Oratoriae institutiones tribus comprehensae libris ab adm. Reu. Patre fratre Henricus de Pimonte S. Th. magistro Ord. Praedicatorum digestae ... Cui accessit duplex index, ..

발행: 1680년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

oratoriarum Institutis iuvi

stquentia munit: quod etiam est in epilogis , nana praeter illam

vnniersae orationis perorationem, singulae quaeque partes, sta

habere debent conclusiones, suaque principia: QMd ideo sic ,

quia , quemadmodum viatorem recreant, ac reficiunt, spatia. certis lapidibus, ac interuallis distincta , ita auditoris animus recreatur, admonitione singularum partium emensarum . Exordii munus est, reddere auditorem docilem, attentum ,

atque beneuolum. d si ad haec aperte quis connitatur, a pellabitur Principium per excellentiam, sin vero subdole , eccircuitione quadam id tentet, dicetur Insinuatio. Ut autemsesciamus, quando aperte Principio, quando vero sit utendunt Insinuatione, obseruandum est, causam , de qua sermo fieri potest, este quadruplicem, nempe 8 -Admirabilis. , Dubiam,o Humilem. Addunt nonnulli etiana 9 obscuram.Verum causa non dicitur obscura ab opinione hominum, sed tantum propterea , quod dissiciliter peicipiatur: unde obscuritas , ad aliud diuisionis genus pertinere videtur, de quo infra.

Io Honesta, seu, Vt loquitur Augustinus, ir) benegloriosa

causa, tunc est, quando auditoris animus illico ei fauet Quam de se optimam praesert opinionem , ut si quis optime meritorum celebret laudes , let) Asini abilis, cui, sicut & i3 bonestae, subsiciunt amisationem , ac de sensionem, laudationem via ruperationem, suasionem , di dissuasio rem ) vel circa personanae versatur, vel circa rem : persona, obiectum orationis admirabialis erit, si quis i q) Busirim M iram occisorem, laudare velit:res vero obi citur, quum quis moriam , aut febrim, vel podagrami udet: iustitiam uero , aut aliam vituperci virtutem . Vndi

fit, ut causae admirabili subiicienda sit etiam causa ciet turpis , Causa vero tunc erit ca7) anceps, seu i 8) dubia, quando par tim honestatena,partim habebit turpitudinem sine iniustitiam, ut videtur in facto orestis, quem aliqui ig) matricidam , alii vero cis) patris vltorem dicebant: idem de Iephte , propriam sacrificate si fani,dici potest:magis tamen dubia est causa illius

qui iniuriana irrogat, ut multa iuste essicere possit, ut refert Aristoteles, iecisse Iasonem Thessalum, qui vi pecunias extorquebat, quod excusabat ex eo, quod oporteret,se ius in aliquialvis violare, ut multa deinceps iustὰ agere va leret, Contra quod in Evangelica Iege habemus , Non sunt facienda mala, ut vota

162쪽

Igitur exordiorum munus est, captare beneuolentiam, doci. litatem , atque attentionem; sed quando causa ipsa est honesta.: ledecet esse ibi licitura , vel multa expendere verba pro captau- Aia beneuolentia, siquidem ipsa cautae honestas, per se audit ris beneuolentiam conciliat. Vnde in hoc genere causae , tunc tantum beneuolentiain aucupare conuenit, quum . vel auditor fuerit iam ab aduersario periuasus, qui ante nos dixit, vel a Eiendo fuerat defessus. Sed, quum causa est minus fauorabilis, nimirum turpis, vel humilis , aut etiam anceps , tunc omnino Praeparandus est auditor, ει captanda eius Deueuolentia, ut a res orationi accommodet. Paratur autem beneuolentia , tam a persona, quam a re. APersona inquam , siue 18 oratoris dicentis, siue iudicis, siu aduersaris. Dicens enim est ipse Orator. vel eius cliens, siquidem Orator, clientis persenam sustinet, in eius nomine loquiatur ; A dicentis ergo persona beneuolentiam comparamus, extenuatione virium , ingenij, ac eloquentiae, quo auditores munus sibi caueant, nec putent nos sibi fucos facere posse , appara tu, ac facundia orationis: vel commendatione virtutis, ac me ritorum siue nostrorum, sue nostri Clientis , in Remp., vel in accusatorem, aut etiam hoc lainen parcer in auditores, seu Iudicem, Vel possumus eam comparare, nostra recensendo ii sertunia, quo auditores admisericordiam, A inde ad beneuolentiam moueantur

