De vero Ecclesiae sensu circa sacrarum caeremoniarum usum, Reverendissimi Episcopi Suessionensis opusculum, cui accessit dissertatio Josephi Aloysii Assemani de Sacris Ritibus ..

발행: 1757년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

S. Leo serm. 3.

mus , con Ueniemus profecto cum Veteri hoc Authore , eodem illa robore Iu Eeelesia pollere , quo solemnissimum quodque decretum . Primum itaque argumentum ex Patribus desumitur. De quibus audacter mihi affirmare licet, nullum inter illos extitisse , qui non aliquam caeremoniarum symbolico sensu explicaverit , nec eas quidem ex harum numero demendo, quae rationibus naturalibus, ct physicis nituntur.

Cui sentcntiae iaci Ie quisque adstipulabitur, si in mentem revocaverit suam cunctos illos sacros Scriptores , quos tantis in Iocis attuli, quorumque auctoritates superius in unum congessi. Adjungere his possem sexcentos alios, quos asserre nullum prorsus mihi gigneret negotium , inter caeteros Esychium , ca) qui contendit sacrosanctae Eucharistiae reliquias post Officium ideo cremari, ut veteris legis Symbolum expleretur, in qua victi inarum residua flammis consumi debebant. S. Hieronymus vero ait, Jesum Christum vinum ea de causa in Eucharistiae Sacramentum elegisse , quod rubens eiusdem color sanguinem suum melius emguraret. Fusebius nos edocet, sontes ad Eeclesiarum januas constitutos fuisse, ut intrantibus se abluendi occasionem praeherent, simulque de cordis puritate admonerent. S. Leo a Itarium ornatum symbola esse dieit, quae fideles ad exornandum virtutibus animum incitent. Facundus cbb Herui ianensis in caeremonia Cate henum enorum ante baptismi susceptionem velles deponentium se imaginem ejus spoliationis reperisse credit, qua veterem hominem una cum actibiis internis exuere de semus . Innocentius I. oscu- Iu in pacis in Missa dari solitum tanquam tesseram intuetur , qua consensus in omnes sacrificii proces declaratur: S. Chrysostomus autem mutui

obsequii , & venerationis testimonium arbitratur , quod si hi Christiani ob honorem a templo Dei in eos redundantem exhibent. Isidorus de Damiata lintea , quibus in altari oblationis tempore utimur, inter symbola linteorum in sepultura Iesu Christi adhibitorum numerat. Hic communis sermo omnium S S. PP. qui primis quinque Ecclesiae siue lis floruerunt; ex industria enim horum auctoritate usus sum . Quod si ad sextum, posteri Praqtie adhuc saeeu Ia descendere vellem , quam ampla non mihi se aliorum S S. PP. offerret sestes Imo nec unus quidem tota temporum serie , di versisque Eec Iesae aetatibus sese offert, qui nos non de aliqua signifieatione mystica ritibus nostrarum Ecclesiarum adnexa instruat . Si igitur sancti Patres , iique omnes ita sermocinantur decet ne , eos tanquam mysticos arguere , qui genio suo indulgeant, seque id eis mere a rhitrariis ahripi sinant Z An non illi Eeelesiae Doctores , & Interpretes quid autem est Ecclesae interpretem en nisi ipsus Iesu Christimentem assequi eamque Christianis explanare Cui quaeso in serendo desponsae suae mente iudicio adhaerebo 3 An unanimi Sanctorum Doctor uinconsensui λ an D. de Uert, eiusque adnotationibus , circa consuetudine Signotorum quorumdam virorum, ut sunt: Caudebec , Monti villiera, Pa

Ioiseau , Gergeau , Gallardon eongessit λ Hae quippe praeclarae illae aut ho-rita

132쪽

CIRCA fACRARUM REMONIARUM USUM .

