Oratoriae institutiones tribus comprehensae libris ab adm. Reu. Patre fratre Henricus de Pimonte S. Th. magistro Ord. Praedicatorum digestae ... Cui accessit duplex index, ..

발행: 1680년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Oratoriarum Institutionum

na Ecclesiae , ac sanctoruin discrepent , nedum non sunt habe dae pro tetrinioniis Diuinis quin potius reiicienda: iunt, quana Diabolicae deceptiones ; modo autem disceriti verae a fauis reuelationibus possint, non est huius loci demonstrare . Humanum vero testimonium, vel eorum hominum est , qui esse deserunt, ut sunt scriptores , & ab ipsis relati, quorum di

tis nostras, vel fulcimus opiniones, vel mores componimus . Vel praesentiunt, qui verum estis confirmant, quod a nobis aueritur. Hi vel sunt testes de solo auditu, vel etiam de visu , ii ter quos tantum interest, ut Pluris sat oculatus tectis unus, quam auriti decem, ut apud Plautum legitur. Vnde etsi centum testes deponant se audito aliquid ab uno, & eodem nominato, e rum testimonium pro uno tantum computari debet. Praeterea testes, vel sunt tantuni de re , qui videlicet testimonium serunt

de ipso facto, de quo est qu,n io: Vel etiam de personae morbbus , ne n e , vel quod is , qui testimonium tulit de facto , sit talis, cui tuto fides habet i possit: vel quod is , cui factum a. scribitur, consimili alias tufamia laborarit. Cui ergo deerunt testes, dicet, illis minime fidem adhibendam , quod saepe sine improbi, & intestabiles , ac leves, & arenari j, ut eos vocant Iurisconsulti, qui in Circensi, aut Ampli theatrali depugnauerint arena , coque sint infames . Aut quod fuerint auro corrupti, vel saliena sint suspeeti,ut in eoi iuri dii iis animus non quiescat. At cui testes suppetunt, dicet. Argumcnta,utcumque fuerint falsa, non essὰ supplici s obnoxia: at tes res , paenae saltem metu contineri: Et, quod, quum res nequeat argumentis cognosci, lebent adhiberi testes: Nec debet quem- 'piam ingenio magis credere, quam sensui, siqui lem utcumquererosimilia sint, quae dicuntur contra testes, non tamen inde sit, illos mentitos fulsib, quantuis mira dixerint; homines enitia absona multa, & mira edunt facinora. Argumentum Veroquam parum rationibus, & ingenio sit fidendum, cst , quod tot, & tam aduerses liniphilosophantium sectae, quarum quaelibet , absia da multa in alia detegit. Quod si testes utrinque sint, possunt testes opponi restibus,reuna pars testium aduerse partis fidem elevare , as erendo, quod falsum dixerint ob fauorem , vel odium , ob sanguinis coniunctionem, vel assi litatem, ob spem munerum , ob aetatem & adeo ut ad eorum fidem probandam, aliis sit opus tostibus Ob-

102쪽

Lib. I. Traci. VI. Cap. i. ' 37

Obstruamus reieciam fuisse a testiinonio serendo totam integram nationem , quod, inter alios, Cicero fecit pro Valerio

Flacco , repellens testes Graecos uniuersaliter, quod nulli eorum sides sol et adhibenda, siquidem apud eos, ut vas,aut iumentum, ita testimonium mutuo dabatur, unde sunt illa, Datuum testimonium: mercari Graeca fide: Graecula chirographi cautio α huiusmodi. Fabius autem Quintilianus docet, oporteri , nouisse testem , nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari potest. Prudens vero, de constans, vel tamquam inimicus, & pervicax dimittendus statim, vel refutandus , non interrogatione , sed breui patroni interlocuti ne , aut alioqui, si contingat, dicto urbane refrigerandus, aut,

si poterit dici aliquid in eius vita, destritendus infamia crinaliarium.Haec tamen non sunt amplitus in usu, nec,si forent,excusserentur a culpa. Obseruamus insuper, quod, quia testeS non Producuntur, ii iurati, ad serendum testimoniain ideo tu ratores appellabantur.

