Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ras SELECTARUM ANTI UITAT ulli accipiatur. Nam quod quidam objiciunt, antea etiam milites in colonias titisse dedutios, id supra

abunde refutavi, Oitendique . non exinde, quolfi, qui in militia olim reipubdicae operam nava runt, in colonias sint deducti, coneludendum esse. colonias quoque militares proprie sire dictas ante Syllae dominationem fuisse conditas. Nihil ergo contra Velidum valet, quod Goesius costendat, ante Eporediam conditam alias quoque colonias ex Senatusconsulto fuisse deductas e exinde enim id non sequitur, quod ille vult, eos ex mento Velleii esse militares: sed id tantum exinde apparet, Uelirium non satis in recensendis coloniis

suisse diligentem . id quod facile concedimus. Ast illud tamen fatendum est, ex mente hujus historici omnes post Eporediam dedustas colonias fuisse militares: id quod quidem ipsum non extra

omnem dubitationis aleam positum esse videtur. 22. Nullum vero, quantum scio, inter Syllae & Caesaris dictaturam perpetuam coloniae dedustae adis est exemplum, non loquor de solis agrorum asi signationibus, nec de irritis quorundam conatibus: sed de coloniis proprie sic dictis, Squae revera sunt deductae) excepta Capua, quam Caesar

in primo consulatu deduxit .' hanc autem non

fuisse militarem novissime probare voluit U. CLAlexius Θmmachus Marachius in Commentario ad Campani Amphitheatri Nitulum , pag. S34. tom. V. Thes Polen. Et sane, si verum fatendum est, non apparent in Capua colonia notae milit

ris coloniae, quas supra posui: nam i non est ab Imperatore deducta , sed a Caesare Consule. S agri a viginti viris sunt assignati: a non milites, sed ex plebe cives in eam sunt deduecti, ut ex SUETONIO in visa Caes. cap. 2o. ct ex ipso

252쪽

PAns I. CAP. V. SECT. I esto VELLEIo lib. II. cap. 44. apparet: S hine ne forma quidem militari deducta fuisse videtur.' Ast tota tamen re paullo exactius considerata, Capua quoque inter militares quodammodo colonias referri posse videtur . si non inter proprie sic dictas, saltem inter mixtas. Nam I proba-hile mihi fit, non viginti viros coloniam ipsam deduxisse , sed agros tantum divisisse S assignasi se : nusquam enim legi hosce vocari viginti viros coloniae deducendae , sed saepissime vo- Cantur vigintiviri agris dividendis S assignandis. 2. Dubium quoque adhuc est , an hi vigintiviri a populo sint elem, an a solo Caesare creati, ex potestate per legem agrariam accepta. Porro probabile est, ipsum Caesarem coloniam Illam deduxisse , unde etiam Colonia Iulia vocata suit, id quod jam ipse observavit laudatus Marachius

ι. c. pri. SII. 4 Quum vero Consulis non es.set Coloniam deducere, eam fortassis tanquam

Imperator deduxit Caesar. s Hinc verosimile fit, ipsam Coloniam non immediate per legem fuisse deductam, sed Caesarem per legem potius

a populo eam accepisse potestatem, ut tanquam Imperator coloniam illam deduceret. Unde recte FRONTINUs de Coloniis, pag. IO3. seq. ed. ait: Pussu Imperatoris Caesaris a viginti iris est δε--ὐIa : ct eo nomine temere reprehenditur a

Goeso, in notis, pag. 437. 6 Duplicem enim legem Caesaris agrariam exstitiste, jam suspicatua est inristis Obrechi in Dissertatione de legibus agrariis 1 cap. 4. pag. I 23. in eius Academicis , Christianus Gothoretas m annus in Historia Iuris, rom. I. pag. I 2S. Prior ergo cujus capita laudatus Host annus ex Goesio affert ι. e. tan-

cum egit de agris dividendis S assignandis: po,

P a sterior

253쪽

vero sine dubio Caesari dedit potestatem,

ut in agrum Campa*um 'coloniam deduceret. sie enim loca olerum scriptorum Optime conciliari possitnt. 73 Hoc vero fuit inventum