A persona auditoris beneuolentiam captabisnus,commem

xando fidem, existiinationem, sinceritatem , ac dignitatem ipsius; sed maxime lapientiam, ac iustitiam: quarum illa est in intellectu, & praestat, ut sciat quis, quid aequum sit, aut in

quum : haec vero in voluntate, de essicit,ut agamus quod aequum csse cognouimus, iniquum vero aversemur. Α peribna etiam aduersaria, expedit nonnumquam beneum lentiam aucupari, ves tingendo nos timere eloquentiam patroni aciuersarii, siue eiusdem gratiam , aut potentiam : hoc enim reddit eanadem patroni gratiam, vel l vitentiam , aut eloquentiam suspectam iudicibus, qui propterea ab illa sibi cauere debeant , Vel in odium adducendo ipsam aditersarii personam , commemoratione vitiorum , quibus laborat, aut potentiae qua turget: quum 8 contra, Reo nullae sint opes , aut vires: Vesetiain adducendo ipsum in contemptum, ceu humilem , abie T a tumque,

163쪽

- 148 Oratoriarum Iustitutionum

Emqtie , de qui nihilominus, cum dignioribus contender .

. elit.

A re denique captabitur beneuolentia,si nostram extollamus causam , eius praedicando honestatem , ac iustitiam , vel etiam utilitatem: aduersari, vero deprimamus , ostendendo cam dam , aut iniquam, aut perniciosam : Vel si nostram causam , auditoribus cinolumento futuram, asseramus. Et est hic is .et uiuersale praeceptum , ut si causa laboret,et opituletur Periona: lin persona , ei causa subueniat. Quod si persona male audiat. causa sit turpis, quaereinus id, quod ludat aduersariuinos Quod si etiam aduersarius sit vir bonus,nec in eius vita sit qtidia culpemus, in eius saltem stud ijs, inuenire conab ur, quoa reprehendamus, ut inde ad captandam beneuolentiam exordi ri valeamus, ut Cicero pro Murena fecit, insectando Stoicos , quibus addicriis erat Cato aduersarius. Incumbit etiam Oratori, auditorem attentum reddere, quod Herennianus magister fieri docet, tum promissione , si recipi mus nos dicturos de rebus grauibus, ct necesi ari)s, aut salteo utilibus auditoribus: vel admirabilibus, aut iucundis: Tum rogatione, si petamus, ut exiguo temporis spatio, attento, intentoque animo, ac perpurgatis auribus, opera nobis detur. Nec huiusnaodi attentio, in exordiis gantum cs captanda, v rum etiam in qualibet orationis parte , quum oscitantem a uertimus auditorem : ad quam maxime iuuat promissio breuia

talis, & specialiter quum causae genus est turl e , humile, aut Ctiam anceps, vel quum iudex est audiendo defatigatus, ac laiasus, quando expedit a lepida aliqua exordiri fabella, quod D mostiaenes fecit, qui cernens auditores iam ad aduertarijs pe . aie persuasos, silentium sibi fore imperaturos, eos rogauit, ut liceret sibi aliquid extra causam dicere quo impetrato, inquit

