Oratoriae institutiones tribus comprehensae libris ab adm. Reu. Patre fratre Henricus de Pimonte S. Th. magistro Ord. Praedicatorum digestae ... Cui accessit duplex index, ..

발행: 1680년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Oratoriarum Institutisnutis

ivllis lacessunt; unde quia contumeliosa oratio iram conritate solet, veteres dixere , iram in auribus holiti nulli habitare . Secundo iis, qui damna dant,vonon aliud, litam ut de alius gaudeant dedecore. Tertio iis, qui ea vituperant, quibus maxime sumus affeta , ut, si maximopere philosophiae studio dele temur, ijs, qui in eam inuehuntur: istiusmodi vero vituperationem , illi iniquiori ierunt animo, qui sibi conscij sunt, se in eo studio non excellere, qui enim excellunt, ludibria ista minimi faciunt. arto amicis , qui nullo amicitiam beneuolentiae obsignant charactere, quum e contra putemus,eos perpetuo debuisse benefacere, eo quod oporteat, quantum ius fas iu permittit , amicis,dieiis, ac factis obsecundare: unde est,quod fratrum , propinquorum, ac omnium , qui vehementer amauerunt, esse ratiora soleant esse odia. Quinto eis , qui honorare desierunt: contemnere enim videntur, qui consuetum non e serunt honorem . Sexto eis, qui, quum assecti fuerint benei cio , vicem reddere non student; & uniuersaliter omnibus, qui beneficiorum sunt immemores. Septimo eis, qui nostris adue santur conatibus, nam isti despicere nos videntur. Octauo eis, qui, quum sint, aut haberi velint amici, non tamen lati dant, aut beneni rentur, & magis si vituperent, vel dent damnum , aut nostram non sentiant indigentiam, nam si vere iretuamici, nostra curarent, re quia de nobis serent solliciti, ho eos non lateret: ex quo in Baccharam Martialis indignabatur. Et par fuerit ratio, si, in re necessaria, multis sit opus precibus apud amicum. Nono eis, qui nostris gaudent calamitatinus, aut quum his nos premimur, illi securi iunt animo , hoc euim contemptoris, illud inimici iudiciunii est. Decimo ias, qui

non curant,mina nobis molestiam iugerant, aut dolorem; αpr'pterea irascimur etiam nunciantibus mala, nemo en in ira

odios rei amauerit nuncium: luapropter noluitIoab, Achimam Dauidi nuncium mittere de parta victoria contra Ab lonem, ne eum Redi odio dela eps haberet, si, fili; nunciaret nivirtem et

sed Chusim potius misit, post quem misit etiam Achimam,i sed hic pergens per viam compendii, praeuenit Chusim, & primus

Aegi optatam mmciauit victoriam: interrogatus vero de Abdalone , noluit nunciare, quod es t mortuus, negans se de eo ali is id scire 1 At Chusi secundo veniens, retulit cinia victoria

.Abi arunis interituam, quo nuncio valde contristatus es ter Ex

112쪽

quo sit , quod etiam irascamur ijs, qui non verentur scaeua, ac

mali Oinitiis uti oratione , cuiusmodi erant omnia i csta , litorum mentionem veteres abhominabantur: unde condentes

testantenta, antequam eis quidquam cauerent , prius tibi bona ominabantur ; ut de Aristotele , ac Theophrasto, Laertius refert . Vudecimo irascimur i)s , qui, sinisti os rumores de nobis Φaribs , audire non renuunt , aut, sine dolore , nostras spe tant calamitates. Duodecimo iis, qui nos delpiciunt apud haec quinque hominum genera , nempe apud eos , cum quibus de honore contendimus , aut quos admiramur, seu suspicimus, aut , a quibus suspici volumus, aut quos metuimus , aut quinos verentur. Decimotertio eis, qui contemnunt eos, quos

