, sine loci respectu, an vero ipsa oppida donarentur hocce iure, ut exinde ferent oppida Latina, vel coloniae Latinae, quales passim in provinciis reperiri notum est. Priori casu nullum exinde commodum ad ipsa lo- 'Ca accedebat: quum enim ne civis quidem Romanus qualitatem fundi provincialis mutare pOIerat, multo minus id facere potuisset Latinus.
Ast posteriori casu etiam oppidis hisce S coloniis jus Italicum quoad praedia donatum fuisse, non sine probabili ratione existimo. Nam primo quidem coloniae & oppida Latini juris non fuissent praestantiora Italicis, si non habuissent simul jus quoque Italicum quoad praedia sua. Quum enim quoad praedia nulla alia esset distinctio, quam inter Italica S provincialia: si Latina oppida non habuissent ius Italicum , suissent utique quoad praedia sua provincialia , adeoque Italicis inferiora. iSi enim vel maxime homines praestantius jus h buissent quoad jura personalia , ipsae tamen coloniae oppidaque per se fuissent inferiora, quum
222쪽
Pans L CAP. U. SECT. I. I99 omnes tamen ea potiora suisse S praestantiora
fateantur. Deinde omnes quoque scriptores Latinas colonias oppidaque a provincialibus separant. Vid. e. g. PLINIus His. μι. tib. III. cap. I. &3. ergo ad Italica potius, quam provincialia loca sunt referenda. Denique cum Latinis colonariis jus mancipationis, adeoque etiam
dominii legitimi datum fuerit; Vid. ULPIΑNusFragm. 1it. XIX. l. 4. hoc ius vero non multum illis utilitatis praestare potuerit, si non colo' niae Latinae jure quoque Italico fuistiant donatae: exinde probabiliter admodum concludere debemus colonias aliaque oppida Latina habuisse
quoque jus Italicum. Quoad bona ct praedia igitur non disserebant coloniae civium Romanorum, Latinae & Italicae, sed tantum quoad jura hominum: S hinc, ut paullo ante dixi , cessa- vit haste distinetio post consitutionem Antonini Caracallae, ct illud tantum, quod ad sola prae .dia pertinebat, discrimen , inter colonias scilicet Italicas S provinciales in suo permansit statu. Praeterea illud quoque hoc loco non est praetereundum, si colonia aliudve oppidum jure Latii esset donatum, tunc gaudebat singulari quoque illo privilegio , ut omnes , qui mi magistratum gesserunt, protinus fierent cives Romani, ut supra cap. III. dictum fuit. Ast hocce etiam privilegium ad homines, qui sine loci alicujus respegu iure Latii erant donati, applicari haud poterat. Si exemplum hac de re, quod homi- 1 o. nes scilicet sine loci, vel oppidi certi respectu, iure Latii donati fuerint. desideramus, illustre sane nobis suppeditat PLINIus in Hist. μι. lib.
III. cap. 3. in Mer ubi narrat. Vespasianum Im-
Peratorem univeris Plispaniae jus Latii tribuisse.
223쪽
id est omnibus in Hispania hominibus, exceptis
tamen iis, qui jam antea jus civitatis Romanae, vel jus Latii habebant non vero omnibus Hispaniae oppidis. Per ipsam enim connexionem satis significat PLINIus , hocce beneficium quoad loca eti oppida Hispaniae nullam omnino fecisse mutationem. Cur enim tam sollicite in antecedentibus distinxisset Plinius oppida civium Romanorum, Latinorum, Colonias & oppida stipendiar' si Vespasianus omnium prorsus oppidorum conditionem uno edicto adaequasset. Sine dubio igitur hocce fuit privilegium hominum tantum , non locorum, S ipsa nihilominus oppida in suo permanserunt statu priori. Hinc quae jam antea erant oppida civium Romanorum, aut Latina, ejusdem manebant conditionis , quemadmodum etiam Italica aut provincialia loca propterea non meliorem adquirerent statum. Nihil ergo impedivit , quo minus postea adhuc quibusdam in Hispania oppidis jus Italicum concedi potuerit, ut jam suspicatus est B. Cornelius van Mn ershoechin Observati. juris lib. V. cap. 2I. in fne , pag. 78. Neque ulla adest causa, cur vereatur ιhiel Dasi ius in Orbe Rom. Exerc. I. cap. IS. pag. 89 ne forte Municipiorum sors imminuta fuerit per Vespasianum. Praeterquam enim quod hoc, ut dixi, beneficium ad homines, non ad oppida pertinuerit, nullo quoque modo statuen-
dum est, per illud cuiusque sortem fuisse imminutam, vel deteriorem factam, quum Vespasianus id tantum intenderit, ut Hispani illi. qui nondum vel jus civitatis, vel jus Latii habebant, hoc saltem, Latii scilicet jure fruerentur, ut infra
etiam cap. II. pag. Io6. agnoscere quodammodo
videtur ipse Spanhemius. Hinc ipsa etiam Hispania , I
224쪽
PAns I. CAP. U. SECT. I. stor spania, non minus, ut antea, permansit provincia,
in eodem, ut antea, modo regebatur. Fortassis
etiam PLINIus oppida Latio antiquitus donata, ut loquituro I. ideo vocavit cap. 3. Latinorum veterum , ad differentiam scilicet Latinorum horum novorum, qui jus Latii sine loci alicujus respectu ex edicto Vespasiani consecuti fuerunt: quam tamen
conjecturam nemini obtrudere volo. Id vero accu- II. ratiorem adhuc attentionem omnino mereri videtur, qua ratione PLINIus in os . Nat. lib. III.