Adolescetis quidam,aestiuo tempore , Delphos, aut Megaram profect rus, asinum conduxit. Circa martarem autem , quum nulla praser tur alia et vibra , qua sitis levarent ardor m , adolescens ille , o aga se , sub asini umbra recumbere voluerunt: agaso, Uuum se locasse , nou a ni Tml am diccbat: adolescens ver), umbram quoque inter inui opera conduriam esse asi mabat . Hac narratione,cernensii

clices laetos , di risti paene enectos, prosectionem parabat. Illi vero cum detinebant, rogantes, ut reliquam fabulae narraret partem . Quibus illa: Itane, de asini umbra audire vultis, de rebus

graui

164쪽

assibus , o feri s, audire non vultis Et hinc factum prouerbiiuri

19 Asini umbra. Q d. si causae genus molestuna non sit, nec au- ditores defatigati, non admodum oportet a principio esse solli- α itos de attentione paranda , siquidelia tunc auditor est de se salacer, & attentus: Paranda tameti exit in Orationis progressu, ne tunc perforato audiat animo, de omnia , qtiae acceperit trans mittente.

Accidit tamen nonnumquam , ut expediat auditorem redde-xe non adtentum , eiusque, animum auocare ab iis , quae dici, mus , quum videlicet aduersarius dixerit aliquid in oppositi in ..cuius efficacem, refutationem promptam. non habeamus: ad hanc Orationis partem , praestat auditores mimis attentos h Uere , ut putent hanc nos quoque partem, non mimis ac reliquas , essicaciter confutasse, quamuis reuera non ita fuerit.

Quod ad parandam docilitatem attinet, in primis dicimus,

hanc naturaliter consequi attentionem, ac beneuolentiam, quo Cnim maiori beneuolentia , ac attentione audimus, eo facilius intelligimus. Vnde si attentionem parauerimus, ac beneuolentiam, de docilitate parum supererit curae . Specialiter tamen ad docilitatem promouebimus, asterendo scopuna orationis, nem-Pe proponendo primariam orationis quaestionem, seu controuersiae statuin , ad quam argumenta collimare debent. Iuuat

etiam intelligentiam, si clare adierantur ai rami propositi thematis, quod dicitur aet) exordium ramosum; di sit diuisione pru-Positionis; qui rami, seu partes thematis, non dedent esse pili res quam quatuor, alioqui ii multituditae confusionem gignerent, docilitati oppositam: nec pauciores quam tres, quae est optiniae diuisio, vel saltem duo. Partes etiam exordij, quattuor esse seruntur, nempe 233 propositio, ratio propositiovis, redduto,quae est quali Iioua propolitio, tangens rem, de omnem exordij rvi dignitatem continens, ratio ipsius redditionis . Vt et propolitio fit. Non te latet, quantis ab hostibus talamitatibus affligamur. Ratio 26) propolitionis erit:

Sunt enim tantae, ut perspicuum sit, earum rumorem in omnes iam diffinum esse regiones. 27 Redditio vero erit, I Uitiae atitem, ac sapientia tuae erit, eorum gerere curam, quibuscam foedus in isti. Baiis tandem, seu fundamentum ipsius, erit: si enim nossubegerint,difficiis tibi fuerit δου, eqsum postea mpetMm sustinere. Sumuntur autem exordia, maxime N ab opinione, sub I-

