Specimen confutationis animadversionum Desiderii Heraldi sive Tractatus de subscribendis & signandis testamentis, item de antiquorum & hodiernorum sigillorum differentia. Auctore Cl. S

발행: 1648년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

' ANIMADU. HERALD. 3I'tenuit, consuetudine posse explicari, nisi

οδερον ηπόπρον admittatur. Praeterea extra. omnem dubitationem est , numquam vel

testatorem vel testes in scribendis testamentis mentionem fecisse quod signavis. sent. Quod esset & absurdum simul & falsum: Cum signa post omnia imprimerentur ad extremam testamenti clausulam in hoc factam ne sic clausum & obligatum obsignatumq; testamentum posset aperiti nisi a morte testatoris & praesentibus testibus qui signaverant iisdemque signa sua recognoscentibus. Remigius autem eo tempore mortuus est quo mos jusque Romanorum in subscribendis & signandis testamentis in Gathis tenuit. Mortem quippe obiisse fertur circa annum D xxx. Qui subscribere nollet Salmasianis conjectruis, viderit an verius sit id esse interpretandum ex mystici Testamenti ratione , in quo testator eam partem chartae quae scripturam continebat involutam & ligatam signabat, deinde vacuam 2 scriptura ipse cum testibus subscribebat, quae postea simul cum priore parte convolvebatur & septem testium signissignabatur. Ita potuit dicere Remigius, Si

tisfacit. Nihil enim causae cur istius signandi modi debuerit in subscriptione testator meminisse. Solebant eo tempore Christiani

322쪽

31o SPE cIMEN CONFUT. . stiani cum subscriberent instrumenta contractuum , crucis signum primo effingere, deinde so subscribere. Hujus moris mentio in Novella Iustiniani Lxx m. quomodo imperiti litterarum soleant instrumenta componere; his verbis Iuliani Antecesso-iis: Sed is testes non minus quinque scientes eum

imperitum litterarum O ab eo cogniti, θ ρ

quam imperitin vel sanctam crucem fecerit, vel paucas litteras, unus ex isdem quinque testibu pro eo subscrιbat. Imperatores Constantinopolitani manu sua in fronte bullae tres cruces exprimebant, ad confirmationem ejus, ut apud Phtanaen legere est. Signare autem pro crucis signum facere veteres absolute dixisse notum est. Non tamen hoc mihi probatur.Nam & testes omnes qui subscribunt in eodem testamento, idem fecissent ac dixissent. Atqui adnotant tantum se subseripsisse. Aliud igitur latet. Non enim nunc acquiesco alteriSalmasii conjectiiret de more id explicantis quo soliti sub ultimo imperio fuere sigillum suum in contractibus

ad imum chartae simul apponere & subscriptionem. De quo sequenti capite tracta-Ditur. Sed more ac jure Romano factum illud testamentum Remigii liquet. In ejus modi testamenti factione solebat testator

non solum primus ante omnes testes subinscribere , atque hoc ipsum declarare, sed

etiam

323쪽

ANIMAn v. H EL ALD. 3 ii etiam dicere quod relegisset & probasset

omnia quae in testamento suo scripta forent. Ita enim in testamento Gregorii ipse Gregorius subscribit, αναγνους τ

εμῆ. Scriptum a se vel ab alio testamentum suum relegebat testator coram testibus, agnoscebat & approbabat quae in eo erant scripta & subscribebat. Tria igitur in subscliptione testatoris requirebantur, relectio, approbatio vel agnitio scripti, Msubscriptio. Eaque omnia pio fiteri simul

se fecisse in subscribendo debebat. Vnde verisimile est & plus quam probabile, scripsisse Remigium: Ego Remigiis testamentum meum relegi, agnopi, Abscripsi. Pro illo agnopi perperam gnari ab imperitis librariis repolitum prorsus mihi constat, quibus verbum illud agnovi minus fuit eo sensu notum. Ex more qui numquam fuit vulgatam velle le- .ctionem tueri, plane est , ut rabulae suas voces reddam, laterem lavare, qui & scire debuit ex his quae observata sunt, quare Mquomodo testamenta subscriberetur prius, deinde signarentur,id est, lino ligarentur resignis lino impositis atque impressis clauderentur. Vnde apud Iustinianum in Insti tutis j proprio lino propriaque cera gnari dicuntur pupillaris substitutionis tabulae. Cujacras in Paratillo ad Titulum Digestorum,

