Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

a13 SELEcΥARυM ANTIQUITATUM duxerunt. Neque tamen propterea negare Volo, eos senatum anterdum quoque hac de re cons

luisse: id tantum allirmo, illud non poste probari ex nummis illis, ut putat Goessius, quibus coloniis deductis adscripta sit nota SU. Dubitari enim merito potest . utrum hac nota indicetur, ipsam ex Senatusconsulto coloniam fuisse dedu- lAam, an vero nummum tantum Senatusconsulto in rei memoriam fuisse percussum. Sed hoe laliis diiudicandum relinquo: jam enim satis super- lque de primo dictum fuit momento , quorum

scilicet auctoritate coloniae fuerint deductae. Iam porro videbimus, quaenam hominum g nera in colonias deduci consueverint. Varia hominum genera in colonias deduci potuisse, facile est ad intelligendum: sed ne praeter necessitatem prolixi simus, secundum scopum nostrum dicimus tantum, Omnes homines, qui in colOnias deduci solebant, fuisse vel milites, vel non milites, qui in jure Romano pagani vocantur. iExinde enim novum oritur fundamentum divisio- lnis coloniarum in militares S togatas. Nam in colonias militares soli milites emeriti, sive vete- lrani, in praemium navatae in bello' reipublicae operae . deducebantur: in togatas vero colonias lpagani, inopes plerumque ex plebe homines. 'deducebantur. Ratione ergo hominum, ex quia hus coloniae constabant, militares erant, in quas milites; togatae, in quas pagani fuerunt dedueti. . Ita Sigonius. aliique eum secuti. Sed hos om- nea tali existimat Goesius, ob eam quidem rationem, quia coloniae, quae proprie militares vocabantur, a Sylla primum deductae suerunt; milites vero emeriti jam diu ante Syllae tempora in colonias deduci consueverunt, idque etiam Se

242쪽

PAns I. CAP. V. SECT. I. II natusconsulto, quum Velleius tamen Paterculus colonias Senatusconsulto deductas a militaribus separet. Ita Goesius contra Sigonium argumentatur. Sed haec quidem lis sine magno pulveris jactu sacile componi poterit. Tota enim Goesii objectio sua sponte corruet. si accuratius explicemus, quinam per milites hoc loco intelligantur. Nimirum, quando dicitur, in colonias militares milites fuisse deductos, id non est intelligendum de iis, qui aliquando milites fuerunt,

quique olim reipublicae in bello operam navarunt, jam vero sacramento militari soluti sunt, ct hine merito jam in paganorum numero reputantur. Tales enim emeriti & veterani , in praemium navatae olim in bello operae, saepenumero tem

ore liberae reipublicae, S diu ante seculum Sylanum, agros acceperunt, ct in colonias deducti sunt. Exempla . quae Goesius assert, spectant magis ad agros assignatos, quam ad colonias proprie sic dictas: quod enim ex VALERIO MAXIMO adducit, colonias veteranorum C. Marium Patronum legisse ante Syllae tempora, in eo vehementer fallitur: nusquam enim Valerius Maximus de C. Mario hoc narravit: sed lib. IX. cap. IS.

. g. illud resert de IIerophilo, qui se Marii nepotem falso venditabat . idque jam Caesare rerum

potito. Nusquam enim veteranorum colonias ante Syllae tempora occurere existimo. Et si verum fatendum est, tempore liberae reipublicae magis in usu fuit, ut militibus emeritis agri assignarentur , quam ut in colonias deducerentur:

es quando in colonias deduci solebant, tunc aliis plerumque, qui non fuerunt milites, ex plebe admiscebantur. Rara admodum sunt exempla coloniarum ante Syllae tempora, quae ex solis il-

243쪽

gro S ELECTARUM ANTIQUITATUM lis, qui milites fuerunt, constabant. Potest D lassis pro exemplis haberi Bononia, de qua refert LIvius lib. XXXVII. cap. 37. millia hominum sunt dedacta, equitibus septuagena jugora, caeteris colonis quinquagena sunt data e dummodo certum esset, sub caeteris solos pedites esse intelligendos, & non alios etiam, qui nunquam milites fuerunt. Sunt etiam, qui putant, VELLEIURPATERCULUM lib. I. cap. IS. nis verbis: quum

esset in bello conquirendus potius miles, quam dimiserendus: significare voluisse, milites in colonias fuiste deductos. Sed ego hunc locum ita in te pretandum esse censeor quum durante bello homines potius ad militiam idonei essent milites legendi, quam ad agricultaram in colonias deducendi. Quicquid vero hujus sit, id certum esse

puto, nunquam ante Dilae dominationem milites, tanquam milites, uve veteranos, in colonias fuisse deductos: sed quando emeriti in col