cap. I. & 3. oppida in Hispania distinguat. Cap. I. de Ulteriori Hispania dicit: Oppida omnia CLXXV. in iis Colaniae VIII. Municipia VIII. Laris antiquitus donata XXIX. libertate VI. faedere IU. stipendiariae CXX. De Hispania Citeriori
3. dicit: Praeter civitates contributas aliis, provincia ipsa CCXCIV. continet oppida et in iis Colonias XII. Oppida civium Romanorum XIII. Latinorum veterum XVII. Foederatorum unum: sipendiaria
CXXXVI. Ex collatione horum duorum locorum primo quidem facile apparet, Plinium loco posteriori oppida civium Romanorum vocasse, quae priori Municipia vocaverat: neque id quemquam negaturum esse putassem , nisi vidissem, V. G. yob. Madernum in notis ad Sigonium de antiquo jure Italiae lib. II. cap. 6. pag. IS. no
vi f. edit. O . Sigonii existimasse , Plinium per Colonias intelligere solas provinciales; per oppida civium Romanorum vero ipsas civium Romanorum Colonias; per oppida Latinorum veterum denique colonias Latinas. Ast haec doctrina nullo modo consistere potest: ne enim repetam, nondum certum S exploratum esse, num etiam coloniae civium Romanorum in provinciis suerint, id tantum dico: I) contra consuetudinem
225쪽
roa SELEcTARUM ANTIQUITAΥuM veterum scriptorum utique esse, ut coloniae civium Romanorum simpliciter vocenter oppida civium Romanorum, quum potius per haec ordinaiie intelligantur Municipia, in sensu saltem latiori. et) Plinium etiam hic Municipia revera intellexisse, satis apparet ex collatione hujus cap. 3. cum cap. I. 3 Plinius .quoque ipse oppida civium Romanorum diserte a coloniis distinguit
Porro S illud admitti nequit, Plinium per oppida Latinorum veterum intellexisse colonias Latinas: nam r) S ipse haec a coloniis satis disti,guit . et & alias quoque apud veteres scrutores oppida Latina a coloniis Latinis saepe clarungui solent. Non enim cogitandum est, nulla alia in rovinciis oppida Latina fuisse, quam colonias atinas : saepe eniri oppida quaedam jure Latii
donabantur, quae neque revera erant coloniae,
neque simul etiam jure Coloniarum erant donatae. Unde Ezechielis Danhmii quoque sententiam admittere non possumus dum in Orbe Rom. Exerc. I. cap. 9. pag. 32. eXistimat, per Col nias Plinium intellexisse solum colonias civium Romanorum; per oppida vero Latina Colonias tinas. Cui sententiae, praeter ea, quae jam dixi. illud etiam adversatur, quod hac ratione ad nullam classem referre possis Colonias Italicas, quarum tamen Plinius in sequentibus mentionem facit. Restat ergo, ut dicamus, Plinium sub generali Coloniae vocabulo comprehendisse omnes omnino cujuscunque sortis S conditionis Colonias , eosque distinxisse ab oppidis civium Romanorum , sive Municipiis, ab oppidis Latinis, quae scilicet non erant simul coloniae) ab oppidis liberis, ab oppidis foederatis, ab oppidis denique provincialibus, quae ab eo stipendiaria vocantur.