324쪽

322 PECIMEN CONFUT.

Qui testamenta facere possunt, signa post subscriptiones nominat, ubi sollemnit iis meminit ejus quae consistit ιn resiιum numero acβbscriptionibuι θ ignis. An ille ex eo genere bragmaticorum fuit, quos Causidicus dicit non attendisse ordinem p .ese , becius quoque ad eundem titulum subscribendi prius mentionem facit quam signandi. Sine dubio & iste υ ρον commi serit, si fides Rabulae Parisiensi. Sed nulla ei fides, juris utpote ignorantissimo, quod illi perfecte calluerunt. Caeterum aliquo modo ei ignoscendum reor. Ignorantia peccavit. Cum Ludimagister erat, nihil nisi glossaria Grammaticorum tractabat. Vbi cruda juris studia in forum detulit, & rabulariae se ad dixit , non vacavit ei legere alios auctores praeter pragmaticos. Et isti sunt quos dicit parum adhaerere ordini, & res tantum ipsas curare. Susque deque igitur habet cum suis illis pragmaticis, utrum prius signentur an subscribantur testamenta. Verborum sonos etiam non attendit. Nunc igitur audiat merito suo bipedum ignorantissimus simul atque impudentissimus.

325쪽

C A P. XXXII. Explicata Remigii testamenti subscriptio. Salmasiusque defensus. De more signandi Romano antiquo quam diversus fuerit ab insituro sigillan

di recentiorum quod Barbari introduxerunt. De variis sigillorum generibus. In utroque sta

gnandi velsigillandi modo subscriptionem antemgnum velsigillam fierisolitam. Heraldi imperitia

ρεμ patefacta. λε Aximum hoc imperitiae argumentum in eo qui se pro perito veterum morum haberi postulat,dum tempora confundit de mores,res'; quae pro temporibus variarunt, non discernit. Omnia eadem nunc fiunt

quae olim facta sunt, sed plura modo diversio. Scripserunt antiqui, & nos scribimus. Sed alia materia illi & forma libros habuere, aliis etiam instrumetis scribendi usi sunt. Stilis quippe ferreis exarabant litteras incera , vel tabulis cera inductis. Calamo etiam, id est harundine, non penna avium chartas notarunt. Et chartas quidem dissimiles nostris, ex alia materia factas . alio modo claudendas. Convolvebantur, non complicabantur. Cera utebantur in obsignandis Epistolis & claudendis. Nos quoque ceram in colligandis litterarum fasciculis & signandis usurpamus; sed alterius generis .Ex lacca fit Indica,& cera vocatur Hi spanica. Qui sigilla veterum putant eadem

X a fuisse

326쪽

324 SPECIMEN CONFu fuisse cum nostris, nihil aliud illis superest, quam ut ceram quoque Hispanicam ad eam rem antiquos adhibuisse dicant. Certum quidem est ad eam propemodum formam qua hodie epistolas claudimus & lino con stlictas sive filo, superimposito ex cera sigillo obsignamus,ad antiquum Romanu tabulas signandi morem accessisse. Sed insanum S: infinitum in modum hallucinantur qui sigilla appensa filo , vel funiculo ex chartis' pendentia, ut habentur hodie in diploma-matibus regiis,referunt ad pristina signandi Romanorum consuetudinem. Nihil potest singi aut diei stultius. Qui diceret scuta & insignia armorum quibus hodie nobilitas ab ordine plebeio discernitur, eadem esse cum stemmatibus & imaginibus

quibus olim generosi ab ignobilibus distina

guebantur, non minus erraret. Plus quippe discriminis est inter hanc sigillandi rationem& illam antiquam, quam inter stem. mata Romae nobilium, & nostrorum scutifera insignia. Signa quae contractibus qua privatis qua publicis olim imponebantur, annulo fiebant signatorio. Annuli illi non majores erant quam ut digito gestari possent. Non disipariles sunt, quibus hodie epistolae ligatae signantur, gemma vel signaculo non ampliore quam quod annulo digitis portando convenit. Sigilla vero quae φppeu-

327쪽

ANIMAD v. HERALD. 32Iappenduntur funiculis, non ab annulis signatoriis imprimuntur , sed ab impressis grandioribus & ad hoc factis. Tympana vo- . cat Robertus Montensis in suppi menta Sigeberti: Ad hu3us autem donationis O conis cessonis nostra memoriam ct inriolabile frmamentum, Praesens pririlegium per manum Alexandri notarii nostri scribi θ bulla aurea tympano impressa roboratum nostro sigillo jussmus

decorari. Graeci extremo imperio τυπωτή-ευον & βουλλωπι ευον appellarunt: Antiquiores σφυγ υον, Latinis naculum: Vt & ipsa sigilla hoc instrumento impressa βὰλας. ex Latino Bullas. Ita enim vocavit infima

Latinitas hujusmodi dependentia sigilla

Bullarum nomine, quia & bullae formam haberent & eodem modo dependerent ex chartis, ut illae ex pectore praetextatorum. Nam veteribus Romanis bulla dicebatur aurea , quod insigne erat puerorum , qua dependebat a pectore , ut notat Festus. Bulla etiam dictae protuberantia ad instar bullarum ornamenta quae in cinetulis fiebant. Virgil. . O . Euryalud phaleras Athamantis ct aurea ballis

Occurrunt & alibi aurea in ciunis bulla apud eundem, id est cingulum quod aureas bullas habebat. Homerus Voca vit hoc versu.

