De vero Ecclesiae sensu circa sacrarum caeremoniarum usum, Reverendissimi Episcopi Suessionensis opusculum, cui accessit dissertatio Josephi Aloysii Assemani de Sacris Ritibus ..

발행: 1757년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

1 DE VERO ECCLESIAE sp Ns U

sinem, nec sine aliquo sensu symbolico a quarto iam taculo. Quin imo

ex S. Hieronymo, ex Concilio Carthaginens , totque aliis auctoritatibus haud incongrue asserere liceret ritus hos tertio jam saeculo vigui si se . Praesertim cum in Concilio Illiberitano anno circiter Io4. habito abusus, qui in hac consuetudine irrepserant, corrigantur, sicque cereos in divinum e ultum adhibendi consuetudinem multo antea obtinuisse non obseure indicetur . Qua fronte dein D. de Vert sensum mysti eum , &symbolicum cereorum ad nonum usque retrahere audet saeculum Z Qua temeritate arma Ecclesiae excutere, quibus contra Calvinistas lampa-dum, & candelabrorum usum condemnantes utiturὶ verum neque hie ejus subsistit temeritas: non enim Ecclesiam ob rationem ullam mysti- p. 7. eam usum hune serWasse opinetur; verum Luminaria cinquit a necessitate exigente ad ossietum nocturnam aeeendebantur , deinde feosm sne sensu quotiescumque ossicia reeitanda essent, etiam si meridiana taee id

fieret aeeendi tepere . Supra jam vidimus eum mutationem hanc in saeculum nonum collocare deinde ita prosequitur. Delesia a mutationibus ita '' abborret, ut lubenter toleret, ea qua olim sola necessitate exigente inisi rodusia sunt, in simplicem eonsuetudinem , meramque caremoniam coπιὸrti . Ne .idelicet saepissime supprimere , rescindere, immutare , ae r novare cogatur . Ouam peregrina haec expressio : Ecclesia toIerat. Quasi vero cereorum ulus ob hoc solum in Ecclesia obtineat, quia eum tolerat Id tolerari dicitur , quod quidem a nobis minime probatur, Uerum nec impediri potest . Id toleratur , quod displicet, quodque aboleretur, si potestas, esset; atque omne illud, quod ex tolerantia solum permissum est, inter contemnenda rejiciendum venit. Quis crederet D. de Uert similia de cereis altarium nostroruin sensita ZAst potuisset non animadvertere falsitatem coniecturarum suarum δpropriis suis assertis demostrari posse Z aecendebantur illius sententia cerei in altaribus ad dispellendas noctis tenebras. Uerum cur ii in altaribus, ct circa altaria accendebantur, eum Sacerdotes, & populus in choro, ct navi Ecclesie dispertiti sederint, scque non par Uo spatio aluminibus , ct eorum situ distantes exiguam sane, aut nulla in inde utilitatem capere possent 7 Ecclesia c adjungit ille ) a mutationibus abhorret. Si ita est, neutiqiiam illa eandelabra alio transferre debuisset. Necesse foret ea etiamnum in Choro Presbiterorum , ad subsellii a cantorum, ubi noctu Psalmos recitabant. collocari. Etiamnum in pulpitis, ubi Evangelium legebatur ; in edito lectorum loco , aut unde hoin iliae Patrum, & Acta Martyrum legebantur, conspici deberent. Mecende-hantur, adiicit, in ossietis nos tarnis, non vero in diurnis, ut sano prima , aliaeque minores horae. Sed affertum hoc evidenti sal state laborat. Incendebantur enim lumina Vesperarum tempore. Vesperae autem

omni prorsus tempore inter diurna Osticia numerabantur. Cujus nobis argumentum luculentum praebet hymnus Te lueis ante terminum Completorii a S. Ambrosio compos tus . In hoc ille de die necdum te minato Ioquitur. Cumque certum sit, Completorium nunquam ante Uesperas cantatum fuisse , clarissime evincitur Vesperarum tempore diem necdum finitum fuisse. Caeterum cur quaero accensi vesperarum

112쪽

tempore cerei extinguuntur ad Completorium , quod alisque dubitatione magis ad noctem inclinat Certum denique est, cereos semper sacrorum mysteriorum tempore accensos suisse . Haec autem , si solemnes qua Ddam excipias vigilias , semper orto jam sole, post laudes , prinusque, quae secundum Sancti Ambrosii hymnum non nisi inchoato die cantabanis

tur , celebrata suerunt.

