Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

38 SpEcIMEN CONFUT. Egregiam dicere, quam tu cum tanto fastidio vel vesania potius explodis. Et tamen Vinnius plus Iuris scientiae in ima gerit auricula quam Desiderius Heraldus in toto suo capite. Sed ille docte sapit ac solide,tu stolide desipis. Theophilus ita Graece reddidit eum Institutorum Paragraphum , Δαναο

Potes quis plura eodem exemplo scribere Testamenta. Sic enim melius in Graecis legitur & scriptis Codicibus, quam quod edidit

Notandum autem in his verbis, Κυλκους ita dici ut Latine Testamenta pro testamenti unius pluribus Codicibus vel Exemplari

bus eodem exemplo scriptis. Nam i etυ- πως idem valet quod Latinum eodem exemplo. Mirum te, qui prae te nullum putas doctum Iurisconsultum , ex illo Institutorum loco non vidisse pluribus Codicibus facere testamentum, idem esse quod pluribus exemplaribus,quod ais usitatum esse Jurisconsultis. An etiam negabis idem esse Suetonii in duobus Codicibus tactum ab Augusto testamentum, & quod Ulpianus dixit in duobus exemplaribus λ Si non negas, ergo Codices Mexemplaria testamenti res omnino eadem. Cur igitur in observatione tua xLIx. stulte ita scripsisti ρ Cape heis duos Codices accipim pro duobus exemplaribus. Si sic tuis clientibus ca-

vere

62쪽

ANIMADV. HERALD s ere soles,nae illi frustra sepe metuunt,quod

non est cavendum. Si poteris heic cavere ne imperitissimus omnium hominum habearis, magnam certe rem praestiteris. Sed video, ut tua tibi verba reddam,quid te fefellerit. Pro inscitia Latinae linguae, quam tamen ludi magister in Schola Sedanensi pueros olim docuisti , persuasum videri habuisse , vocem Exemplar similitudinis significationem ita habere ut cum duo aut plura exemplaria dicuntur, necesse sit ex vire proprietate nominis de paribus Codici'hus Zc ἰσοτυπιις ea intelligi. Pro eadem

quoque imperitia stultam notasti distinctionem inter Exemplar cum simpliciter dicitur, &cum Iurisconsulti dicunt testamentum plaribus exemplaribus siriptum. Si qui te Latine ψoctum adhuc existimant, haec legant &decipi desinant. Falsum est primo quod ais, Exemplar eum simpliciter dicitur, significare πιώκαφον. Imo falsissimum. Nam est proprie φαωπτυmν ad quod respiciensi artifex opus simile illi elaborat. Festus: Exemplar ex quo simile faciamus, quod oculis consticimus. Hinc quae Platoni est idea, quinta rerum causa, Senecae emplar est, Epist. Lxv. His quintam Plato adjicit, Exemplar, quam ipse ideam νοcat. Hoc est enim quod respiciens artifex, id quod destinarat esscit. Quinque has causas ita numerat & memorat Plato, eodem teste

Senecaa

63쪽

Seneca. Id ex quo, id a quo, id quo, id ad quod, id propter quod. Ut in statua fabricanda, id ex quo aes est, id a quo artifex est, id quo forma est quae aptatur illi, id ad quod

exemplar est, quod imitatur u qui facit. Ergo e M lar πσωmwmν est ad quod respiciens artifex simile ex eo ducit. Qui scripturam auctoris autographam transcribit, eam pro originali & prototypo respicit & exemplum ab ea tranfert, quod αἰώκαφον dicitur vel Κποκαφον. Non igitur hoc sensu exemplar copia est, ut inscite tibi placer,sed exemplum. Ita loquuti sunt optimi Latinitatis authores; Cicero, Salustius & tui etiam, quos non intelligis, Iurisconsulti. Exemplum Litterarum Salustio & Ciceroni est ον τματων, littera ipse prototypon de Exemplar. Et sane haec vox ut& aliae similes cum hac terminatione collectivam multitudinis habent significationem. Exemplar vel exemplarium, tot enim modis dicitur , est ex quo

multa similia & exempla duci queunt. Sic

Extar vel Extarium olla est in qua exta plura coquuntur. Calictare vel caliciarium in quo calices multi reponuntur. εAltar vel alta-rς vel altarium in quo alta, id est H M ad O lentur. Vnde Attiles. Non enim aris imponebantur adolendae nisi saginatae de pingues victimae. Cochlear in quo cochleae reponuntur. Haec dices esse Grammatica . Va

te ora

64쪽

ANIMADV. HERALD άrteor, sed tu neque bonus es Grammaticus neque bonus Juriscon sultus , & Criticus omnium pessimus. Postquam dixisti Exemplar cum simpliciter dicitur esse αἰπικαφον, continuo subjicis,& Exemplar testamenti nihil aliud esse quam quod nos copiam dicimus. Egregie

