Oratoriae institutiones tribus comprehensae libris ab adm. Reu. Patre fratre Henricus de Pimonte S. Th. magistro Ord. Praedicatorum digestae ... Cui accessit duplex index, ..

발행: 1680년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

I Oratoriarum Iustitutionum

dulcia non simi, sunt tamen salutaria. Beati qui nil commi te poenitendum , sed qui gerunt conscientiam capitalibus nam

bis aestuantem, multa cum alacritate debent amplecti poeniter tuae remedium: tam leue es , tam cssicax illud, quod etiam si acitempus coluristet hominem , tristitia haec mortem non adferat, yt sectili tristitia, sed salutem stabilem operetur dec.

Obseruandum tamen,exordium noli este semper necesiarium,

nam quando carisa est honesta , cui auditor de se fauet, & est etiam clara, & perspicua, Iliperuacaneum videtur de exordio admodum esse Qllicituita. Vnde tunc satis erit, breui cona-- mendativiacula proponere id quod dicere intendimus, ut, expositurus, Exempli causa, aliquem psalmum , dicam ; Adsero ad vos thesaurum, specie exiguum , precio magnum: psalmum inquam adsero; breuem, si verba numerentur, at Ccelestis doctrinae copia seecundum; quam, ut digne vobis exponere possim vestris me precibus adiuuate , implorate mihi illius adiuto ritum Spiritus, qui scrutatur omnia, etiam profunda Dei. Ille loquutus est haec mysteria per os Dauid prophetae, illemet ad

vestram utilitatem , s ua per me arcana reserat e dignetur. At si argumentum,& causa prolientium exigat, utemur regulis supra politis. Tunc autem necessario exigitur exordium ν ,

quum vel aliquod absurdum continere videtur, ut quod Abraham filium voluerit immolare,quod Iacob socerum,uariatis deceperit virgis &c. Vel molestam obscuritatem , ut sunt multiei

prophetiae Danielis, Ezechielis, Apocalypsis &c. Vel taediosam

narrationem, ut sunt altius repetitae genealogiae . Tunc enim ,

oportet uti cxordio, ut dicendo. Hanc esse consuetudinem scripturarum, ut saepe sub vili operimento, adoranda claudant mysteria: Diuersam esse humanorum , ac Diuinorum naturam voluminum : illa prima fronte praeclarum quiddam preseserunt: at si introspicias, fit sape ut, cordatus lector clamitet, carbones pro thcsatiro se inueniste: haec contra, contemptibili stib specie, Diuinam celant sapientiam, ut quo altius penetres, hoc magis, ac magis obstupescas, modo quis ad spiritualem scriptura , spirituales adserat oculos , Nec hoc temerer factum , decuit hoc Diti inam sapientiam, ut a prophanis oculis caelaret mysteriai,

tantum irridenda, & pijs daretur aditus ad recondita. Sic ipse Dei filius venit in mundum, corporis inuolucro diuina dissimulans impus naturam : I: populo loquutus est in parabolis, qua

172쪽

GI. II. Tria. I. t

tam mysticum sensum, non grauabatur Apostolis seorsum expornere . interdum, sparitus ille Diuinus, quaedani admiscet abi. da , minimeque iuxta litteram coherentia, quo nosti uni, ab his torico sensu,depellat ingenium, cogatque in illis verbis aliquid absconditum quaerere. od si non piget nos montes perfodere,

tin putri terra aurum rcperiamus, vel argentum et multo minuurigere nos debet, taedia aliquid deuorare in litterae superficie, ut ad thesalia os veniamus, auro , de argento multo praetioliores. Nec oportet Hebraica nomina, quanauis noli intellecta, cum taedio audire, quum in Canonicis scripturis, ne apex quidem unus sit temere positus: sed quemadmodum rerum sacrarum thecas veneramur, esto ignoremus , quid intus conisneatur, modo persuasum habeamus sacrum esse quod occultatur: ita decet ea nomina , quorum ad liquidum mysteria omnia explicare non postumus , cum reuerentia audire, vel recitare: nec ea