CAPUT TERTIUM.

Quomodo a pactis , ac cotiuentis argumentemur. TErtium genus i ina tisicialium argumentorum, est, quod

ducitur a pactis, siue comientis , aut contractibus , di stipulationibus , initis inter partes, quae dicebantur pactiones, siue etiam antiquitus, Paciones. Pacta firmantur, si dicatur, Ea esse leges priuatas, unde eodem seruanda esse modo sicut leges, α quod, si conuellantur, frangentiu etiam leges, maxime si uia putando conuenerint partes, ea se bona fide seruaturas , Addemus , quod quum his pactionibus stet humana societas, si illae

conuellantur , haec quoque funditus eradicabitur . Infirmantur,ero pacta primo , dicendo, quod si non est ol temperandum legibus dolose latis , multo minua sit standum Pactis , seii conuentionibus, quae frequentius dolis, fraudibus, ac circuirentionibus obnoxia sint.Secundo monendo Iudices, ut meminerint sibi agendum ei se ea iustitiae norma, quae non lit caudibus, vel coactioni subiecta, nempe quae natura animis homib

103쪽

f o, ut riarum Institutionum

hominum est insculpta: non vero secundum pacta, quae sari coacte extorquentur, vel per dolos , & circumuentiones. re tio, videndo an pacta aduersentur alicui legi, & maxime si illi non sit renunciatum , vel renunciatio in tali casu sit aliqua lege Prohibita : Vel, an aduersentur a ijs pactis,quae sunt subsequu-xa, vel etiam, quae praecellerunt, dummodo per subsequentia non sit illis expresso derogatum... Tormenta, 2 quastiones , ct tortura creduntur esse lapis auri index , seu Lydios, aut Heraclius, ab Heraclea Ciuitate Lydiae: ita namque tormentum existimatur efficax ad eruendam

xeritatem , sicut q) siderites, scit lapis Heracleui, qui est

lapis Lydius, letegit aut si, & magnes attrahit serrum.Hinc si in menta sic t pro nobis, licemus, illis maxime credendii,eo quod, iqua dicunt Verberibus torti,ac igne fatigati,ea, veritas ipsa dicere vid rhr ; ad vincendam siquidem sintulationem , mirificam habere credunturvim carnifices, es ab eis cxcogitati quidam ungues, eadem praediti virtute, qua demonstrationes in scienti; s. At si tormenta contra nos faciant, dicemus, Homines to tos, aut dolorem tolerantes, vera dis est bs, aut nequeuntes eum pati, conscios salsa. Notum de Cappadocibus, qui a pueris consueuerunt mutuo se torquere equuleo, ut ad falsa serenda testimonia venundare se pollent. E contra vero , tormenta,e lor gubernat, moderatur natura cuiusque, non solum animi, sed etiam corporis , regit quaesitor, sectit libido , corrumpit spes , metus infirmat, ut in tantis rerum angustijs , nullus ver tali locus relinquatur.

uomodo tractandum sit iuramentum. OVod, hominibus conditionis seruilis , est quaestio, sities

tormentum, id liberis, cst iuramentum. Vnde apud Romanoa ,

104쪽

manos , Flamini Diali iurare non licebat, quia, quum summi sacerdotis, tam corpus , quam animus a tormentis debeat esse immunis , non decebat eum iuriiurando adigere. Et propte rea etiam Sacri Canones ,Sacerdotibus , & maximὰ Episcopis, nisi in paucis aliquibus casibus , iurare non permittunt, ne eoa, liberorum saltem , adigant tormentis. Ex quo coni; re u

res, quam sibi ipsis sint iniuris, qui passim , & qualibet leui de

causa, in omni fere sermone , miscent iuraturanda. Quadrifariam autem iusiurandiim tractari potest. Primo docendo quur nolimus aduersarium ad iurandum adigere; d cemus enim in causa esse, quod multi sint homines sordidi qui iussibet exigui commodi gratia, facile peterent; Nam ut, lianus libro de Prouid. inquit Plurei inuenies, qu ias ρ rerent, quam, qui omnin) nou iurent. Ille namque, qui paratus cst iurare , sperat, etiam ludendo, ut sic loquax, Deum, se retenturum pecuniam. Idcirco malle nos stare sententi e Iudicis, cui satis fidem habemus, quam a lucriam dii iis, cui,nia iurato, credimus: utpote , qui credat, iusiurandum esse idoneum ad decipiendum , de putet illud ede emplastrum aeris alieni , aut