ritates sunt, quibus plusqiram universae traditioni tribuere videtur. Ait sorte clariorum adhuc totius Ecclesiae consensum sibi demonstra. ri exoptat , ex quo iii concusse probetur , ritibus necessitate , aut decoro suadente retentis mysticas semper adjunctas fuisse signifieationes ὶ Repe .riet illum in precibus , quas Ecclesia caeremoniis suis addidit, quaeque iissere semper sensum mysticum , allegoricum , ct symbolicum applicant . Supersedeo ab asserendis exemplis, cum res aliunde ita omnibus pateat , ut omnem confirmationem tanquam supervacaneam excludat. Neque

ipse D. de Vere dissentiat. Quinimo, ut duriora operis sui loea Ieniat ideas has comprobare , vel tolerare videtur , quamquam eas semper sub ἐdearum satis arbitrariarum nomine inspiciendas praebeat; qu aeque coninsensu Ecclesiae nequaquam stabilitae , & fixae sint i sed sciscitor, eum hae ideae, applicationesque mysticae clarissime e receptis in universa Eeelesia precibus eluceant, nonne a tota Ecclesia censendum est illas approbari , deeerni, ac consecrari Nam quid magis ab universa Ecclesia approbatum dici valet, quam quod in ore omnium sacerdotum , & totius popu-Ii ubique ,& omni tempore versatur λ quod quotidie saepius in omnibus mundi partibus re iteratur , ubi altaris nostri sacrificium offertur , Sacramentaque administrantur quod in cunctis Missalibus , Rituatibusque , Pontificalibus , Sacramentariis aliisque Libris divino ministerio destinatis exstat si igitur universa Ecclesia , ita loquitur, ita se exprimit , ac sermonem suum figuris, caeremonias mysteriis permiscet, qui id D. de Uere non recognovit qua ratione asserere potuit omne hoe esse arbitrarium pquomodo ausus est redare uere eos, quos corpus m Neum appellat, quonque inter malesanos rituum deturpatores collocat S. Augustinus invenit sane in precibus Ece Iesae solidissima Fidei nostrae argumenta. D. de Vert nullam in iisdem precibus rationem symbolicam agnoscere valet.

f. XXXVIII

Confirmatio praecedentis propositionis Ecclesia eodem tempore duoi principales fines in insitutione , S usu complurium

fagrum caeremoniarum respexit. auod D. de Vert perperam inficiatur. Ussi quaeso locorum D. de Uert testit, quod Ecclesia nequi τerit sibi

simul duos fines in ordinatione suarum caeremoniarum praefigere sdu.sque rationes sundamentales , physicam unam , & naturalem , sym bolicam alteram , Sc moralem earum institutionis habere Probe c inqui cavendum est , ne tribuamas eidem caeremonia binas eausas Immed utor , ct Dee eas quae tamquam motiva parti lia sua infit 3ationis proponanta ν . Duam sellieet eausam , quae ipsi effetitiae ph sic e ,

O materiali caeremoniae eonveniat, alteram vero , quae figuratum ejusdem sensum respiciat. Illico tamen sententiam mutare, atque nobis consen tire videtur dummodo tradit o firma , constans, ae uniformis, testimo Nia ἰrrefra abii a , ae optimae nota adsint. Uerum quis non videt haec

aut ob cause suae dissidentiam, aut adsensendam propositionis asperita

133쪽

tem ab illo asserri Quid enim huc confert, quod se assensurum promitis

tat traditioni , aut tulimoniis irrefragabilibus , optima nota , dum omni momento se paratum promptumque demonstrat ad rejicienda quaeis eumque validissima testimonia , ct traditiones mirifice sibi cohaerentes Et sane quae traditio maxis constans, quam illa, quae nohis mysteria in antiquo haptizandi ritu figurata detegit 3 Quae testimonia magis valida , quam Sanctorum Patrum, & praecipue S. Cypriani , qui nos edocet aquam sacro calici infundi ob rationes symbolicas λ Hae tamen illae tradiistiones sunt, quas D. de Vert ca) respuit nihili prorsus faciens clarum , patentumque sermonem , quo S. Cyprianus se exprimit, adiungit eo n- temptui calumniam, dum Patrem hunc mysterii, de quo nec Ecclesia . nee jesus Christus unquam cogitavit, inventorem accusat. Cui co auis daciae pervenit, satis irrisorie nobis spondet se assensurum traditioni, &Sanctorum Patrum testimoniis. Non concedit itaque nobis D. de Vert b Eeclesiam duo simul motiva habuisse, alterum ut commodo ct necessitati inserviret, alterum, ut symbola mystica fidelium pietati suppeditaret Uerum anne in verba ejus jurandum contrariae que opinionis auctoribus minor se s habenda erit ξ Nulline ritus , ct caeremoniae ex flant, in quibus duo haee moti vae larissime inter se connexa exhibentur Z Sublevantur ex tr mitates casulae Sacerdotis celebrantis , dum aram thymiamate incensat, aut sacram ho