nias deducebantur, tunc non aliter quam togati, sive ex plebe homines considerabantur. Tales vero coloniam proprie sic dictam militarem. essi-Cere non poterant. Quando ergo coloniae militares vocantur, in quas milites deducti sunt, intelligendum hoe est: I) de solis , nullis aliis admixtis, militibus: a) de iis, qui revera adhuc sunt milites: S 3 de iis, qui tanquam milites quoque in colonias deducebantur. Et quia plerumque non nisi veterani, id est ii, qui justum

stipendiorum numerum adimplerunt, in colonias deducti sunt, coloniae illae militares veteranorum etiam coloniae vocari solebant. Ex hisce ergo jam satis apparebit differentia inter colonias togatas & militares, ratione hominum, qui in eos

deducti knt. Addam tantum, qui haec confirmat ν

244쪽

mat, locum HYGINI de limitibus constituendis, pag. IS9. ed. Goesti. Finitis ergo, inquit, ampliorum bellorum operibus, augendae reipublicae causa, illustres

Romanorum viri urbes constituerunt, quas aut victoribus populi Romani civibus, hi sunt illi, qui olim milites fuerunt, unde necesse non est, ut cum Goesio emendemus: victoris aut emeritis militibus hi sunt, qui tanquam milites deducuntur

assignarunt, ab agrorum novae dedicatione culturae appellaveru t.

III. Tandem videbimus etiam disserentiam in- I9. ter duo haecce coloniarum genera ratione modi deducendi. Nimis longe a scopo meo aberrarem, si omnia hic exequi vellem, quae ad modum coloniarum deducendarum pertinent, quum praesertim pleraque jam ab aliis sint occupata & abunde exposita. Legi imprimis meretur Marcui serie ferus Rerum Augusto-Vindolis. hb. V. initio. Sed quum alii ritus sint communes, qui in omni coloniarum dedustione observabantur; alii proprii, vel togatis, vel militaribus coloniis: ego, prioribus praetermissis, hoc loco tantum explicabo, quomodo haec duo coloniarum genera oesserant quoad speciem externam, sive quoad ritus diversos, qui in deductione earum observari solebant. id quod ab aliis nondum accurate explicatum fuisse deprehendi. Nimirum omnes quidem coloniae speciem quandam praebebant exercitus, ct hinc a ducibus suis sub vexillo in locum assignatum deducebantur , ut etiam observavit Gosus in Antiqα agrar. cap. 2. pag. 9. Sed quemadmodum apua Romanos multum inter se differebant exercitus urbanus, qui sub vexillo ex urbe in campum Martium vel ad comitia, vel ad lustrum ducebatur, ct exercitus militaris, qui, teste FGTo, olim clase

245쪽

222 SELECTARUM ANTIQUITATUR

classis procincta dicebatur qui armis & signis mi- elitaribus instructus in hostem ducebatur : ita

quoad speciem etiam externam, multum inter sedisserebant colonia togata S militaris: prior enim exercitus urbani ; posterior exercitus militaris speciem referebat. Ex haece igitur comparatione jam optime 'differentiam inter utraque coloniarum genera eruere possumus. Nimirum I quemadmodum exercitus urbanus habitu pacato, 1ive togatus incedebat; exercitus vero militaris habitu militari, sive sagatus: ita etiam illi, qui in coloniam togatam deducebantur, togati; qui in militarem, sagati conspiciebantur. 2) Quemadmodum exercitus urbanus non erat armatus exceptis paucis istis, qui praesidii tantum causa in Ianiculo collocabantur) exercitus Vero militaris armis erat instructus: ita etiam colonia togata sine armis; nisi quod securitatis forsan causa pauci circa ductores armati fuisse videantur) colonia vero militaris non nisi cum armis incedebat. 3 quemadmodum exercitus urbanus sub solo vexillo, sine aliis signis militaribus , educebatur ; exercitus vero militaris non sine omnibus signis militaribus incedebat: ita etiam colonia togata sub solo vexillo deducebatur; colonia vero militaris praeter vexillum omnia etiam alia signa militaria in deductione secum habebat. Quemadmodum

exercitus urbanus non erat divisus in legiones. turmas, manipulos, cohortes, sed haec divisio ad militarem tantum exercitum pertinebat: ita quoque non togata; sed militaris tantum colonia juxta modum veri exercitus in suos dividebatur ordines. 5 Quemadmodum exercitus urbanus regebatur tantum ab eo, qui comitiis, vel lustro praeerat; militaris vero praeter Imperatorem &tribunos, ct centuriones, Spraesectos habebat: ita