sane, non poteras magis quam imperitus sis Grammaticae & Latinae etiam linguae ostendere. Exemplar nquis, absolute & simplic, ter dictum est ομωκαφον. Ergo Testamen isti Exemplar est testamenti αἰώκαφον. Quam praeclare ratiocinarisὶ Atqui Exemplar absolute & simpliciter dictusti est Mωm--οπν cujustibet rei, quod artifex contemplatur & in conspectu habet ut ex eo fimile faciat. Quam longe abest hoc ab

notione Θ Cum vero dicimus testamenti exemplar, non jam exemplar simpliciter & abs lute dicitur, sed cum adjecto. At ne hoc quidem verum est, Exemplar testamenti, us. quam apud Latinos auctores aut Iuristonsultos reperiri pro eo quod barbari dicunt copiam testamenti. Jam tibi ostendimus id esse exemplum testamenti, ur Ulpiano vocatur in hoc ipso Titulo , & alibi Exemplum tabularum. Exemplar vero testamenti nihil aliud potest esse quam prototypon & autographa

authenticaq; scriptura testamenti, cum αώ--καφον Jurisconsultis non tuis, quos tam male capis ac tenes, egemptu sit testamenti,

65쪽

ch sp ECIMEN CONFUT. Subjungis deinde alterum membrum distinctionis tuae, & stuporem simul talem prodis cui non puto parem posse inveniri. At cum, Iurisson usti, inquis, aut alii dicunt testimentum pluribus Exemplaribus scriptum, tum Exemplar non est αὐάκοιφον sied ἰατυαν. Iste tuus stupor nihil videt, nihil sentit , nihil sapit. An potuisti credere diversam esse loquutionem, cum testamenti exemplar vel exemplaria dicuntur, dc unum testamentum pluribus exemplaribus scriptumὶ Si Exemplar unum vel exemplaria plura testamenti unius sunt et αφοι, testamentum scriptum pluribus exemplaribus nonne illud ipsum significabie quod pluribus Οιοπικάφοις descriptum erit Z Pone aliquam differentiae rationem vir per me esto, vel etiam Jurisconsultus quantumlibet catus. Stupidus etiam insanum in modum videris & prorsus inscitus,

ctionem indueis quae est inter Exemplar Ecexemplum. Quod jure tamen a te factum fateor. Nam ut Exemplum ab Exemplari

non differt, ita nec ἰατυπρο ab αὐτοκα φω.

Siquidem omne simile est, id est

exemplum suo exemplari. Rationem addis cur Exemplar non sit οἰνοήκαφον,sed ἰσοτυπιν cum testamentum dicitur pluribus Exem

66쪽

ANIMADV. HERALD. 63i stamenti Codices bunt ejusidem forma omnιno, nesdisserunt nisi numero , cum sint dives codices. Ubi sunt bombardae Patris tui e longe plus

mentis habebant quam tu habes , etiam cum inanes erant. Rationem dixit aliquis eas esse ultimam regum. Tu vero hic sine ulla bona ratione in sicco deprehenderis. Nonne etiam sic omnia ejusdem antographi οἰνmκοι κ sunt inter se ἰαπmκ Cuz

igitur hie distingui tibi placuit

testamenti sint ἰοι--ὶ Quinimo ipsum

καφω unde descriptum est, ut exemplum exemplari suo simile. Ergo secundum tuam illam egregiam distinctionem nulla ponetur differentia inter αυτοκοιφον & αντκα- potiquia omnino hoc illi est Amismν. ipsa vero ejusdem Scripturae ἀντκαφα, quae alia vis esse sinum i Ῥπων, velis nolisum quoque erunt inter se. Iam puto se iis, bellua, quantopere a veri regione avius vageris, qui tam ineptas & falsas vocum ἰώ--τλris & άνωκάφου differentias commentus fueris, quas nullo auctore probare possis Veras, nulla ratione. Est quidem aliquod inter haec vocabula discrimen ,sed non qua te finxisti. I'--σων generale est de omni re quae alteri similis est, ut & ιαν. Ανπικαῖον

vero speciale est, de scriptura quae similis est

alteri

67쪽

6 SpECIMEN CONFUT alteri authenticae & .originali, utpote ab ea translata & exscripta, quae proinde etiam ἰατυπν ei dici potest, sicuti est. Ita omne ἀνάκαφον suo - γ φ' ἰ τυ ν , Mipsa quoque πιπιγυφα ejusdem exemplatis inter se sunt ἰσοτυπα, sed non omnia quae dicuntur & sunt ἰώwme etiam ἁν--ἡγυφα sunt censenda. Nam plura ponsent ab eodem auctore vel testatore voluntatis siue fieri autographa, quae quamvis in inter se sint ἰώ - , non tamen erunt αντι-

