De vero Ecclesiae sensu circa sacrarum caeremoniarum usum, Reverendissimi Episcopi Suessionensis opusculum, cui accessit dissertatio Josephi Aloysii Assemani de Sacris Ritibus ..

발행: 1757년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

rorem , quem contra caeremonias nostras conceperunt. Caeremoniasque

ah Eeelesia insti tutas , ab Helerodoxis condemnatas symbolicis , S mysti eis rationibus defendere vel Ie , idem esse ac Ecclesiae causam enervare ,& debiliorem reddere. Incassum quispiam D. de Vert partes tuendas susciperet, adnotan indo eum quandoque limites principiorum suorum ad ampliorem solum caeremoniarum partem extendisse , quodque tantummodo contenderi e frequentiores es. illas caeremonias , quae suam ad causas physicas , Rlitterales originem revocant, quam quae a mysticis rationibus pendent. Non equidem inficior eum haud raro ita sermocinari. Uerum nee minus certum est eum saepissime principium suum : ad omnes prope eaeremonias produeere . si e dum de verborum cum actionibus , quas limplicium gestuum nomine indigi tat, similitudine agit, ita loquitur: Hae quas una P 4 . eausa omnium Eceisia rituum : Quod si ita est , vix : ulla igitur exisset eaeremonia , de qua affrmari queat, eam ob Irmbolicas ct Ostieas rationes institutam Disse . Miram profecto consequentiam l Cuius falsitas omnium facile incurret oculos, qui praejudiciis in favorem D. de Uere eoneeptis necdum excaecati sunt. Et dein quid adjumenti in causam suam derivat, si quandoque innuat se de maxima solammodo eaeremoniarum parte disserere; dum aliis in locis: omnes prorsus eaeremonios nominat, ct absque discrimine determinat: in institutione rituum nullam masterio. ram habitam fuisse rationem Z Quid aliud ex sermocinatione ista evincto tur quam pavor & metus hominis, qui conscientia novitatum & paradoxorum ductus asserta sua lenire eupit; qui formidat sanam piorum in se mentem concitare, multorumque in se suscitare querelas; si nempe aperta fronte , & quasi certamini paratus sententiam suam obtrudere conetur; qui ut censuram prudentem declinet, sat superque sibi su D ficere autumat, si principia sua serpendo , ct oblique insinuet In- dubia seientia mihi notum est eum haec timuisse ; S praesertim crisim Praesulis in hae materia Iudicis expertissimi. Sermo mihi est de satis iuncto Meldensum Episcopo . Mihi compertum est quod D. de Uert familiares suos minime celavit se vivente dignissimo hoe Praesule operis sui primum Tomum, quamquam longo jam tempore ante eius mortem abso-Iutu in . in publicam lucem edere nequaquam ausum fuisse. Et profecto praestiterat se D. Bosuetius metuendum omnibus illis adversarium , qui temeritati se suae ut D. de Uert totos committebant; audacibusque suisi deis effraenes hahenas laxabant. De bellati D. Simonii exemplum terro rem non potuit non incutere homini, qui caeremonias Ecclesiae pari methodo explicare auderet, qua D. Simonius in explananda Scriptura usus

est: id est, qui euncta mysteria & prodigia eliminando omnia ad ideas smplieissimas quam maxime naturales simulque humili mas ac turpissimas

reducere praesumeret.

Quidquid si, si D. de Uert restringendo systema suum ad maximam caeremoniarum partem , animo praefixisset suo aliquas earum exciperθ et id certo praestitisset in iis, quarum sensus symbolicus a primis Christianae Erae soculis ab Ecclesia receptus fuerat: ut sunt ritus in haptiis

