Dictionarium sacrorum rituum ex optimis quibusque, qui sacram liturgiam illustrarunt auctoribus a p. Joanne Bartholomæo Colti ... Pars prima altera

발행: 1772년

분량: 194페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

velo albo, quo erat coopertum, & super ipsi im iam denudatum collocatur Missa te velo violaceo tectum , sed apertum ad legendum Prophetias. Celebrans autem procedit ad Altare cum M ui-stris Sacris paratis, ut supra . & legit Prophetias submissa voce in cornu Epistolae adstantibus sibi Ministris Sacris ut ad Introitum Missiet . Dum vero dicit Orationes, stant post ipsum unus post

alium & Diaconus dicit . genuflectens ante ali , Flectamus genua , & subdiaconus surgens, ante alios, Levate r excepta ultima oratione , quia tres Pueri , de quibus in ultima Prophetia, no-' luerunt genua flectere Statuae Nabuchodonosor .

Ordo autem legendi Prophetias hic erit: ut primas legant minores , postremas maiores : di qui Prophetiam lecturus est procedit ad legi Ie manibus iunctis , facta genuflexione Altari , comitatus a Cetremoniario; de legit expedith . ex Ca-IDId. ae si cantaret Lectiones Feriales, nisi usque semper tenet hinc inde extensas super Legite. Et nnita Prophetia genuflectit cum Cerem omarioi aut alio Socio ad Legite utroque genu: nec ante surgit . donec Sabdiaconus dixerit L -- te . Si tamen post Lectionem sequitur Tractus, Lector immediath ea finita . vadit ad Altare,

re iusto Libro super Legite, ibique genuflectit in infimo gradu, & redit ad locum suum, qstod ita fit λ ab omitibu , sine osculo manus Celebrantis ,

Expletis Prophetiis, si Ecclesia habuerit Fontem

Baptismalem , Celebrans stans adhuc in corna Epistolae super suppedaneum . deponit Planetam,& Μanipulum , adiuvantibus Μinistris Sacris,c qui suos pariter Manipulos deponunt , in vel

162쪽

ara. 3. .. 1. cap. 13. Deinde accipit Pluviata

violaceum; α Acolytus de Cruce inam Subdiaconus cin hac Processione Crucem deferre non debet , ut colligi potest ex Rubrica , & clamri us Cetrem. Disc. lib. a. cap. 28. g. 7. ubi dicitur, quod Celebrans post alios de Ciero, procedit medius inter Diaconum, di Subdiaconum Acolytus , inquam , de Cruce accipit Crucem Processionalem ; Cereserarii , factis debitis reverentiis , accipiunt Candelabra cum candelis accensis. & alius Acolytus Cereum Paschalem; εc Processio ad Fontem ita ordinatur e Procedit omnium primus Acolytua Cereum ambabus m nibus deferens: postea Cruciferarius cum Cruce

medius inter Ceroferarios , deinde Clerus per ordinem hini simul , apertoque capite et ultim sequitur Celebrans tecto capite, manibus iunctis c tacta tamen prius nudo capite reverentia Ct ei medius inter Diaconum , & Subdiaconum ex serem. Disc. supra. elevantes fimbrias an teriores Pluvialis ipsus Celebrantis . Interim . eundo Cantores inchoant Tractum , Sicut Cervus desiderat Oc. quem Chorus prosequitur de mo- Te . Cum pervenerint ad Fontem, vel se loca ne

hinc inde in duos Choros, vel quasi in gyro pro

loci situ . Cruciferarius autem semper medius inter Ceroserarios . sistit se prope Fontem , sed ante Cancellos, ita tamen , quod hi faciem Ceolebrantis respiciant , ibique stant cum Acolyto de Cereo tamquam immobiles , Horat. Christiani a. s. de Sabb. Sancto. Celebrans vero medius inter Diaconum , & Subdiaconum, si Fons Bap-eismalis sit in Ecclesia, seu Cappella separata, ii