226쪽
PAns I. CAP. V. SECT. I. I. 3Inter istas vero colonias suisse quasdam Latinas. uasdam Italicas, quasdam immunes, ex recenisione singulorum oppidorum cap. I. & 3. apparet. Inter istas sine dubio etiam suerunt quaedam stipendiariae . quas tamen simul quoque a provincialibus & stipendiariis oppidis diuinguit, ideo, quia illae ob Ius saltem coloniae aliis provincialibus oppidis dignitate praestabant, ut ipse
G. Madernus 1 uspicatus est in notis ad ἔigonium de antiquo jure Italiae ιib. I. cap. 2Is. Num Vero coloniae etiam provinciales prae aliis oppidis provincialibus ratione tributi benigniores habitae fuerint, ut idem vir doctus ibidem existimat, id disertis veterum testimoniis. S solidis rationibu adestitutus, neque affirmare, neque negare Volo. Id etiam ex iisdem, quos hactenus explicavi, Plinii locis notari potest, eum distinguere inter libera & scederata oppida: licet enim hae qualitates saepe in unum concurrere solerent oppidum, & poterant tamen etiam ese separatae. Nam quae civitates ex speciali privilegio liberae erant, non semper propterea quoque erant scederatae : S contra foederatae non semper etiam plenaria gaudebant libertate. Sed hoc infra latius explicandum venit. Iam redeo ad illam colonia. I a. rum divisionem, de qua hactenus actum. Fortassis enim jam lector exspectabit, ut S sigillatim aliquid dicam de singulis hisce coloniarum gen ribus. Sed quod quidem ad colonias Latinas . Italicas ct Provinciales attinex, quae de illis sngulis dicenda essent, ea jam omnia fere a striptoribus, qui tum de coloniis, tum de hisce juribus commentati sunt, fuerunt occupata, ct si quod etiam spicilegium superesset, id ipsi tamen Aliquitatum Romanarum Systemati, quod medu
227쪽
uoi SELECTARuM ANTIQUITATUM tor, reservare, quam nune praeripere malo. De Coloniis vero civium Romanorum deinceps, quum ad municipiorum jura pervenero, agam, quia utrorumque jura a se invicem commode separari nequeunt. Interim hoc loco duos adhuc viros doctissimos cautionis gratia notare Volo, qui minus aecurate hac de re locuti sint. Primus est Marcus Veserus, qui lib. IV. Rerum Augusto. Vin- deI. pag. 23 I. Tom. I. Opp. ita loquitur: Antia quitus aliae civium Romanorum, Latinae aliae: GItalia rota civitate donata , optimo fuere jure, quae Italicum ius adeptae; pesimo, quae nihil, praeter nomen coloniae adeptae. Constat enim inter omnes, post communicatam cum tota etiam Italia civitatem Romanam disserentiam adhuc fuisse inter colonias civium Romanorum , Latinas & mere Italicas. Licet enim omnes in Italia coloniae jus
civitatis Romanae per legem Iuliam adeptae sint rmanserunt tamen in provinciis coloniae, quae non nisi jus Italicum haberent, quaeque adeo inferiores erant coloniis civium Romanorum S Latiis nis. Coloniae ergo Italicae non fuerunt optimo jure, nisi postquam cum omnibus in toto orbe Romano ingenuis jus civitatis communicatum fuit. Alter est Wilhelmus Goesius, qui multis modis errat, quando un Antimuitatibus burariis, cap. 2. pag. I 2. dicit, postquam lege lata per Caecilium Metellum Italia immunis a tributis es facta, ut narrat DIO lib. XXXVII. colonias, quae jus Itaticum consecutae sunt, vix a jus civitatis adeptis discrepasse, quam jure sustiragiorum, quod eis coutulit
Augustus, ut , SUETONIus in ejus vita.