smate observati; vellis alba Neophytis tributa; unctiones illis adhibitae ἔ

62쪽

tae: signum Crueis Donti eorum impressum; sal ex saliva in Exorcismorum sacris introducta et caeremoniae sane omnes, quas antiquissima reis troactarum aetatum traditio nunquam aliter quam mystica &symboli ea ratione intellexit. Hae tamen ipsissimae illae sunt eaeremoniae , quas D. de Vert omni sensu mystico a Sanctis Patribus illis tributo spoliavit. Detur. havit illas e possessione dignitatis mysticae; & exhi hendo originem illarum sub idearum humillimarum & indecentissimarum specie institutionem earum nescio quibus causis a commodo, utilitate , ct consuetudine petitis tribuit. Dumque de explicatione mystica, quam Tertullianus , unctioni baptismatis indit, mentionem facere cogeretur , incurius hujus auctoritatis quasi cavillando respondit: illias seculi genium Ita Dis se constiturum, ut omnia allegoriis eoncederet. Quasi vero explicatio. nes mysticae inter ideas a genio seculi , ct phantasia dependentes con-

numerarentur lNon fuerat sorsitan illi praevidendum omnes tasdem mecum ex di. His suis illaturos sequelas videlicet eum nullas prorsus a principiis suis excepi se caeremonias; quia nec illas a paradoxis suis opinionibus liberavit , quae ab omni antiquitate inter symbolicas relatae fuerunt: si has consecutiones ex assertis suis deductum iri metuisset: nonne iacillime eis obviam ire potuisset si absque verborum circuitu palam S aperte professus esset plures esse caeremonias, quae institutionem suam ad causas mγsticas reserunt Hoe illud est quod D. de Uert nusquam declarat: Et hie tamen ve rus est Ecclesiae sensus; genuinaque mens: hoe quoque punctum illud est c quidquid ille contra asserat de quo internos & Calvinistas controvertitur , uti in decursu eompertum set. Cumque in dubium revo care praesumpserit an aliquae ob rationes mysti eas fuerint institutae eae remoniae , id ipsum est quod in exordio disputationum mearum stabilire constitui. Ita enim postea facili Iabore demonstrabo quam longe a verita te aberraverit, quam perperam ae sine ullo delectu tot exempla conges rit, quam manifesta tuarum conjecturarum si vanitas, quam certa sua rum animadversionum salsitas quae cum ab Historia mendaces arguun tur, tum ipsae sibi repugnant. Ne tamen hane scribendi confusam nor mam imiter , in quam , in oppugnando a me opere omni quasi passu ORfenditur ἔ ubi admonitionum omnis generis ridicula eonglomeratio; ubi textus Commentario , R notis augetur ; ubi nescio quae additiones am plificantur eorrectionibus; totum denique opus informi Supplementorum mole ἔ ae ne aliquid desit, Erratorum indiee in immensum quasi extenditur: Ne, inquam, in simile chaos incidam , en instituti mei typum accipe.

f. IV.

Totius Operii dpui

Exordiar opus ab antiquissima Caeremoniarum institutione, unde patebit eam rationibus moralibus ae mysticis innixam esse. Elucebit ulterius primos apud humanum genus introductos ritus nequaquam propria

63쪽

principio habuisse puram necessitatem, de eorumque; verum rationes uniee mysticas & symbolicas ; cujus invictissima argumenta Seriptura abunde suppeditabit. Hoe sibi Ecclesia in institutione caeremoniarum suarum procul dubio proposuit. Iesus Christus , S Apostoli ipsi Ecclesar exempla certissima reliquere quae ad imitandum sibi proponeret. Cuncta sibi in v ieem suciseedentia saecula in ritibus acceptis a Patribus doctrinam hanc conservarunt: & in instituendis novis prae oculis habuerunt. Nec metuo arguis menta a me in confirmationem rei hujus adducenda ulla dubitatione la horatura , aut irrefragabili evidentia caritura. Quinimo in testimoniuin adducam causae meae latetendae ipsissimas caeremonias , quarum originem D. de Vert juxta sua principia explicare studuit; clareque detegam in quas exorbitantes ambages falsa sua documenta eum abripuerint.

