장음표시 사용
231쪽
ao8 SELEcTAROM ANTIQUITATUMmet tamen hanc doctrinam nondum plene satis atque dilucide explicasse videtur. Hinc ego inprimis operam dabo, ut haec divisio quam accuratissime enucleetur: id quod optime fiet, si ante omnia fundamenta ejus indicavero. ergo haecce divisio desumta: I a personis, quarum
auctoritate, & per quas deductio fieret: a ab
hominibus. qui in colonias deducebantur: 3J ab ipso deductionis modo: in hisce enim omnibus capitibus haec duo coloniarum genera inter se differebant, quae ideo paullo accuratius veniunt explicanda. x s. I. Quod ergo primo ad personas attinet, quarum auctoritate, S per quas deductio coloniarum fieri deberet, licet Goesius multa hac de re dixerit, ea tamen variis adhuc difficultatibus est involuta, quia ipsi plerumque veteres scriptores non satis accurate indicarunt, cujus auctoritate jussuque colonia aliqua deducta suerit, &jura quoque pro diversis temporibus hac in re
variaste videntur. Initio quidem reipublicae R manae Reges colonias deduxisse, nemo potest negare: dubitare tamen adhuc licet, propriane hoc secerint auctoritate, an auctoritate, vel consensu senatus populive: hoc enim neque ex locis . a Goesio adductis. neque ex aliis veterum
scriptorum satis manifeste dijudicari potest. EDfatum enim illud vulgatissimum POMPONII ICti, initio omnia a regibus manu gubernata fuisse, non tam late patere, quam vulgo existimatur, jam satis ad nauseam usque a doctissimis Ictis est inculcatum. Nos contra scimus, nihil a regibus, quod alicujus momenti sit . sine senatus populive consensu fuisse actum. Si quis ergo statueret,
colonias quoque a Regibus, de Superbo, tyram
232쪽
llo Pans I. CAP. V. SECT. I. 2OIno potius, quam rege, sermo non est sine se natus saltem auctoritate, non fuisse deductas, nihil esset in ejus sententia, quod reprehendi mereretur. Nos tamen in veterum scriptorum silentio rem dubiam relinquere , quam incertis indulsere coniecturis malumus. Convertimus nos potius ad tempora liberae reipublicae de quibus plura exstant veterum monumenta. Regibus exactis quum summa rei ad populum rediisset, coloniarum quoque arbitrium ad eum rediisse statuit Goesius, idque probare vult ex loco .CIcERONIs de lege Agrar. Orat. II. cap. 7. aeuum omnes potouIes, imperia , curationes ab universo populo Romano proscisci comenit , Iam eas profecto maxime , quae constituamur ad populi fractum aliquem bycommodum. Sed, quod probe notandum, ex hoc quidem loco recte probari potest, personas illas, per quas deductio coloniarum fiebat, ab universo
populo eligi debuisse: id quod semper quoque observatum scit minime vero ex illo patet, ad ipsam coloniarum deductionem populi quoque
auctoritatem fuisse necessariam. Neque etiam quaeritur, potueritne populus per legem coloniarum deductionem decernere 7 De ea enim re ne mo dubitare potest, nisi qui sorsan de ipsa summa populi Romani potestate dubitat. Sed id in quaestione tantum est, num solus quoque senatus,une populi consensu, coloniarum deductionem decernere potuerit Τ Fatendum est, antiquissimis liberae reipublicae temporibus plerumque in coloniarum deductionibus solius Senatusconsulti fierimentionem: mediis vero, vel infimis liberae rebpublicae temporibus interdum solius Senatusconsulti, interdum solius legis, vel plebisciti injicimentionem a scriptoribus vetustis. Exinde ergo Pars L. O Goe-
233쪽
aio SELECTARUM ANTIQmTATrme Goesius colligit, post Reges expulsos primitus senatus fuisse de coloniis deducendis decernere, absque ulla aut populi, aut plebis voluntate, aut consensu; postea vero S senatus & plebis voluntatem concurrisse in constituenda deducendave colonia; immo interdum quoque, nulla exspectata senatus auctoritate, de agris ad populum latum fuisse. Mihi haec tamen sententia non satis firmis a viro isto docto rationibus probata fuisse videtur. Solum enim a silentio argumentum semper est intutum ae infirmum, id quod
in tota antiquitate Romana probe est observandum. Saepe enim veteres scriptores in negotio
aliquo de sola senatus auctoritate loquuntur, &id tamen ita est intelligendum , populi quoque jussum accessisse: saepe etiam de solo populi iussis
narrationem instituunt, ut propterea tamen non