165쪽

3so Oratoriarum Institutionum

inquam, siue auditoris, siue oratoris,sive rei, aut aduersaris, si aliarum personarum , siue socioriun , siue amicorum , siue ninnium: ubi spectandum , quid huiusmodi personae expetant a Vesi dicamus dolere socios ob dissidium,inimicos gaudere. A suta, diuisione, ut si dicam , Q nim iste uniuersam ob vitam laudem meruerit, maximam tamen ob res hodierno die gestas. Ex abundanti erit,mm ii assirmemus,posse nos dicae de re maiori,ini tentos tamen esse de minori, ne inuidia, aut propinquitate amducti, ad dicendum accessisse videamur. Tum si dicamus,nobis aliquid nec opinantibus obtigisse,ut Quum sperarim semper fore ut hic praemio a vobis ornaretur, nunc miseriae eius testis, αde sensbr apud vos esse cogor. Ab occasione est, quum id, quod in redditione petere volebamus, persuasum videmus, ut, quam animis vestris praeclara insita sit opinio de huius viri meritis, ac virtutibus, haud longo mihi sermone opus fore arbitror: Quae exordia, ob sinaplicitatem, quia non videntur affectata , consu uerunt esse gratiot a; Huiusmodi enim sermo, videtur non pr meditatus, sed e re nat . Monet Aristoteles, exordia generis Demonstrativi, simi ponse a laudatione, vel vituperatione, a suasione, vel disiuasione, Metiam ab sis, quae pertinent ad oratorem, ad quem pertinere P test imbecillitas ingenii, causae humilitas, vel cultus neglectus . Sic etiam, si rogenitis,ne aures nobis denegare velint,etiamsi a mirabile, et) aut incredibile videatur,quod dicere pollicemur. In genere vero iuridiciali loci exordiorum sunt illi, quibus quasi 33 medicamentis, auditorum animus praeparatur; Huiuia modi vero medicamenta, sumi postulat a pellona, siue Rei, siue Actoris, siue ludicis, & a reipsa. Reus, & Λ 'tor obuciunt, aut diluunt crimen. Qui diluit, insinuare , se debet auditorum animis : idcoque prius diluit obiecta in ipso exordio. Qui vero acacusat, in peroratione maxime recenset crinii na, quo illa, recenti adhuc memoria, animis impressa obuersentur. Reus igitur in exordio , calumnias, in peroratione ab accti satore impositas , depcllere debet, ut ita Iudicem ad audiendum fauorabilem reddat . Id autem faciet, aut negando factum, aut nomen mutando, aut extenuando, aut iuste factum defendendo. Vt si factum negari non possit, dicatur ex eo nullum praeiudicium, aut dam-lium sequutum, vel saltem non illi, qui accusat, vel quod non

166쪽

Lib. II. Tract. I. Cap. I. III

adeo nocuerit: Vel, quod iuste damnum intulerit inrecompen- Lationem alterius prius accepti: Vel denique quod non fuerit

turpe factum. Diliatur etiam, siue extenuatur crimen , quum asseritur fa ignoranter, aut per errorem, siue sortuito, aut per necesi,

talem: Vel si dicas te fecisse, sed non animo nocendi, siue ini riam irrogandi: ut ii dicas, Verberaui, emendandi causa , non contumeliandi animo . Ulterius diluitur crimen, si dicatur il lud idem este, aut fuisse in accusatore, aut suorum aliquo siquidem si in eo est, iniustum censeri non debet, alioquin quomodo iniustitiam ipse comimisit, quam, accusando, odio se habere a profitetur ' Et si alios, qvox aduersarius reos esse non vult, in eodem fuerint crimine, nec ipse reus culpabilis, aut criminosiis

erit.

Diluitur etiam opponendo calamniani, quod scilicet accusans falso crimen impingat: quod probabit, ostendendo, quod ab alio, falsi fuerit aliquando delatus , aut, quod alium falso criminauerit: aut quod aduersarius complex delicti fuerit; vel, quod ipse Reus, de eodem delicto apud competentem Iudicem

causam alias dixerit: aut quod accusator alias alios accusauexit, R demum ipsemet cognouerit falsam fuisse accusationem. Locus communis tam accusanti quam diluenti, est, adserro signa; vG Vlysies Teucrum accusabat,quod Priamo coniunctus esset, quum Hesione Teucri diceretur soror,quae Priami seret filia, & ita Teucer Priami foret saltem priuignus. At Teucer inimicitiae cum Priamo signa adsert, quod filius foret Telamonis, Priami inimici, unde Graecorum exploratores detendit, quod amicus non fecisset. Commune etiam est, ut quoniam contingit idem multorum gratia fieri, accusans accipiat finem prauum, defendens interpretetur optimum. Vt,quod Ionathas cum solo armigero in castra processerit inimicorum,quod fecerit, vel, quia eum fortem sciret esse virum, S ita defendit: vel, ut ne gloriae participem haberet, si concertatorem secum habuisset,&ita eum asserens imbellem, Ionatham temeritatis accusabit. Locus pro accii satore erit, si parum laudet, ut enormia impingat crimina, ut si luculentas amplasque dotes, strictim; minutas vero ampliter extollat: siquidem grandia paucis commemorata, haud admodum haerent animo : exi a vero , fuse tra