Atque ut solidius adhuc demonstrem Ecelesiae mentem diversissimam ab ea esse, quam D. de Vert ei assingit, amplissimus mihi probandi su pererit campus , ideas quas Ecclesiam in suis consti tuendis eaeremoniis habuisse dictitat a veritate esse alienissimas : illumque minime intellexisse vim momenti illius , de quo nos inter S Novatores disceptatur. Non

equidem nos inter & illos controvertitur an videlicet necessitatis , comis modi, aut simplicis consuetudinis gratia Ceret Altaribus imponantur; aut ornamenta statis formis , ritibusque adhibeantur . In eo solum lis tota vertitur an Ecclesia potuerit S debuerit has ob significationes symboli eas ct mysticas ritus vel instituere , vel retinere . Insistam ulterius examini a me inchoato , circa Ecclesiae mentem ;ae adnotabo non paucas esse caeremonias , quae necessitate , commodo ,

decoro, aut consuetudine suadente introductae . cessantibus etiam his rationibus ab Ecclesia retentae fuerunt; non quidem ut Dominus de Uere opinatur, crassa , si ita loqui fas, Minerva, inveteratoque usu, qui omnia fortuito ac incogitate determinat; verum manifeste ob unicam

Nysteriorum rationem . iNullus tamen sum qui negem non esse S alias caeremonias, quarume ausa a necessitate physica & naturali desumpta constanter perdurat. Verum ipsae sunt in quibus Ecclesiae Mens Ionhe clarius adhue, subliis mi usque manifestatur in Deprehendetur non esse privatos, ut D. de Verte gutit, absque auctoritate: Collegiumque Mysticorum , qui iis explicationes addiderunt mysticas ς verum universam Ecclesam eas tanquam

Symbola allegorica Fidelibus considerandas proposuisse: mysticasque

has significationes consecrasse. Quamquam veritatum harum disquisitio nos ad speciale examen innumerorum locorum deducat ἔ in quibus D. de Vert manifeste a veritatis tramite aberravit; cum tamen quam plurima alia snt, quae refelli mereantur, non intermittemus id ibidem in recensitis supra assertis praestare. Constabitque facile cuilibet qua aestimatione amplecti debeat animadversiones & ideas hominis, qui ineptissime insipiens vix unquam in recti permanet semita .

64쪽

CIRCA fACRARUM CAEREMONIARUM USUM. 13

Recti ordinis ratio mihi necessitatem imposuit, ut instituti mei

rationes singillatim explanarem; ratiocinationisque meae paulisper interrumperem seriem . Juvat nunc orationis meae filum resumere, ut solida ratione diluam quidquid D. de Vert maxime firmum , maximeque speeiosum in systematis sui patrocinium adferre valet. Id omne ad tria reducitur capita. Primor Ad simplicitatis naturalis amorem, qui omnium doctorum genio conformis est. Secundo: Ad verisimilitudinem suarum conjecturarum , quae ut sibi videtur sola expositione auditorum animas percellunt, S universorum consensum extorquent. Tertio r Ad aut horitatem omnium illorum Ritualium, Missa lium , Sacramentario. rum , quae plurimum jam congesta in P. Marcen e collectione reperit: S in quibus sensum S mentem Ecclesiae deprehendisse se arbitratur. Consutabo , subvertamque tria haec sulcra , paucis quidem verbis , sed inconcussis simul argumentis. Atque ut scopum attingam meum, e ploratum faciam primo , quantum genius & amor simplicitatis naturalis decipiat. Secundo: quam fallaces sint D. de Uert conjecturae . Teristio: Quantum inniti liceat horum Missa lium , maxima ex parte reeentiorum authoritati; unde D. de Vert sua compilavit testimonia .

Nune mihi nihil amplius superest quam ut adnotem me solo Religi nis ainore impulsum opus hoc suscepisse : quod lubenti animo iudicio illorum subiicio , quos Deus populo suo Praesedios constituit, quorumque interest sanam doctrinam a perversa minusque causa secernere.

s. U. remonia cunctae ex prima sua insitutione sunt Θωbolicae.

