Alberti Dieterici Trekell jurisconsulti, Selectarum antiquitatum romanarun pars prima in qua potissimum agitur De jure civitatis, Quiritium, Latii, Italico, coloniarum atque municipiorum, multa insuper juris ac veterum scriptorum loca illustrantur

발행: 1744년

분량: 348페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

4a 8 SELECTARuM ANTIQUITATUM hemius ad haecce respondeat argumenta, pag. 56. ed. Hall.) addita nostra subinde epicrisi. Ad primum S quartum simul argumentum respondet, Colonias illas vocatas fuisse civium Romanorum ,

ct colonos cives ac Veteres cives, quia cives re-Vera erant, quum nomina darent in coloniam,

ac privata Quiritium jura retinerent, utque distinguerentur a coloniis Latinis. Prima ratio nihil valet; nam ita vocantur, non ratione status

praeteriti, sed praesentis, S qui in colonias Latinas nomen dederunt , plerumque cives etiam

fuerunt. Altera vero ratio lassicit: docui enim priori capite, ad civem Romanum efficiendum susscere jura civitatis Romanae privata; publica non prorsus fuisse necessaria. Ad secun m quo- ue argumentum recte respondet Spanhemius,e iis, qui privata civium Romanorum jura retinent, dici non posse, quod capitis deminutionem mediam patiantur, quia id tantum ad eos spectat, qui jus civitatis Romanae in totum amittunt, ut qui in colonias Latinas nomen dederunt. Quando vero hoc illustrare vult Spanhemius exemplo proletariorum, S capite censorum

hisque jus suffragii ct honorum a udicat, docti Gsimo huic viro quoad jus suffragii assentiri non

possum: constat enim hosce jus suffragii omnino habuisse : quoad jus tamen honorum libenter adquiesco: quemadmodum etiam ea, quae de jure Quiritium obiter adspergit, quum priori capite

abunde excussa sint, praetereo : de loco vero LIvII lib. XXXIV. cap. 4 I. mox ipsius Spanhemii sententiam videbimus. Ad quintum argumentum respondet ille, hoc eXemplum prorsus extraordinarium S insolitum fuisse, ut ex ipso LI.vII loco appatet, ct hinc ex illo nihil esse con-

272쪽

PAns I. CAP. V. SEC. II. 249ςludendum. Ad sextum & septimum argumentum nihil respondit Spanhemius, hinc ego pro illo paucis respondebo. Nimirum quod coloniae parvae essigies S simulacra urbis Romae appellentur, exinde non potest concludi, colonos in Omnibus simili cum civibus in urbe jure gavisos fuisse: sed hoc pertinet tantum ad ipsam reipublicae sormam, quae in coloniis quodammodo erat adumbrata. Quod vero interdum municipia in colonias transmutari voluerint, id factum forsan modo fuit in Italia post legem Iuliam, ubi jam coloniis ius suffragii habebant; aut in provinciis,

ubi municipia eodem , ac coloniae, modo jure suffragii carebant. Bene etiam Spanhemius monet. quando in Cicerone S. Hirtio de coloniarum suffragiis mentio occurrit, id de solis post legem Juliam temporibus accipiendum esse. Haec ad

dissentientium argumenta.

Iam videbimus Danhemii sententiam cum 36. ejus rationibus, addita etiam hic, ut in prioribus, nostra ubique epicrisi. Approbat nimirum pag. SI. ed. Hall.) vir iste omni laude major Sigonii sententiam: Colonias scilicet civium Romanorum privata tantum Quiritium jura habuisse; non vero publica: id quod tamen de jure census, .suffragii ct honorum sine dubio tantum intelligi vult. Nam jus quidem sacrorum, quod ad jus etiam publicum ipse retulit, alibi disertis verbis adjudicat coloniis: neque etiam credo, Span hemium illis jus militiae, aut tributorum ac vectigalium denegare: cautius tamen loqui debuisset vir praestantissimus. Sed videbimus jam ipsa Spanhemii argumenta. I Primum ducit ex CICERONIs orat. II. Catilin cap. go. ubi Romani quidem cives dicuntur exstitisse, qui in eas. q