religio suo carebit fructu . Nam si ad magorum voces, ab ipsis . non intellectas , adsunt impii spiritus, ac prodigiosa quaedam essiciunt; quanto magis credendum est, bonos spiritus ad huiusmocii voces, cum fide proiiunctatas , adiuturos, ac pereas boni quidpiam a Deo impetraturos i Danda quidem est opera, ut, quantum humana fert infirmitas,scripturarum mysteria percipiamus, non caret tamen suo praemio, qui scripturae verba, nondum ad plenum intellecta, religiosa pronunciat veneratione.

Sed iam tempus est , ut exordiorum laudes prosequamur , ac vitia. Pessimus enim gubernator habetur, qui uauem, dum e portu seluit, impegit. Laudes ergo exordioriam, ac vituperia, ratione tum qualitatis, attenduntur, tum quantitatis. II quantitate obseruandum, ut sint mediocria; medium vero pendet ex natura cause , nam ut in aedibus, ac templis, vestibula, sic in causis, exordia, proportione respondere debent, ne sorte. illud eueniat Inscriptio facet, maior est falco, Suffcit ergo si exordium sit octava pars totius orationis , ut minor esse possit, sed numquam maior. In qualitate vero, ut sint utilia causae , ct propria, nec vulgaria , seu communia, quae omnibus, aut multis causis possint accommodari, cuiusmodi sunt, quae ducuntur ab inuocatione Numinis , vel a re ehensione temporum , aut morum Idem de illis,qui ad rem,quam dicunt,maxima,magna sibi optant naturae praesidia, nam hoc iam omnibus vulgare est P

173쪽

t moriarum Infitutionum

poterit tamen quis huiusmodi facere proprium , consi Enao

esse commune, ut, Quicumque ad vicendum huc veniunt, cli-re solent, ea , de quibus consilium daturi sunt , imaximi Eile , inomenti, & digna in quibus studiuin Resp. ponata Verum civilis in alijs negochs hoe dicere conuenit, arbitror nunc ab eo initium este capiendum Nee tale esse debet exordium, quod eodem aduersarius uti possit: quod si accidat aliquando, ut i ii usi fuerimus, imitemur Augustinum , qui videns Iulianum incipere similiteF posse a querimonia, a qua ipse orsus fuerat , continuo subiungit, sed haec pro tuo dogmate, quod veritatem esse putas, tu etiam dicere potes , auferemus itaque de medio , si placet , ista cominimia Sc. Nec modo communia, sed etiam commutabilia. quae adue sarius facile ad suae causae utilitateni deflectere potest, improbantur. Sumi ergo debent ex ipsis causae visceribus, & s nisi iii genere Demonstrativo , in cuius exordiis a longinquo initi mretere non desecet non separatis, aut lotas accersitis. Nec

debent tale nimis pathctica, nam affectus concitati in exodio locum habentia In exordio vero, mores exprimi debent, asse ius moderari. De illius charaeiere, sequenti libro dicemus, debere an eo seruari modum in usurpandis luminibusverborum, sententianim, me suspicionein adierat nimie meditationis. Esto exordium primum in oratione dicenda locum obtineat ad ipsum tamen non primo , sed ultimo mens, manus queas

mouenda . Sic Cicero : His omnibus cot meram, tum licuique id, ὸd primum est dicendtim, postremὸ soleo cogitare, quo utar exordio: Mam si quando id primum inuenire volui, nullsim mihi occurrit, nasi aut

principia ista non extrinsectis aliunde quaerenda, sed ex ipsis

causae visceribus sumenda sunt, ideo tota causa pertradiata, a que perspecha, considerandum est, quo principio sit utendunt, di tunc facile itinentetur. In gratulatoria tamen, & funebrioratione, positimus a principio scribere exordium, quia in ea . materia, aqueius dictat exordiunt. Saepe etiam in alias ni arenis sponte sese offert, linino , ut diximus, non semper exordio indigemus , maxina 8 in orationibus patheticis, quae incipiunt ex abrupto , praecipue, ubi negotium feruet, de auditores Laconicae breuitatis sunt amatores , ut in concionibus Ducum , seu

Imperatorum . Et haec de exordio , alioquin quanta ad finem.