Argumentum ductum a lege naIurali. Exordium sumam a principio certo evidentique, institutionem vide.

licet omnium omnino caeremoniarum unice deberi moralibus S mysticis causis , eosque qui Rituum auctores extitere pro objecto symbola solummodo , S causas habuisse a Begoricas. Haec origo est sere omnium caeremoniarum , ct praecipue antiquissi inarum , & Iatissime patentium , imo vero ali usiones , figurae, S sensus symbolici anima cultus Religiosi fuere, quem quaeque natio omni in provincia, omnique tempore diissu's reddebat. Unde invicte concluditur explicationes morales, mystieas , ct symbolicas ad primariam caeremoniarum institutionem, pertinere iisque quodam modo esse euentiales. Vix Mundus e nihilo eductus est, cum inter primos orbis Colonos cultum Religiosum stabilitum cerno e cultus quidem est simplex, paucae caeremoniae sunt, quae ut expresse innuit S. Augustinus , a Deo inspiratae sunt, ut essent significativae, ct nobis repraesentarent res aptas ad no- ε -Ep.

solum ntilla indigentia facit, sed nostra maxima utilitate . Significatio Saeri seiri Ab quo autem sunt talia omnia saeri Ia , quarumdam rerum similitudiis i G M anes cte. Cerno Cainum & Ahelem Deo saerificia offerentes, alterum fructus, alterum animantia; verum haee sacrificia cordis des gnata sunt D actiois

65쪽

.g. eontraravissum l. I.

DE VERO ECCLESIAE sENs U

actionibus externis , ct consequenter caeremoniis symbolicis . Adsuit hie delectus , adsuit apparatus . Cernuntur altaria , ignes , ct victimae, quae jugulantur , ct quarum pinguedo offertur. Ita quippe omnis traditio explicat quae Scriptura de duorum sacri scio affert ca), ubi quaeso hoc in cultu invenies causas necessitatis S commodi Ubi gesticulationes a verbis desumptas ὶ Necesse prosecto est recurrere ad rationes symboli. eas eorum, qui signis his exterioribus internum animi & cordis saer ficium exprimere cupierunt. Quis enim inficiabitur , nisi hanc adstru mus causam , actiones illas non solum inutiles; verum stultas & male sanas fuisse Z Quid enim rectae menti magis contrarium quam se necessaviri is vitae commodis sine ulla utilitate privare 7 Deus utique ait iterum

S. Augustinus non frustra , quibus non indiget sibi juberet terri , nisi aliquid in eis ostenderet quod nobis c, nosset prodesse ct talibus signis

pringarari oporteret. Quo magis mundus a prima illa simplicitate recessit , eo persectior etiam cultus redditus est Numini, caeremoniarumque multiplicata religio . Non immorabor praecepto illi, quo Deus Noemo esum carnium , sanguinisque animalium vetuit, praecepto, inquam, illi mystico , quod , teste S. Io: Chrysostomo , eo collimavit, ut homines edoceret, eorumque animis inculcaret legem humanum sanguinem effundi prohibentem . Nec me movebit, si sorsitan D. de Uert cui S S. Patrum auctoritas non multum cordi est, in contrarium clamitet Deum id non mystici sensus causa , verum sanitatis tuendae gratia praecepisse. Progrediar potius ad Abrahami religiosum summo Numini exhibitum cultum . Nihil eo ad subruendum, conquassandumque D. de Vert systema aptius , nihil validius praesertim si ex ipso Sacro Codice proferatur totius sacrificii a Deo ipso praescriptus & ordo , ct ritus . Is autem hic est . Aecipit Abrahamus

victimas ad immolandum destinatas non quidem sortitione fortuita , verum electione a Supremo Legislatore indicata. Nihil hie ad Abrahami ar bitrium , numerus , aetas , qualitas, omnia prorsus ab alio determinatas, omnia ad Creatoris regulam exacta . Pars hornm in duas dissecta parier, pars integra relicta , alia separata , alia conjuncta , omnia denique cella serie disposta sunt. Accedit eo Numinis ipsius praesentia, Nuin in s sanctificatio. Miscet se scintillans flamma pio Patriarchae saeriseio &iteratis ambagibus mystico circuitu discerpta holocaustorum membra