273쪽

asci SELECTARUM ANTIQUITATUM

Sylla deductas colonias, sunt profecti, sed ita,

ut non tam cives deinde, quam coloni sint habiti : sed quis non videt, virum doctum locum huncce praeter rationem ad suam trahere sementiam 8 Nam aperte eos cives vocat Cicero, non ratione status praeteriti, sed praesentis, quod ilicet adhuc essent cives. μ) Vocat quidem statim eos Colonos, sicuti re vera erant: ast ideo tamen non negat, eos optimo etiam jure cives esse Habebant enim cives in coloniis S municipiis, licet omnibus quoque civitatis juribus gauderent, quatenus homines extra uriam' illorum habiles erant, propriam tamen suam denominationem, ut scilicet vel coloni, vel municipes vocarentur : S eatenus, ut supra dixi, interdum

distinguuntur quoque a civibus stridie sic dictis, qui in ipsa scilicet urbe, ejusque proprio territOrio , domicilium collocarunt: sed hacce tamen denominatione nihil juribus aut statui eorum derogatur. γ) Id vero inprimis hic notandum venit , totum hocce Spanhemii argumentum plus probare, S hinc nihil probare. Manifeste enim Cicero loquitur de temporibus post legem Iuliam, ubi iam Coloniae. juxta propriam Spanhemii sententiam, non secus ac municipia Italiae, pleno suffragii jure fruerentur. Si ergo aliquam. hoc argumentum vim haberet, exinde etiam probarili osset, colonos post legem Iuliam nondum perinestum habuisse jus civitatis: id quod tamen falsum esse ipse agnoscit Spanhemius. Ex quo tamen nos concludere possumus, si etiam hoc tempore , salvo eorum jure, Cicero eos colonos vocare potuerit, hanc denominationem ante legem

quoque Iuliam , sicubi occurrit, nullum juribus coloniarum praejudicium facere debere. 2 Al-

274쪽

Pans I. Cas. U. SECT. II. 2SIterum argumentum petit Spanhemius ex Cicin NIs Orat. pro Balbo , cap. 2I. ubi reseri, per

legem Apuleiam, a L. Apuldo Saturnino Trib no plebis latam, eam C. Mario datam fuisse potestatem , ut in singul/s colonias ternos cives Romanos facere posset. Sed hoc de coloniis civium Romanorum minime posse intelligi, facile perspicitur: quis enim linquam ita locutus est, in coloniis civium Romanorum cives factos fuisse Τ Immo ex illo ibidem a Cicerone adducto exemplo satis apparet, id de Latinis coloniis omnino intelligi debere. 3 Tertium argumentum deducit Spanhemius ex loco LIvII lib. XXXIV.

cap. 4 I. quem antea pro contraria jam sententia adduxerat, nunc vero in suas trahit partes. Nimirum eX cap. q4. patere ait vir doctus, hasce colonias civiom fuisse Romanorum; S tamen S natus caρ. 44. ljudicavit. colonos istos non esse

cives Romonos. Sed qui ipsum modo I IviI locum paullo accuratius inspicere velit, is statim videbit, nihil in hocce loco neque pro Spanhemii, neque pro contraria sententia reperiri. Notandum nimirum est, potuisse in una non nunquam colonia colonos esse diversae conditionis. Interdum enim, quando colonia civium Romanorum deducebatur, non aderat numerus colonorum definitus, Latini quidam ad numerum explendum adscribebantur. Vid. LIvIus lib. I H. cap. I. S lib. VIII. cap. I 4 sicuti vero cives, qui in colonias civium Romanorum deducebantur, retinerent jus civitatis Romanae; S contra, qui in colonias deducebantur Latinas, amitterent jus civitatis: ita exinde non sequebatur, Latinos civium Romanorum coloniae adscriptos, eo ipso