turpe sit nobis non defendere, ut sunt,uxor, serui, fili, , parer . tes. Decimoquarto eis, qui 9 di inutilione utuntur, apud eos qui serio agunt, siquidem contemnere videntur. Decimoquii to eis , qui , quum in alios sint benefici , de nobis benemereri nolunt, quum & isti contemnere nos videantur. Decimos esto tandem eis, qui cito, nostri etiam nomiuis, obliuiscuntur; istiusmodi enim obliuio ex incuria nascitair, incuria vero ex contemptu QOd si laxius irae viamur voce, succensemus etiam rebus quibuscumque, quibus dissicultatem patimur, unde scriptores irascuntur calamo, pictores penicillo, aleatores tes

feris , alij alijs instrumentis. Causa litur irascamur, est io contemptus, siue ii) neglectus, aut i negligentia.Cuius i3 contemptus tres sunt species, quarum una dicitur a merui deIDemo, quo aliquem parvipendia

mus , ac floccifacimus , licet non incommodemus . Altera est,

cui est nomen a i Marte ,' de quam quidam Latine i

lentim vocant, alij i M incommoda veni, quae proprie e sie via detur is in idiatio bellica , α, importat despectam illam, quo aliqui aliorum studia, ac opera impedire conantur, non ut exi hoc, commodi sibi aliquid contingat, sed ne alij percipiant, quod cupiunt. Itaque huiusmodi i insultantes, eos, quibus

insultant, non existimant posse multum obesse, alioquin non eis incommodarent; neque admodum prodeste, quia si insi- 'gnem aliquam ex eis sperarent utilita in , id agerent, ut eos sibi amicos potius haberent. Tertia est ag) Contumelia, quum quis damno , ac dolore, dedecori coniuncto, alium assicit,

non ut emolumenti quid 'iam percipiat, sed ut voluptatem ex N aliena

113쪽

9s Oratoriarum In liturionum

iliena capiat, ignominia. Iretantur vero qui alios ignominia assiciunt, quia hac ratione iis praecellere vi lentur, &Propterca iuuenes , ac diuites, prae caeteris sivit contumeliosi , ut icquen videbimus tradiatu .

CAPUT SECUNDUM.

D. Lenitate .LTnitas proprie est cessatio ab ira; quam Graeci dixere i

mane ii, quamuis huius Grecae vocis, expressivum nomen Latinum non habeamus, unde quidam aprinant longanimit tζm , quae proprie est a) mach o mia, alij lentitudinem, V sa, dicenda,alii lenitudinem, quae eadem est, ac lenitas . Dici intur autem lenes illi, qui contrario se habent modo, acia , qui irascuntur, quia scilicet non dolent se , aut suorum quctoriam contemni contra quam oportebat. Cuiusmodi , inertes , ac segnes etiam dicuntur , qui nec vindictae spe laetantur. Tales, in risu , ludo, otio , ac felici rerum versantur sv cessit: quiue insignem aliquam laudem , ac populi adepti sunt plausum : Vt requi in omnium rerum degunt abundantia; Auniuersaliter hilares. ac voluptate petiuit, qui honesti lae' latitur Spe. secundo, lenes sunt, qui iram inueteratam habent , iram si uidem tempus hebetat, ac sedat. Tertio, qui de alio sit plicium iam sumpserunt, ita namque furor resideterga alios .i rio, qui iudicio vicerunt, nil, in ipso iudicio vehementea suerint

114쪽

sierint exasperati) nam ita,qirum iudicati fuerint superiores.

lenes contra ad tersarios esse solent . Quinto , qui cernunt a

uersarios maius accepisse damnum , quam ipsi illis iustiger cogitarint, quia putant abunde paenas luiae , de propterea sit bintrat misericordia, ac lenitas. Sexto qui arbitran tur iuro se paeuas luere , nam quidquid ex merito patiare, leniter strei dum est. Septimo, qui putant sere ut ii, de quibus vindictam expetunt non sentiant, a quo illa proficiscatur, α ideo nemo, nisi ferini, & brutatis animi sit, mortuis irascitur, qui nos sentiunt quid, vel a quibus eis fiat . octauo omnes , qui serio, sapientiae studio sunt addicti; sapientia enim docet rectum, ira vero non nisi in seras cadit mentes , ac eruditas praeterlabitur. Nono qui animo sunt magis generoso; minuti quippe, exigui, ac infirmi animi est, vindictam exigere , de propterea seminae iracundiores sunt viris, & debiles Ortioribus.Vnde quo quis est animo magis generoso, eo magis vindictain exigere con