Iambit ch). Quid sibi singulares hi volunt ritus ξ Quid auxilii hic D.

de Uert a suis praestolabitur principiis Z Estne quidpiam quod non sym-holicam , quod non mysticam praeseserat maiestatem inorum omnium

significationem exponere , cum mei muneris minime credam, ad Comentaria Lectores remitto id solum adnotans: Deum sub flammae se inistillantis figura, quae victimarum divisas partes lambens tansierat, caeremonias in foederibus adhibitas observasse . Quae tum demum sacra , inviolataque putabantur, cum ea contrahentes inter discerpta immo

66쪽

CIRCA SACRARUM CEREMONIARUM USUM .

latarum victimarum membra certis caeremoniis, certisque ritibus iterum iterumque transitarent, Non parum haec adnotatio conseret ad illustrandam obseuritate Iaborantem Ieremiae a IIoquutionem , qui sce-dus inter Deum , ct populum Israel ictum similibus prorsus caeremoniis indieat dicens : Non Ohservaverunt verba foederis in praesentia mea . . . . vitulum, quem eoneiderunt in duas partes , transierunt inter diis Oisiones uaga Quanta Nobis de in his consimilia exempla suppeditat Iaeobus 2 Deo oblaturus saeri seium lapidem oleo superinfuso consecrat benedicturus filiis manus in decussim ducit, sinistramque super primogeniti dextram super minoris natu caput imponit; preces effusurus Deo iam morti proximus non in eo quo naturas iter decumbebat si tu id praestat, sed motu homini jam mori hundo longe incomodissimo ad lecti caput convertitue quippe qui norat debere adoratores juxta statas caeremonias ad certamquamdam caeli plagam respicere. En ritus, en caeremonias, quas ipse Sacer Codex indubitataque traditio mysticas asserit, quaeque si alia mente intelligerentur, insanae potius quam same adparerent.

. VI.Ejusdem argumenti eontinuatio . Refutantur D. de Verteirea Iacobifacrificium conjecturae .

V Eritates a me allatae tam firmae, tamque evidentes mihi videntur, ut metuam, ne quis miretur me iis longiori, quam par est, tempore inhaerere. Eo ne, dicet aliquis , D. de Uert. prelabi potuit temeritatis, ut res meridiana luce clariores in controversiam vocet Id quidem licet vix concipi queat, tamen factum est, ac facile constabit, si quispiam illius disquisitionem de Sacrificio olei, quod Jacobus saxo in deserto superinfudit, per voluere voluerit. Ignotum ne D. de Uert esse potuit omni omnino tempore libationes sacrificiis admixtas resque prope cunctas di Wino Numini devovendas oleo , pretiosisque liquoribus perun- Et assuisse An illum latere potuit, consuetudinem hanc, ut testantur

Apuleius, ca) Siculus Flaccus, cb Arnobius, ce ipsis gentilibus usurispatam fuisse Z Verum jacta est alea. Fixum est a D. de Ue et systema .eollocata principia, quo universa sunt revocanda : Cum saxum hoes dicit ille J tu titulum ct monumentum vi uis , quam habuerat inserviare debebat, neeesse erat illud certo sit no distinguere ut in paternam rediens domum Iaeob deuuo invenire posset. Quapropter prudenti consilio oleo saxum illud inunxit huiusmodi illa simplicitas. de qua sibi tam mirifice gloriatur. Frustra nos Augustiniis c d) edocet: actionem hane 2 D a eobi

67쪽

a se .