manetle , quo quotidianae extergantur noxae.. Secundo docendo , quur delatum respuamus iuramentum . Dicimus enim , iuramentum nostrum aduersario prodesse non

posse . quia si iurauerimus, ille a sua cadet petitione, Et quod, vir malus facile Iouem lapidem iurat: Vnde, quωd iurame etiam recusemus, nequaquam periuri) metui est adscribendum , sed potius vimiri. Nam quum pio impius iuramentum deiere, perinde iacit, Wc ii imbeci lem validus prouocet ad pugnam: ita impius , qui lacum , aut non elie , aut nostra non curare , censet, audacter prouocat ad iurandum : pius autem pauidd. hoc praestat: quippe qui , sciat, este Deum , qui omnia, quae gerimus ,& audit, ex videt. Hinc antiqui dicebant: Iusiurandum , si poscatur, duabus des de causis, Vel ut teipsuna turpi liberes

crimine. vel ut amico, serties a periculis. At pecuniarum e

go ne iures, etiam si liquido id possis alioquin, alus quidem

peierare, alijs vero pecuniarum videberis auidus. Plato qumque iurare prohibebat, re ab alijs iusiurandum exigcre . Et Basilii Me quodam Clinia refert, quod trium talentorum multam pati maluerit, quam eam per iuramentum effugere. Max,

vis vero vobis Chiistianis id non licet, quibus praeceptum est , M ait

105쪽

0ratoriarum Institutionum

sis ferram vester, Est, est. Non, n , & quod quicquid ultra adri

tur , a malo proficistatur. Tertio si iurare velimus, dicemus, id nos velle, quia pium

sit, totum negocium Deo committere; neque alijs opus eii e Iu dicibus, tum quod omnium controuersiarum finis sit iuramentum , tum quod, iurando, litis , ipsum aduersarium Iudicem faciamus , siquidem manifestae confessionis indicium esse vid tur ,iurare nolle , iec iuramentum velle deferre. Quarto si non obscraemiis, quae iurauimus: Dicemus, nos mon assicere iniuria aduersarium: quum enim omnis iniuria sponte inferatur, nos autem ad iurandum coacti tuerimus, non obseruantia, non nascitur iniuria . Si vero aduersarius sit,

qui iusiur dum non obseruat, dicemus, eum qui non stat i xamento, omnia destruere, Divina, humanaque iura. Et quod si Iudices iurati non possitiat contra leges, quas iurarunt, iudicia disponere, quur licebit alteri transgredi iusiurandum lite censebuntur paenae eorum, qui iuraturanda contempserinit; ut quod apud Romanos, Tarpeio dei ciebantur saxo, c apud AEgyptios capite luebant; utpote qui duplici se maculassent sco. lere , laedendo pietatem in Deum, & iidem, quae humanae est secietatis fundamentum. Di re etiam fossumus, periuros solere fulmine tangi, oculis ab Iside priuari . Dianam quoque in eos grauiter commoueri, eosque acerbe punire. Et haec de a mentis inartificialibus.

TR ACTATUS SEPTIMUS

De locis argumentorum Assectivorum .

OVum omnis oratoria inuentio desiidare deleat in eme dis e locis, ac sedibus, argumenta ad faciendam fidem ide huiusmodi argumenta , alia sint i probantia, alia set assem riua , di de illis artificialibus, o inartificialibus hactenus ege-iimus: superest nunc de istis considerare, quae item sunt dupliacis generis; sicut & afectas, alij sunt vehementes, de concitati , qui propria O Ucam cicuntur, ali; mites, lenori qui

106쪽

tag. I. Tract. VII. Capri I. 9 i

n es appellabuntur, quibus in sequenti tractatu,nunc ue assectibus agemus. Graeca vox, quamuis , quibusdam aegritudo, seu mo abus , de animi interpretetur perturbatio, quia tamen hii luim di nomina, aliquia rationi omnino repugnans, importare videtur, de illi nunquam obsecundans, quod affectui non conae nit, conuenientius a nobis appellatur. ctus, seu animi commotio : quod si etiam passionem dicere velis, non repugnati xim, dummodo memineris, non este talem, quae clauum a ratione semper excutiat, quamuis nonnumquam, quando est maxillae concitatus, iacere id attentet, immo quandoque

obtineat.