stiam , ct calicem extollit. Cujus eae remoniae licet neci ssitas in caula sit ut videlicet Presbyter subveniatur , qui ornamenti hujus . quod olim

gravissimum, maximeque incommodum erat, pondere premebatur, brachiaque impedita habebat. Quis tamen non timui aduertit id etiam ob Venerationem , honoremque fieri, quem Ministro Jesu Christi dchemus. Sicut in proceribus evenit, in quibus honorandis , sublevandisque neminimam quidem praetermittimus occasionem. Et quidem non necessitate in solam caeremoniae huic originem dare , verum suam etiam hic partem obtinere obsequium consecratori Corporis Iesu Christi debitum argumento illud est: quod servitium hoc , S solatium Diaconis , & Suh-

diaconis iisdem quasi casulis indutis minime exhibeatur. An rem amplioribus exemplis confirmare necesse est λ Quid obest, quin Ecclesia quae decoris causa praecepit, ut deformis ultarium nuditas ce) impolitique lapidis asperitas togatur , non etiam praeceperit ob aliquam causam mysticam ut ornamenta quae tegendis altaribus adhiberentur essent quam iteri posset, pretiosa , ct magnifica , ut videlicet venerationem erga Sanctissimum Iesu Christi Corpus exprimeret, cuius sedes prosecto eadem ornamenta meretur, quibus throni terrae Regum splen-

p. I. videtur condemnare magnificum aliaraum

apparat im , universaque tamquam eortinas, Avesa ad tesenda sanctorum ossa contempla ur . Tem . . a pagina xε s. usque age .praeel pueque in hae ult ma .

O) D. de veri in Epistola sua ad Iulium ania

na 348 o. scripta aperte e ncedit Eeclesiam fmul duo motiva in usu suarum caeremoniarum ha here potuisse . En verba illius Non visis , quis os vetat dicera , quod sietit Syiriatis sanctus diis mersas sensυν GahaIicos in Sevisatira Sae a re

134쪽

CIRCA fACRARUM CAEREMONIARUM USUM. ys

splendeseunt 7 Dum campanas ob utilitatem adscivit , quid vetat, ne diversum , & harmoniacum earum concentum ad declarandam suarum festivitatu in solennitatem significatione morali traducere potuerit Z Id quidem D. de Vert minime patitur, ut postea nobis constabit; verum an recte videamus . Si ad veterem legem regrediamur , & originem horum instrumentorum in tub s , quibus Moyses in annunciandis sestorum dierum sol inniis usus est, indagemus, reperiemus ternas a Deo ipso ritus hujus dictatas rationes , easque ipsi praecepto annexas . Primam, ad eon. ocandos statis precum horis ad templum Judaeos ; secundam , ad c irroborandos eos praelio ruin, ct confli diu uni tempore; tertiam, ade ei tandam festis diebus laetitiam, sicqtie augendam eorum pompam , ac solemnitatem co). Spiritus sane Domini suis in ideis infinitus, non tam arctis , ut noster Adsersarius , constringitur limitibus . Novit ille ex unica causa complures educere effectus , in uno remedio sexcentas reperire utilitates, atque unicam rem ad perficienda quam plurima providentiae suae cocnsilia ad hi here . Quod ille abunde in Veteris Testamenti historiis, sacrificiis , caeremoniis, vaticiniis, ac universa Scriptura Sacra demonstravit. Cu ithae illae significationes admirandae, & magnificae non equidem intuendae sunt ut idear SS. Expositorum, verum ut ideae ipsius Sancti

Spiritus, qui iudieio sapientissimi cujusdam hujus saeculi Praesulis diversos hos sensus prae Widit, & Ecelesiae suae inspiravit. Quae igitur disse ultas, ut agnoscamus , eandem hanc Ecclesiam a Spiritu Sancto didicisse . qua ratione cultum , Rc caeremonias instituere deberet, quae eodem tem pore & necessitati, circumstantiisque locorum, ac temporis satis sacerent, & debita obsequii Divinae majestati reddendi testimonia praestarent ut doctrina syinbolica rudium ignorantiae , ct aliorum fidelium pietati

consuleretur .