testatur , baxe esse a Lilouem Hurativam proniam ad exprimendam pietatem eor dis: Frustra alius quispiam cb qui Cyprianus credebatur , de- Monstrat : Oleum ata eo viserationibus lapidum adhibitam, signi asse τοIuptatem O dulcedinem spiritualem , qua in partieipatione Sa ntio. rum Musteriornm perfundimur . Ast idio ma hoc mysticum D. de Uert stomaehu in movet, minimeque arridet. Nihil ille hic cernit , praeterquam simplicem hominis providentiam, prudentemque naturalis curiositatis sagacitatem . Jacobus suo in reditu lapidem illum revisere opta hat, ideoque oleo inunxit, ne eum caeteris lapidibus confunderetur. Ecce ecce tibi iuxta D. de Vert integrum Mysterium . Sed quaero , satisne sirae eu-xiositati consuluerit Iacol, ita ut post viginti annorum spatium posset laispidem illum a caeteris distinguere nonne solis calor brevissime liquorem exsecaturus erat, atque omnia deleturus vestigia. nonne sors illumis errorem inducere poterat, easusque sortuitus in deserto saxis innumerabili hus reserto alium eiusdem coloris lapidem obiicere ὶ An non caracteres , aut figurae hieroglyphicae huic saxo insculptae magis sartae , incorruptaeque permansissent λ Nihil horum prosicto homini in mentem venit omnia audenti, parumque accuratiori , indagini assueto . Idem prorsus ei de origine impositionis manuum judicium. Hujusmodi ex remonia semper visa est Sanctis Patribus instituta ad designandam auctoritatem ac potestatem imponentis manus in illum cui imponuntur, S ad communicandam per huiusmodi impositionem manuum potentiam, cuius manus ipsae sunt symbola . Uerum glaucomate obisseati D. de Uert oculi nihil hie mysteriorum penetrarunt. SancIi Patres L illo dicente Jvehementer allegoriis delectabantur : Hic vero tantum ab iis abhorret , ut ab illa etiam impositione manuum , quam Iacobus Iosephi liberis impertitus est, significationem symbolicam eliminet nihil illum eommovente scriptura , quae mysterium hoc in exempto elarissime indieat. Nihi Itamen hie mysticum vidit D. de Vert: sed merum hominis gestum , quia sum designaturus eum manibus indigitat, ut distinguntur a caeteris nullusque errori locus esse possit. Tam perversae videlicet D. de Vert seneideae . Quo systematis sui enthusia snus cum non abducet, cum audeat nobis pro te vas, vanissimasque chymaeras pro solidissimis ideis obtrudere

. VII.

Argumentum ad confrmandam rei huius veritatem ex. lege A faica deductum . A Lege naturali ad scriptam pra dum faciamus. Eandem ntemsque

reperiemus suisse mentem hic enim sexcentae occurrent caeremo inmae , non sortuito dictatae; aut rudi, ignorantique eonsuetudine cibisse

68쪽

CIRCA fACRARUM CHREMONIARUM USUM. 19

servatae: verum cunctae ad fines mysticos, instruendumque per Uin-hola populum directae , quibus recensendis insistere non vacat. Omniis hus constat quanto apparatu . caeremoniisque in eo medendo Agno Pas.chali opus fuerit: quam religiosa in Sabbathi celebratione, in naeomeis ni is, ct festo Tabernaculi , plurimorum rituum observatio; verum nee minus omnibus notum est nihil horum statutum suisse quod non Iudaeis in symbolum inserviret, & significatione mystica exprimeret aut proindigia a Deo in salutem huius populi patrata , aut spem de adventu Musis ae ; aut regulam virtutum moralium , que illis ad sanctificationem cordium, proposita erat. Quod nisi concederemus, quam, quaeso, utilitatem tribuere possemus tot arduis legibus ς totque ad speciem super- suis caeremoniis , a Deo ipso tam adcurate, tam religiose , tam singillatim traditis Cur tanto labore opus erat ad conficiendam lustralem illam aquam, quae ad immunda purificanda destinabatur Quid necesse illi immiseere cineres , ct quidem vaccae rusae , non alterius coloris in qua nulla esset macula; quae aetatis esset integrae; nec unquam jugum tulisset ξ Cur animal hoc tanta solicitudine , tamque solerti industria conquisitum, nis in totius populi conspectu immolari poterat ξ Cur ad summum Sacerdotem pertinebat effusae victimae cruore digitos tingere septemque; nec pluribus , pauetoribusque vicibus contra Tabernae uinii portam aspersionem peragere Quid in rogum comburendae victimae erectum hyssopum , Lignum cedri, Lanamque purpura tinctam immittere nec eratὶ Quid commodi ex cineribus illis extra Tabernae lum &casti a conservatis: S ad Iustrandum aqua pura commixtis expe