163쪽

ipio ingressu Eeclesiet , seu Cappellae , si autem

fuerit in Ecclesia ubi celebratur , ante Cancellos Baptisterii , s ex Horat. Christ fustra cantabit in tono Feriali, Dbminus vobiscum deinde omnipotens c. preti nisib ωomus ut in Mi sali . Deinde in Baptisterium ingrediens , ibi juxta Fontea detecto capite , & manibus junctis Minastris Saeris hinc inde stantibus , sed paulo post eum , dicit mediocri voce , Dominus vobis m& Orationem , ut in Misi ali , in cujus fine at tollit vocem cant ndo Per omnia ficula Iaculorum in tono Pretiationis, quam Proiequitur , ut in Missati . In ea autem Sacerdos orat Deum, ut si pretiens tantis Mysterias , movetque astantes in Deum ad eumdem finem , tu Deus audiat, Gavant. Ter aquam manu tangit . Primo dividens in formam Crucis, a qua pendet effectus Baptismi . Secundo tangit simpliciter, quia manu Sacerdotali opus est etiam in Baptismo ad su-gandos Demones. Tertio proiiciens , & effundens aquam Vertus quatuor Mundi partes: quia Baptismus omnes homings attingit , non Circumciso. Facst etiam manu varias Cruces super aquam ut benedicatur a Trinitate per virtutem S. Crucis . Item in eadem Pretiatione mutat vocem ter; Primo per modum Orationis e secundo per modum Praefationis di tertio per modum Lectionis. Halat ter in modum Crucis, ut cum Cruce Trinitatem coniungat, a quibus habet vim Baptismus. Demittit Cereum in aquam, & elev/t tere demittit autem profundε , profundius , & profitin

'dissimh, ut Spiritus Sanctus sua plenitudine ibn tem impleat, sicuti quando descendat in thecie sulumbet in Baptismo Christi adumbrati in his

164쪽

Cereo demerso in aquam . Insundie denique ooleum, & Chrisma,& illa commiscet , ut indice tur conjunctio Christi per Baptismum cum Populis

Ecclesiet. Dum autem Celebrans tangit aquam, Diaconus postea ministrat ei Μappulam ad tergendas manus ipsius t & dum signat aquam signo Crucis, Diaconus ipse elevat fimbrias Pluvialis ejus , & similiter dum aquam tangit , Cereum demittit, aut Oleum infundit. Antequam autem Celebrans infundat olea in aquam , accipitur per aliquem Acolytum de ipsa aqua benedicta ex Fonte in vase conlueto, ει ministrante Diacono de more Aspersorium , Celebrans aspergit se, de circumstantes Ministros cum dicta aqua benedicta , nihil dicens: Bauum art. 4. n. 7. de sab. Sa

cto . Deinde reddit Aspersorium Diacono , Mhic Acolyto , qui vas gestat aquq benedictae, ipsumque Aspersorium tradit alicui Sacerdoti Cotta . dc Stola violacea induto , qui ab eodem Acolyto cum dicto vase associatus, aspergit de ipsa aqua benedicta reliquos de Ciero, ac Populum per Ecclesiam. Atque interim Sacrista, vel alius infundit in aliud vas amplum ad hoc pri-

paratum partem illius aquq , eamque servat ad aspersionem locorum , domorum , & aliarum re

. rum, S pr cipvh in sequentem diem pro asper sone Populi ad Missam. . Advertendum . quod ex mereto s. R. c. et 3. La 697. Benedictio aquet hac die etiam sine ins sone olei Sancti, fieri non potest in Ecclesiis non habentibus Fontem Baptismalem , quamvis usursi in hujusmodi Ecclesiis talem Benedictionem

fieri.

' completa Fontis Benedictione Celebrans, & omnes

165쪽

s A.

alii redeunt ad Altare eo ordine , quo accesserunt ad Fonrem , sed antequam ab eo discedant , duo Cantores incipiunt cantare Litanias , & Chorus respondet , repetendo illud idem , quod Canto. res dixerunt , ut sic Litaniae dicantur Ritu Duplici . Cum autem ad Altare pervenerint, Celebrans, & Ministri retrahunt se versus corna Epi. solet: ibique depositis Pluviali, & Planetis plicatis, statim revertuntur ad Altare , & genuflexi in plano ante infimum gradum , procumbunt superponentes capita sua cussinis in secundo Altaris gradu jam positis . Et interim duo Cantores genuflexi ante scabellum in medio Chori Litanias

prosequuntur praedicto Ritu quas ihi incipiunt

in Ecclesiis non habentibus Fontem Baptismalem). Et cum perventum fuerit ad versum Peccatores. Celebrans, & Ministri Sacri surgunt , & falladebita reverentia Altari recedunt in Sacristiam . ubi se parant paramentis Albis pro Missa Solemni. Cantores autem quet supersunt in Litaniis lentius cantant, si opus est , ut ea , de quibus infra, fiant tempore congruo, & ne mora , aut flentium interponatur inter Litanias , & Missam . Postquam λ autem Celebrans, & Ministri surrexerint, rem ventur cussini per Sachistam , vel per Acolytos, ' di super Altaris gradus Tapetem Festivalem e tenditur ; candel Altaris per Acolytos accenoduntur , nec non candelet in Candelabris ab ipsis deserendis ; alius Acolytus removet pallium Alistaris violaceum , extendit velum Tabernaculi in parte anteriori . vel ablato Conopςo violaceo, al- -hum detegit, seu aptat; amoventur Missalia vi Iacea , ponuntur alba; Thuriferarius apponit ignem