Nam i per legem Caeciliam coloniis juris Italici immunitas non est concessa: ea enim sustulit
tantum portoria in ipsa Italia, ut satis notum:
228쪽
PARs I. CAP. U. SEc T. I. stos immunitas vero coloniarum juris Italici longe aliam habet rationem, ut priori capite fuit ostensum. 2 Per immunitatem coloniae juris Italicidistinguebantur tantum a provincialibus: in ca teris vero multum differebant a coloniis civium
Romanorum, ut ex tota nostra tractatione abunde patebit. 3) Augustus nunquam coloniis istis, ἱuae jure tantum Italico gaudebant, concessit jusuffragii: quomodo enim jus suffragii habere posisent, quae ne jure quidem civitatis gauderent Neque etiam ille primus jus istud concessit coloniis in Italia, quippe quae plenum cum jure sus- fragii jus civitatis jam antea per legem Iuliam habebant: Augusti ergo beneficium lorige aliam
habuit rationem, ut jam in notis ad Suetonium docuit Causaubonus aliique. Iam ad aliam coloniarum divisionem progre-I3.dior, quae quidem certo modo ab ea, quam hactenus proposui, dependet, non tamen cum illa est confundenda. Nimirum quaedam coloniae sunt Immunes; aliae vero non immunes. Haec divisio eatenus cum priori coincidit, quod omnes quidem coloniae Italicae, sive merae, sive simul Latinae. aut civium Romanorum fuerint,
immunes essent quoad tributa soli & capitis; in
sepe tamen numero alia hisce onera incumberent: Uid. CIcERO in Verrem lib. V. cap. 22. omnes contra provinciales regulariter & sua natura essent tributariae & stipendiariae. Sed hae tamen per modum privilegii immunitatem etiam vel plenam, vel minus plenam impetrare poterant. Duo Vero errores hic omnino evitandi
sunt: errant enim primum illi, qui jus Italicum iu sola immunitate constitisse putant, ut Samia Petitus in Observationum lib. II. cap. 4. Adruam
229쪽
w6 SELEcTAR,M ANTIQyITAT urimis Fumebus in /versariorum lib. I. cap. In Stib. IX. cap. IS. Nam & jus Italicum talem tantum involvebat immunitatem, quae a tributis. quibus' provinciae premebantur , liberabat: &contra immunitas sine jure Italico consistere poterat , ut priori capite abunde fuit explicatum Ast ab altera parte illi quoque graviter errant, qui coloniis Italicis immunitatem a tributo soli &capitis plane denegant, ut Iacobus Cujacius in Observationum lib. X. cap. 3S. S V. G. Iohannes Mademus in notis ad Sigomum da antiquo iure Italiae. lib. I. cap. gr. sed & hi jam priori capite sufficienter refutati sunt, ut plura addi non sit
necesse. Conferri interim de hac coloniarum divisione merentur . praeter laudatum Petitum, Alexander as Alexandro Geniat. Dier. lib. IV. cap. 1o. S inprimis Perrus Burmannus In Dissertati ne de m alibus populi Romani, cap. I. pri. Ssepi. Hic doctissimus hujus seculi criticus recte
quidem in thesi inquit, colonos aliquando veH-gali suisse obstrictos, si scilicet istiusmodi generis agros acciperent: ast loca tamen, quae pro hae thesi probanda adducit, mihi huc non pertinere videntur. Confundit enim vir hic alias acutissimus duas vocis coloni significationes : Colonus enim est vel incola coloniae proprie sic dictae, vel ita etiam Vocaturis, qui partem agri publici quandam pro certo vectigali colendam a cipit. Dum ergo probare vult, colonos priori sensu vectigali fuisse obnoxios, adducit loca, quae dct vectigali colonorum ultimo tantum sensu loquuntur , ut aperte videre licet ex locis PLυ-TARcIil in vita Grach. pag. 827. LIVH lib. IV. cap. 36. APPIANI de Beli. Civit. lib. I. pag. 333.
in quibus, ultimis praesertim duobus locis, satia
230쪽
Pans I. CAP. V. Slle T. I. 2πelare distinguuntur illi, quibus agri vectigales
elocantur, ab iis, qui in colonias deducuntur. Stedum porro probare vult colonorum agros vecti-
ales vocatos fuisse, quia scilicet vestigal popu-o Romano praestare debebant, adducit locum . ex HYGINO de Condit. Agror. qui aperte loquitur de talibus aseis vectigalibus, qui ab ipsis coloniis S municipiis pro certo Vestigali elocantur Non felicior idem vir doctissimus est in cap. 2. pag. I 3. Recte enim in thesi quidem dicit, non aequale ac idem omnes vectigal repraesentasse colorinias, sed partim pro legibus, quibus deduino facta, partim pro terrae ubertate, vel majus, vel minus exactum fuisse: est loca tamen protantia huc non spectant. HYGINI enim locus generatim tantum loquitur de agris vectigalibus, non in specie de
agris coloniarum. DIONYsIus vero HALIc. lib.
IX. cap. 6o. plane non loquitur de vectigali, ruod coloniae populo Romano praestabant, sede vectigali, quod veteres Antiates, quibus sivi
relinquebantur, novis colonia. a Romanis missis, praestare tenebantur. Haec cautionis tantum gratia annotare debui, non ut tanti Viri manes turbare velim.
Est alia quoque adhuc coloniarum divisio , I4. quam ut silentio plane praeterire nequeam, frequentes faciunt eruditorum hallucinationes. Nimirum aliae coloniae erant togatae, sive plebejae, sive paganae , aliae vero militares. Vulgo docent antiquarii, colonias militares esse, in quas milites em riti, sive veterani deducebantur, harumque coloniarum auctorem primum fuisse Syllam consentiunt. Sed hoc non ita simpliciter, ut proponi
solet, accipi posse, jam ostendit Wisse vis G sius in Avilminibus Agrariis cap. qui ips