excludunt senatus auctoritatem: id quod plerumque ex ipsa reipublicae Romanae constitutione debet dijudicari: interdum quoque ex diversorum scriptorum collatione aperte deprehendi potest, quod artificium in hoc etiam negotio adhibuit Goesius, dum ex collatione Livia S VELLEII concludit, utriusque S senatus S plebis auctoritatem intercessisse in coloniis deducendis.. Sed exinde pariter vir ille laudatus colligere debuisset, quando primis liberae reipublicae temporibus solius Senatusconsulti mentio fit, propterea non excludi populi jussum e nam & subsequentibus temporibus saepe Senatus tantum auctoritas commemoratur, S ipsemet tamen Goesius fatetur, tunc plebiscitum accedere debuisse. Sic ex collatione I IvII S UELLEII animadvertere
quoque debuisset . quando solius plebisciti men
tio fit, id non semper ita esse intelligendum, ac
234쪽
PARs I. CAP. V. SECT. I. 2II si colonia contra senatus voluntatem fuerit de ducta. Nisi ergo quis ex veteribus scriptoribus ostendere possit, jura hac in re pro diversis temporibus variasse , S interdum suffecisse Senatusconsultum, interdum quoque populi plebis,e scitum necessarium fuisse: ancipites sane hac in re haerere debemus. Quum vero hoc vix ostendi possit, S utile tamen interim sit, ut certius aliquid statuatur , optimum erit, ut rem ex ipsa reipublicae Romanae forma dijudicemus. Ego sane quoties populi S senatus potestatem paullo exactius considero P toties in eam incido opinionem , solam senatus auctoritatem non suffecisse, ne primis quidem liberae reipublicae temporibus , ad coloniam aliquam constituendam S deducendam. Nam I) de ipsis agris publicis, in quas colonia erat deducenda , non libero solus senatus poterat constituere: a non sussciebat senatus auctoritas ad jura coloniae constituenda: 3 non potuisset senatus invitos quoque cogere cives ,
id quod aliquando fiebat ut in coloniam migrarent. Quoties ergo per Senatusconsultum colonia deducta commemoratur apud Veteres, toties
id ita erit intelligendum, legem quoque, aut pie biscitum saltem , vel praecessisse, vel accessisse. Perinde enim fuisse videtur, sive populus liberam senatui potestatem faeteret de publicis agris S coloniis deducendis statuere, sive Senatus Onsultum hac de re factum per legem postea vel
plebiscitum confirmaretur. Ut plurimum tameurem eo ordine actam fuisse, ut praecederet Senatusconsultum de colonia deducenda. subsequeretur vero lex , vel plebiscitum , facile largior Goesio, dummodo ille vicissim concedat, rem in-Verso etiam ordine peragi potuisse. Nimis vero O et aΠεu'
235쪽
anguste loquitur Goesius, quando solius plebiscdiciti, ct tribunorum plebis mentionem facit; nomo enim dubitare potest, quin colonia per legem etiam proprie sic dietam, & a majori magistratulatam, constitui ac decerni potuerit. Et primis quidem liberae reipublicae temporibus , antequam plebiscita invalescerent, semper legem hac de re latam fuisse, facile est ad intelligendum. Immo antequam plebiscita legum vim acceperint, nunquam suffecisse plebiscitum existimo. Hinc primis quidem istis temporibus saepe a Senatu postularunt Tribuni plebis, ut de agris dividendis coloniisque deducendis decerneret, & legem hac de re fieri pateretur: nusquam vero legimus,
ipsos Tribunos de coloniis deducendis ad plebem tulisse, nisi post temporae Decemvirorum , ubi jam plebiscita per legem primum Horatiam majorem acceperunt aucioritatem. Quum ergo nulla lex proprie sic dicta sine senatus auctoritate ferri posset, facile. intelligitur , nullam quoque
coloniam per solam sine senatus auctoritate legem deduci potuisse. Quum vero plebiscita petlegem saltem ΙΙortensiam plenariam legum vim acceperint; eaque S sine senatus auctoritate serri potuerint: quaeritur iam , an coloniam pedsolum plebiscitum, nullo praecedente Senatusconsulto, deduci potuisse censendum sit 8 Negari nequit, hoc interdum fuisse factum. Et licet antea monuerim, non semper, quando in vetustis monumentis solius plebisciti mentio fit, id ita eL se accipiendum, ac si istud contra senatus voluntatem factum fuerit, quum saepius scriptores ita potius sint intelligendi, ac si senatus quoque consultum praecessisse dicerent: propterea tamen negare uolo, interdum S sine senatus auctoritate,
236쪽
Paris. I. CAP. V. SECT. L 2Igil an repugnante senatu , colonias per plebisc, tum deductas fuisse : cuius rei exempla quoque nonnulla hoc loco attulit Goesius, inquibus quaedam
sunt coloniae , quae omnino contra senatus vinluntatem sunt deductae, ut veteres expressis verbis testantur. Nisi quis statuere malit, senatum invitum coactum sui sie, ut in hisce etiam auctoritatem suam accommodaret, id quod interdum in aliis rebus fastum suisse legimus. Quamvis vero hoc sine diserto aliquo testimonio asserere non audeo: id tamen in veterum lectione observavi, senatum hoc semper tanquam juris sui de-