statim quoque cives factos fuisse Romanos: sed

275쪽

25s SELECTΛRUM ANTIQUITATUM

manebant potius Latini . nil speetali lege iura

civitatis adquirerent. Unde recte LIvIus dicit, Latinos coloniae civium Romanorum adscriptos novum hicce jus tentasse, ut cives essent Romani: sed Senatum Romanum decrevisse, eos non esse cives Romanos. Ex quo jam satis apparet, nihil ex hoc loco hac in re concludi posse: pertinet enim hic tantum locus ad Latinos coloniis civium Romanorum adscriptos. Conf. V. Cel. Andreae Du eri notas ad hunc Livii locum, tom.

IV. pag. 8 9. e it. Dra enb.) 4) Praecipue vero sententiam suam niti existimat Spanhemius loco illo Diodiis ChssII lib. XLIII. pag. 2S3. quo etiam nihil clarius esse putavit Heineccius in iamp. ad lib. I. Θnt. Anticyq. f. I 27. ubi ille narrat, Iulium Caesarem aliis in Hispania immunitatem , aliis civitatem , α.λit,.. , aliis denique, ut jus haberent coloniarum Romanorum, κα

αλ .ς ἀπεικους τωι largitum fuisse:

quippe quae verba ut addit, aperte satis utriusque illius iuris, datae nempe civitatis, aut vero juris Romanae coloniae, diversitatem docent. Ast mihi tamen hicce locus nihil minus, quam Spanhemii sententiam probare videtur. Nam I incertum adhuc est. num Caesar oppida in Hispania ista colonias fecerit civium Romanorum . an vero Latinas potius, aut Italicas: nam ct Latinas Romanorum colonias dici potuisse ipse agnoscit Spanhemius supra cap. 8. pag. 48. Et ego qui lam magis inclino, ut credam, colonias hasce Latinas tantum, vel etiam Italicas factas suisse: quia tanquam majus beneficium Dio praeponit jus civitatis. quum coloniae civium Romanorum in majori essent dignitate, quam municipia. β Quia adhuc dubium est, num civium Romano

rum.

276쪽

P ά si s I. C A P. V. S E C T. II. tum coloniae in provinciis etiam fuerint, iis praesertim jam temporibus. ν) Quia PLINIus Coloniarum quidem Latinarum S italicarum in enumeratione singulorum Hispaniae oppidorum mentionem facit, nusquam vero coloniarum civium

Romanorum. 2 Quicquid vero hujus sit, si

etiam vel maxime in hocce DION Is loco intelligendae essent civium Romanorum coloniae. cogitare tamen debuisset Spanhemius, a coloniis provincialibus non valere consequentiam ad colonias

in Italia, ante legem etiam Iuliam: facile enim doctissimo viro largimur, civium quoque Romanorum in provinciis colonias, si quae modo suerint , non habuisse plenum civitatis Romanae jus, eosque jure inprimis suffragii sui S municipia in provinciis) caruisse Quomodo vero exinde concludi possit, colonias in Italia ante legem Iuliam non habuisse jus suffragii, ego quidem comprehendere nequeo 33 Porro, si locus quoque ipse paullo accuratius consideretur , deprehendimus statim , Dionem per jus civitatis nihil aliud voluisse indicare, quam jus municipale, adeoque nullum alium hujus loci sensum esse, quam Caesarem alia in Hispania oppida fecisse municipia , alia vero colonias. Quis vero propterea neget, municipia per se, in Italia etiam, tam ante, quam post legem Iuliam, differre a coloniis, quum utriusque generis oppidorum jura semper diversa plane &distincta permanserint. Poterat enim oppidum aliquod jus civitatis Romanae, sine jure coloniae, adquirere, S sic fieri oppidum civium Romanorum , aut municipium : poterat etiam fieri colonia, S sic adquirere generalia omnium coloniarum jura idque cum, vel sine iure civitatis Romanae. Plane ergo non Video, quomodo ea hocce Dionis loco iura coloniarum civium