Lenes vero sumus erga eos, qui non videntur nos , vel no trorum aliquem contemptui habere, contra quam oportebat, ut,Primo erga eos, qui numquam nos isserunt, aut contenapserunt, vel,sii id fecerunt, inuiti fecisse creduntur, ut diueria ab iis, quae fecere, facere voluisse existimentur. Secundo erga eos Qui tales nobis sese exhibent, quales in seipsos sani, quia nemo seipsum contemnere putatur , unde non debemus succensere alicui, quod viliores apponat cibos , si scimus eum talibus victitare. Iulianus tamen fertur Basilio , ac Caesariensibus su

censuisse, quod eum hordeaceo munerauerint pane , nec, cito

Episcopus ei affirmaret, alium ea in regione non lappeter: prnem, deferbuit ira, Verum Imperator ille a fide defecerat, re

occasionem quaerebat Catholicos perdendi. Tertio erga eos , Qui culpam confitentur, ac errati paenitentia ducuntur, male

acti enim paenitudine, sopitur, ac concidit ira, quia

vice est paenitentiae dolor: hinc heri, qui animos non habent saxeos, qui nulli possint aqua macerari, & dolere se ostendant, quod eos offenderint, nedum nunt, sed veresecibus mansuetiores redduntur. At --niente, ignem spirat herus: manifesta enim negare, insita impudentiae indicium est, summa vero coiitemptus sigrium. Quarto erga cus, qui se submittunt nec,

115쪽

'reto Oratoriarum Institutis ium

prehensi, murmurant , aut qusruntur se intimi puniri , t aio ita fateri videntur se esse inferiores, inferioribus autem non irascimur , nisi belluinos geramus animos : immo & leonea pro stratis parcunt, de canes , si canes alios peregrinos sedentea inueneritat, eos non mordent. Quinto ergi eos qui serio agunt:

cum serio agentibus , nam tales non videntur contemner I

Sexto erga eos , quorum beneficia aliquando fuerunt maiora quam sit damnum, quod nunc dederunt. Septimo ergo eos is qui rogant, ac precantur, nam isti animo sunt humili ac it biecto, qui enim precantes non exaudit, ut non pius , ita nec clemens, nec lenis dici meretur . Octauo erga eos, qui in ne

minem , aut non in probos, re tales, quales nos sumus, pec insolentiam, aut derisionem, ac contemptum,quidquam coni- mittere volunt. Nono erga eos, quos timemus, aut veremuti& erga eos, qui per iram secerunt, quia isti impetu, non con temptu, peccarunt et irae autem impetus est cum dolore, con- temptu vero est Odoloris expers - Hinc licet colligere, verba, quibus uti debemus ad lenien dos animos, byssina, mellitaque esse oportere, non vero a to ac felle lita, quia exasperantista, illa edulcant. Ex quo fit, etiam eos plus ad deliniendum valere, qui minus possimi , mi uusque cogitant de vindicta, ut sunt Sacerdotes, pueri, ac mulieres. Sic,quum Ludovicus XII. Gallorum Rex, Liguribus in- sensus, Iamiam ingressus fuisset, circumdederunt eum Optima tes , ac Reip. praefecti, civesque uniuersi , factorum veniam demissed deprecantes : eorum tamen, supplex nihil impetrabat

oratio: at puerorum, mulieriimque olulatus, illius mox mentem ad clementiam flexit . .