ctandum erat Z b

Quis harum caeremoniarum causas a necessitate, commodo, aut

utilitate naturali de dueere queat 3 Quae verba actionibus his; qui gestus verbis ansam praebuere 7 Confitendum sane est quocumque demum quis odio erga causis my stieas , aut amore erga simplicem naturam, in qua sibi D. de Uert tam mirifice placet, seratur; confitendum, in quam, significationem mysticam animam omnium esse harum caeremo niarum : neque illas ullo alio fine institutas suisse. Aliter iurene poterant Hebraei sine ulla utilitate tantoque ineommodo tot gravissimis legibus teneri Audacter loquamur: quae stultitia tam spurcam , lutulentamque praeparari aquam ad mundandos eos, qui purificatione eg bant Z Quae injustitia tanta severitate a Deo clinctas has minutias praescribi, tum gravibus minis sanciri , errores in earum administratione

eommissos licet exiguos rigidissimis poenis vindicari , si nullum in iis tegitur mysterium , si nulIa symboli ea in eluditur ratio λConstituit Deus innem thuribulo imponendum ex Altari ΙIolocausto ruin

v. Collo. cap. g.

69쪽

Levit. 6. tavit. Ioa

storum sum I debere . Exclamaret hla continuo D. de Vere, aut alter sententiae suae assecla r id ob commodum contigui utriusque situs praeceptum fuisse , naturalique rationi consormius videri, non aliunde aliquid laboriose conquirere , cum in proximo haberi potest. Ast si hae eeommodi se Ium , utilitatisque causa a Deo edicta sunt , merebanturne violatores tam tremendis suppliciis castigari Aaronis Summi Sacerdotis filii nihil aliud peccarunt , quam quod neglecto altaris holocausto rum igne profanos carbones thuribulis suis ingesserint. Et tamen quam horrida iis poena constituta est Flammis videlicet vindicibus exusti peris turbatam caeremoniarum Religionem luerunt, divinaeque in rituum praeo varicatores indignationis exemplum dedere sun estissimum . Iussi Sacerdotes fuerant hinis per diem vicibus, idque statis fixi iaque horis ligna supra ultare holocaustorum collocare. Videor in mihi D. de Vert mussitantem audire: nullum hὶc prorsus mysterium, nihilque naturae magis congruum esse, quam ligna flammis ad nutriendum conservandumque ignem adiicere , qui semel extinctus majori longe Iahore, incommodoque resuscitari debuisset , nee nisi post diuturniorem moram ad consumandas victimas satis virium acquisivisset. Ita videlicet ratiocinaretur ille, qui D. de Vert praeclaris vestigiis insistens , coniecturas suas salsis confirmat principiis , atque cum illo pro certo habete

Stia in institutione nulla in eaeremoniis quaesita fuisse masteria a verum

istudne est, quo Numinis collimavit mens Quae , precor, necessitas, ut ob simplices utilitatis , commodique causas Deus ipse edoceat norinmam , tempus, horam ponendi ligna flammis , minimeque licere tradat eae teris diei noctisque temporibus. Merebaturne res haec, ut tam saepe Deus mortem minitaretur iis, qui in ritibus vel paululum peccarent , aut qui non metuentes ignem resuscitandi incommodum , eum extingui permisissent Ullane lege opus fuerat, ut quispiam sciat lacum adiectis quandoque lignis nutriendum esse, ut numquam non praesto sit, nee alimenti desectu extinguatur. Fatendum igitur est mysteria figuris