Hucusque in id incubui, ut certa collocarem principia, quibus tu hi de Ecclesiae mente circa institutionem , & usum suarum caeremoniarum judicium serre possemus . In quo ita versatus sum, ut nihil attulerim , quod non praecisis scripturae testimoniis , Ecclesiae universalis precibus , constanti, & unanimi Sanctorum Patrum doctrinae innitatur. Η .is quippe regulas sequi soleo securus me his ducibus nunquam a veri tramite aberraturum . Abunde quoque ac minutim me demonstrasse arbitror, quantum D. de Vert alios duces sequius a iusta deflexerit semita . Verum ne se quidem ad detegendos omnes systematis sui errores me satis praestitisse eonfido, si non ad accuratiorem perquisitionem complurium errorum descendero , in quos eum sutis genitas iusto plus simplici S litterati sensui ad distus abripuit, quibusque refutandis mihi hucusque nec locus nec potestas extitit.

135쪽

s. XXXIX.

Enumeratio , G confutatio complurium errorum quas D. de

Heri in suo opere passim disseminavit. Commentatio scanda toga , quam Author supra sanationem

Evangelici HIius a nativitate caeci

instituit.

Non alium lite ordinem mihi praefigam , quam paginarum primorum

duorum D. de Uert voluminum. Quod antequam praestem justoaecentor aelo indignam huius Authoris commentationem perstringenis di, quam de duobus Jesu Christi miraculis instituit altero a nativitate caeco , & altero muto surdoque quem Iesus Christus a daemonis potestate Iiberavit occasionem de duabus his naturae vires excedentibus opera tionibus sermocinandi captat, dum illi sermo est de sali va , quae in exorcismis Baptismum praecedentibus adhibetur, atque ex industria videtur hunc sibi aditum aperuisse, ut horum miraculorum vim infringeret Seitur , inquit postquam ambas narrasset historias, Seitur , paululam terra saliva conglutinata fuisse unguenti, aut eataplasmatis De-eiem, quam vereres infirmis membris applieabant. Citat hic Plutarchum, & Plinium , atque ita prosequitur: Filius itaque Dei .erosimilia ter saliva usus es tanquam medietna , qua forsitan eo tempore ad cura sindas Oealorum , aurium , ct lingua infirmitates inserviebat. Notum quippe es unum ex liquoris brius ad falsedinem deflectentis effectibus esse bu- metitare linguam, ejusque motum liberiorem reddere , salivam deniqua GIbrium ad oeulor earandos existere, O promptissimum, O maxima naturale . Ultimo peregrinam hanc margini adscribit notam: Pro bibitum fuerat Sabbato eataplasmate hoe uti . De Imperatore Vespasiaxo cireumferebatur ab eo semel hoe remedio eaeum sanatum fuisse. En duo Jesu Christi miraeula, atque inter omnia ea , quae omnipo tentiam ejus apud Iudaeos quam maxime inani se starunt, praecipua . a dimgnitate sua dejecta , & intra limites simplieis medicamenti redacta . Aunobis non gemendum , dum similem saniem e calamo Catholici Scriptoris stillare cernimus An nobis non inclamandum cum Sancto illo . quem Historia Eeclesiastica narrat , justo dolore contra haeretici cujuspian blasphemias accensum exclamasse: Bone Deus ad quae tempora reservasti ποσὶ Quid igitur Prodigium illud quod tantum stuporem Iudaeis , tantamque confusionem eorum malitiae injecit; prodigium, quod omni conatu, omni arte, frustra tamen debilitare studuerunt: iudicio D. de Vert considerari debet ut sanatio naturalis provenien S a COIbrio ad oeu-IOs eurandos, O promptis o , O maxime natarali. Hoc ipsum Prodigium comparatur, cum sabula illius caeci, quem imperator Ethnicus, infami libidine , omnique luxuria culpandus sanavisse fingitur . Rem in au . di tam , peregrinam meditationem , quae neque perditissimo cuiquam haeretico unquam in mentem veniit Quam nullus audacissimoruin , & su

pra modum etiam temerariorum criticorum vel innuere ausus suit, quae inque vix apud paucos quosdam Rabbinos extremorum temporum reperi 'tur;