Ejusdem pene sursuris sunt ea , quae D. de Vert de Cereo Pasthali

affert. Illius quidem iudicio non ad alium usum comparatus suerat, quam ut 1'aschatis noctem , quae inter preces a fidelibus peragebatur, ibis illustraret. Hanc ille appellat Rationem p sieam , ct formalem Itiae in- stitutionis . Necessitate cogente , ait ulterius, cereus hic ad baptimatis rota. , ν. , ,.. fontes in processione adhibebatur. Haec processio finitis veDeris, sicque a s .i 5.2 484.

. speritinis boris insitisitur. Lumen Cerei P0cbalis ibi necesse erat oec. τό- , , quos si postea festo die Ascensionis penitur tollitur, in causa est, quou R ia.

perpetuo durare nequeat. Haec quidem D. de Uert est sententia . Verum si unica necessitatis causa cereus hic accendehatur , cur I aschatis solum

sestivitate accendebatur Z An hoc unicum festum, cujus vigiliae in Ecclesiis agebantur Cur ei usu consumpto , non alter substituitur qCur Paschate solum ad Ascensionem , & non potius hyberno tempore , ac Nativitatis , Epiphaniae aue solemnitatibus, quibus tenebrae densores , & longiores obtinent noctes , adhibetur Sed quid juvat rationes, coniecturasque accumulare, clum solidissima , evidentiaque suppetunt argumenta λ antiquius ne ullum proserri posset hymno Prudentii ad accen fionem Ceret Paschalis et cujus titulus factus videtur ad solemni ore in reddendum usum Ceret Paschalis: alit si quorundam authoritate se sultum arbitratur D. de Uert ad respuendum hujus hymni titulum et an nobis non abunde lassicit in medium proferre ipsam benedictionem mystici hujus Ceret; quae universa in Ecclesia recepta notas venerandissimae antiquitatis praesesert ὶ Prosecto, si, ut a nobis demonstratum est, a quarto ut minimum saeculo , Ceret tamquam mystica quaedam symbola semper habiti sunt, quid mirum, si in hac henedictione Cereus Paschalis figuram exhibere intelligatur Iesu Christi post suam Res irrectionem iam edio Ecclesiae viventis , ea prorsus ratione, qua ante Ascensionen cum Apostolis vixerat Ne tamen agrestibus his dulius inhaereamus ineptiis , ad ipsam cereorum in Ecclesia institutionem ejusque primos sontes tam prope , quamn Ohis concessum fuerit, accedamus. In dubitatum, S certum ne est, uti complures ante D. de Uert seriptores asseruerunt, quod necessitas primum luminum usum introduxerit, & quod quartum circa saeculum plebis devotio morem hune in sacram caeremoniam converterit Z Sententia haec hodierno die primas tenere videtur. Quam licet condemnare minime audeam , non tamen sequi valeo , ac ut perquam curiosa haec quaestio penitius tandem exhauriatur, animadversiones, quas in hanc rem

collegi; accipe.

113쪽

Conjecturae de prima cereorum in Ecclesia origine rationi mustum consormiores iis, quas D. de Vert attulit.

HAud pauci eruditorum contendunt , cereorum usum sortuito , aut in elerata quadam consuetudine introductum esse. Quod videlicut populi cereis in celebratione mysteriorum adhibitis assueti morem hunc conservaverint; qui demum symbolicis significationi hiis consecratus , ac ad augendam cultus nostri maiestatem adscitus fuerit. Uerum qua ratione haec opinio cum Concilio Tridentino conciliari queat, minime scio . Hoc enim ca) lumina , S thymiamata ex Apostolica disciplina , ct traditione deducit, ac clare edocet ea instituta esse , quo S ma-j ilas sacrificii commendetur , & mentes fidelium per haec visibilia ad cognitionem sanctorum mysteriorum eleventur. Fgo quidem, qui mihi certam praescripsi legem omnia ea sumissime amplectendi . quae Ecclesia , ac per eam loquens Dei Spiritus, edocet, Sancti hujus Concilii sententiam amplector , eoque alacrius , quod mihi plurimae rationes suppetant quibus tacillime Tridentini Concilii sententiam tueri possim . Pro quo haec sunto principia . In primis. Supra iam a nobis demonstratum est, quod apud IJ hraeos, & Ethnicos luminaria in signum venerationis , S religionis adhi-hita lint atque ad religiosum vero Deo , aut idolis impertiendum cultum

accenderentur.