174쪽

CAPUT SECUNDUM.

De Narratione cNArrare , est gnarum . stu prudentem , ac scientein facere avnde per narrationem cognoscimus, quid gestum , vel quasi gestitui sit, & quomodo illud euenerit . Est autem duplex narratio, una si historica, altera et)morata , seu O mcluar& utraque , ut ad Rhetorem spectat, definiri potest, quod sit Reriam gestarum , vel quasi, gestarum, utilis ad suadendum commemoratio. Quod si narrationem velis descriptam A pliciter, non vi Rhetoricae tantum fini deseruit, dicere poteris simpliciter Narrationem esie expositionem rei gestae, vel quasi gestae, comprehendentem, quae sunt a principio adfinem. In omni namque narratione, principium, medium, & finis esse do bent, de quae principium antecedunt, ut causae , & quae consequuntur , ut effectus. Vt si dicas, Hierosblymam a Tito suilla destructam Lomnia quidem complexus fueris, sed tamen nos α

175쪽

I6o Oratfriarum Institumnum

.narrasti. Narratio vero erit si dixeris,quomodo ob Deicidi dii Da, . x obstinatione in in resistendo Apostolicae praedicationi , L Ciis Hierosolymitis, de toti Iudaicae genti erat insensus : quamobrein illi, a Deo derelicti, contra Romanos rebellarunt; quo modo aduersus eos venerit Flauius Vespesianus, & TituK eicis filius, qui vario marte, pluries contra eos pugnarunt: quom

do cituri fuerint obsidione in ipsa Metropoli Hierosblyma,

quomodo fame cogente, voratores , immo im- . munditiarum voraro1 es deuenerint, quomodo mutuis caedibus

saeuierint: & qtio modo denique capti, interfecti, aut in seria, tutelia redacti, distractique per exteras nationes , tamquam Wilissima fuerint mancipia ipsa Vrbs , eiusque Templum diu

repta ac diruta , in sui iami sceleris ultionem . Sciendum tamen , non semper , nec in omnibus causis, es enarrationi locum: nec, quum ea.uti conuenit, eodem semper modo ea utendum este , Siquidem in genere Deliberativo, nulla potest esse narratior quum enim hoc gemis respiciat tempus f. turum, impossibile est, eue in eo expositionem reriim gesta ruiti, quae est narratio , quum nullae sint res gestae. Immo in Iuridia .ciali genere, quum res cum omnibus suis circumstant sest imanifesta, itaui aduersarius obesse non pol sit aliter narrando , 1

narratione supersedere debemus , ne tempus frustra teratur: UNterius poteit omitti,quum aducrsarius rem narrauit eodem mmdo , de cum cisdem c. cumstantus, sicut nos eramus expositurLL um vero narratione est utendum, pro varietate causarum , ,

varia adhiberi debet, nimirum Concisa,vel Continua, aut Mi t*. Concisa utimur, quando res gestae nobis obsimi: nam tunc, cuilibet parti, cautan adhibere debemus, ut vulneri praesto sit medicina odium statim defensione mitigetur: Eadem etiam utimur,quum singulae partes inuidiam in aduersarium conflant: nam tunc , partes sigillatim exagitantur, quo Iudex crebro in illum indigiactur, Eadem utimur in genere Dentonstrativo ubi tota cauta stabilienda est argumentis petitis e rebus gestis, v quandocumque series narrationis non est aliud, quam confiseniatio, nec confirmatio est aliud, quam narratio suis probati nibus, & ana plificationibus permixta . Continui vero utemur quum rerum aestarum expositio nobis proderit, nec tamen ad uersario inuidiam conflare poterit, neque totius causae prora

fuerit, & puppis. Mixtam denique usurpabimus, quum res geo

176쪽

eae partim nobis obsint, partim prosunt , nam tunc , quae prosunt , continua, quae obiunt , concisa exponenda sunt nan