136쪽

CIRCA fACRARUM C REMONIARUM USUM. ργ

tur οῦ qui gloriam Iesu Christi impugnantes, ejusque divinitatis inimi ei

invidia , incredulitateque abrepti similia effutire praesumpserunt. Qui autem fieri potuit , ut non intelligeret D. de Vert ab ipsa Oriptura satiles haste stultissimasque commentationes refutari Z Si enim rem accurate perpendamus, surdus ille, & mutus Evangelii Daemonis malitia hoc morbo laborabat. Ad sanandum igitvir illum nequaquam susscere potuit: liquor salsas proprius ad reddendum mι tum linguae . Tortorem Dae in Onem fugare necesse suit, ast quae in saliva naturalis , ct specifica virius iugandi Daemones ὶ Quod vero ad caelum illum a nativitate attinet: si lutum oculis illitum cataplasmatis vices apud Judaeos obtinuit: atque eoibrium hoc promptissimum , atque maxime naturale oculorum curandorum remedium, apud ipsos erat, cur quaeso tanta eos incessit admiratio de valetudine restituta virtute specifiea medicinae officacis, S naturalis Cur illis Opus in vulgus spargere caecum hunc aut non semper hac aegritudine assectum , aut valetudinem illius nequaquam desperatam suisse Z Cur modo parentes, modo ipsum advoca-hant, atque in eorum respons s perquirebant, si quid ad infringendam tam illustris miraculi gloriam elicere possent ρ Ouid illis metuendum , cum responsio in promtu erat, qua miraculum penitus enervarent: DILvam videiaeet eoibrium esse proreptum, efficax eurandis oeulorPm moris

bis , huiusmodi medium ab Iesu Christo adhibitum eos prςstitisse effectus , qui in suntlibus circumstantiis a quoeumque Medico praestari potuissent. Dixissent equidem haec, si vel umbram ea dicendi habuissent reorum silentium igitur firmissi ιno nobis argumento est eos omni prorsus id asserendi destitutos fuisse verisimilitudine: hae e tamen somnia indignus

D. de Vert commentarius assirmare non veretur. Commentarius vehe menter discrepans a SS. Patrum mente , qui clare in miraculum hoc ad notarunt Iesum Christum non solum nullum ad restituendum caeco visum adhibuisse collyrium , verum ea usum fuisse materia, quae ad tollendum , non reddendum oculorum lumen ex natura sua comparata videretur . Ita

S. Augustinus , ita S. Chrysostomus . Huic D. de Uert insistendum viae . Verum S S. PP. auctoritatem tanti non facit , ut si hi eorum vestigiis insistendum putet . Caeterum quid non audeat imposterum , qui in tam absones errores ultro prolabitur En aliam hallucinationem prioribus non dissimilem.

g. XL. Error D. de Vert eirea consecrationem EucharIsia,

pracsentiamque Realem. O Uis unquam crederet D. de Vert praesentiam Realem Iesu Christi in

eorum mysteriorum numerum collocare potuisse , quae rationes inplici, &physica, ct naturali explicari queunt Qua in re , ut a ceu rate procedamus , argumenta iudicandi ab ipso Auctore sumamus . Post- qua in adstruxisset eo e erationem praesentiam Realem I su Christi in hoc mysterio producere, adiungit: Namque eonsecratio hὶe sumitur ποπ

137쪽

ρ, ο pne; earemonia cte. Verum eadem significatione, qua EthnDI hoe iis ob utebantur videlieet ad signi andom certam formulam , qua c ut ait blinister la Roque Ethnicorum fueri ali utebantur ut Divinitas ab ipsis adorata Iuo simulacro praesens feret, eonsabat autem haee forma Ia eo tis quibuydam parisque verbis, qax egmaei ma ad attrahendam ,ἐmaginibusque ad id e fictis eo Uungendam numinum falsorum praesentiam