Causae denique, ob quas iras excutero tentamus , & sirori si aenima ini)cimus, tres sunt, pro tribus despectus generibus :nam primo dicimii., quod ii, erga quos ardet ira, non contemnitur, Secundo quod non insultant, Tertio quod nulla

aificiunt contumelia. Ex quibus locis, auditorum animos tr here debemus, ne doleant ob contemptum, nec gaudeant ob cogitationem, & spem vindictae: Et ostendere, eos, erga quos sunt irae , tales esse, quales sunt alij, ergi quos exercetur leniatas , hoc est, aut metuendi , aut reuerentia digni, aut benemeriti, aut gratificare, non laedere volui se, aut dolere ob fa tum &c.

CAPUT

116쪽

CARVT TERTIUM.

t De Amore . AM re est velle alioni, quae putantur bona, non propter se ,

sed amati potius gratia , 3cesse paratum ad ea pro viri bus essicienda. Requiritur ergo ad amorem, quod quis amam velit ea , quae putat bona, etiam si reuera bona, non sint, da quod ea velit,non proprij commodi causa, sed gratia illius , dcxod huius beneuolae voluntatis adsit significatio . Vnde disserunt i) amor, & r) amicitia, quod Q amicitia consistat in amore mutuo, de redimatione, et amor autem qui est sens o amicitia ,redamationem non exigit. Amicitiae vero genera plura sunt, praecipue sodalitas, quae es: in rebus leuioribus , ut in conuiuiis, iocis &c. familiarim , quae cst arctior et ni- eitia , ex frequenti consuetudine contracta : & ) canatio, quae est amicitia eorum, qui sunt eiusdem gentis, seu famil iae. Amicorum vero, eorum scilicet, qui amant, & redamantur, tres

sunt loci, videlicet primo , amici sunt , qui una gaudent rebus bonis, simulque dolent molestis . Secundo amici sunt, quibus eadem bon a adsunt, ac mala, siquidem prouerbium est quod Commune periculum congregat di*dentcs . Tertio amici sunt, quibus ijdem sunt amici, & inimici. Vnde recte Eusebio N aeianzenus scripsit Gaudeo me honore abs te assci, at contumeliam diva pietate illatam esse charismo fratri Eapio , molesia fero, quo quem vitae, O studiorum socium elegi, O habeo ; Tu verῖ dum eum

ccntemnis, me autem honoras, perinde facere videris, ac si viri Eicuius,caput, una quis manu demulceret, altera vero feriret maxi

lam.

Eos autem amamus , quibus bona cupimus, non nostri, sed ipsorum gratia, eaque pro viribus praeliamus. Horum primus locus est eorum , qui benefecerunt, aut putantur velle benefa cere: unde qui amari volunt, hoc philtrum debent adhibere :

117쪽

a o 2 oratoriarum Institurionum

vi credantur, & ipsi amare , ac benefacere' veile. Secundo eos amat is , qtri amicorum sunt amici , amicorum siquidem on nia debent esse communia, ipsi in primis. amici. Amicorum autem amici sunt, tum, qui eos amant, quos amici , tum qui ab amicis amantur, vel amati fuerunt, dum viverent: Vnde superilites,non minus quam bonorum, amicitia in eorum,qui decederunt, haeredes putantur. Par est ratio de inimicis,quod scilicet amici sunt, qui eisdem sunt inimici, vel odio ab eisdem habentur. Tertio amamus eos , qui virtutem colunt, ac magni aciunt, ut sunt benefici in pecuniis erogandis, aut L lute danda, & liberales, fortes , iusti, & qui non aliena q-dra, sed proprio vivunt labore, & qui non sunt in rebus Vi nis curiosi; de eos, qui rara excellunt virtute, magni eniim fit , quod rarum est, unde aqua, esto res multo optima, vilis h. betur , gemmae vero, ipsa peregrinitate, raritate gratiam pos sident. Quarto eos qui suaves sunt in conuictu , & quotidiana coimersatione, nempe faciles moribus, nec rixarum cupidi, in contentionibus cedentes,& qui facete alios deridere , aliorum' que cauillos, ac iocos ficile ferunt: nemo enim vixerit cum eo , qui toto die iniucundus est, ac tetricus , nam quilibet, Vt iucundum diligit,ita dolorificum fugit,& propterea eos auersamur, qui 8 quaeruli sunt. Quinto eos , qui praesentia laudant