ara, deridicii a videntur, aut assectata. Sic praestitit ille, qui

167쪽

asti oratoriarum Institutionum

4nterrogatus de amici furtis, non ivit iniicias , nec aliquo PM gauit colore, sed, ut certius venenatum figeret aculeum, Piimo amici extulit comitatem, quae nihil ad furtum,tunc viruleutrita exerit spiculum,3 serens mirari se,quod tale commiserit crimen. Ab auditore lous est, quod is debet reddi benevolus, vel a tentus, aut iratus, quod, quomodo fiat, iam di tum est: docilis etiam, exprimendo bonos mores; probi siquidem, audiuntur libentius, & clarius intelliguntur. In genere tandem Deliberativo,exordium sumitur ex parte Rei, vel etiam oratoris, aut patroni, a criminis depulsione: ex parte vero accusatoris a criminatione, & amplificatione rei, si eam magnam haberi velimus, aut si eam parvipendendam suo deamus, ab eius diminutione : Vel ab ornatu, dec- Ecclesiastae vero specialiores quosdam habent exordiorum lacos : Hi namque exordiri nonnumquam possitiit ab aliquo Themate, dummodo tale sit, quod argumenti, de quo dicturi simus; symmam breuiter complectatur. Vt, si a temeritate iurat di dehortari velimus , commodum erit thema illud Euangelia Sit sermo non,non:ad hoc enim tota collimat disput .aio,vt inter Christianos tanta sit fides,ac simplicitas, ut liusquani iureiurando sit opus. Cauendum tamen, ne huiusmodi sententiae sint alienae ab insitum, & contra sensuin detortae, ut faceret, qui hortaturus ad cautionem, illud usili paret. Estote prudentes, O vigilate in orati nibus et hic enim locus, non prudentiam cominendat, sed sobri tatem, luxumque damnat, ac crapulam , cui come, est sonan lentia, avocans ab oratione . Sic, si Bartholomaei laudes dicturus,praemittat illud psalmi. Turbabuntur pelles terra Madian, nauxibi non est sermo de humana cute, sed de mapalibus, tentoriis, aut papillionibus. Huiusmodi vero themata,optimer proponet uiircuiri Iaude ut Summus illae Ecclesiae doctor, ac Magister Paulus, inanao nono, Paulus, sed per eius os Spiritus Sanctus, facile ii & compendi riam viam nobis,ad aeternam ostendit felicitatem pergendi,' Vcl: Quicumque peccatis grauati , vel afflictionibus attriti,

moeretis, non hominem,sed Deum audite consolatorem, amabuli voce clamantem. Venite ad me omnes , qui laberatis, O onerati estis, O ego reficiam vos.

Δ' historia ἰὴqrdiu non erit incongi fritim, ut si quis h p

crisita

168쪽

LVII. Tria. I. Cap. I.

crisim damnaturus, praeloquatur; quod Magi Pharaonis, praemgijs imitabantur, quae Dominus per Moysena, & Aaronem vere iaciebat. Verum, poterant quidem virgarum praestigijs terrorem incutere, at ei dein adimere nullatenus valebaut . Quae

rerum olim gestaruin imago, depingit nobis natiu am 3M υ-pocrisis, quae externa specie, veluti praestigio,veram imitatur piotarem, orat prolixe, vestit sordide , laiuniis pallet: scit anim rum vitia non depellit, nec Deum placat iratum, quod sola vora pietas praestat. Simile fuerit, si quis admoniturus, ut illico