De Hetabus autem agitur, tam in Rhetoricis, quam in Ethicis, ac physicis, veruntamen secundam iuiam consider tionem, siquidem Physiciis de iis agit, secundum quod accidunt corporibus naturalibus, & in cis causant, vel sanitatem , vel morbum: Ethicus, autem, ut sunt iustrumenta, de materia virtutis, seu ut virtus in eorum consistit moderatione. Rhec vero , iuxta quod secundum eos variant auditorum iudici ,;

Vnde, ut pertinent ad rhetorem , definiuntur quod sitit passiones, per quas animi immutati disserunt in iudiciis, quos etiam sequitur dolor siue molestia, aut voluptas. Certe namque anis musasEctibus mouetur,&aliud dictat mens assectionum e

aestuans fluctibus, aliud sedata. Ex quo fit, quod quum durat aflactus, praecipiti animus citrsu, in scelus sertur, eo vero com inisbaena iusto distimat pondere: Quod liquido patuit in Amnone post patratum facinus cum Thamare , in Nerone , post necatam Agrippinam; ex in Dauide, post populi numelati

nem; unde est illud Menandri. anti in suum sit crimen, haud qui, uam videt, dum percam, Used, re patrata conspicis . QDd au- tem Stoici dicebant, affectus hoste, esse iii dicta, atque opiniones , verum dicebant per metonyimam causae, quomodo dicia mus , Ecelypsim esse interpositionem terrae, non vero soti alia

Iure etiam dictum, molestiam , ae voluptatem , assectuum, esse pedissequas, non enim semper ab affinii est, quod prius relinquamus iudicium; sed quia , frequentius de re cogitan o, ' melius certiusque rem cognoscimus: siquident cara secundae fa

plenitorei ,. Discipulus o prioris, posterior dies i ideo non sem- M a Per

107쪽

92 0ratoriarum s litutisnum

per ab asse est , quod de eas re, inon eodem iudicemus modo, ted tunc tantum , quando praeter animi commotionena, dolor adest, aut voluptas Nascitur autem voluptas , aut m Iestia, in appetitu sensitiuo , ex apprehensione dilatante , aut contrahente cor: boni namque apprehentione , cor dilatatur . mali vero,contrahitur Vnde definitur etiam affectus , quod sit motus appetitus sensitivi, ex apprehensione boni, vel mali,cunx

aliqua non naturali corporis mutatione.

Prudenti sinae autem a Deo naturae authore sent nobis indistae huiusmodi affectiones , ut sint veluti instrumenta ad praecia vas actiones . Siquidem, quod est ventus nauigio , id i unt nobis affectus isti; in quorum temperie animi notiti tranquillitas , immo totius vitae consistit felicitas : hs namque ferimur ad ea, recta ratio dictat. Sin vero ratio ipsa, clauo se excuti patiatur, non iam illi ad virtutem ducunt, immo ad vitiam trahunt, & tunc sunt animi perturbationes , ac morbi: qii prudens vir non petiuittit, qui affectibus nequaquam seruit, sed imperat.Et propterea Stoicorum definitioni, quod iit, Mnu, impetus immodicus, nigrum praefiginius thita .