277쪽

254 SELEC2ARUM ANTIQSITAT iist Romanorum determinari queant. s Addit etiam Spanhemius locum DIONYsII HALICARNAssEI , ut lib. IlI. pag. 8o. de Romanis dicit . eos ex

evictis urbibus alias facere colonias Romanas, alias vero in ipsius civitatis communionem assumere. Sed hic pariter locus nihil aliud indieat, quam Romanos oppida quaedam secisse municipia. in alia vero colonos deduxisse, S sic ex illis

fecisse colonias: minime vero determinat diversa municipiorum S coloniarum iura. Immo aperte omnis generis colonias sub hisce verbis comprehendit Dionysius. adeoque non de solis civium Romanorum coloniis loquitur, de quibus tamen solis hic sermo esse debet. 6. Denique Spanhemius in subsidium quoque adducit PLINIUM , quippe qui in descriptione provinciarum Romanarum separatim numerat colonias, oppida civium Romanorum , sive municipia, & oppida Latina :hine per colonias intelligit solas civium Romanorum colonias vir hic doctissimus. Sed ego prajam monui . PLINIuΜ sine dubio sub coloniarum

denominatione comprehendere omnis generis &conditionis colonias. Neque enim exinde, quod separatim oppidorum meminerit Latinorum, sequitur. mr colonias tantum intelligi civium Romanorum colonias : nam ibidem probavi, oppida Latina, sive jure Latii, sine jure coloniae , donata, diversa omnino fuisse ab ipsis Latinis coloniis. Quid si vero intelligerentur etiam solae

civium Romanorum coloniae, quis propterea neget, eas differre a municipiis y Εxinde tamen non sequitur, colonias civium Romanorum habuisse tantum jura privata. non etiam publica, ut municipia. Accedit, quod jam antea monui, a coloniis in provinciis non valere consequentiam

ad colonias in Italia. Span-

278쪽

PARs I. CAP. U. sECT. II. 233n Spanhemii ergo argumenta non impediunt, 37

Ii quo minus quis coloniis civium Romanorum an-

a te legem Iuliam in Italia ius sitffragii quoque &i, honorum adjudicare possit. Neque tamen pri γ ra etiam argumenta , ut Vidimus, probant, co-t, lonias hisce juribus gavisas fuisse: tota ergo hac-I. tenus res in dubio manet. Neque praeterea S is gonii argumentum , quod nimirum nusquam lega, tur, coloniarum incolas Romam ad suffragia festi renda prosectos fuisse ante legem Iuliam, rem, di conficere prorsus potest: ego enim hoc nusquam quoque de municipibus ante legem Iuliam disertis apud veteres scriptores verbis legi, quum tamen constet, quosdam jus suffragii jam diu ante istam legem habuisse. Quid si quis etiam si

tuere vellet, ante legem Iuliam non unam eandemque omnium in Italia coloniarum fuisse hac in parte conditionem , ego non Video, quomodo ille refutari possit. Sane ut municipia quaedam fuerunt cum jure suffragii, quaedam sine isto jure : sic potuerunt etiam coloniae quaedam civium, Romanorum habere jus suffragii , quaedam illo destitui. Dependebat enim hoc a voluntate Romanorum, S a legibus. quibus colonia deducebatur. . Sed satius est, ut tota haec res in medio relinquatur.

donec certiora aliquando eruantur monumenta,

quae dubium hocce tollere possunt. Post legem' saltem Iuliam certum utique S exploratum est; i Colonias non minus. quam municipia S praesecturas, aliaque Italiae loca habuisse jus suffragii. quum S jure honorum gauderent illi ex Italiae oppidis, qui Romae domicilium suum collacarent. Neque etiam dubito, jam ante istam legem illos,l' qui ex coloniis civium Romanorum domicilium: Romam transferre volebant, potuisse in urbe ho- no-