tentationem illicientem ad peccatum, excutiamus, ante dicat, quomodo Paulus viperam, quae sarmentis prorepens , ipsius in num mordicuS corripuerat,protinus in ignem ex sterit; eia ita, ea extincta, incolumis ipse remanserit; viperam autem statim in ignem excutere, est, lethalem cogitationem, ut animae pestem, statim execrari, ac gehenna ducere dignam, deciri parabolis etiam, & animantium, siue inanimatorum naturis exordium duci potest, ut si in hominum ingratitudinem dicturus, praemoneat quis, qturit Plinius narrat: Sidam, iraconem habuit in deliciis, verum ubi iam in immanem excreuisset magnitudinem, exhorruit alumnum, ac in sylvam deposuit. Luenit multo post, ut per eam sylvam itcr faeturus, cinctus sit a

Iatronibus: expectabat mortem, & , quod unum potuit, exclamauit: ad agnitam nutrici; vocem,accurrit draco, latrones metu territi, diffiiggere. Sic belluae beneficio seruatus est homo . Vel illud de leone, e cuius pede spinam quis exemerat, qui remunerationis gratia, in deserto pastus est ab illo, quem medicauerat, & ad bestias danauatus, seruatus est ab eodem, ex quo etiam, libertatem adeptus, quia dclectabat gratitudinis in belselua exemplum. Quo turpior est hominis, in hominem beneme ritum ingratitudo. In sera, naturam tantillum vicit beneficium, homo praeter naturam ingratus est horiatisi, intillis,magnis in nominibus benei Merito. Parum est pro benefactis nullam referare gratiam, pro summa beneuolentia reponit odium, pro meri tis, iniuriam. Quod exemplorum genus ab animantibus brii

iis, mitigari potest, si didamus, non cist alienum a scripturis , ab istis exemplum ducere , quun Salomon ad Amicam nos mittat, ut ab ea discamus prudentiam, & ipse in Evangelio D minus, reuocet discipulos ad exemplum passerum; liliorum , de

grani sinapi. . Et hic obser si exempla ab Gnpuibilissimi pias

169쪽

J Iss Oratoriarum Institutian m

aalorem habere citergiam, ut exenii luna pudieitur , iumenet ivranslatuin ad senem, sortitudinis a mulicre ad virum , fidei conitigalix, ab Ethnici& ad Christianos, cla magis translata a brutis ad homines.. A similitudine etiam exordiuntur Ecclesiastae: ut, admonitimri, ne in aduertis despondeamus alumum, neue insolescamus in Prosperis , dicere licebit. Periti naucleri, qiuun ventis, ac aestu destituuntur , quicquid habent velorum , ad paululum caPtaa dum aurae, dellaei lint, ac explicant, remos adhibent, & obliquo cursu, quantum licet, Promouere tantant. At, quum vento friuatur nimium secundo, vela contrahunt, ne, si nauem in sua desierint habere potestate, ca vel demergatur, vel ita syrtes , Pes, aut voragines abripiatur: intelligulit si quidem, plus eis periculi a tempestate vehementer secunda, quam ab aduertata,

Multo magis decet nos hanc adhibere prudentiam , qui in hoc procellosis seculo nauigamus, longe maiori cum Periculo quam qui Hadriae , aut AEgaei fluctus sulcant. Vbi campus sese aperit comparandi utriusque nauigationis discrimina. Vel si adhort

turi ad poenitentiam, dicant. Quoties corpus grauiter vulner tum, aut periculoso morbo tenetur, quanta sollicitudine, etiam c longinquo, si proper non adunt, peritos chirurgos Lac mediacos acceriimus,nihil deterriti sumptiKquando de vita periculum est. At si reputemus, quanto Qrmidaliuiores sint inorbi,vulneraque animorum , quam corporum, quantoque morS aetern νhorribilior sit morte carnis, nonne magnae donentiae sit ibi ni dicum. accersere precio precibusque , corpus ad vituram se in Remque praebere, amara deuorare pharmaca spe sanitatis , qua an contingat, inccrtum est neque caim raro accidit ut medico