minutionem considerasse, S aegre admodum tulisse, si contra amplissimi ordinis voluntatem coloniae deducerentur. Nemo quoque hoc unquam, nisi turbulentus aliquis magistratus, qui totam turbare rempublicam cupiebat, facere tentavit. Praeterea id etiam notanchim est, in exemplis, quae hanc in rem asseruntur, quaedam es e, quae de divisione tantum agrorum , non de colonia
proprie sie dicta loquuntur. Divisionem vero &assignationem agrorum facilius per solum plebiscitum, quam coloniae deductionem peragi potuisse, haud difficulter intelligitur. Ordinarius Ictergo coloniae proprie sic dictae deducendae modus erat: i) ut par natum deductio decerneretur ra) ut lex agraria , vel saltem plebiscitum, ex senatus auctoritate, ad populum plebemve ferretur: in qua lege S ager assignandus, ct leges
coloniae deducendae omnes determinari debebant,
nec non per quos deductio fieri deberet. 3 Tune
rursus per senatum decernebatur, ut ductores coloniae per populum eligerentur. 4 Ex hoc senatusconsulto per populum plebem ve creabantur
qui coloniam deducere debebant. 5 Hisce electis O a Lar
237쪽
214 SELECTΛRUM ANTIQUITATUM rursus senatusconsultum fieri debebat . ut ducto. res lege Curiata ornarentur. 6 Ex hoc senatus consulto lex curiata serebatur. 7 Denique &caetera, quae partim ad Ornamenta, tum coloniae, tum ductorum, partim ad sumtus ex aerario impendendos pertinebant . a senatu decernebantur. Tantae molis erat coloniam aliquam Romanam recte atque ordine condere. Hisce enim demum omnibus rite observatis. ipsa fiebat coloniae deductio ab illis, qui ad hoc negotium a
populo erant elem, quique a numero vocabantur Triumviri, Quinqueviri. Visintiviri, Sc.
ut ex vetustis monumentis est notissimum. Confisi est Antiqq. rei Agrariae , cap. 4. qui ibi accurate satis agit, tum de ductorum potestate. tum de eorum administris, quibus unicam tantum obtinter observatiunculam addere volo. Nimirum Goesium cum Antonio Augustino apud CIcERONEM de lege Agrar. lib. II. cap. I 3. pro janitores frustra reponere fritιres, plane contra Ciceronis mentem existimo. Licet enim non negem ductores coloniae finitores secum habuisse, tamen hi non erant ex ordine equestri, sed meri artifices. Cicero vero hoc loco commemorat, Decemviris illis, S honoris, S securitatis causa, in lege Rulli attribui ducentos ex ordine eque stri, hosque, ut invidiam eorum augeret, Vocat eorum janitores . stipatores corporis, ministros ct satellites potestatis. Unde etiam praeter mentem Ciceronis B. Tob. Gotti. Hineccius in SInta gmate Antiqq. App. ad lib. I. I. I 25. inter ordinarium ductorum coloniae ornatum ponit janitores S stipatores corporis: quemadmodum etiam idem non recte huc affert decuriones. augures, Pontifices : illi enim non ad ornatum ductorum per
238쪽
PARs I. Car. V. SECT. I. urstinebant, sed postea in ipsa nova colonia constituebantur. Alesius hic posuisset pullarios, quos
cum auguribus forsan confundit. Sed haec obit er.Jri haec quidem solennia ut plurimum in colo. II. viis deducendis sunt observata ad Syllae usque
dominationem. Huic enim inter caetera ea quoque per legem dat a fuit potestas, ut pro lubitu
quascunque deduceret colonias , teste PLUTAR-cno in ejus vιia, pag. 473. Tunc ergo nova
coloniarum deducendarum ratio fuit introducta, ut scilicet coloniae deducerentur solo Imperatoris alicujus, cui ea per generalem legem data fuerat potestas, auspicio, imperio atque arbitrio. Et hujusmodi quidem coloniae, ab Imperatore, tali potestate instructo, deductae, vocabantur Militares. Hactenus igitur jam primam coloniarum militarium & caeterarum dirierentiam, rationascilicet personarum, quarum auctoritate, & per quas deductio fieret. Nimirum I togatae Colo. niae, ut vidimus. immediate ex senatus populi. que auctoritate jussuque deducebantur: militaret solius Imperatoris aulioritate immediate deduce. bantur, licet iste potestatem illam ab opulo a ceperit. 2 Togatae coloniae per Triumviros , Quinqueviros aliosve, ad hoc negotium specialiter a populo electos, senatusconsulto quoque S lege curiata Ornatos, deducebantur: militares vero ab ipso deducebantur Imperatore, qui prolubitu etiam in agris assignandis administros assumere poterat, quot S quales vellet. 3 In togatis coloniis omnia ex lege & Senatusconsulto Urnamenta veniebant: in militaribus omnia ab arbitrio Imperatoris dependebant. 4 Hinc togatae coloniae nullum novum accipiebant nomen.