γροφα. Sic testamentum unum in pluribus Exemplaribus aut Codicibus vel Tabulis scriptum dicetur, quae Omnia eXemplaria erunt quidem inter se ἰσοτυ-, quia, eadem manu scripta & eadem mente con- cepta, nihilo tamen secius nullum non horum erit αυ γροαφον & authenticum , quia nullius alterius ανπιγυιψον & Exemplum. Operae pretium est & hic tua verba apponere quibus hoc explicas, quia sane mentem tuam praeferunt, id est amentem. Quare unum, inquis, non est alterius exemplar, ut Coindicis authentici, sed omnes sunt bi inνicem exemplaria, id est τυ . Non memini me videre in ullo exemplum similis stupiditatis &insaniae. Cum plures Codices unius Testamenti sint ejusdem formae, i πηπι quo quusunt. Quare Quia nullum ex his est alterius exemplar, sed omnes sunt sibi invicem

68쪽

ANIMADV. HERALD. cs exemplatia. Sunt Exemplaria invicem non sunt exemplaria alterius. Ita exemplaria sunt dc non sunt. Sed aliquod latet in illis tuis verbis acumen, quod nondum fortas se potui deprehendere. Videris velle aliud esse Exemplar cum ita singulari numero effertur, aliud Exemplaria cum pluraliter P nant. Sic Exemplar testamenti dicebas esse αν-τγροφον, de id quod copiam vulgo dicimus,

at cum testamentum in pluribus exempla-νibis setiptum dicitur, tum exemplaria non esse ἀντιγροφα, sed ἰσα--. Videor sane reperisse non quod pueri in faba, sed longe

aliud majus, quod tota Grammatica cum Jurisprudentia juncta non me potuit docere. Si hoc non est , doce nos quid velis, dc. aperi tuum secretum quod non videmus. Interim docebo ego te , nisi disciplinam i dignaris , frustra te esse, cum exemplaria vis esse ιι υπα, cum sint Multa qui dem possit ni dari & fieri σαω -υ grue eiusdem rei,ac quae inter se quoque sint ἰσότυχα, sed non propterea ferri potest differentia Fi τυπων & π ανπιγ φων quam ponis, cum dc ἀνωγμφα plura ejusdem scripturae sint inter se irem me, ut ipsi quoque σου γ φ Sed nec Exemplaris Sc Exemplarium aliquod est discrimen quasi exemplar tectamenti sit ανr ἀγροφον, & exemplaria plura ejusdem testamenti sint ita gax , non οἰνπιγυφα. QUAE E mera

69쪽

mera monstra sunt, disperdenda bombardis Patiis tui si viveret, & dissipanda. Si exemplar testamenti idem est quod οἰνώγροις ονrat placet tibi, o sideratae mentis Desideri, Exemplaria quoque plura testamenti unius similiter erunt ἀνάγυψα. Numquid aliter possis dicerer Ut enim de uno exemplari, sicut a te accipitur xemplum dicunt Iurisconsulti, quod vendita tareditate debet haeres, dare qui ipse servat Tabulas authenticas, ita etiam fieri posset argumento legis Iv. D. de familia erciscunda, ut pluribys haeredibus vel legatariis Exempla tabularum dati

debeant , remanente authentico codice

apud eum qui haeres est ex majori parte. Ea igitur Exemplassive αντ γυψα, sive descripta

tabula ut vocantur in supra scripta lege, cur non etiam vocabuntur Exemplaria , si exemplar testamenti est ἀνmγωφον λ Atqui apud V ianum leg. r. de bonorum possessione secundum tabulas π. V. Exemplaria duo de tabulis authenticis dicuntur, non de

apographis descriptis. ErgoExemplaris duplicem habebunt significationem, tam primitivet sive principalis scripturae, quam ex ea translatae. Dic aliquem, dic, 5 Procule, colorem qui tam procul es a Jure. Noluistiuos credere te esse peritiorem in Graecis quam in Latinis litteris. Ecce enim alterum

imperitiae tuae prodigium, majoribus hostiis

70쪽

ANIMA D. HERALD. 67stiis procurandum. I'ιατυπον Graece nobis

hic ponis pro eo quod est vel. σωτοτυπον. Ita enim ἁν γγ φον distinguis ab isοτυπω, ut Graeci auctores distinguere illud solent a σαω- πω. Cum autem Ἐσωά--mν vel 'ae Hema ν siit id quod intuetur artifex ut simile ex eo cssiciat,quod ἀντwmν atque etiam ἰσοτυπιν Graece dicitur a similitudine quam habet cum archetypo, tu vis nova plane &invisitata inscitia non exemplum si mile e sse exemplari e quo desiimptum ac descriptu est, & ἰπτυ- υπω , sed mutata. rerum natura archetypum habere expressam

apographi vel ἰσοτυπου similitudinem. Quod idem plane est ac si quis diceret, patrem similem e sse filio,non filium patri.Sane ut patet & filius relata sunt, ita-χέτυmν&άντικτυmν,quod etiam dicitur ιατυπον, exemplar dc exemplum. Scriptura illae principalis de originaria, haec descripta. Aυ γροφον & αν--nγυψον etiam sic opponuntur. Nam φῶ - γροι φον primitiva est scriptura , ἀντωφον imitatione expressum ex autographo. Diovocat αὐώχqον in Caligula,&quod ex eo imitatum fit ad similitudinem originalis.

SEARCH

MENU NAVIGATION