rum pharinaca,pro sperata sanitate, mortem adserant,aut certe morbum exasperent: & animae tot laethalibus vulneribus. sauciae tot capitalibus morbis aegrotae,nullam querere medicinam,sessi. quod est infelicius,ultro,& gratis oblatam respuere. An medici potio,febrim depulsura sit, incertum est, at est certo certius, rveram poenitentiam tolli peccata, quae sint animarum vulnera, morbique, ne dicam mortes . Homini sanitatem remi c,rariam

pollicenti, nos totos commis imus , Deo medicinam officienti, quae at liam pollicetur sali na, dissidimus: quisquis enim criminum sibi conscius , iiwn amplectitiir poenitentiam, aut Deo

simit, aut salutis hosi ac proditor esse conuincitur

170쪽

Deus clamat . Nolo mortem peccatoris, sed ut murtit r. di visat. Auscultainus homini vel ignoto, de ad Dei vocem surdi sumus. Par tere ratio exordiendi a sententia. Vt si exhortaturus ad studium bene merendi de omnibus etiam inimicis, dicas. Deus natura candidus, ac benignus est, qui solem suum oriri facit super bonas, Er malas , ct pluit super iustos, o iniustos . Coatra , diabolus suapte voluntate inuidus, ac maleficus, qui de pios selli

citat ad impietatem , & impios pertrahit in gehennam. Christiani autem omnes sit; Dei sunt, iuxta illud: Ego dixi Dii estis,cir sui Excelse omnes, maxillae quum quotidie dicant , Pater noster. qui es in Coelis. Mod si vere filia Dei sumus, imitemur patrem nostrum , beneficium in digitos pariter, Sindignos , potius, quam illum impiorum parentem , quem in baptismo fuimus execrati, quique nedum gratis , sed suo etiam malo, studet omnibus mala accersire.

Quod ii materia sit laeta, ut insolemnus de Christi Resurre tione, aut Assumptione Virginis, vel similibus festis, dicemus. Quemadmodum Imperatores, militibus suis, quo facilius casatrenses ferant labores, ferias interdum quasdam .ac ludos conc dunt , ad relaxandos animos, praesertim re bene gelia. Ita Deus, suos milites frequenter exhilarare dignatur festis diebus , tristia laetis temperans , 'ut possint sustinere . Sed oportet plurimum intere se inter laetitiam, mundo , Christo militantium a illorum laetitia , quoniam luxu constat, ac tam ut aiatia, frequenter exit in rixas, ac pugnas, e , t horum nihil accidat , non raro fit, ut unius diei hilaritas, multoriam adserat dierum cruciatum, morbo e crapula contracto . Christianorum scita sobriam,

ac pudicam habent laetitiam: tripudiatur enim in eis spiritualibus gaudi; s, ducunturque choraeae, non ad aut aedi tibias, sed ad Sancti Spiritus afflatum : psallitur Domino in cordibus , psaruinis, hymnis, & canticis spiritualibus. Haec demum vera hilaritas, ac Christianis digna, quae in multos etiam dies exhilarat conscie itias, nec ad medicos , sed ad obeunda pietatis opera

remittit alacriores. Conuenit enim , ut in die quam fecit D minus, exultemus, de epulemur, sed in Domino; Nec decet, ut

ex die, quam fecit Dominus, faciamus diem Sathanae. Quod si materia fuerit tristis, dicemus; optandum esse, atque studendum , ut nullus medicorum egeat pharmacis, verum ubi morbus urgeat, grata debent esse remedia ,.quae, tametsi V a dul-

SEARCH

MENU NAVIGATION