bona, & maxime, quae metuimus ne amittamus. Sexto eos, qui 9 munditiem colunt in victu, ac vestitit, & totius vitae honestate: io) munditiem enim cuncti laudant. Septimo cos,qui nec coinmissa peccata, nec exhibita exprobrant beneficia:coii memorare autem beneficia, est ea exprobrare . Octauo eos,qui non mentanerimi acceptae iniuriae, sed facile reconciliantur,narii putamus eos tales suturos erga nos, quales sunt erga alios.NO- no eos , qui non sunt maledici, neque studiose in nostra, aut aliorum inquirunt vitia, sed cautum in bona, nam hoc bon a uiri eue videtur. Dccimo eos, qui non aduersantur irascentis bus , aut scrio aliquid agentibus. Undecimo eos , qui videnturnos admirari, aut probos putare, ac nostro gaudere consortio,

maxime si fiat ob ea . ob quae esie admirationi, aut probi via deri volumus. Duodecimo eos, ut sunt similes, & eisdem studus gaudent, quomodo feni, senilis lingua es iucundi ima, mulier mulieri conuenit, puero puer, resticus agricola, miles militi Hcsiodus tamen monet, figulum odio eue figulo, & mendico mendi,

118쪽

n rencsicum. Respondet Plutarchus , quod similitudo ii)ρ snax causat odium , cuiusmodi est inter gallos gallinaceos: ir) ma foeta vero,qualis est inter oues, amorem conciliat.C ius rationem reddit Aristoteles dicens , quod amus similes , AP eadem profitentes , si non nobis incommodent , neque ex eodem stet ita , alioquin eueniret i lud, Figulus figulo. Itaque studiorum simia litudo , est per se causa amoris : sed ex eo, quod quandoquivnus alterius impediat lucrum , vel gloriam , odium per accidens nascitur, ac inuidia. Decimotertio eos, coram quibus non veremur ea dicere, vel facere , quae itu pia videntur , dummodo illos non contemnamus: de etiam eos, coram quibus t

lia facere veremur, quia per hoc apud eos in pretio esse stud

mus . Decimoquarto eos, quos volitanus nostrarum rerum esse αmulatores , non vero invidos obtrectatores. Decimoquinto

eos, qui nobis subueniunt in honoribus ac diuitias comparat dis : amicitiam enim causat, tant dare, quam accipere bene iaciam . Decimosexto eos,qui sunt fideles amici, quia amant absentes perinde, ac presentes, & sunt studiosiamicorum , traue eos non deserant in aduersis, ac ne mortuorum quidem deponant amorem. Decimoseptinao eos, qui non agunt simulate , quippe qui sua etiam detegunt vitia,quandoquidem apud ambcos non erubescimus . Decim auo eos , qui non sunt forni, dabiles : nemo enim amat eum, quem metuit; Unde Princeps,

qui a populo vult amari , debet timere timeri , ut de Theod sio Si mitius dixit. Causa amicitiae est gratia, siue beneficium, hoc enim viam

munit ad amicitiam, quum ex eo cognoscamus alterius animum beneuolum: beneuolentia autem, non ch ipsa amicitia , sed eius sons , α orino, vel etiam effectus : Vnde quamuis auferri possit ex propinquitate , non tamen ex amicitia, ea enim sublata, ipsum amicitiae tollitur nomen. Debet autem bene

cium esse hionte oblatum, idest absque praecedentibus precibus

Nihil enim carius emitur , 'uam qu)d precibos emitur. Et debet celari , adeo, ut quantum in benefactore est , studeat latere etiatu,

illos, qui beneficium acceperunt, vi saninus praestitit Nicolaus alijque multi Sanctorum, nam qui beneficium non abscondit. is & exprobare videtur, & secisse non alterius gratia, sed sua , . idest ob suam gloriam, ac ita meritum apud Deum amittit, Mapud homines . Muamuis autem amicitia sit amor reciprocu ,