Secundo. Christiani primis iam Ecclesiae saeculis iudicarunt complures antiquae legis caeremonias , imo & nonnullas Ethnicorum ad cultum Jesu Christi transferri posse: atque eas revera adoptarunt: ut sunt inclinationes corporis, & capitis, concentus canticorum, ablutione Spedum, aliaeque purificationes, ac thymiamatum incensio , ut postea apparebit, ct secundum D. de Uert, impositio manuum , unctione 'tae . Tertio. De omnibus Ethnicorum , ct Iudaeorum ritibus nullus magis a Christianis suscipi merebatur, quam usus luminum in templis . Cum Jesus Christus inde tam frequenter symbola ad instruendos suos discipulas transumpserit . Fideles quoque legentes in Apocalypsi quod S. Ioannes viderit siliu in hominis resplendentem gloria in medio septem candelabrorum aureorum , facile perspicere valuerunt eundem filium hominis eadem ratione in Ecclesia sua honorari posse , S candelabra merito circa aram collocari, in qua quotidie hostia Sancta , S pnra Deo Patri

immolatur.

Q narto. Antiquissima vetustatis monumenta, quae nobis cere sinin in Ecelasia usum commemorant, ritum hunc unice ad cultu in Deo

114쪽

praestandum aut ad aliquod significandum mysterium usurpatum fuisse ,

vulgo testantur, neque ullus Sanctorum Patrum reperitur, qui eiusdem originem a necessitate derivet. Secundum S. Hieronymum lumina ad Evangelium accenduntur ad indicandam laetitiam . Secundum Historicum

Martyrii D. Cypriani, exequiae Sancti hujus Episcopi funalibus illustrabantur ad augendam earum Pompam , majoremque venerationem .

Testimonio Concilii Illiberitani munus lampades publice accendendi perinquam fuit honestum ac honorificum , ita ut energumeni ab hoc munere tanquam indigni arcerentur. Asserentibus S. Cypriano, S. Cyrillo , S. Augustino cerei Neophytis tradebantur in signum fidei , & vitae gratiae . quam recipiebant. Sanctus denique Gregorius Nazian genus non aliam iis tribuit originem, quam mystica haec Evangelii verba: Sine lumbi . siri praeeincti , O lucerna aruentes in manibus vestris. Lue. eap. in Collocatis hisce principiis sic orationem instituo. A quibus quaeso melius institutionis alicujus causas percipiemus, quam ab illis , qui ejus origini quam proxime vixerunt Z Ast ii non alium cereorum institutioiani seopum praefigunt , quam cultus , significationisque mysticae . t uois

rum ab opinione ut jure discedamus , necesse est argumentis certis Scindubitatis in contrariam permoveri sententiam . Nobis vero nullam satis firmam rationem lappetit, D. de Vert nisi sorte in eorum numerum adsciscere velimus novorum quorundam hominum coniecturas , qui privato ausu omni prorsus destituti auctoritate confinxere cereorum usum a necessitate introductum suisse . Tota illorum vis, uni Uersum pondus in sola verisimilitudine ponitur . Quod si & nobis verisimilitudine uti, indeque judicium efformare nostrum luberet, nec ea quidem contra nos pugnaret; imo argumenta validissi ina subministraret, quae nobis , per suaderent cereorum originem in symbolis , S mysteriis quaerenda in esse. Nam si s. Ignatii aetate divina relatio fideles edocuit Psalmos cantoribus in duplicem chorum divisis alternatim canendos esse vocibus; cur non

etiam Apostoli Ioannis revelatio eos de collocandis ante filium Dei candelabris instruere poterat Z Anne cultus sui nobilius ad imitandum exemplar sibi proponere poterant, quam quod Apostolus in coelis conspexerat Z Praesertim cum seu ab Ethnicis, seu a judaeis ritibus, quibus a tea imbuti fuerant sibi persuaderent cereorum usum inter Religiosas numerandum esse caeremonias . Si quarto saeculo mos obtinuit, ut Neophytis cereus porrigeretur, ob haec scripturae verba : Stat lumbi restrι praeeinui, cse lucerna ardenter in manibus vestris , quid obstat, ut credamus , eadem haec verba primis tribus Ecclesiae saeculis fideles permovisse, ut cereos in figuram , & symbolum vivae illius fidei, & ardentis charitatis assii merent, quam Iesus Christus Discipulis suis tam sollieite persuasit, ct allegorico hoc sermone ess guravit. Rem totam paucis absolvatnus , ct hactenus a nobis dicta uno complectamur verbo. Usus lampadum , & cereorum apud nos ritus est ex integro Religiosus, ct symbolicus, quarto, imo tertio jam saeculo ea dem cultus , ct symboli ratione viguit, & smili prorsus modo ab Ethnicis , Hebraeisque considerabatur. Ac licet primorum trium saeculorum

silentium conjecturis locum praebeat; vero tamen similius est accensas E a saces Digitiros b,

115쪽

Lees semper in Ecclesia , Religionis non necessitatis causa adhibitas misi se . Haec enim conjectura solidiori hus fundamentis innititur, haec Sanctorum Patrum opinionibus sitstentatur , haec testi inonio generalis Conincilii corroboratur . Concludere igitur iuxta divi Augustini effatum licebit institutioni Apostolicae attribuendum illum esse , quod eum in Ecclesia universa receptum sit tanta pollet antiquitate , ut ejus origo lateat.

X X IX. Eadem principia ad th miamatum in Ecclesia Iesu Gripi

usum traducta . Confutatio D. de Vert.

CVm in superioribus perquisitionibus , quas de cereorum & thymia

matum origine feci; duas hasce res una coniunxerim , neque hiceus si parare conlii tui , & uno alterove verbo de thymiamatibus ea it rare quae antea de cereis S luminibus dixerain : videlicet quod si haec ob cultus symbolorum ille rationem in Iesu Christi Ecclesiam introducta sint, idem pariter de illis censendum sit quod Sanctum assirmat Tridenti celebratum Concilium ac perperam D. de Uert hunc ritum attribuit delicatae lensualitati ut alluso fieret ad illam vocem Incens, quae in hoc vesperarum versiculo continetur : Dirigatur , Domine , oratio mea sicut incensum e c. Quomodo autem nobis probabit, a quarto , aut etiam tertio saeculo haec verba in ossicio Vesperarum recitari consuevisse ξ Ab illo quippe tempore thymiamata invaluerunt, ut ex Canonibus Apostolorum , ex lia turgiis cotum nomine insignitis , ex S. Dionysi operibus , ex testimoniis

S. Basilii, S. Ambrosi, & S. Chrysostonii elicitur . Adderem seripta S. Martyris Hippolyti, si ille , ut a compluribus contenditur, eorum auctor esset: sed ipsis his testimoniis evidenter cognoscimus thymiamata in Ecclesiam non alia mente , quam mystica , ac symbolica introducta fui s. se : Occipe a nobis , c ait liturgia S. Jacobi praesens ineensum in odorem suavitatis transmutando , purificando , O sanctimando animas πω pras. Liturgia autem S. Chrysostomi inquit: Tibi Domine Iesu Deus noster hoe incensum in odorem I uavitatis spiritualis ierimus . Mitte nobis gratiam Spiritus Sancti. Eodem spiritu ductus S. Zosimus Mon chus, dum Divinam misericordiam pro Civitate Antiochena obtestati

voluisset, preces suas thymiamatum crematione inchoavit, ct consecravit. At cum Bonifacitis s. constituerit, ut nulla mulier, aut Monacha incensum poneret in Ecclesia, sed Ministris solum id munus consecraretur , clare elucet eum ritum hunc tanquam Religiosum , at nequaquam a sola necessitate rene tendum considerasse.

Neque prosccto dubitari potest quin Eceles a thymiamatum usum

tamquam religiosum . ac mysticum semper habuerit, cum S. Joarmes incensa tanquam symbola precum , ct tanquam materiam cultus in Coelis

Di Qinae M j stati exhibiti inspicienda fidelibas propos aerit, ipsique Magi

inter dona jesu Christo insanii oblata thus , & myrrham obtulerint, nora certe ob alias, quam morales, & mysticas rationes Fidelibus itaque qui ex patrio moro inter religionis , & obsequii signa hunc ritum adni,

116쪽

merabant, dubium ne esse poterat, an hujusmodi cultus Jesu Christo praeissandus esset , postquam illis compertum iuit , angelorum exemplar, magorum oblatio rQuis autem D. de Vert adeo a veritatis semita eo aberraturum creta

didisset, ut Sanctillimis quidem , ac vetustissimis Sacramentorum nostro. rum caeremoniis parceret, ut Baptismum Ritum Iudaicum , Unctiones sacras sani talis pharmaca , sensus mysticos Patrum inventa, ingeniique partus assereret, ut denique ipsu in Apostolum Paulum argueret, qu bd a sensu vero, & litterati, ad symbolicas meditationes deviaverit Z Quis tantam in hoc opere expectasset audaciam , quis tantam temeritatem rEgo quidem horrore concutior ; magis tamen adhuc obstupesco , dum impudentiam suam nec hic quidem sistere, sed ita effraenem di vagari animadverto , ut pervicaciter contendere audeat, systema suum uni eum illud esse , quod Haereticorum lites , quas nobiscum de caeremoniis habent , dirimat, ac Sectariorum ora reprimat. Quasi vero explicationes nostrae mysticae summa auctoritate Ecclesiae confirmatae inanes , futiles , ac nullae essent. Verum quam imprudenter hanc sibi de haereticorurn audacia victoriam spondeat, breviter audeamus.

. XXX. Respondetur D. de Vert argumento. suidquid de suo explicandi

caeremonias systemate glorietur, nulla tamen exin utilitas ad refellandos Haereticor enascitur.

Dominus de Uert opinatur , argumentum omnium promptissimum

validissimumque, quo omnes iniuriosi Haereti eorum contra religiosos Ecclesiae ritus adinventi conatus elidantur, illud esse , quo cunctas caeremonias a rationibus naturalibus , & physicis , aut a commodo ,

necessitateque derivari demonstretur . Quod falsiim principium, ut Iidius sulciat, sententiam sapientissimo cuidam ac celeberrimo Galliarum Praesuli assingit, quam hic nunquam suam confitebitur videlicet:se Diem Tom. r. prasicoeseos Iuae prosel'tis non alias caeremoniarum eausas proferre solitum P fuisse nee alius nosse quibus haeretieor reeens eonversos convinceret: Pretinterea ait a Calvinistarum ministris sibi dictum fuisse e Eos semper ita senis Ibi4. p.ri. xire , quod ad reddendam veram Ecclesia eaeremoniarum ea una, ct originem neeesse est, ut ratio sana eo alatur, uuiversa falla nude , ac abseque omni Deo exponantur, atque res universe naturaliter explanentur. Imo Calvini suffragium ad authoritatem systemati suo conciliandam ad Tom. r.pag. Io I. seri, qui, inquit, earemonias nobis nostras Iubens, ac uItro eoncedet, quamdiu haesigna , bosque ea raeseres praefetulerint. Et alibi: Vera ra- Tom. a. p. 3 ο.tio , qua effraenis Novatorum contra nostras ederemonias seribendi pruri- ἰχ'μ'

rus coerceri, in perpetuum ui queat, illa est: negare nempe illico, ''' eonstanter , quod Delesia in institutione ea νemoniorum eum sibi empraefixerit, quem illi sibi e gunt. Causae simpliees , ct hsuriea ntilla inhaereticis os jam prabent igitur ad alias se eonvertunt, quae Ee- cIesia nunquam tu cogitationem venere. . . . . Dic incensa in Ecclesiam

117쪽

intro Jana uaturali de eausa, nimirum ad dissipandos faetidos , istrato . que odores; hae responsa bsrericis eroeem Agunt. Nihil enim reperiunt, quod eontra deelamitent. Utque uno verbo universant suam doctrinameomprehendat , ita in synopsim redigit: Causae simpliees, litterales , O hi rieae eonsiderata tanquam media propria ad refeliendos haereticos . . .

absque ope batum eausarum impossibile intelligere sensum quas omnium , quae fiunt, o dicuntur in Delesia Causa mastica sunt arbitra

ria, O non possunt in argumenta eonverti. Medium itaque, & veram medium , quibus posthac haeretiei caere.

monias nostras cavillantes confutari debeant, rationes sunt physicae, &naturales. Omnis alia ratio nulla est, aut saltem infirma, atque insuffciens ad eoereendos Novatores, atque impudentem eorum linguam refrenandam ὶ Egregium prosecto inventum , novam omnibusque ad nos usque incognitam veritatem l Ex quo CaIvinus Ecclesiae caeremonia S , earum que sensum mysticum irridere aggressiis est, nulli adhuc Doctorum nostrorum praeclara haec cogitatio in mentem venit, ut ad eIudendos in iis micos signifieationes mysticas , tanquam privatorum quorumdam ideas, ct singularia quorumdam Patrum placita, repudiaret. Quid erat cur operam perderet tantus celeberrimarum Controversiarum numerus indefendendis rationibus mysticis, S moralibus 7 Ae Concilii Tridentini Patres, qui ad tuendam caeremoniarum dignitatem demonstrare conati sunt eas introductas esse , ut majestas fuerimit eommendaretur , mentes.

quefidelium per bae misibilia religionis , ct pietatis signa ad rerum altis

aram contemplationem exeitarentur Z ita enim Ecclesiae causam infirmabant , cum huiusmodi rationibus uterentur, quae ad coercendos M-vatores , atque impudentem eorum linguam refranandam nequaquam fuse seiunt. Dolenda sane illorum sors , quibus D. de Uert in congerendis statutis, decretisque consilium defuit i Docuisset illos nihili faciendas esse causas mysticas , quae arbitrariasium sunt, neque in argumenta adcoπ-viveendos haeretieos converti possunt. Docuisset illos haereticis responderi deberet thura cremari, ad dissipandos scelidos , ingratosque odore S; cereos accendi ad nocturnas dispellendas tenebras : infirmos ob saluta rem Olei virtutem , insantes baptizatos ad evitandas cutis rugas ungi, manus denique ad la Vandas sordes lavari. Sic utique omnibus adversariorum querelis, sic cunctis litibus finem imposuisset. Verum satis jam ioci in re tam seria , quaeque ad gemitus potius permovere deberet. Propulsemus , ct evertamus errorem , cujus vigor , ulteriorque progreΩ

sussunestissimus Fidei nostrae dogmatibus evadere posset. In quo quaeso nos inter, & haereticos Tridentino in Concilio lis verissabatur Quid illi in nobis, S quid Ecclesia in illis condemnabat Paulisper perscrutemur illorum ca) opiniones, ac sententias Controversi.

Luci. in libro contra Reaem Analiae I quem de iis , qui in genua post rati Eutharistiam

118쪽

cIac A fACRARUM CEREMONIARUM USUM. τα

larum illos impugnantium, S elucebit non de eo controversiam fuisse motam, an Ecclesiae competat ceremonias necessitate , aut commodo sinis dente adsciscere; sed an Ecclesiae licitum , scisque fuerit novos ritus ob ra. tiones mysticas instituere . Hoc est quod inficiatur Calvinus , Lutherus , Brentius , ct Kemnitius . Non etenim ideo uos accusant , quod candelas, aut saces ad sugandas tenebras in obscuris locis , noctisque tempore accendamus, neque nos arguunt , quod in Ecclesiasticis osse iis vestibus induamur, qtrae saeculo earum institutionis propitae suetuat, verum ideo 4n nos insurgunt, quod nos ea praestemus ob rationes symbolicas , & inritibus mysteria quaeramus , quibus nulla , si physice considerentur , eorum adest necessitas . Ideo inquam Calvinus hae e rejicit, quia nos ea ad dignitatem obsequiosi cultus , ct honoris Deo exhibendi elevamus : arbitratur ille Paulum damna se omnes Adiitios exitus, qutis homines Isbi ipsi C lv. i. . est. cominiscuntur , vel ab aliis accipiunt, O quaecumque de eultu Dei tra- ''dere praecepta exsse audent. Hinc ille inclamat nos ad Ethnicorum modulum essectos eorum pariter nugas imitari , eorumque veras esse sinias . Hinc Brentius nobis objicit caeremonias veteri solum legi non novae convenire, neque in ista fas esse symbolorum fguris victoriam Iesu Christi exprimere. Hinc Kemnitius , Lutherus , Melanchion , Illyricus , caeterique ritus nostros superstitionum nomine insaniant atque idcirco superstitios haereticis videntur, quod symbolorum ae mysteriorum naturam apud nos induant . Symbola itaque & figuras haeretici unice damnant. Eossem quippe ritus , quos nos mysticos tenemus , illi nugas , ac insanias appellant. Quod si igitur caeremonias has syntholi eis, & mysticis suis significationi hus exuamus , si sensum earum allegoricum ab Ecclesia introductum insciamur , euinque ad mysticos . quosdam , ut D. de Vert postulat, Scriptores relegemus . hoc equidem non est haereticis resistere , eonque debellare , verum cedere , ac victas manus tradere , ac mendacii reos omnes Theologos reddere , qui sanctitatem Symbolorum , S ritus mysticos tam strenue defenderunt. Imo ipsum Concilium Tridentinum falsitatis argueremus , quod ad reprimendos haereticos speciali decreto edixit ,

c vitas earemonias , O ipsa quoque lumina , thymiamata , Crucis signa, vester I cerdotales , Ostieas esse , atque ex Apostolica diyciplina , ct traditione descendere. Neque traditionem caeremonias has nobis tanquam ritus naturali ratione , aut commodo suadente introductas proponere , Verum tanquam maxime congruos ad majestatem sacri ieii augendam,

mentesque fidelium per bae visibiIta signa ad rerum altissimarum contemplationem excitanda 1. Uane prorsus insulses haereticorum cavillationes expavescimus , ne

video , cur ob ineptos eorum iocos caeremoniis significatione in mysticam demere debeamus, quam ipsa Eccles a iis indidit. Jullumne, ac aequum indefensam Ecelesse fidem , ct causam deserere ob metum insanae scurrilitatis , ct contumeliarum , quibus extra Ecclesiae sinum misere vagante S, haeretici Ecclesiam impetunt Z Irrideamur licet ab incredulis his homuncionibus et in nostram namque gloriam cedit nos ab illis pro Iesu Christo stultos haheri. Haec ejus sponsae sors est . ut insidelium cachinnis , R injuvii scopus p figatur . Iam olim ea frigidas Vigilantii contempsit ineptias

119쪽

ptias ς eontemnit hodie Kemnitii, aut Calvini cavillationes: At si ferrem

illae , ac fortes, ut vocant, nostrae aetatis mentes se quoque illorum adiungunt consortio; paveant ac contremiscant ad illam Supremi iudicia

sententiam et Farata sunt derisoribus judieia.

s. XXXI. Gusdem rei prosecutio. Explicationes litterases D. de Verι

reticorum causam meliorem potiua , quam deteriorem reddunt.

UT ultimo ictu D. de Vert ratiocinationem configam , addere hie ne eesse duxi , quod tantum abest quod adversarios suis principiis eludere posset, ut in hujusmodi disse ultates ultro ipse se indueat , a quibus exitum invenire omnino non possit; Explicabit ille & solide quidem , si

placet, 'quasdam caeremonias, quarum origo evidenter necessitati debetur, ae de quibus ne nos quidem dissentim iis . Explanabit alias , quarum principia satis incerta sunt, non adeo infeliciter . Verum quot nam superia sunt, de quibus non nisi conjecturas evidenter falsas , ne dicam ineptas asserre poterit quot non occurrent ritus , in quibus ingenium illius eaeiscutiet, & ad quos tuendas necesse illi erit ad rationes morales, & symbolicas recurrere Sed demus etiam eum cuique caeremoniae sua in origine rationem naturalem, S phy licam assignare posse , temere tamen sibi de haereticis victoriam spondet; nam dum caeremonias nostras demendo videlicet iis Omnem sensum mysticum magis rationi consormes reddere se arbitratur,

inanissimas illas, ac viles esscit, seque ludibrio infidelium horum obiicit.

Ouae enim insania cereos meridiano sole accendere , aut exiguam capitis partem insantium ungere , si rationes morales , ct symbolicae desint, quae hanc caeremoniam instructione utilem, & venerandam praestent Incata sum aliquis , cum D. de Uert contenderet necessariam olim e balneo egredientibus unctionem , ct in tenebroso loco de gentibus lucem fuisse . Non equidem negamus , reponent haeretici, id olim potuisse a necessitate postulari; verum evidens etiam, indubitatumque constat, hanc necessitatem non amplius subsistere , atque ita, prosequentur illi, ridiculum esis inutilem hanc rituum sarraginem etiam nunc retinere. Frustra insurget D. de Vert, quod Delesia mutationes Debementer displieent. Tolerast potius has earemonias , quam ut quotidie inuover. In opportuna , debilisque ratio , inquient haeretici. Cum consuetudo onere suo gravis , nul- Iiusque praeterea utilitatis tanquam servitus puerilis , a sapientibus reiici debeat. Si eci angustiarum D. de Vert reduxerint, quo quaeso confugiet, ubi opem , ubi consilium expetet, quibus armis se tuebitur ZUerum concedam licet Domino de Vert eum haereticorum argumenistis satisfacturum , atque illis persuasurum Ecclesae prudentiae consor me esse , ut inutilem illorum judicio rituum farraginem , agrestesque gesticulationes conservet, imo nec insciabor eum nonnullos eo perducturum ,

120쪽

CIRCA SACRARUM CAEREMONIARUM UsUM. 8 i

se assequuturum putat 3 Nihil profecto aliud, nisi ut haereti ei mali sane ea tholiet , qui retentis sectae suae praejudiciis , nomine solum , non re eum Leclesia Romana conjungentur. Neque enim sincere ab haeresi sua ad puram doctrinam rediisse credendi sunt nisi vera fide cum Concilio Tri dentino agnoscant e piam matrem Ecclesiam ritur quosdam masticos inst risisse , ut debilem bominum naturam exterioribus his adminiealis Iastianeat , majestatem sacrificii oveor , atque mentes fidelium per haee et sibia IIa religionis O pietatis signa ad invisibilium rerum eontemplationem elevet. Haec namque doctrina est Ecclesiae expressis his ultimi Cone illi verbis declarata : doctrina , inquam , quae non nisi cum ipsius fidei detri-inento instingi aut immutari potest . Si Calvinistarum quispiam ad sinum

Ecelesiae rediens non integram , non intactam hanc quoque amplectatu edoctrinam , operam omnem perdit, nec ulla D. de Vert explicatio illum ab errore , R schismate vindicabit , atque hoc est quod nos permovet , ut D. de Uert systema tamquam inventum fidei perniciossimum considereis mus. Utpote quod eo collimat, ut fallacibus id eis, quas sibi Protestantium Ninistri de eae remoniis nostris eisngunt, faveat , easque corroboret, si eiaque fallacillimum atque lanesium cum iis ineat Redus.

XXXII. Aliae duae propositiones , quae probant mentem Ecclesiae esserimbolicam , G m sicam . Prima propositio : Ecclesia ob

rationes masicas eas etiam caeremonias retinuit,

quc originem suam necessitati debent.

P Rogrediamur nune in disquisitionibus nostris , cumque speciosiores

ratiocinationes,quibus D. de Vert conjecturae innitebantur subverterimus , modo ulterius perscrutemur mentem Ecclesiae , ut rectius de Ueriatiano systemate sententiam serre possimus . Ego quidem arbitror me hucusque stabilivisse solidissime, quod in prima origine , atque in suis sontihus caeremoniae semper , & perpetuo suerint mysticae, & symbolicae. Imo ausim dicere, me argumentis vim tribuisse demonstrativam , & geometricam . Uerum nec in hoc quidem acquiesco , nec adhuc satis mihi causaeque meae secisse videor; nisi ad exhauriendam universam quaestionem, S ad expellendum ex ipsis suis munimentis Dominum de Uert illud etiam planum saciam eam esse Ecclesiae circa caeremonias mentem , ut ipsos ritus , qui consuetudini, & necessitati institutionem suam debere videntur , Symbolorum , ct Mysteriorum spiritu vivificet, Se animet. En rei totius explanationem. Non inscior inter sexcentas caeremonias origine syinbolicas reperiri quoque aliquas , quarum institutio a necessitate , ct quandoque etiam a moribus, consuetudinibusque avitis gentium repetendae sint. Ut sunt, si postulas , decisi Clericorum crines , vestesque talares , aliaeque similes consuetudines , olim civiles, nunc sacrae, & religiosae. Iam vero circa hasce consuetudines, haec duo pronuncio .

SEARCH

MENU NAVIGATION