in Thuribulo ; Sacrista , aut alii detegunt Iman vines per Ecclesiam . Ce-

166쪽

a Cantoribus , ot aliis de Choro solemniter canotatur Drio eleison, procedunt de Sacristia ordine verb. Missa Solemnis tradito , pro Missa solemniter decantandA , in qua Pr ter ea , qu in Missa Solemui tradidimus, hqc sunt notanda. Et primo quidem , Iatonato Hymno GIoria in eo cet D , εc non prius, pulsantur omnes Onmino Campanet , quq sunt in Ecclesia , & Cappellis. M tintinnabula , quet inserviunt ad Elevationem Sacramenti in Missa privatis et praeterea pul antur. ει organa , ubi habentur, sed Chorus non prosequitur Hymnum nisi postquam desierit omni-

no sonitus. Campanularum , de organorum ne voces Confundantur . Maiores tamen Campanet existentes in Turri Campanaris , non debent

pulsari , nisi postquam pnilatet tuerint Campanet Ecclesiae Cathedralis , seu Matricis, scilicet principalis in eo loco , etiam si esset tantum Parochialis. Item Cantata Epistola a subdiacono, ipse Subdia.

conus osculatur de more manum Celebrantis, &accipit Benedictionem ab eo : Deinde , & non Prius . contra multos, ipse Celebrans stans in eodem cornu Epistolet, astantibus sibi Ministris,ue ad Introitum , incipit gravi voce cantando A DIria , omnibus in Ecclesia stantibus , di Ch Tus in eodem tono , ει voce illud repetit e deinde Celebrans secundo, ει tertio repetit Alminis a vocem gradatim elevando, di idem repetit Chorus pro qualibet vice . Hupolis. a Portis Rubr. I 2. in adn. n. 3. Advertere autem debet Celebrans, ut prius voce demissiori incipiat A DI s , ut secundo , ac tertio illam absque i in

decentia elevare Possit. . . .

167쪽

. Ad Evangelium non portantur luminaria , sed tan

- tum incensum , quo significantur aromata Μulia-- Tum ad monumentum sine lumine fidei , quia putabant Christum hominem mortuum. Alculu. Stant tamen Ceroserarii manibus juiustis a lateribus Subdiaconi , & signant 1 e cum Diacono , cum non teneant Candelabra. Non dicitur Credo, quia nondum Apostoli credebant Resurrectionem Chrisi ; nec offertorium, quia, ex eod. Alcain. Mu- Iieres sub silentio ibant cum aromatibus ad Sepulcrum: vel forte quia in hac Missa nemo communicabat , ideoque oblationes non fiebant a Populo, quae, ut diximus verb. Oblatio, fie-hant dum a Choro offertorium cantabatur. Ad Psalmum Lavabo dicitur Gloria . Pacar Osculum non datur , quia nondum dixerat Christus Apo- solis, Pax vobis , nec dicitur, Agnus Dei , ob silentium Mulierum, quq nondum credebant Chri- so Redemptori animarum ad tollenda peccata

Mundi. Duranae cap. 83. Nemo regulariter communicat in hac Missa, excepto Celebrante, quia est Missa noctis , etiamsi ipso die occurrat Fe- sum Annniaciationis B. M. Si vero in Parochia velint aliqui pro Paschate Communionem acespere,

id fiat non in Missa, sed post , & non ad Alta-

Te , sed ad locum , vel Cappellam remotam ab - Αltari majori. Bauldo ge Sabb. Sanct. art. s. n. I s. Post sanguinis sumptionem . Dignior in Choro, Cantore pr intonante, inchoabit pro Antiphona Vesperarum Allel a. quam Chorus prosequiturdi Cantores Psalmum Laudate Dom. omnes gentes alternatim utroque Choro prosequente , intona-- nabunt . Et Celebrans , sumpta ablutione , assi-

εο senis sibi Diacono, legit prodicum Antiphonam,

168쪽

Δ Psalmum in cornu spissol ; qua Antiphona

repetita in Choro , idem Celebrans alta voco. inchoat Antiphonam ad Magnificat , Vespere autem Sabbati , quam Chorus prosequitur , & Celebrans cum Ministris submissa voce . Dum autem a Cantoribus post cantatam Antiphonam intonatur Magnificat, Celebrans se signat, de accedit affmedium Aliaris, ubi, Diacono ministrante, imp nit incensum in Thuribulo, & benedicit , & statim incensat Altare more solito ; quo incensat

εe ipse triplici ductu a Diacono Thurificatur; deis

inde idem Diaconus incensat Chorum , & reliquos more solito: εe interim Celebrans cum Subdiac no incipit et de prosequitur Magnificat usque alfinem alternatim . Repetita autem a Choro An tiphona , Celebrans versus Populum in medio Altaris dicit Dominus vobiscum, δe Musam de more prosequitur , in cujus fine Diaconus versus