Caesaris partim ut totum negotium sine senatus auctoritate commode posset peragi: nam ct populum de agris sine senatus auctoritate dividendis decernere, S sine senatus auctoritate Imperatori potestatem coloniam deducendi dare potuisse ex antecedentibus apparet partim ut totum quoque negotium per ipsum Caesarem, non per personas ad coloniam deducendam a populo electas, ut alias mos . erat. peragi posset. 8 Caesari vero hoc condidi poterat sine magna dimeultate, quia jam ut Consul imperium S auspicia habebat ex lege curiata genta ali, quae de omnibus quotan nis Consulibus rebatur, ut adeo statim, quando turbem' paludatus egressus erat , Imperator quoque esset: id' quod in privato sine lege curi in speciali ex ' Sonatusconsulto lata, procedere non potuisset. 9) Hinc ego omnino quoque eXistimo', Caesarem illos, quos in coloniam istam ducebat , licet ex plebe homines, tanquam milites tamen' deduxisse, & ipsam etiam coloniam forma & habitu militari condidisse. Hisce igitur omnibus consideratis, non amplius pronunciare dubito, Capuam militarem omnino fuisse coloniam. Nullam vero tempore liberae reipublicae aliam reperio coloniam deductam. Nam lex quidem Servilia Rulli non est perlata. S ea ipsa tamen non agit de certa aliqua colonia deduceuda, sed tantum de agris per decemviros dividendis S assignandis, ita tamen, ut simul decemviris

istis potestas daretur, colonias pro lubitu deducendi : id quod ideo plane tanquam extraordinarium

254쪽

Pans I. CAP. U. SRCv. I. 23 Irium S enorme aliquid exagitat CicERO in suis de lege agraria orationibus. Sic etiam lex Fla

si modo eli perlata, non de colon Ia deducenda, sed tantum de agris dividendis S allignandis egit. Ex quibus omnibus jam abunde apparet, Velido Paterculo fidem adhuc suam constare , quando affirmat, nullam nisi militarem, post Eporediam, deductam fuisse coloniam. Et haec tum de coloniis in genere, tum de variis illarum generibus

lassicere possunt, ergo non nisi unicam observatiunculam addere volo. Nimirum Marcum Veia ferum lib. IU. Rerum Augusto-Vindelic. pag. 232. T. I. Opp. nimis confidenter assirmasse, Omnes colonias militares fuisse quoque Italicos: nam argumenta ejus nimis infirma sunt, quam ut hoc probare possint, ergo statuere malo, militares etiam non omnes unius ejusdemque fuisse iuris ac conditionis.

SECTIO

255쪽

LIBERARUM.

ARGUMENTUM. I. 23. DIroitus. 2 . Disserentia inter municipiati' colonias ex mente Ottonis. 25. Quid hac setione prosonendum. 26. Ag nutu sententia Irima de disserentia munisi orum, coloniarum V praefectu-

. rarum. 27. refutatur. 28. Senientia fe-

. cunda de municipiis ζ 29. uae refutatur. 3O. Desioloniis: 4 I. Gae refutatu . 32. SentcnIIa rer-ria: 33. ame explicatur refutGIur. 34. ArgumenIo eorum , qui coloniis omnia jura civitati Romanae adscribunt. 35. Reyponsio ad illa Dan hemii cum nostra epicrisii. 30. Jpanhεmii sententia examinatur. 37. Auctoris hac de re sententia. 38. Marcellus Donatus notatur. 39. Varii errores de loco Suetonii notantur. 4o. De municipiis , num siemper tropriis tantum legibus usi fuerint , sententia Spanhemιi , quae sinui examinatur. 4 I. Loca Livii expenduntur. 42. De variis mu-micipiorum generibus: ubi de loco obscuro Festi diffsieritur. 43. Municipiorum proprie se dictorum natura ex Gellio praecipue traditur. 44. inibusnam qua ratione aliis ab Rmanis praescriberentur leges. coloniis imprimis. 45. De autonomia municipiorum , ejusque limitibus. 46. uomodo municipia interdum leges Romanorum reciperent: usi

Diuitiaco by Corale

256쪽

Dans I. CAP. U. SECT. II. 233 imprimis de Capua disseritur. 47. Cautelae circa

autonomiam municipiorum. Euarenus Dees municipales Rcmae observatae fuerint. 48. Pus civile Romanorum num in subfrium valueris in inuri sipiis. 49. Diversa municipiorum proprie se di-LIorum genera , in specie ratione 'Oragiorum. 5o. De jure sacrρrum municipiorum tue coloniarum. 51. Distinctio municipiorμm ratione immunitaιis. 52. De municipiis in sensu latst cy improprie. 53. Da variis siniscationibus vocis amniceps. 54. Locus Fest hac de re expenditur.