vetus loci nomen ut plurimum relinquebatur:
239쪽
ρI6 SELECTARuM ANTIQUITATUM militares vero coloniae ab Imperatore ncvunt' quoque cognomen assumere solebant, idque vela nomine genti litto , vel a cognomine aliquo istius Imperatoris, v. g. coloniae Felices , Iuliae, Augustae, Sc. Unde eleganter V. G. Alexius Smmachus Marochius in Commentario ad Campaηi Amphitheatri Titula- , cap. I. pag. SII.
Irim. V. Supplementi Thesauri atriussae Antiqq. a COI. Db. Polem procurati dicit. In coloniis denominandis eandem fere ac in libertis rationem fuisse observatam, quoniam Imperator tanquam patronus coloniae illius considerabatur. Et ex nocce quoque ritu sine dubio explicanda sunt verba VELLEII PATERcuLI lib. II. cap. Iq. Nam
militarium causae, tis auctores, θ' ipsarum praefulgent nomina. Quae enim Goesius ad ea illustranda affert, ea mihi nimis remota esse videntur. Est tamen id inprimis adhuc notandum, tempore liberae reipublicae neque ullum magistra tum, ine Dictatore quidem excepto, ut putasse videtur Goesius cap. 4) neque ullum Imperatorem, quantacunque potestate instructum, propria sua auctoritate S coloniam deducere potuisse
proprie sic dictam, nisi illud ei per legem nominatim fuisset concessum. De hila id jam vidimus. Pompeium per legem hanc accepisse potestatem, nusquam quidem legimus: sed nec ego usquam legi. eum in provinciis pro lubitu colOnias condidisse, ut putasse videtur Goesius: quae enim hac de re apud veteres leguntur, pertinent tantum partim ad assignationem & largitionem quorundam agrorum, partim ad id, quod urbes quosdam in provinciis desertas instauraverit, &, ut jncolis frequentarentur, effecerit: ex quo tamen
eum colonias proprie sic dictas deduxisse, tuto
240쪽
PAns Ι. CAP. V. SECT. I. 2I7 colligi nequit. Pompeium tamen varia egisse,
quae communem Imperatorum potestatem transgredi videbantur. ideoque maxime eum labora Rut acta sua per senatum populumque confirmarentur, negare neutiquam volo. Non vero
cum Goesio existimo, CicERONEM Pompeio suo servire voluisse, eique majorem, quam Par erat, potestatem adscripusse , dum Orat. II. de legaagrar. cap. 19. dicit: eos agros, quorum adhuc
id est durante, necdum finito bello penes Cn.
Pompeyum omne judicium cst potestas more majorum debet esse, decemmisi vandent= Hisce enim verbis, ut eX connexione apparet, nihil aliud indicare voluit Cicero, quam durante adhuc bello neminem , sine insigni Imperatoris injuria, posse sibi
arbitrium arrogare, inconsulto ipso Imperatore, de illis disponendi agris, quos iste hostibus eri uerat. More enim maiorum finito demum belo, Imperator ad senatum de rebus suis gestis, ct imprimis de agris quoque hostibus ereptis, referre solebat: senatus vero decem plerumque mittere solebat legatos, qui cum ipso imperatore de omnibus. rebus statuerent, quodque ab hisce communi consensu erat statutum, id per senatum demum populumque confirmabatur. Nullo itaque modo Cicero aliis contradicit scriptoribus, nullo etiam modo majorem Imperatoribus, quam par erat, adscribit potestatem. Sed haec obiter: jam ad rem, qua de agitur, redeo. Caesar rerum potitus sine dubio quoque, ut in caeteris, Syllae exemplo, eam per legem aliquam accepit potestatem, ut colonias, quascunque vellet, deduceret. Principes deinceps ab Augusto usque sine dubio vi legis regiae colonias etiam pro arbitrio suo, propriaque auctoritate, quas volebant, de