Populum cantat De Missa est alieIHa alleluia. Et

Missa finita , redeunt in Sacristiam , ubi faeta Imagini debita reverentia , Dominicet Rei re-- ctionis gaudia mutuo sbi annunciant . Salve Retina . Vide Antiphonet B. M R-Superpelliceum , quod Hetrusci Cottam vocante. a Gretco sortasse vocabulo Giton quod Tunicam, .seu Getan , quod lineam significat antiquitur induebatur supra tunicas pelliceas de pellibus animalium factas, Durana. lib. 3. cap. I. ad indicandam innocentiam supra peccatum Adet, quem restiviemus,tunica pellicea , ideoque coloris albi est i h c Vestis ,& Superpelliceum dicta . Induitur

x etiam nunc super communes Vestes, quia chari in ritas operit multitudinem peccatorum : de ha-

bet somam crucis . ut Passionis Christi v

169쪽

sisa imitetur Ecclesiastieus . Duranc De. cit. symbolum Apostolorum quoties in Offcio. & quo

Ritu dicendum sit . patet ex Rubrica XXXIII. De Bmbola Apost. m. Hoc autem Symbolum ab Apostolis compositum differt a Nic no, sive Con- santinopolitano , quod dicitur in Missa, de quo in Prima Parte verb. SImbolum. symbolam S. Athanasii dicitur ad Primam post Psalmum Retribue , quando Ossicium fit de Dominica . Non dicitur autem in Dominicis infra Octavam Nativitatis D. Epiphaniet . Ascensionis.& Corporis Christi, nec in Dominicis Palchatis, de Petite costes r quia harum ossicia non sunt propriae Dominicalia , neque in aliis Dominicis ea dem de causa dicitur, in quibus fit de Festo Duplici . In Dominica , seu Festo SS. Trinitatis dicitur, quia Symbolum de Trinitate doctrinam

Continet', non tamen quotidie dicendum est, ubi celebratur Octava SS. Trinitatis, sed tantum in die octava , ut post varias Auctorum qu sti nes declaravit s. R. C. die 8. Iun. 37o9. dc dis 3. Maii 1736. Hoc autem Symbolum Laudabilius recitatur stando , quam sedendo ex Decr. S. R C. 23. Dec. I 624. Ejus Auctor utrum verε Dinxit S. Λthanasius in controversia ost apud Ram

TItularis Ecclesiet est, a quo denominatur Ecclesia.

puta Sancti Ioannis , Sancti Bartholometi dec. In quibus autem Titularas differat a Patrono loci diximus verb. Patronus. Ecclesia autem, & Ti. Tulus i te in erat antiquitus; Ecclesiet enim in Urbe per Titulos distinguebantur , & in loco Eccle

in conitruendo saebatur crux in Titulum. strae.

170쪽

Rom. eap. de adi . EceI. Non omnis tamen Ecclesia Romet Titulus dicebatur , 1ed tantum insigniores , quibus pret ficerentur Cardinales: un. de Titulas Pastoris dicta est Ecclesia S. Pudentianet in Marorol. xo. Iul. ct Titulus Eudoxie Ecclesia s. Petri ad Vincula . S Evaristus creatus Pontifex Anno Domini sis. Titulos in Urbe Roma Presbyteris divisit , idest Ecclesias , in

quibus Christiam Synaxes agere consueVerant; ut

tradit Anastasius , sive alius Auctor Libri Pontificalia. S. Marcellus postmodum , qui Anno 3o8. ici Ramanum Pontificem ordinatus est, vigintiquinque Titulos Romet constituit, seu Parochiales Eccle sas propter Baptismi, & P nitenti et administrationem , & propter Martyrum sepulturas ; ut idem scribit Anastosus in eiusdem Pont. Vita. Tituli, vel Patroni Festum si occurrat eodem die cum alio secum descripto in Kalendario sub una ratione Festi Duplicis , vel semiduplicis , tune

sit de solo Patrono, vel Titulo sub Ritu Duplicis primet Classis cum Octava , & nihil de Socio, qui

ea die omittitur , & transfertur , seu mutatur peris petuo in primam diem non impeditam , tune

que fit de eo sub Ritu Semiduplici , ut docet

Gavant. sest 3. cap. IO. n. II. ubi affert exemplum Ecclesiet dicatae S. Sebastiano . S d notanis dum , quod si S. Sebastianus , vel quilibet alius habens Socium in Kalendario, fuerit Patrois' nus minus principalis , Ossicium fieri debet d.

ambobus eodem die juxta Decreta S. R. C. 21. Nov. I 698. & Iis. Sept. I73o. Si autem Patronus

vel Titularis sit altioris ordinis ex. gr. S. Philippus Apostolus , cuius Festum in Kalendario occurrit eodem die cum S. Iacobo Apostolo, tunc de

SEARCH

MENU NAVIGATION