opinabantur . . . . Cum itaque consecrario eo senis intellecta , quo Ee-eIesia eam apud Et buteos tum reperit, eum primum bae voee Us es opere tar Realem , veram , c, corpoream praeseutiam , eur quaeso D. de Ro-que post factum proruntiatione formula consecrationem Bmbolis vini , ct pavis praesentiam hanc denegat une possibile Ecelesiam terminum eo uis secrationis alio sensu adhibituram fuisse , quam illo , qui tum eommunis erat apud Ethnicos si enim hujus voeis signimationem ad alium sensum detorsisset Delesia, decepti fuissent reeens eonversi Gestiles , qui termini bisjus naturali signi alioui assueti, iIlieo praesentiam Realem ct peram intulissent Cum e converso Delesia mutata nominis vii, ct Ars eatione nibit praeter merum signum agnosceret. Quam excitica Doctrina λ Consecratis Corporis yesu Christi eandem obtInet significationem , quam eonfeeratio idolarum. Delesia nos alio sensu usurpare potuis. Primi fideles erediderunt 2esuvi Gripum eo modo in Euebaristia fuisse praesentem , quo idololatriae labe adhae infecti diaziuitates idolis praesentes arbitrabantur . Si aliud quidpiam intellexisset

Delem , Ethnicor recens ad fidem eonversor deeepisset. Non commorabor in his consutandis, cum per se Catholico Lectori, cui hic meam navo operam horrorem incutiant . Nec digna sint quae Theologicis debel-Ientur ratiocinationibus ς sed quae auctoris sui obliterentur, & deleantur lacrymis . Videtur ille ipse pudore temeritatis suae ductus additiones illas , S eorrectiones adiunxisse , quibus asperitatem idearum suarum lenire conatur . Uerum anne sic errori suo satisfactum arbitratur 2 Annon potius adnotationem tam perversa in , tamque parum sibi constantem evellere , aeternaeque oblivioni tradere debuisset λ Equidem non video , quid aliud in excusationem suam proferre valeat, quam exiguam sua in

in Theologia peritiam . Et profecto facile apparet eum perquam leviter hae seientia tinctum fuisse , dum audacter asserit: in omni admiuistratione Saeramentorum affinitatem spiritualem contra bi inter eonferentem , idi reeipientem . Formam Sacramentorum mutatam fuisse ab Ecclesia ,

nec excepto quidem baptismate . Episcopum tonsura non insignitum ἐπ- eopaeem bene scii dignitati suae annexi futurum . Nulla Episcoporum unctionis ante septimum seculum reperiri vestigia r haecque verba : Accipe Spiritum Sanfrum ordinationi Diaconorum a quadringentis solum annis annexa inveniri. Disserentiam Sacrorum ordinum non aliunde quam ex di Wersis Classibus dypti eorum , seu tabularum Ecclesiasti earum deduci. Solemnem Abbatum henedictionem decoro solum inniti, neque discrepare a benedictione , quae in Claustris Lectori mensae , ct in matutin s Cantori Lectionum conceditur. Et haec est praestans illa D. de Vert Theolostia . Fx qua haud difficulter nobis constat, eum minus, quam mediocrem huic scientiae navata operam . Sin hic Theologie , deffectus

Diuitiaco by Cooste

138쪽

aliqua exeusatio est ; distiteor D. de veri ex hoe capite facile excusari posse.

. XLI.

Error D. de Vert circa modulaIAnem vocis

in precibur, G Conone adis P.

NEqueo silentio praeterire ea, quae D. de Vere eam prolixe disseri t ,

de tenore vocis quo Nise ac praesertim privata olim celebrabatur quaque ratione eam hodie celebrari deceret, apparet sane luculenter . sibi displicere quod Canon sub inissa voce recitetur , ct cupere videtur ut ali et rubricae immutentur, aut imposterum negligantur. Veretur quidem id apertis declarare verhis , ambagibus tamen , S subtili circuo tumentem suam non obscure explicat. operam luderem, si sermocinationes suas afferrem . Excerpendum mihi foret, quod ille in centum & amplius paginis sat inutiliter de re hac disceptat; quod si facere eupe

rem, nullum prope modum nostra haec refutatio habitura esset. Susti-eiat mihi inde occasionem eapere adnotandi quaepiam circa rem , que in usu quotidiano versatur quaeque omnium Sacerdotum altari ministrantium utilitati inserviat. Quod quidem eo magis necessarium existimo a quo certius mihi constat , nonnullos hodierno die existere , qui propria auctoritate praescriptae a rubricis normae vim derogent. Sunt S aliqui inter hos tantae temeritatis, ut se in reformatorcs ri uum erigere, &neglecto Concilii Tridentini anathemate usum submissa voce Canonem