119쪽

i o Oratoriarum Iustitutionum

ac mutua beneuolentia, ipsius tamen natura magis consistit in eo, quod ames, quam in eo , quod ameris. Verum, quum sitas etio, in mediocritate continenda est, quam prudentia praestat: prudentia autem honestate meritur omnia: propterea pioprie nomen non meretur amici, qui voluptatem sequitur , aut utilitatem. Ratio denique amicitiam conciliandi erit, ut ostendamus nos ese tales, cuius odi diximus amicos este debere.

ODio habere,cli velle alicui, ius putat mala,& illius causa,& eorum elle pro viribus esse, iorem.Dissert autem odium ab ira primo, nam ira nascitur ex ijs, quae unusquisque ad se, citinere censet, odium vero siue inimicitia,esse potest sine res vectu ad ea, quae ad seipsum spectant; Vnde dicunt, odium gi gni eo, quod cum, quem quis odio liabet, imaginatur, vel ca impliciter , vel erga se, ese maluiti . Secundo, nam ira est seni a r aduersus singularia, ut aduersus Vatinium, Timonem &c. odium vero tam erga singularia, ut Vatinium , quani erga uniuersam gentem, ut,uniuersini starem, aut calumniatorem habemus odio. Tertio,nam ira est tempore sanabilis, odium noniicio, & propterea a quibusdam definitur,quod sit ira inueter ta: inquam, de odium vetus dici Qleat, per comparationem ad nouam iram, quomodo Liuius dixit, quod Eumenem adue sus Persen, quum vetus stimulabat odium, tum recens ira,quod eius scelere, prope ut vittima, Delphis inadiatus estet. Quino nam ira cupit asserre dolorem, qui sentiatur, odium non curat, num malum, quod ii uerti scutiatur, vel noli. Quinto Iraest

120쪽

eum molestia ob iniuriam acceptam, odium doloris est expers Sexto nam ira, si multa fiant mala , detumescit, de miseretur tandem, qui irascebatur; odium vero numquam misericordia terminatur, quia iratus iram reponere, & talionem redder cupit: at inimicus alterum vult plane extinctum, acressumdatum , di in tantum saetiit quandoque, ut, quo inimicos perdat, amicis non parcat,immo, & seipsum sponte praecipitat , quo inimicum extinguat.

Ex ijs , quae de amicis diximus , liquere potest , qui sint , qui odio alios habeant: ij nempe, qui contrario modo affecit sint,

ac amici. Odio vero prosequimur eos, quos contrario modo di ositos sentimus, ac eos , quos amamus. Odium similiter , seu inimicitiam gignunt,actiones inimiciter aduersantes bono, quod amamus. Vnde qui se sentit ab alio perpetuo despici, ac quasi calcibus proteri, ei, non modo irascitur , sed etiam ius. micatur . Cuiusmodi sunt non modo cet) nigrinares,seu 3 uir clunes, quomodo fortes dicebantur, & iracundi , sed etiam 3 recorosi , seu lenes , mollesque instar hepatis. Maximὰ vero a cenditur odium, si ab ijs nobiscum inimiciter agatur,a quibus maximd nos oportebat amari, unde acerbissima nascuntur odia inter coniunctissimos, ut enim est in prouerbijs cilia funt bella inter fatres Et, vehementer amantes, i demum menter Oderunt; quia quae apud concordes erant cincula charit iis, irarum incitamenta fiunt apud offensos. Inciuitur autem ovium, ostendendo hominem esse talem , quales cile consueuerunt inimici.

SEARCH

MENU NAVIGATION