246쪽

PAns I. CAP. U. SECT. I. 223 ita & colonia togata a solis regebatur ductoribus;

militaris vero praeter Imperatorem habebat ouisque ad sormam justi exercitus tribunos, praesectos ct centuriones suos. Ut omnia denique uno comprehendam verbo, togatae coloniae. habitu civili; militares vero habitu militari deducebantur: id quod optime discere possumus ex duobus veterum

locis, qui, licet ab aliis iam adducti sint, tamen& hic legi merentur. Prior est HYGINI de limiaribus constituendis , pag. I 6O. ed. Goesi: Multis I 'Itontibus contigit bellum feliciier transgere, ad laboriosam agriculturae requiem primo trocinii gradu pervenire. Nam cum sigηis, ces aquila, ces primis ordinibus ac tribunis deducebantur. Posterior est TAcITI Annal. XIV. cap. 27. qui simul indicat sub Neronis jam imperio non tam exacte omnes

hosce, ut in caeteris rebus, ritus fuisse observatos) Non enim, inquit, ut olim, universe legiones deducebantur cum Tribunis, S Centurionibus, NDi cujussua ordinis militibus, ut consensu S carniate rempublicam scerent: sed ignoti inter se, dia versis maηipalis , sine rectore, Me adfectibus mutuis ,

quas ex alio genere morialium repente in unum co Iecti , numerus magis, quam colonia. Hoc etiam

modo intelligenda erunt verba doctissimi Goesii.

quando in Antiqq. agrar. pag. 2I. dicit: Nam militares honestiori vocabulo sic dictas a Paterculo crediderim, quas non lege, sed militari manu condiadere S)lla Sc. Et pag. 23. Ut multo vero illis

si, quod dixi, militares esse, quae iure militari, idos mi tes armis sunt deductae. Nisi enim hoc explicentur modo, nullum plane, vel salsum sensum continent: id quod monere debui, ne aliis errandi, aut ultra modum carpendi virum doctum occasionem praebeant. Lubet quoque hoc loco et o

247쪽

aa4 SELvcTARUM ANTIQGTATUM quaerere , num solida sit observatio Raphaelis A bretii in libro de Columns Trojani, pag. IO. seqq.

quam alii quoque amplexi sunt Colonias scilicet

plebejas aratro; militares vero signo militari fuiς se designatas in nummis: si vero utrumque, &aratrum, S signum militare, in nummis occurrat, tune illud indicium esse, primam deducti nem e civibus, supplementum e veteranis militibus suisse. Enimvero, quum omnes coloniae cujuscunque sortis & conditionis, per aratri circumscriptionem conditae fuerint, ut primo capite ex Varrone docui) facile apparet, aratrum, ct boves quoque, cum viro ritu Gabino cincto, commune omnium coloniarum fuisse signum, ut

adeo ex illio de forma S jure coloniae nihil certi prorsus concludi possit: id unicum certum esse arbitror, ut ex praecedentibus apparet, per sisnamilitaria non nisi colonias militares designari in nummis potuisse: caetera Omnia symbola communia fuisse existimo. Sic etiam ex solo vexillo

nihil certi de forma coloniae judicari posse, facile

ex antecedentibus colligitur, nisi vexillum in nummis signis militaribus junctum sit: tunc enim sine omni dubio militaris colonia indicatur. Conspicitur quoque in quibusdam nummis vexillum veluti in ara Positum, ex quo concludit celebris ille Numismaticus, joh. Mymillant in opere de nummis Coloniarum N Municipiorum, vexillum post coloniae deductionem revera in ara positum fuisse: id quod passim repetit V. CH. Suebertus Haver aue in Nesauro. Morelliaηo. Sed ex nummorum quidem inspectione non certo satis dijudicari posse arbitror, utrum vexillum illud in ipsa ara, an pone aram positum fuerit. Mihi ergo

probabilius fit, in coloniae deductione primo omnium

248쪽

PARs I: CλP. U. 'SECr. I. aafiliam aram, cespititiam sine dubio, fuisse exstructam, in qua S ante designationem illam,

quae aratro peragebatur, sacrificium Iustrale fieret ; Suovetaurile sortassis post designationem

vero illam, bos & Vacca, quibus aratri circumscriptio facta erat, immolarentur: juxta vel pone aram autem istam vexillum hocce positum fuisse. Haec tamen omnia in re numinaria, peritioribus dijudicanda relin o. Sie etiam obiter tantum

indicare volo, Equestres S Classicas eolonias,

quae in vetustis passim monumentas occurrunt ,

mea opinione fuisse species militarium coloniarum: in priores enim solos equites; in posteriores vero milites tantum classiariost fuisse deductos existimo. Sed haec aliaque, voleote Deo, in ipse . quod , meditor . Antiquitatum Romanarum systemate