recitandi tanquam primis saeculis contrarium condemnare non vere an tur , atque sub praetextu veteri Ecclesiae se conformandi novis suis commentis hodiernam EccIesiae unitatem conturbare audeant. Abs re hie esse arbitror disquirere an Canon olim alta voce recita tus fuerit, quo tempore hic ritus desierit, quaque ratione consuetudo contraria apud nos invaluerit. Neque ad examen revoco omnes illa Sinductiones, ct consecutiones, quas D. de Uert ex suis probationibus

elicere contendit. Ut antiqua consuetudo hodiernae praeseratur: licet enim verae essent allatae rationes , id unice probarent, quod Pastoribus Eeelesiae causae adesse possent mutandarum rubricarum , novaeque prae

seribendae methodi non vero quod privatis quibuscumque Presbyteris , Procerum Cappellanis, aut Montalium confessariis fas sit auctoritate propria ordinem in Romana, caeterisque ejus communionis, Ecclesiis consti tutum pervertere . inam enim in his ritibus de se indisserentibus nor mam , sequi debemus quam quae ab ipsa Ecclesia prescribitur ὶ Ecclesia au tem nullam prosecho aliam in libris auctoritate Episcoporuin confir malis, & sub eorum conspectu, praesidio aut nomine in lucem editis nos edocet de rubricis, ritibusque in celebratione Sacrarum caeremo niarum Observandis . Ast quid hae rubricae , quid hi libri edisserunt Z Non audet quidem D. de Vert eorum dicta in fietari , verum ruperet ut verba secreto, vel submissa voee diverso sensu intelligeremus , neque arbitre

mur ea idem significare, quod verba seereto, Dbmissa τοee natur*li N a sensu

139쪽

sensu exprimunt. Imo nos quasi persuadere contenderet orationem submissa Coee , ct secreto recitare idem esse , ac eam elata voce , atque ad distinctum omnium intellectum proserre , nisi impossibilitate rei se praepeditum cerneret, ac evidentissime ex privatae Missae rubricis constaret aliquas elata aliquas preces submissa voce recitandas esse . Itaque ape

tissimus rubricae sensus eum huic opinioni insistere prohibuit. Quid igitur

dicendum D. serendine rubricae, quod es a primorum taculorum usu recesserint Verum enim vero si rubricae hodierno die rituum nostrorum norma non sunt , neque voluntatem Ecclesiae nohis declarant quos duces, quas leges , quae principia uniformitatis in celebratione sacroruin mysteriorum sequemur λ Si vero rubricarum auctoritas hae in re destruitur , cuius ponderis caeteri ab illis praescripti ritus erunt , qui non alteri superstruuntur iundamento quam obsequio, quod auctoritati, a quae manarunt , debemus 3 At vero nullo consilio sed casu quodam hie ritus in Ecclesiam inve- Rus est Esto : sed cum eum postea Ecclesia adoptaverit ac suis legibus confirmaverit, anne minori veneratione suscipiendus erit Z Sed nequaquam casus sortuitus eum introduxit. Concilium quippe Tridentinum nos certos reddit piam matrem Ecclesam sapientissima providentia ad maiestatem tanti sacrificii commendandam instituisse, ut quaedam jubmissa voee, alia vero elatiore in Missa pronuntiarentur. Neque objiciat D. de Vert verbis his Iabinissa voce Concilium intelligere, orationes ii Ias cantari non debere . Concilium namque loquitur iuxta morem in privatis Missis illa aetate receptum , etenim etiam tunc Canon submississima recitabatur voce . Atque hic ille mos fuerat, quem haeretici damnabant, quemque cum reformatoribus hodiernis a consuetudine primiti Vae Ecclesiae alienum clamitabant. Nec tamen Concilium frivolis his rationibus permoveri potuit, quin imo anathema contra illos statuit, qui ritum hune damnandum esse dixerint. Quis jam nune dubitet ruhricam tanto robore sultam , sanctam inviola hilemque esse debere . Sancta equidem , inviolabilisque ea nobis esse debet, neque nobis amplius concessum de SS. Conciliorum Canonibus judicium ferre , eorumque justitiam , & aequitatem disquirere; nihil nos magis decet, qua in nos eorum decretis obsequiosa illa simplicitate submittere, quae tam raro invenitur apud illos , qui vana inflati scientia, ct aeruginosa vetustatis inquisitione superbientes omnem in fallaei saepe antiquitatis cognitione collocant gloriam. Quispiam igitur, oui argutis suis ratiocinationibus se ab Ecclesiae decretis eximere , ac eius decisiones subtili argumentatione declinare studet, sciat, quacumque demum scientia polleat, se charitate destitui, quae aedificat, & spiritu submissionis carere, qui nos edocet in minimis etiam Ecclesiae decreta venerabundo obsequio suscipienda , eique doctrinam nostram , ex eaque natas dubitationes , ac dissi euitates humili sacrificio offerendas esse . Uerum si de ritu , qui in quaestione est , prolixius disserere vellem , multo solidiora mihi suppeterent argumenta ad hodiernam Ecclesiae con-