JAM progredimur ad Municipia paullo accura- alius contemplanda. Haec a Coloniis quidem Latinis , Italicis S Provincialibus Deillime discernuntur: quia hae juribus civitatis atque Quiritium carent omnes; quum municipia contra juribus hisce omnibus gauderent. Rst non tam facile tamen discernuntur a civium Romanorum

soloniis, adeo, ut vel ab ipsis scriptoribus antiquis quam saepissime confundantur. Hinc in ipsa Municipiorum jura. ct quomodo ab aliis civium Romanorum oppidis disserant, paullo accuratius est inquirendum. Vir Amplissimus Eue ardus 24 Otto in libro egregio de AEdilibus Coloniarum NMunicipiorum, cap. I. g. 3. recte notavit, Municipia a Coloniis tribus potissimum rebus differre: I) Origine: nam municipia extrinsecus in civitatem veniebant; coloniae ex civitate erant propagatae, ut loquitur GELLIus Nun. Attic. lib. XVI. cap. I 3.. 2 Sacris: municipia enim sacra semper sua antiqua; colonias vero sacra Romanorum retinuisse, probat vir laudatus. s) Legibus: municipia enim suas retinebant leges, neque

leges Romauorum suscipere cogebantur, nisi id P s spon-

257쪽

234 SELECTARUM ANTIQU3TATUM sponte facere mallent: coloniae vero legibus a Romanis praescriptis vivere tenebantur, ut satis 25. indicavit GELLI Us. I. c. Sed, praeterquam quod de ultimo capite adhuc dubitetur, num omnia

scilicet municipia, & omnibus temporibus, propriis vixerint legibus e hae differentiae suffcere quidem quodammodo possunt ad municipia a coloniis in genere discernenda, non vero sussciunt ad municipia discernenda a coloniis in specie civium Romanorum. Volumus ergo hac Sestione in ipsa Municipiorum jura paullo accuratius inquirere, simulque ostendere, quomodo non tantum a coloniis civium Romanorum, S a praefecturis , , oppidisque liberis & foederatis differant, sed etiam quomodo municipes a civibus Romanis in urbe ipsa ejusque proprio territorio habitantibus, nec non a civibus in provinciis commorantibus distinguantur. Licet enim quaedam huc pertinentia jam prioribus capitibus delibata sunt, multa tamen adhue dicenda restant, quae iis simul, quae antea jam pertractata sunt, lucem scenerantur egregiam. Est vero hic eo cautius procedendum, quo magis haec omnia te- nebris sunt involuta crastissimis, adeo ut jam GELLIus I. c. suis temporibus conqueratur, jura municipiorum obscura esse & obliterata : id quod nobis etiam Veniam apud te quos judices praestabit, si rem acu non ubique tetigerimus.

26. Primus , qui post renatas litteras in haec jura

paullo accuratius inquiuisit, fuit Paullus Manu-rius, vir sane doctus & accuratus, cui si licuisset libros, quos de Romana antiquitate meditabatur , perfecte elaborare , ' omnibus fortassis palmam praeripuisset. Sed dum viveret, non nisi unicum de Legibus librum edere potuit: statim

Vero

258쪽

Pans I. CAP. V. SECT. II. 23svero post mortem ejus filius alterum edidit de Senatu caeteris elaboratiorem reperit. Et hisce quidem duobus libris suum omnino. pretium est statuendum. Postea vero idem filius alios duos ex schedis parentis libros edidit: de Liviatate nempe Romana & de Comitiis: sed si hi eum prioribus conserantur , facile apparet, hosce libros nondum satis fuisse perpolitos: praesertim vero liber de Comitiis valde est mancus ,S in eo de variis reipublicae Romanae institutis longe aliter disserit, ac ipse in libro de civitate Romana disseruerat, ct ita quidem, in plerumque melior sit sententia, quam in libro de Civiιare, quam ea, quam in libro de Comitiis amplexus est. Sed saepius tamen in utrisque libris a recta via prorsus aberrat, adeo ut caute admodum sint legendi. Jam in priori quidem capite Varia , quae nobis non arridebant v notavimus : sed varia adhuc restant, quae errandi occasionem facile praebere positant. Hinc operae pretium erit, ut totam ejus doctrinam , quatenus huc pertinet examine. mus paullo accuratius, Valde sane fluctuat Μanutius in determinandis juribus municipiorum &coloniarum, & non tantum, ut jam notavi, aliter hac de re disserit in libro de Comitiis, ac disseruerat in libro de Civitate Romana, sed in ipso hoc etiam libro ne secum ipse quidem concors est, nisi dicere malimus, eum non ubique