Huiusmodi autem affectus, vel sunt in fac illate io concam scibili, vel in tri iras ibiti: sex in illa resident ; siquide ii illius obiectum , vel ir impliciter sint bona, di prosequenda, vel simpliciter mala, de fugienda . Si ergo se offerat bonam utcumque illud sit, idest ablue respectu ad absentiam, & prae

sentiam, in ea oritur Amor illius boni; quod si bonum repet sentetur, ut absens, in eadem concupiscibili facultate, nascitur De siderium: si vero ut praesens, de adeptum, hinc existit Gai dium, &Delectatio. Sic, si se offerat malum absolute ab a seistia praescindens, ac praesentia, illud sugimus , & in potentia concit piscibili exsirgit Odium,ac Auersio, quae est pamio Am xi opposita: si ut absens, hinc venit Fuga , qui est affectus con- trarilis Desiderio. Si vero, ut praesens, hinc exurgit Moeroriac Tristitia de praesentia mali, & hic opponitur Gaudio. 'Obiectum vero facultatis irascibilis,est bonum,non ia) simpliciter, sed prosequendi im sub ratione ardui, Se malum, sub e dem ardui ratione,fugietuliam.Vnde in ea quinque tantum resident affectus . Siquidem , si malum arduum fuerit absens, de

tale et cum dissicultate illud rcpellere possimus insurgit passio 'Metus,seu Formidinis: Vel illi malo procedi us obuiam , si

108쪽

iando quod , esto cum dissicultate, vincere illud possimus, Mest Audacia . Vel malum est pnesens, & tunc contra ipsum is scimur , ac excandescimus ad ipsi a depellendum , de est Ira . Bonum vero arduum , vel est tale, ut credamus po se nos ipsiunconsequi, esto cum dissicultate, de erga ipsam nascitur Spes . Vel tale , quod credamus impossibile, illud adipisci, & ie itur Desperatio. Si vero bonum sit prissens, ardui rationem amittit ,. ut non sit opus aliam addere passionem. t Augustinus tamen Niphus philosophus Suessanus,hanc etiam addidit, vocavitque Vlciscentiam , seu Mansuetudinem , qua dicit nos quiescere cum dissicultate in bono : Vertam quia,si in bono quiescimus, dissicultatem non patimur, superfluum puto hanc ponere passionem . Nisi velit nasci Ulciscentiam aduersus eum , qui nos bono illo priuare vellet. Verum , tunc non foret Mansitetudo, ut ipsemet hanc appellat passionem. Praeterquam- quod, illud, quod vellet priuare bono, quo fruimur, non si e nisi malum praesens, contra quod certe ui excandescin uis. Vnde non exit addenda sexta haec passio opposita Irae, quae firerga bonum praesens , in facultate irascibili. Sunt isti undecim affectus principes , ad quos reducuntur ali , nempe pudor , misericordia, inuidia , aemulatio , lenitas, gratitudo , ac verecundia. De quibus, Arisbγtelem sequentes ,ag mus in hoc tractatu, inuestigantes personam , quae afficitur, &eam erga quam facile assicitur, di affectionis causas, ut deii ceps videre dabitur,

Communiter definitur ira, quod sit accenso cingit inis etiaca cor . Verum desinitio ista, materialeni tantum irae ex Pi imit

109쪽

mit causam , ideoque minus exacta videtur. Absellatio putΡ tm ea , quam in hoc loco tradidit Aristotcles , quod sit Cupidi

rar conjuncta cum dolore sperata ultionis, propter apparentem

te thm , qμο quis se, vel Iseorsim quempiam assectam fuisse coni a quam oportuit. In qua definitione, genus est appetitio, ii bido , seu i) chpiditas: aliae vero particaae positae pro differe tia , vi,quod sit et chm dolore, dolor enim iram excitat: 3 tionis Ineratae , seu spe puniendi eum , de quo poena sumi possi

videtur , ponitur ad disterentiam castigationis, S ad delignat dum , contra quos sit ira , nam castigationem expetimus, ut peream emendetur ille, qui paenas luit; 6 ultionem vel O , seu νindictana, ut,ulciscendo eluit, qui ante laeses at, nostrum ex fleamus animum : unde castigatio fit causa eius, qui patitur , s) vitio vero, causa eius, qui agit: Ncutra tamen est aduersus iuperiores , aut valentiores, seu q) instigario est in subulcos,stu subie, 'os io vino vero,eso no sit proprie in subiectos,non 'inen est aduersus vehementer maiores, iton enim potest in ii