140쪽

CIRCA fACRARUM CAEREMONIARUM USUM . tox

suetudinem defendendam , quam quae a reformatoribus asseruntvr ad ilis Iam condemnandam ὶ Nam licet D. de Vert concederem olim totum C a. nonem alta voce recitatum fuisse, annon ipse agnoscit tum Ethnicos , ct Catechumenos celebrationi mysteriorum non interfuisse , eosque ante orationem Secretam extra Ecclesiam mist os discedere de huisse ὶ Quae quidem oratio confitente ipso D. de Vert ita appellata suerat, quia ab ea celebratio nostrorum mysteriorum , quae infidelibus Seereta tenebantur, inchoabat. His vero extra templum dimissis confidenter, atque alta voce omnes sacrae preces dicebantur, cum certi essent neminem praetervere fideles in Conventu ad ksse. Ast, quum procedente tempore, non

eadem diligentis Catechumeni, Haeretici, Judaei , atque Ethnici, ab Ecclesia removeri potuerint, ct aucta fidelium , Locorum Sanctorum multitudo eantelas has quasi impossibiles reddiderit, sicque in ass stentis populi frequentia non raro prophani latere potuerint, inde opinor, conis siletudo orta est preces submissa voce recitandi ne videlicet mystc. rium omnibus indiscriminatim pateret, quorum praesentia evitari nequierat . Sed indubitatum , ct inconcussumne est, omnes preces, quae Missam nostram hodie conficiunt, olim alta voce pronuntiatas fuisse λ Nullaene extant, quae ipsa in origine secreto recitabantu ν λ Ultimum hoc

admittere uidetur D. de Uert de orationibus , quas ille consuetudine , S privata Sacerdotum devotione introductas contendit eas nimirum, quae in ascensu altaris dicebantur i Aufer a nobis Oc. oramus te Domnne cte. aut ante Evangelium : munda eor meum Oe. aut ad finem Nissae Plaeeat tibi Sontita Trinitas cte. Hae orationes , cum necdum Iege confirmatae suerint, sed a devotione Sacerdotum pependerint, su- missa solum recitabantur voce , ne privatae pietatis preces cum publici Slege, ct consuetudine corroboratis Ecclesiae orationibus confunderentur. His positis, certum evidensque est morem, quo preces hae perpetuo submissa voce fundebantur , nunc nequaquam innovari, mutarique

oportere.

Ast inter alias antiquioris adhue institutionis preces, an non fuerunt S aliquae , quae decreto Ecclesiae submississima , & in intelligibili voce reeitarentur vel maxime et neque fas erat D. de Uert eas ignorare .

Non enim eum latere debuit Canon i9.Concilii OG Laodicensis anno 36o. congregati, quo Sacerdotibus praescribitur post poenitentium dimissionem tres orationes recitare. Primam in silentio, secundam ct tertiam elata vocer nec vetus Constitutionum Apostolicarum auctor, qui de oratione ante praefationem submissa voce recitata mentionem facit et nec antiquae Graecorum Liturgiae , & praeeipue Liturgia S. Chrysostomi L. p. αγε. in qua 'rrces habentur , quae peremptoriam contra ipsum serunt sententiam MNrigna enim appellantur quod submisissima voce, ac secreto recitandae sint. Accedit, quod innuente eadem Liturgia, dum Sacerdos certas preces landit, Diaconus elata voce , aut cantores alias conci-

aliam id ei prima per sientium , seonda ve .

SEARCH

MENU NAVIGATION