aliquando uberius explicabuntur. Nunc mihi ac, curatius, quam hactenus factum fuit. ostendisse , sufficit, quaenam proprie togatae , ct quaenam proprie militares .coloniae fuerint . di quaenam horum esset disserentia. . Antequam tamen ad alia pergo, pauca adhuc 2I. dubia, quae ex UELLEIO PATERcu Lo oriri possent, removenda sunt. Primo enim quaeritur. num VELLEI Us ille tib. I. cap. i . recte diviserit colonias in militares. S eas, quae jussu senatus deductae sunt. Respondet non esse perfectam eam divisiqnem, quia etiam coloniae sunt, quae neque militares . neque jussu senatus, sed lo plebiscito deductae fuerunt. Tales utique coolonias fuisse, supra lassi sumus r in possunt tamen Varia pro excusando Velleio afferri. Dici enim potest, Velirium noluisse accuratam coloniarum divisionem hoe loco instituere: sed voluita eas tantum enarrare colonias, quae jussu senatur fundPars I. P deis

249쪽

225 .i GgLECTAMUM ANTHul ITATUM deductae: In sequentibus vero verbis eum tantum

. indicasse, cur militares . praetereaz, quia nempe -pero se omnibus essent notae. Non , vero negat

propterea Velleius, suisse etiam colonias, quae ad neutram proprie speciem pertinerent; eas tamen forsan ne nominare quidem voluit, quia non pro iustis habuit coloniis. Haec quidem responsio, satis esset apta, . si modo de omnibus, quas enar

rae Uelleius, coloniis constaret, eas jussu, Vel consensu saltem senatus fuisse deductas. Sed sunt utique inter illas quaedam , de quibus jure dubitari

Potest, num volente, an potius repugnante senatu fuerint deductae: v. g. de Tarento & Carthagine, quae a C. Gracho, invito senatu, teste PLuTARcno in ejus vita, sunt deductae. Sed &se responderi potest, vel Paterculum respexisse tantum ad id, quod ordinarie & plerumque fieri

consuevit : ordinarium vero modum fuisse, ut coloniae non sine senatus auctoritate decernerentur. Vel dici etiam potest senatum in iis etiam coloniis . quibus initio contradicebat, victum

tantum consensisse, aut coactum fuisse, ut auctoritatem suam accommodaret, si non ad ipsam de colonia deducenda . legem, ast ad legem saltem curiatam, qua ductores ornabantur. Lex enim curiata ductoribus omnino necessaria fuisse videtur, ob auspicia praesertim, quia nulla omnino colonia , nisi auspicato, condi poterat: nullavero. lex curiata sine patrum auctoritate ferri poterat. Tanem etiam legem de Gracho, quum coloniam Carthaginem deduceret latam fuisse, ex ipso PLuTARcuo colligi posse videtur, non tantum dum de novae coloniae auspiciis, sed etiam dum de sumtibus a senatu Gracho decretis narrat:

sumtus enim a senatu non nisi iis, qui jam lego

250쪽

PARs L. CAP. V . SECT. I. 227 curiata ornati erant, decernebantur, ut vel tyronibus notum esse debet. Et hactenus quidem recte statui posse puto, nullam prorsus coloniani sine Senatusconsulto fuisse conditam, nisi milit rem : nam Imperatori quidem, jam lege curiata auspiciisque instructo, nulla nova lex curiata opus erat: .sed lassiciebat, ii per plebi2itum facultas illi daretur, ut coloniam deduceret. Sic facile quoque, sine ulla senatus auctoritate, per solum

plebiscitum, agrorum divisio S assignatio. sines

coloniae proprie sic dictae deductione , decerni poterat: id quod probe observandum, ne statim, quando legitur, agros invito senatu a Tribunis divisos assignatosque fuisse, exinde concludatur, nouam quoque coloniam invito senatui fuisse deductam. Quocunque vero modo Velleius intelligatur, ab errore tamen facile poterit excusari. Alterum dubium movet Goesivi ex verbis ejusdem VELLEII I. cap. IS. infinde Neapue facile ----

moriae mandaverim , quae , nisi miluaris, post hoe tempus post Eporediam scilicet Mario sexies &Valerio Flacco Cos . A. U. C. 634. conditam dedacta fit. Ex hisce enim verbis concludi pose putat Goesius, ex mente Velidi omnes fuisse militares colonias, non tantum eas, quae post Eporediam sunt deductae, sed & omnes illae, quae

antea quidem sunt conditae, a Velleio vero non recensentur. Sed hoc aperte esse contra Velidi mentem, vel mediocriter attento apparet. Sententia enim hujus loci mani festa est, post Epore diam nullam nisi militarem coloniam fuisse deductam. Sine dubio enim Velirius in ea quoque fuit opinione . militares colonias originem demum a Sylla accepisser id quod omnino quoque verum

est, si de proprie se dictia militaribus coloniis

SEARCH

MENU NAVIGATION