bis cile ira contra Regem, quia de eo vicisci non possumus nisi forte tantum lingua, & occulte ei detraheudo , quae est imbecillium ti) Utio. Additur in definitione , ir propter eum, q*i apparet contempthm : inde enim quis irascitur, quod contemni se arbitratur; cry) in se , vel in aliqhofuorhm: Non enim quae' libet laeso iram causat, sed quae est in nos,vel nostrorum qtiem Piam; perpeti namque tale contemptum , mancipii esse vide tur, non hominis liberi. Denique additur i inconuenienter,

immerit), iniuria , quia si laesio fuit, vel credita fuit debita, iram

non causat. i 'Irasci autem selent Prinid, qui dolent, se, aut suos non eo reputari loco, quo oportebat. Ita quum Absal6n Chiisai cor silium, Achitophelis c tisilio praetulisset, iratus iste, laqueo sibi necem conscivit. Secundo ij; quibus quis, siue directe,ae

aperter, siue clam , & oblique resistit, ut si quis aditersetur volenti bibere, siue aduersetur prohibendo, siue impediendo, iue non adiuuando, quum possit: Unde est illud. Esurienti haud obuius fio. Tertio i , qui morbo afiliguntur, aut egestate detinentur , vel amant, sitiunt, aut vehementer aliquid cupiunt, nec consequuntur . Vnde senes dissiciles sunt, & queruli, sic aegri, & conualescentes, & quorum , lassitudine, aut sanguinis

detractione, exhaustu est calor: siti, aut fame rabidi, Vnde

110쪽

en illud, a lasso rixam quae i. Vt enim ulcera, ad leuem tacitum, immo de ad tactus sui picionem , condolescunt, ita avianis an Deliis, minimis ostenditur: de propterea iracundiores creduntur incolumibus languidi, & mminae maribus, & iuuenibus sones , & faelicibus aerumnosi. Quarto irascuntur facile illi, quo in quis praesentem contemnit statu,ut quod quis sit pauper, vel Ecbilis , aut simplex . Quinto ii , quibus aliquid, praeter Opinionem , accidit mali: nana sicut magnopere delectant bona ,

Prester expectatione contigerunt,ita vchementius nos angui mala improuisa, ac repentina. Sexto quaedam circumstantiae anni, horae, temporis, aetatis Sc. reddunt homines iracundi res , ut astate, vel tempote cometae, post venationem, aut calamitatem , & aetas senilis ,&c. quorum ratio ex supradictis habetur.

Aduerte hic, quod quantumuis irati doleant ob ostensam , α illatam sibi ignominiam , gaudent tamen ob spem vindicts, in qua immoratur cogitatio, & ob quam,ira dicta est ab H

mero,melle culcior. Certum enim est, iratos sperare , quum ab eis metus absit. Quum autem spes sit boni saturi, ex eius prae- conceptione nascitur gaudium. Vnde ira dicta est cos fortitudianis , quia sortitudini aduersatur metus , qui nascitur ex malo futuro ; irati autem nullam futuri mali rationem habent, quia quem timemus,non spei amus nos posse punire: unde mansueti, A pacati sumus er a eos, quos metuimus, quia timor ir: extinguit ; dc sicut, si Metus sit ingens, sedatur ira: ita si ira e

cellat, tollitur metus.

Sed quibus irascimur non homini utiq staritio, idest non generi , aut speciei, sed singulari indiuiduo , maxime qui, 'uum

magni iacere deberet, contemnit. Talis est, qui beneficio as fectus, vicem non reddit, quum possit. Et qui genere, potentia , aut alio quor iam praecellens, honore se dignum putat ; ut opulentus ob diuitias, eloquens ob facundiam, & alij ob id, quo excellunt , qui si non honorentur, iniuria se credunt assec eos, quae fuit causa quur Mardochaeo irasceretur Atrian. Et tanto maior existimatur iniuria, quanto dignior est persona cui irrogatur, crescit enim ex dignitate personae affectae : sicut ii nor, eo, quod resideat in honorante, ex dignitate crescit hinnorantis.

x Irascimila ergo primo eis, qui decident, subsannant ;

SEARCH

MENU NAVIGATION