de iisdem locutum fuisse temporibus: id quod facile quidem credo, sed ne sic quidem ab omni liberatur culpa vir iste doctus, quia hoc clarius indicare debuisset. Quicquid vero hujus sit, primo quidem in libro de Civitate Romana, pag. I S. Gm. I. Thes G. . ubi exponit, quaenam sint

praerogativae civium proprie sic dictorum, qui in

urbe

259쪽

a36 SELvcTARuΜ ANTIRIITATUM urbe nimirum agrove Romano domicilium habent. dicit, ad civium Romanorum absolutam definitionem requiri: I) ut censeantur a sitffragium serant in aliqua tribur a) ut regantur a Romanis magistratibus, ct Romanis legibus vivant: 3) ut de tribua ordinibus unum obtineant. Dei nisceps vero haec applicat, statuitque censeri S su D Dagium ferre ad municipes etiam pertinuisse: duas vero reliquas partes ab iis abfuisse. At c lonias intelligit sine dubio civium Romanorum colonias, licet di hoc clarius exprimere debuisset) de tribus hisce partibus unam ct dimidiam habuisse putat: siquidem non tantum censeantur S suffragium ferant. sed & Romanis legibus vivant , nsen Vero a Romanis magistratibus, sed a suis duumviris regantur. Praefecturas vero de tribus hisee partibus non nisi unam habuisse ex, stimat, quod nempe a Romanis magistratibus re gerentur , Romanisque legibus Vivere tenerentur.

α7. Adduxi iam priori capite totum huncce locum, s. 13. S simul sententiam quoque de illo meam, quatenus ad doctrinam ibi propositam pertineret, perspicue declaravi: caetera vero hoc loco paucis jam sunt indicanda. Quod igitur primo ad municipia attinet, ut nihil jam dicam de Censu. de quo in posterum alio capite agendum erit I) notum est. ante legem Iuliam non omnia habuisse jus suffragii in Italia, neque illud unquam habuisse ea, quae extra Italiam sita erant: α) Verum quidem est proprios municipia suos

habuisse magistratus. a quibus immediate regeribantur: in mediate tamen suberant etiam Romanis magistratibus, ut priori Capite notavi. Videtur etiam hac in parte municipiorum condi

260쪽

Pans I. CAP. V. SECT. I l. 237bera republica , nec non eorum, ' quae in pro- , vinciis. quam eorum, quae in Italia sita erant. 3) Dubitatur adhuc, num omnibus municipiis omnibusque temporibus plenaria legum suarum libertas fuerit, qua de re infra dicendi locus erit: id interim tamen certum est, hasce duas res, quod propriis nempe magistrati- . bus propriisque legibus uterentur, non ad desectum. sed ad praerogativam potius municipiorum pertinuisse. Fallitur omnino Manutius, quando

negat, municipes unum ex tribus civium Romanorum ordinibus habuisse, ut jam priori capite indicatum fuit. Quod porro ad Colonias attinet, ut etiam hic nihil de Censu dicam: I in valde dubium est illarum jus suffragii ante legem Iuliam rimmo Manutius illud ipse alio istis loco expresso

abjudicat, ut mox videbimus. 2 Quod de propriis illarum magistratibus dicit, id eadem cum cautela, ac de municipiis, accipiendum est. 3 sic etiam, quod coloniae Romanis viverent legibus , cum quadam accipiendum esse cautione, pariter jam priori capite monui, S infra pluribus explicabo. 4ὶ Neque etiam negandum .est, colonos cives Romanos in aliquo ex tribus suisse ordinibus in quos cives Romani erant descripti. De Praesectuarum incolis jam priori capite monui, non de iis simpliciter ne*andum esse, eos incensum fuisse relatos, eosque aus suffragii habui Gse: quod vero a Romanis magistratibus Romanisque legibus regerentur, id non ad eorum pre rogativam , sed ad poenam potius pertinebat. Uerum hac quoque de re infra latius erit disserenis dum : lassiciant ergo haec de priori Manutii loco. Deinceps idem Manutius, eodemque libro. 28 Pag. 3O. Tom. I. Ibes Graeν. de juribus Munici. piorum

SEARCH

MENU NAVIGATION