279쪽

2S6 SELEcTARUM ANTIQUITATU fr-nores petere ac gerere. Immo ne hoc quident civibus Romanis provincialibus, sive ex coloniis, sive ex municipiis Venirent, prohibitum fuisse puto. Ait facile tamen Spanhemio assentior, quando ρ . SS. jus suffragii colonis civium Romanorum in provinciis si modo quaedam fuerint denegat, sed idem etiam municipiis in provinciis est denegandum. Quod ad caetera vero publica civitatis jura, ut sacrorum exceptis curialibus militiae, tributorum & vectigalium attinet: in iis coloniarum civium Romanorum incolas caeteris civibus Ronianis, ut S in juribus privatis omnibus similes prorsus fuisse existimo. Neque tamen propterea nego, potuisse quasdam prae aliis colonias, ct ratione tributorum, S ratione militiae , immunitatem quandam ct vacationem habere: Vid. e. g. LIVIus lib. XXVII. cap. 38. sed id ipsi juri tributorum & militiae non nocet. Ex hisce, quae hactenus disputavi, simul patere quoque arbitror, quando de juribus coloniarum & municipiorum sermo est, tunc probe esse distinguenda tempora ante legem Iuliam, S post istam legem celeberrimam: nec minus probe distinguenda esse oppida civium Romanorum in Italia, sive coloniae . sive municipia fuerint, ab iis , quae in provinciis sita sunt. Qui enim

haec confundunt, in errores incidunt inextricabiles: cujus rei, praeter Harduinum, quem Span- hemius abunde 'refutavit, insigne nobis exemplum praebet Marcellus Donatus . in suis Dilucidationibus ad Suetonium, pag. 4IS. seqq. Tom. VI. Nesauri critici Gruteri. Is enim vir, alias haud sane indoctus . non tantum confundit tempora ante legem Iuliam, & post istam legem , neque secernit loca veterum pro diversis temporibus: sed

280쪽

PARs I. CAP. V. SECT. II. 237 sed colonias etiam civium Romanorum S Latinas , immo & Latinos colonarios S Iunianos satis distinguere nescivit; hinc in eas ipse se deduxit angustias, ut CicERONEM, quando de jure suffragii coloniarum loquitur , oratorie tantum fuisse locutum, aut illas interdum hoc jus precario tantum obtinuisse, ut olim Latini, dicere necesse habuerit. Quae omnia hodie in tanta eruditionis luce nullam amplius desiderant refutationem. Recte quoque Spanhemius 33 notat Wilhelmum Goesium, quando ille ea istimavit,

Augustum coloniis demum jus suffragii dedisse; recteque animadvertit, 'ag. 56. ab Augusto

novum tantum excogitatum fuisse modum, quo

expeditiori longe ratione isto suffragii jure uti

possent coloniae etiam remotiores. Quando Vero idem vir doctissimus putat, hocce beneficium pertinuisse ad colonias tantum novas, . ab ipso

Augusto deductas, in eo recte vicissim notatura V. GL Christiano Goillis, Schwarizio in Differtatione de Pure Italico, cap. L. f. 6. qui amplectendam potius Cafauboni esse sententiam do cuit , hoc scilicet beneficium ad totam pertinuisese Italiam. Longius a vero verborum SUETONII sensu aberravit, vir, dum ViIeret, non magis dignitate, quam eruditione eminentissimus, flenricus Norisus in Cenotaph. Pisan. Diff. I. cap. 3pag. S2. Tom. III. Opp. dum locum istum , ita accepit, ae si ex Augusti instituto Coloniae Magistratuum suorum confirmationem a senatu Romano petere debuissent: huius enim rei nullum apud veteres scriptores vestigium occurrit, &Suetonius, ut ipsa verborum connexio satis deis clarat, non de ipsarum coloniarum magistratibus

loquitur: sed de magistratibus urbicis, id est ip-Pars L. R sua

SEARCH

MENU NAVIGATION