Diuidunt alii narrationem, in simplicem, confimatam, Oili,stratam : cs simplix est, in qira nec causὐ ponuntur, nec descriptiones: quia res de se certa est, ac per icua: o in via vero est, quum rei gestae adferuntur causae , ex circumstantijs petitae. io Iuostrata denique dicitur illa, cui interserunturcescriptiones. Cui diuitioui satis perspicuae, nihil est, quod

addamus. Narrationis quattuor esse partes Rhetores doce at, nempe morastasim, narrasionem proprie: dictam , petitionem, ipsius rationem, siue causam. Procastasis dicitur ea narrationis pars , quae exponit quaminaque praecipuum factum antecesserunt . Vt, Amnonis necem antecesserunt, adamatio Tamaris, infirmitatissimulatio, illius tamulatus, tum violentia adhibita, Absalonis simulatio per aliquot annos , inuitatio eiusdem ad prandium , in quo nex erat conlinittenda. Omnia ergo ista ad procastasim seu praeparationem pertinent. Narratio vero proprie dictita, est, quae factum praecipuum, & maxime proprium causae, eap nit , ut, solius Amnonis necem , factam per seruos Absalonis in medio prandio, quum ille iam mero incaluisset . ii Petitio erit ex parte accusatoris, si is poscat, ut Rex misericordia in tus si per mortem sui primogeniti, Absalonem punire velit: ex Parte vero Rei, si illius patronus dicat, debere Regem flecti admisericordiam: ret Ratio petitionis ex parte Amnonis erit, quod deceret Regem succensere illi homini nefario, qui proditorid Regis primogenitum, in propria domo, conuiuio exceptum , inter pocula trucidarit. Sed ratio petitionis ex parte Absal nis fuerit, debuisse eum sartam tectam propriam custodire existimationem, quae per imminutionem Thamaris, grauiter fit rat imminuta, nec aliter quam per stupratoris mortem potuisse eam in pristinum decus reuocare. Cuiusmodi autem debeat esse narratio, docet Aristoteles , asserens, conuenire , ut sit illa dilucida , seu clara, & perspicua; Nam tametsi perspicuitas, virtus est in omni oratione cost

dienda nisi forte quid aliquando de industria sit occultandum alioquin praestat, non dicere, quam ita dicere , ut dictionem, auditoris non assequatur intelligentia: nihilominus est specialis

177쪽

. Oratoriarum Inctitutionum

narrationis virtus ; Siquidem si quae alia pars sit obscura, illaeta

sit a perit: si vero narratio fuerit obscura,tota oratio erit coec , quandoquidem tota super narratione fundatur. Perspicuitatein alitein consequemur, si verbis utamur usitatis , non priscis , obsoletis , peregrinis, aut barbaris . Secundo di in narrationi historica, ordinem seruemus temporis, ut prius explicemus , quod ante fuit factum , quam quod ultimo. Tertio si eam non intemi pamus, nisi sorte factum nobis noceat, quando , ut dia ximus , concisὰ narrare conuenit, ut cuilibet narrationis Parti, quae est quasi nostrae causae venenum, praesens adhibeatur anta . tum . Ad perspicuitarem facit Euidentia , qua rem ante oculoS ponimus, ut etiam hypothyposis , de quibus libro se

quenti.

Debet etiam narratio esse morata, ut scilicet honestos nosi

tros, aut eius, quem laudamus, aut quem defendimus, ex-Primat mores , contra vero, aduersarij, quem vituperamuS, aut accusamus, mores ostendat prauos. