De vero Ecclesiae sensu circa sacrarum caeremoniarum usum, Reverendissimi Episcopi Suessionensis opusculum, cui accessit dissertatio Josephi Aloysii Assemani de Sacris Ritibus ..

발행: 1757년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

, L DE VERO ECCLESIAE sEN sus. XVIII.

Continctatio isdem refutationis. Bapti us minimeo necessitate , tanquam ab origine

sua repeti potes.

TErtio loco D. de Vert contendit Baptismum Iesu Christi tempore

in inline novam fuisse consuetudine in . Semper enim haec consuetudo viguit, ut insantes primum in lucem editi lavarentur . Non raro apud integras etiam gentes in more receptum legitur, ut liberos suos vix natos , aut sanitatis , aut firmandorum membrorum causa In fluvios veIaquam frigidam immergerent. Caeremonia igitur haec ut videtur D. de Vert, in earum numerum reiicienda erit, quae originem suam necessit

ii debet . Verum an Catholici Romani . an viri Religiosi hie sermo est ὶ Quod me die us Consessionis cab Anglieanae similia nobis perfricta

fronte , ac serio proponat principia ς quod consuetam antiquis in Baptis. male immersionem cavendarum infirmitatum causa introductam asserat; quod conqueratur de neglecta in Ecclesia immersione, ex quo complura incommoda ut ait, in sanitatem nostram defluxere, quod denique hac praecipue ex causa in antiqua Ecclesia vigiliis Paschatis , ct Pentecostes Catechumenos baptizatos nugetur , quod id anni tempus balneis aquae gelidae maxime conveniat quod denique hujusmodi ineptias haereticus homo effutiat, nihil prope modum admiror. Uerum easdem in sinu Ec-el sae Iesu Christi vendi tari, & ex penetralibus Sanctuarii similia somnia Prodire , quis unquam serat ZNonne ipsa Fides, ipsa Theologia, quid dicam , ipsa sana ratio νhistoriarumque ineritas conjunctis viribus ridiculas has evertunt sabulasὶ Certum quidem est reeens natos infantes lavari consuevisse quid autem rufert insulsa haec adnotatio chim aliunde constat,nequaquam hunc Popularum morem fuisse, qui Iesu Christi ad instituendum sub externae lotionis symbolo Baptismatis Sacramentum determinavit Z Primo enim non unice pro insantibus sed etiam imo vero potissimum pro adultis in stitutum Baptisma est , ae pro illis qui actualem fidem ad hoc Sacramen

tu ia afferre possunt. Iam vegeta , Se provecta aetate ab Ecclesiae exor dio baptizabantur , & quamquam insantium Baptismus ignotus eodem tempore minime fuerit, non tamen tam communis, ut hodiernis die bus , ex iterat. Ubi infrequens prorsus , & rara adultorum contigit lustratio . Secundo: quis preeor eo delabetur amentiae ut credat, si aut nulla unquam fuisset consuetudo roeens natos in fluminibus lavandi , aut si illos ita mundandi nulla ursisset necessitas , Iesum Christum Baptismum suum non instituturum mille Insti tuisset eum profecto , ct causae, qua hanc in rem S S. Patres, ct Theologi adducunt, nullam prorsus cum venditata i Ila necessitate connexionem tenent, ac a quarumdam natio num moribus nihil omnino pendent. Doctorum quippe horum iudicio, Salva or Noster caeremoniam hanc prae eae teris e Iegit, primum quia aqua omnium sui dorum maxime communis omni in loco reperit tir, ui

92쪽

CIRCA IACRARUM GEREMONIARUM USUM.

qui ab hominibus habitatur , nec domicilium a quopiam ibi constituitu e

ubi aqua careamus . itaque certi sumus ea nobis nulli hi gentium desuturam. De in , cum elementum hoc ad eluendas maculas , ct detergeadas sordes ex natura sua ordinatum esse videatur , maxime etiam conve

niebat ad effigurandam illam interiorem purificationem , quam Sacramentum hoc intendit, ae operatur. En Austorum Ecclesiasticorum sententiam. His D. de Vert concludere se debuisset limitibus. Ast derelinquendum sic illi fuisset systema suum, cognoscenda pro genuina institutionis Sacramenti causa allusio mystica ablutionis exterioris , cum purifieatione interiori; quae tamen omnia nostris omnibus tanto conatu

subdueere studet illud ad summum concedit, quod symbolicus hic finis aliqua quidem causa dici queat, sed secundaria solum , quae primae innititur ab inveterato Ethnicorum, & Hebraeorum more deductae, S a necessitate scedata corpora mundandi desumptae. Ast qua fronte rem tueri audet a Scriptura Sacra expressis verbis

convulsam Nam quid apertius, quid sortius contra opinionem suam diei valuit, quam illud Divi Petri: Salvos nos feeit baptisma, non carinnis depositio sordium , sed eo Veientia bonae interrogatio . Quid hic consilii ea piam Z An in D. de Vert opinionem abeam , qui nobis pro praecipuo Baptismatis essectu , & prima institutionis suae causa naturalem corinporis sordium ablutionem proponit An Apostolo contrarium declaranti assentiar Ouamquam ut verum satear hic videtur resipiscere D. de Uert dum proposita hae Divi Petri auctoritate ita ratiocinatur: Non earnis depositio sordium , inquit Divus Apostolus Petrus , non quod aqua etiam bienaturalem, O necessarium suam sectum praestare cesset, qui est lavare, ese mundare sordes ς sed, quod hie non amplius sit finis hujus ablutio-tiis .... Dum aqua , dicit Sanctus Ambrosius , eorpus abuit, Spiritus anima detergit maeulas et atque illud es quod Ecclesia sibi praefigere .idetur iis benedi ctione fontium ς preeatur enim ut aqua a se benedicia,

qua a natura eorpora mundandi virtute pollent, alteram puri audianimas reeipiant. Imo S. Paulus exhortans Corinthios ad se purificandos nequaquam carnem a spiritusegregat, utrumque a Deibus detergendum pracipis: mundemus nos ab omni iniquitate, inquinamenro carnis , Ospiritus. Elucent hic clare non effugiendae hominis contradictiones , qui ii iidem in perversas se incidisse semitas perspicit, verum ab iis deflectere omnino recusat. Conatur, omnibusque viribus enititur

ut errores suos exornet, contegat, sucet. Imo non raro persuadere

studet se eos rejicere, & abhorrere: verum qua ratione id praestat Adjiciendo videlicet nova argumenta, quae illi inserviant ad eos denuo resuseitandos, validiusque propugnandos sin D. de Uert sincere opinionem amplexus fuisset, quae baptismum ob externam carnis ablutionem institutum negat, cur tantas adiecit annotationes 3 Metuerat sorte quempiam futurum , qui ignoraret aquae naturam ad eluend. S sordes comparatam esse ὶ Cur dein tam inique, tam manifeste S. Pauli detorsit Ioeum t Quasi vero Apostolus per verba haec : Mundemus nos ab omni knquinamento caruit: exteriorem cutis purificationem, & non potius

vitia

93쪽

vitia intellexisset, quae per sensuum abusum corpus inquinane. Quisqiuaero crederet, Apostolu in Corinthiis in allata epistoIa ridiculum hoe injunxi se praeceptum, ut cutem suam perbelle curent, ac corporis eI Eantiae, membrorumque munditiae studiose serviant

s. XIX. Pherior ejusdem rei prosequutio. Faptismus originem suam

nequaquam ab Hebrcorum consuetudine dejum P. NIhilominus, adiungit D. de Vert, dubitari ne potes, Evtymum

iu usu fuist e apud Iudaeos tanquam ederemoniam propriam ad regenerandos eor, qui legem Moyaleam amplexabantur Cernis hὶc incertam titubationem hominis, qui absque ordine, absque principiis ratiocinationes suas instituit. Jam Baptismi originem in necessitate lavandi insantes quaerit: iam ab usu certorum populorum deducit, qui recens natos sani tatis caula in fluminibus immergebant, iam iterum ut Iudaicarum caeremoniarum continuationem nostrum Baptisma proponit. Nulli hi tamen firmum sistit pedem, nulli hi sbi constat, ubique servet immoderato pruritu aut rejiciendi, aut tenebris involwendi ctincta , quae aliqua soIum parte sensum mysticum redolere censet. Verum non praeviderat D. de Vert ultima haec arma in se ipsum retorqueri, suumque systema penitus evertere . Qua enim ratione insciabitur obiectum Hebraeorum Baptisma , quod proselytis impertiebantur, fuisse in sti tutum ad inystice signifieanis dam purificationem sordium in idololatria contractarum Quomodo adhuc aserere audet: In ipsa ederemoniarum origine nullam δε nos mPsiei rationem habitam fuisse; cum ipse nobis caeremoniam Christianismo longe antiquiorem asserat, in qua nee ipse quidem mysterium quae suum fuisse negat rSed unde quaeso didicit D. de Vert Hebraeos simili usos fuisse Baptismate , quis auctor illi est prosely tos Bapti ratos appellatos fuisse regen ratos cte. atque ab illis Jelium Cluistiam , dum Nicodemum ca) alloquitur, sermocinationem illam symbolicam de nativitate spirituali mutuatum fuisse ξ Testem profert Sel denum elapsi s .eculi ex Anglia haereticum . Praestans equidem S eximium vadimonium 3 Cur ei non adjunxit auctorem ba alterum praefato adhuc recentiorem , qui in eun idem impegit errorem Quamquam nee sic quidem quidpiam firmitatis, ct ponderis sententiae suae adjecisset. Contra hos ipsos enim auctore S aeque, ac conintra D. de Uert affero nulli fundamento, nullique rationi innixam esse conjecturam illam, quae Iudaeis Iesu Christi tempore viventibus morem tribuit recipiendi per Baptismum proselytos cum illis mysticis expressionibus : Novae vitae, ct nativitatisspiritualis, aut illis e regeneratorum

re enerationis.

Edicant primo an ex tota lege Mosaica , aliisque veteris testamenti libris

94쪽

CIRCA fACRARUM CAEREMONIARUM USUM.

libris vel leve hujus ritus vestigium eruere queant. Cerno quidem omni tempore Proselytos receptos fuisse . Raab Hieri cuntinam , Ruth Moabitam , Achior Iudithae tempore, universam litu Inaeorum gentem , regnantibus M ae h ahaeis. Uerum circumcisionis solum , nunquam Baptismi, S regenerationis illius spiritualis occurrit mentio . Edocet me Evangelium , S. Ioannem peccatores baptizasse; ast peccatores hos Hebraeos fuisse quis dubitat cum suerint Pharisaei . Et quam Wis concederem eum gentiles quoque bapti et asse , ubi innuitur , eos compellatos fuisset Howntris novos, infantes rexeneratos , novae nativitatis Evidentissimum aris

gumentum eos terminos Iudaeos ignorasse inde elicitur, quod Nicodemus hunc Christi sermonem penetrare nequiverit, licet magister fuerit in Israel instructus mysteriis suae Religionis. Si hic loquendi modus Iudaeis suisset communis, anne Pharisaeo huic, & magistro in Israel mirabilis , & peregrinus Me Salvatoris nostri sermo videri potuisset ὶ Incassum a me nuper ei tatus auctor probare Iaborat, Iesum Christum eum ideo arguisse, quia quod scire debuerat, ignorabat. Ratiocinatio enim haec violenter sensum detorquet. Nee Iesus Christus ideo eum reprehendere videtur, quod illum lateat quod omnibus parebat; sed miratur , quod Ileel Doctoris & Magistri dignitate ornatus sit Nicodemus sermonem spiritualem probe non intellexerit, imo tam crasse, tam carnaliter verba Christi acceperit, ut se iseitaretur, an necesse sit, ad insantis aetatem ,

S matris sinum regredi Diei etiam , ct sorte solidissimo iundamento , posset, Iesum Christum haec non aliam ob rationem in medium protulisse , quam ut inflatam Doctoris superbiam confunderet, ct demonstraret complura profundissima esse mysteria , quae intellectus sui aciem quam longissime supergrederentur. Et hoc SS. PP. est judicium . S. Augustinus , & S. Cyrillus apertis declarant verbis: Non novisse eum nisi unam natiavitatem ex Adam , ese Eva , ae spiritualem nativitatem non intemxisse nec quit quam ultra res hamanas euitase. Si ergo haec de nativitate spirituali opinio iam tum stabilita, eommunisque fuisset, anne rem tam

tritam, tam patulam , tam notam omnibus magister in Israe I ignora siset ὶ Constat igitur nequaquam in Libris Sacris , quaerenda esse argumenta, quibus hae sulciantur coniecturae. Ubi ergo quaerenda ξ An in Iosepho An in SS. Patribus Z Uerum enim vero neque Origenes , nee Iulius Africanus , nec S. Hieronymus, nec Iulianus Toletanus, nec ullus eorum, quibus penitior rituum Hebrae ruin suerat cognitio, ullam de sabuloso hoe Baptismate mentionem injiciunt. Quis iam in animum inducat suum consuetudinem hune virorum istorum scientiam praeter

fugisse robjicitur mihi quidem Rabbini Moysis b Maimonis filii auctoritas,

ast adiecissent lieet Rabbini etiam Israelis testimonium non tamen plus si mitatis D. de Uert causae addidi sient. Cuius enim ponderis sunt auctores

Jesu

moda passuηι De fiιri i Respondit Iesus , di dixit S. Ioannem .

Introd. p. 1.

95쪽

s su Christi, ct baptismate undecim saeculis posteriores , qui de moribus

solum sui temporis sermonem faciunt, quique ritus extra omnem dubiistationcm a Christianis desumptos scriptis suis immiscent. Satisne nobis sunt recentes , ac modernae hae auctoritates , R Iesu Christo hane to I-lamus gloriam , quod primus nos docuerit nobilissimum hoe spiritualis regenerationis mysterium , quodque primus oeconomiam huius spiritu aistis ae recentis vitae descripserit quam in Baptismate accipimus . Tribuamus nihilominus D. de Vcri ab Hebraeis eo iam tempore proselytos per quamdam Baptismatis speciem in synagogam receptos sui se e An inde consequitur sanctum Jesu Chisti Baptisma unam, eamdemque esse caeremoniam quam ex Iudaeis Jesu Christi adoptaverit, ut unum ex suis Sacramentis institueret λ Et regenerationis , nativitatisque spiritualis vocabula ab iisdem mutuatum esse ὶ Minime quidem . Primo enim , quis unquam crederet Iesum Christum pro ianua , per

quam ad novam suam religionem aditus pateret, electurum fuisse ea in isdem caeremoniam, per quam ad legem Moysis accedebatur quaeque pri .mam Judaismi exprimebat proseissionem . Cum ipse ad abolendam legem venerit, St Apostolis sanctoque Paulo haec verba inspiraverit. Si i geni obfermaveritis, orbitas vobis nihil proderit . Adoptasset ne hanc caereis moniam iisdem circumstantiis , iisdem expressionibus , iisdem verbis

Quid dein aliud haec tam vehementer venditata Iudaeorum r generatio fuerat, quam inane nomen , ct metaphorica expressio, quae nulla vi, nulla soliditate pollebat, ct in externa solum adscititiaque consistebat denominatione ξ Qu is igitur spiritualem per Baptismum impertitam regenerationem tam alte a dignitate sua dejicere audeat, ut eum in cnfieaei illa Iudaeorum confundat regeneratione λ Nequaquam enim verbo tenus solum regeniti sumus . Solidius longe, teste S. Ioanne , in nobis operatur hoc Sacramentum et Videte qualem ebaritatem dedit nobis Pater , ut fili Dei nominemur , O DBus . En splendidissimum illam Christianorum regenerationem quo nunquam Religionis Iudaicae virtus eniti potuit.

Ast quomodo id esse latur. Forte se iseitabitur quispiam . Non piget

Ne diligentius explanare quod iam antea exposui: per unionem itaque S si dicere fas est, per identitatem, qua in cum Jesu Christo contrahi mus ad flammam hanc dignitatem pervenimus . Unum post Baptisma cum illo componimus corpus, unam personam mysticam ς in illo, Reum illo filii esse imur Dei. Eadem, quae illum nos pariter animat charitas. Idem spiritus actiones vitae spiritualis in nobis dirigit. Vita . quam nobis elargitur , a sua nihil prorsiis disseri , ct haec vita nobis nova est . quia toto coelo distat ab illa terrostri , quam ab Adamo recepimus. Sic autem no .am obtinere vitam , an non verissime nova dici debet nativitas In hac veram nanciscimur infantiam , quia secundum spiritum eumdem assumimus innocentiae statum , qui infantiae naturali contingit . Insantia enim naturalis, uti notum est, in s mplicitate intelle- εὶ iis necdum ratiocinantis versatur, in debilitate membrorum, quae per motus aliunde impressos operatur . Si inpuritate cordis, quae omnicaret malitia . Hic status est Christiani Jesu Christo per Baptissim uni inser

96쪽

ciac A fACRARUM C REMONIARUM USUM . , ν

i, &in illo regeniti. Intellectus submissus jugo fidei hebeti suo renuntiat lumini, neque alium in vita gratiae agendi sibi praefigit scopum .

quain Jesum Christum , animaque salutaribus undis mundata omni mali. tiae , quam naturae corruptio cordi nostro instillavit, nuntium remittit. En veram regenerationis spiritualis naturam. En mysteria quae

Rabbinorum, S Judaeorum ingeniis numquam perspecta fuere illosque etiam semper latebunt, qui Rabbinorum , qui somnia tanquam oracula adorant, ac caecis his utuntur ductoribus. Si inscioli quidam haee mysti ea appellant, sciant no stram his mysteriis innixam esse religionem icum univetia morum doctrina apud nos in depositione & morte veteris hominis , ac in renovatione spirituali cordis per participationem Resurisiectionis Iesu Christi sita sit. Quod si etiam eruditi a Ii qui inveniuntur, qui eum D. de Uert omnem sermonem mysticum parvi faciant metuunt sane ne in eorum adscribantur numerum, de quibus stiptura ait: quod semper studeant, ct nunquam ad sesentiam veritatis perveniant.

s. XX.

2 si Domini de Vert erroreI circa extremam Unctionem conpulsi.

IIsdem innixus principiis de Sacramento extremae Unctionis ratiocinatur D. de Uert. Intuere , quae de hae in operis sui tomo secundo edicierit. Prohaturus itaque exemplis nonnulla Uerba certis qui husdam caeremoniis gellibusque originem praebuisse , omnia tempora , saecula , caere monias cunctas confundie, divinasque institutiones , cum recentissimis imventis commiscet. Ferme inter ultima recentiorum temporum inventa collocat extremam Unmonem . En quibus verbis de ea loquatur r uti in

precibus quae Iuper tormos fundebantur solatium aliquod ipsorum mor. T. a. e. . p. . bis a Deo flagitabatur ita semper medietna quaedam ad leniendum dο- ρ' 7 'iorem , atque inter eeteras Dunuio stet alse diis infirmorum membris adhibebatur ... quae eonsuetudo ab Iudaeorum traditione originem traxit . . . qui unctionem , de qua nobis sermo est, verbis addidere , praesertim si inter preees leniaudi sermo oeeurrisset. Et in margine: nou latuerat Hebraeos, oleum lenire , penetrare , ct corroborare membra , Iopire dolores, edi in partem pharmacorum , qua sanitatem restituunt , venire. Hae e D. de Vert de Sacramentis nostris est mens, sic illa deturpare conatur, dum ea nobis contemplanda proponit ut remedia origine naturalia, actionesque physicas ae si in Sacramentis instituendis Iesus Christus hoc unice praestiterit quod in Eccles a sua rudes quasdam retinuerit actiones , quas natura suaserat necessarias . Si Sanfiis Patribus ae Theologis acquievisset, id unice asseruisset Iesu in Christum ut se ad rudem hominum captum accomodaret, plerumque in instituendis Sacramentis huiusmodi materiam delegisse , quae cum esse elii Sacramentorum aliquam similitudinem haberet. Dixisset aquam natura sua ad sordes abluendas comparatam praeclare in symbolum internae puriscationis quam in Baptismate assequimur adscitam fuisse ; Fu-H cha-

97쪽

eharistiam quotidianum animae cibum suturum optime sub speciebus panis institutum fuisse , iisdemque de causis oleum leniendi virtute praeditum optime delectum fuisse ad exprimendam internam dulcedinem, qua unctio gratiae infirmam persundit animam . Uerum hujusmodi explicatio nihil arridet D. de Vert, nimis enim symbolica est. Symbola vero ac mysteria ita refugit, ut ne in sacramentis quidem illis esse locum pati

tur, atque adeo nobis persuadere conatur Unctionem extremam tan quam pharmacum naturale & physicum , ad imitationem Hebraeorum a

Iesu Christo adoptatum fuisse. Imo iisdem principiis inductus videtur

contendere affecta infirmitate membra hoc in Sacramento ungi debere . Quam facile autem , quamque claris argumentis D. de Vert demon

stratur , Iesum Christum in institutione huius Sacramenti nunquam in animo habuisse levamen naturale , & physicum quod ah externa Unctio. ne infirmis afferri posset. Si hunc sibi praefixisset sinem, an leve in , Sccuicumque corporis parti applicatam Unctionem ad Sacramenti effectum lassi eientem credidisset E Cum certe hac ratione ad hi hi tum oleum nulla naturaliter opem adferre queat. Sed concedatur mihi, ut sorma syllogistica utar. Clarius enim patebit huius argumenti .is. Iesus Chiistus insti tuendo hoc Sacramentum principaliter ad essent inles suas partes respexit: ast cunctornm Theologorum consensu materia essentialis hujus Sacramenti consistit in Unctione in quocumque corporis membro, Scquacumque quantitate impertitat igitur Iesus Christus instituendo ho et Sacramentum ad Unctionem in quocumque corporis membro, & qua eumque quantitate impertitam principaliter respexit, eique totam S cramenti vim , S estieaciam adiunxit. Iam cum unctio hac ratione applicata nullius utilitatis physicae , nullius opis naturalis ad levandum i firmum esse possit: necessario consequitur Iesum Christum in eligenda Unctione pro materia huius Sacramenti nullam physicae , ct naturalis uti-sitatis rationem habuisse . Ego certe ratiocinationem hane ita solidam arbitror ut quid opponi possit , omnino nesciam. Addamus nunc aliquas animadversione 1

ad verba S. Iacobi qui nos huius Sacramenti praxin edocuit . Ait illa : infirmatar quis in vobis cte. cab Patet primo, hJe Apostolum de

omni infirmo loqui, atque uni versa morborum complem genera . As anne Unctio omnibus infirmitatibus inservitὶ An non reperiuntur aliquae squibus plus mali, quam utilitatis assert E Noeiva profecto esset hydio pico , S quorundam vulnerum saevitiem irritaret magis , quam sedaret , ut experientia teste edocemur. Committit de in hoc munus Prisbyteris . Ast cur Presbyteris , & noti promiscue omni hominum generi ho negotium concessum , si Iesus Christus utilitatem solum physica me pha

maco naturali in salutem aegrotorum emanantem respe vit Z Dicit denique : Oratio fidei salvabit infirmum. Cur idem non de ipsa Unetione

asserit, si ea absque oratione ad sublevandum , aut sal an dum aegrotum

lassicit Z Non credo haec D. de Uert accuratius perpendi ste qui tam ne gligens

Diuitiaco by Cooste

98쪽

gligens, tamque incurius Sacras pervolvit litteras , ut in S. Paulo quae piam invenisse opinetur , quibus queat mulieribus crines suos rescinden. tibus , ct viris adstititios capillos gerentibus criminis notam inurere . Seiae urus quippe nobis jactare audet: esse contra Apostoli praeeptum qaod miri fictorum eapillorum adminiculo crines longi mos gestent cisaemina voro eos penituι resecent.

s. X XL

Mens Gelasiae friudr Apostolor cans ratis eires saeras caeremonias. Haec mena est Ombolica, G βmbola sunt nutrimentum , G effectus Fidei.

Post veteris, S novae Iegis testimonia, post Iesu Christi exemplum ,

post Apostoloruin effata, nihil .alidius contra D. de Uert proseria posse censeo , quam perpetuum Ecelesiae usum . His armis in illum utar, ac primum Ecclesiae sponsae Iesu Christi mentem explicabo, atque illas ipsas caersmonias adducam , quibus ad tuendum suum sy stema D. de Vertabutitur. Sed statim principia quaedam statuamus , quibus nostra arguo menta innitantur . Spero entin facilius ita impugnatum iri hostem qui

numquam certa principia aut cognovit aut adhibuit. Ecclesia igitur ad caeremonias sitas instituendas hoc solum sine permota suit, ut aut preces decenti hus conjungeret gestibus , aut decoro neces statique satisfaceret, aut utilitati , coin modoque studeret 7 Id quidem D. de Vert nobis persuadere intendit; verum an idem etiam a traditione ediscimus Regrediamur ad prima Ecclesiae saecula ; perscrutemur SS. Patrum scripta. Eadem ubique occurret mens , idem finis e ut cultus videlicet supremi numinis aut majestate augustior aut ad instituendos populas aptior redderetur . Deus in veteri id praefluit lege , in qua universa vel ad symbola , veI ad magnificentiam reserebantur . Ita namque impolitum illud vuIgus intra rectos obsequii, venerationisque limitus coe curi, ita plebeculae rudis ignorantiae subveniri debuit. Quis jam credat nationes christiana amplectentes sacra ita statim a sensuum descecari illusionibus, ita in sanctitatis , ct veritatis semita illuminari, ut nullo symbolorum egeant adjutorio λ Symbolorum, inquam, quae mystica quadam eloquentia pollentes rei teratis saepius fac rarum caeremoniarum spectaculis praecipua Fidei dogmata fidelium animis tam vivide imprimunt, tam clare explanant, ut idem a Pastorum sermonibus vix sperandum sit. An Fidus in illis tam viva , an religio tam persccta , ut absque exterioris hujus pompae , statorumque rituum ope erecti , firmi que stare valeant 7 Non haec S. Augustini fuit opinio , eum dixit: Iu nullum nomen religionis bomines poste eoogulari , nisi aliquo signaculorum , vel Sacramento rum QUbiIium consortio eolligentur . Dumque reperit in symbolis mysticis admirandam eloquentiam , & doctrinam salutarem intello Et uirudium populorum accommodatam: atuue ad excitandum fervorem in H et eorum

99쪽

eorum animis, & ad elevandum spiritum a terrenis ad earlestia aptissimam; duin denique conqueritur de tripi sorte, ad quam natura ι mana redacta est, ut non nisper conjecturus rerum vi ilium , ad inteI- rigenda inmisibilia evitatur. Huic innixum sundamento statuisse videtur Concilium Tridentinum decretum illud assertis meis tam praeclare favens, & systemati D. de Vert tam vehementer contrarium. Sic ait: Cum natura hominum ea fit, ut non facile queat sine adminiculis exterioribus ad rerum divinarum meditationem sustolli: propterea pia Mater Delesia ritus quosdam instituit, egre monias item adhibuit, ct n. s.flieos bene Litiones , lumina cte. . . . quo O marestar tanti Derimit eommendaretur ; mentes fidelium per bae visibilia rellaionis , ct pietatis μgna ad rerum altissmarum , quae in bocsaerificio Iatent, contemplationem excitarentur.

Ex sententia igitur Ecclesiae debilitata, & Ianguens nostra Fides aeae remoniis mysticis robur , & vires recipit. Sed quid si fingam fidem

nostram tam vivam , tam incontamina tam , ut nec Apostolorum te mispore purior inventa fuerit: an propterea illi aut contemnenda , aut negligenda est symbolica illa caeremoniarum Ecclesiae e Ioquentia ξ an non magis omni desiderio symbola tum maxime expetere debet, quum vividissima floret: ut assectus , quibus animatur , eo eficacius, e rimat; Cum enim homo corpore , Rc anima constet, atque utriusvue tributam Deo pendere debeat; Fides ipsa praecipit, ut internis cordis affectibus, externum corporis adjungat obsequium , quod certa membrorum comis positione, decoroque corporis habitu praestatur . Sive id demum comis modum nobis, sive molestum accidat. Cypriani ipsa alloqui mihi videtur verbis : Non fuleiunt eordissus ria , non ali desur . Placendum est divinis oeulis , ct habitu eorporis , ct modo Poeis . Fides , & vi va quidem Fides est , quae animum meum inspirat, mrae voluntatem meam abripit, quae affectus meos inflammat, ut ante Dei mei altaria supplex procidam . Non vero simplex ac rudis sonus co) vo- eum harum: Supplex, aut supplie; aut adorare aut deseendit Rc. me ad id permowet: sicut D. de Uert contendit. Desiderium humilitatem

cordis humili ho e corporis habitu Deo exhibendi vera externae meae adorationis causa est . Fides viva me excitat, ut inter orandum palmas , &oculos in casum extollam , neqne id hoc solum fine astendum suscipio , ut gestibus his verborum preeationis meae sensum declarem , verum etiam , ut exprimam vehementiam desideriorum meorum . ouae se of runt versus Deum , iuxta S. Augustinum ch ad me excitandum , tri gemam fur ventius , atque orem utilius . Fides viva me adhortatur , ut altarium cultui , ct sanctorum Lispanorum ornatui impendam . quidquid pretiosae sun nellectilis , oui dati id serici muricis , auri, operisque phrygii teneo : Non vero Di SauHorum offa hoc ornatu occultentur: qui Ornatus ait) nisi ad bane finem adhiberetar omnino inutilis censendus enset s

100쪽

cIRCA fACRARUM CAEREMONIARUM UsUM .

set: sed e eontrario, ut ea majori cum decore populo i um exponam venerationi. D. de Uert artificum operam sugillat, ca) qui apparatus, ct vestimenta sacra acu pingunt, atque ditant, ego vero laudibus existollo pietatem fidelium , qui pretios sima quaeque impendunt, ut honorent , quod maxime in terris sanctum est . Utva Fides me incitat, ut in solemni Passionis Iesu Christi enarra tione illo in loco vehementius commovear longiusque sistam , ubi Iugubris suae mortis mihi objicitur memoria . Si hoc momento pectus percutio , aut si in terram me conjicio , s iuxta Prophetam os meum in pu . re humilio , si solum exosculor; servore, quem pietas mihi instillat, abripior : nec ab indignatione mihi temperare queo , dum D. de Uert dieentem audio, se his in actionibus nihil aliud videre , quam expressam rudi gestu significationem vocis Expiravit. Ad bo e verbum c inquit Tom.a. p.ra in terram procumbunt ἔ inclinant, & dimittunt caput eos imitaturi, qui expirant, O mortui eoneidunt. Sic ille sanctissimam caeremoniam in Iudum, comoediamque detorquet.

q. XXII,

Mens Ecclesiae circa eae remonias, traditione , G omnium Sanctorum Patrum suffragio confirmata .

CAEremoniae igitur aut ex ipsa Fide scaturiunt, aut debilitatam

& languentem fidem corroborant, atque erigunt. Sub hoc aspectu nobis considerandae veniunt , nec officit quod caeremoniae si acceptae mysteria ac symbola contineant, quod enim sic accipiendae fuit , hic SS. Patrum communis consensus; hoc universae Ecclesiae constans suit judicium. Legantur Sanctorum Pallorum scripta , pervolvantur CCnciliorum decreta , inspiciantur Liturgiae Ecclesiarum , Christanorumque populorum Ritus; omni in loco amplissima asser ii mei occurrent argu menta . Patebit Ecclesam, sedatis persecutionum suctibus , quo in iores in asserenda sibi libertate progressus secit, eo diligentiorem curam in ornandis, illustrandisque caeremoniis impendisse . Constabit eam , se cundum divitiarum suarum inere mentum , magnificentiam etiam altarium auxisse, ut cultum sponsi sui magis venerandum redderet; si vero Fidem , devotionemque languescere vidisset, eam nova ad illam ex clotandam introduxisse instituta. Omnibus prorsus saeculis , omni tempore reperiuntur , quae D. de Vere tantum displicent , id est , allusones mysticae, repraesentationes seu ratae , actiones symbolicae, unci verbo Di tus , ct caeremoniae a sola ratione mystica aut morali dictatae . Sic discimus ex s. Justino, amplexum mutuum tempore sacrificii dari soli tum ad exprimendam pacem , ct charitatem, quae fidelium cordibus s. Iustin. Ubia inesse debet. Docebit nos b S Clemens Pontifex Maximus praescriptum vulso io. suisse , ut Ecclesiae in longum ad formam novis extendantur , ac orientem

SEARCH

MENU NAVIGATION