328쪽

ris βου M. Similia his bullis fuere sigilla

quae tunc chartis ac diplomatis affigeban-bantur & appendebantur. Nec cereas tantum usurparunt, quae & ra1ροβουλα unica voce nuncupata sunt, sed etiam aurea, quibus nomen ειυσοβουλοι. Sed & argenteae quae , & ex plumbo μολυβδο ῖκ ου vocitata. Quae omnia tam ex metallo, quam ex cera, bullarum genera dependebant filo vel linea annexa ex chartis , cerea etiam aliquando ex particula membranae ad hoc ita secta ut inserta bublae eam ex se pendentem retinerent. Si quis 'talia sigilla in veteri Romanorum aut Graecorum jure quaerere velit, frustra quaeret . quod non est inventurus. Alium praeterea ad usum hae bullae imponebantur quam antiqua signa. Haec enim non alias imprimi rebus solebant nisi ut eas obserarent&clausas tutasque a curiositate aperire cupientium vindicarent. Non alio quippe fini signabantur tabulae testamentotu &instrumentorum omnium quam utensilia omne

genus quae signari annulo mos fuit, ut stupra dicebamus. At sigilla tecentiorum sive buli pendentes, ad firmiorem fidem earum quae se sigillabantur litterarum facere tantum putabantur, dc ideo fiebant ut & ipsae sub-

329쪽

ANIMAD v. HERALD. j rseriptiones . Hodie quoque in diplomatis regum sigilla ejusmodi appenduntur sive, ut magis fiant authentica , non ut ne possint aperiri & resignari praeter eorum voluntatem quorum interest. Atque inde etiam notabilis differentia exsurgit antiquorum & recentium sigillorum. Cum enim antiqua fierent tantum ad claudendas & obsignandas tabulas contractu u, litterasque tam privatas quam publicas, ubi erant aperiendae, lino resoluto vel rupto vel inciso cui hujusmodi signa fuerant impressa, ipsa quoque sigilla detrahebantur aut corrumpebantur. Nullum igitur apparere potuit integrum dc inlaesum post apertas & resignatas tabulas. Atqui hodie plura sigilla illibata & intacta ad nos pervenerunt ex recentiore illo genere sigillorum sive bullarum, quae abhinc trecentis & quadringentis & amplius annis appensa membranis & aflixa adhuc videre est. Plura ipse vidi, tenui, consideravi in membranis contractuum & variorum instrumentorum ante quadringentos etiam vel quingentos annos scriptorum. Quo magis ludibrium debet Advocatus qui jactat se vidisse non paucos contractus ita signatos, ut usus fuit apud antiquos Romanos, quoru signa, inquit, adhuc extabant inviolata & integra. Non meminit se notasse Num. x m. C minciso lino re-

330쪽

Agnabantur staperiebantur Epistola signum avel ιι bositum, ut nullum possea supereiset. Atqui

si homo esset vel paulo harum rerum juris, que peritior, scire debuit, non alio modo signatas & res gnatas testamentorum tabuistas , qtiam epistolarum tabellas. Ex loco praeterea in quo imprimebantur discrimen fuit antiquorum signorum & recentium sigillorum. Signa in exteriore instrumentorum superficie imponebantur, & supra linum ipsum quo erant colligata: sigilla bul-lacea, ut ita dicam, recentiorum in infima membranae parre, vel charta ut nunc Voc

mus iλωφω , filo assi xa dependebant in. fra subscriptionem ipsam. Graeci κάτω, dicunt. In aprea bulla sive

ειυσlω. vides infra subscriptionem Rogiam , bullam auream in charta fuisse impcessam , ex ea dependentem. Durandus eum legisset signari in jure testamenta &ideo signari, ut essent secreta & clausa, sui temporis sigillandi morem per sigilla appensa accommodavit illi quo veteres Romani utebantur,vel potius eundem cum illo fuisse existimavit. Quod in illo venia dignum deputo in tantis saeculi barbari tenebris , sed Advocato famoso quis hoc condonavem

SEARCH

MENU NAVIGATION