his symbolicis involuta suisse , atque hine γ) facili negotio intelligo

Sanctorum Ecclesiae Patrum dicta, qui per ignem hunc charitatem , symboliee repraesentari asserunt cujus vigor, calorque nunquam intepescere , cuius flammulae nullo unquam tempore in fidelium cordibus extingui deberent. Haec explicatio licet mystica multo facilius animo concipitur, quam rusticae crassaeque ideae illorum, qui ratiocinationes suas D. de Vert principiis in aedificant. Ouinimo necessaria est ad explicanda symbola , quae Deus ipse non absque causa praescripsit. Quorum tametainstitutio lege sancita aut parum sanae rationi consormis, aut saltem a necessitate aliena videretur, si sensus mysticus, ct figuratus iis eripiatur . En originem , unde maxima praecipuaque caeremoniarum pars de-

suxit. Intueri eas his potes, ac ut a Deo institutae sunt, impresso illis , ut ita di eam mysteriorum , S symbolorum sigillo , tesseraque . Hic ratio institutionis quaerenda . Hinc genti Ies , & Ethnici sensum rituum suorum quos cultui idolorum adhibuerunt, hausere; veri quippe Numinis ado

ratio, ca Origenes, S. Gregori , s. Ber rivis, Hesychitra, R per tua die. vide Lotia. supra Leviι.

70쪽

CIRCA fACRARUM CHREMONIARUM USUM .

ratio, fictarum Divin latum , Daemonumque antecessit cultum , verum hi impatientes , invidique honoris, qui supremo rerum omnium rectori exhibebatur, similam sibi a Servis suis praestari venerationem voluerunt, ac nefanda aemulatione , ut ait Tertullianus Oo, sanetissimos fidelium ritus saerificulis suis imitandos proposuerunt. Verum licebit ne mihi hoe in loco Ethnicorum suffragiis , testimoniisque inniti Z Nihil equidem video, quod id prohibeat . Cum non idcirco gentilium sacrificia condemnanda sint, quod ritibus, caeremoniisque intermixta, verum quod iis ad obiecta honoranda abusi fuerint, quae veneratione hac indigni Lsma extiterunt. Quod, quaeso, ad explodendam D. de Uert conjc tu ram magis aptum , magisque opportunum afferri argumentum potest . quo aperte demonstratur, omnes universi orbis populos eandem nobiseum de caeremoniis habuisse mentem; sententiamque, quam ille tam vehementer aversatur, cunctarum prorsus nationum consensu fulciri.

q. VIII.

Argumentum ad eandem veritatem probandam a cultu Holorum, omniumque populorum consensu desumptum . N Ulla prosecto unquam extitit gens, aut natio, cuius bistoriae , &moreS ad nos usque pervenere, quae non suis uteretur sacrificiis, suo cultu, suis eae rei non iis . Hae vero haud equidem fortuito invectae suere. aut occasioni, aut consuetudini radicatae , aut necessitati, aut naturali propensioni verha sermonemque suum gesticulatione apta conc mitandi debebant, maxima ex parte ob rationes mysticas , symbolica sique causas excogitatae suere . Seu ut retro actarum historiarum memoriam revocarent seu ut sperandorum firmam quamdam promissionem effingerent, seu ut internos eordis sensus , assectionesque exprimerent, seu denique, ut exactam munerum , ossiciorumque sibi impositorum observantiam edocerent.

Sacerdotes , adoratoresque Dagonis b) nunquam templi sui limina ea Icabant quae sacra putabantur , quod ibidem Idolum dagon coram arca conciderat ce) . Bacchi Sacerdotes detonsa in gyrum coma Deum hunc reserebant teste Herodoto . Sacrisculi cin Cereris lanalibus, facibusque ardentibus armati in eius caeremoniis circumcnrstabant per hoc indicantes solicitudinem ipsius Deae , dum accensis facibus raptam a Plutone filiam Proserpinam anxia quaeritabat qui denique aliquod religionis officium Diis suis praestabant, prius necesse erat ut totum corpu1 ablue

rent ce) sicflineam praeeipiti fuga ex Trojae incendio elabentem resertVirpilius

co Levit. I s. v. ar. Grotius. hic Herodoti textum addueit . . vid. etiam Ieremiam cap. 7.

SEARCH

MENU NAVIGATION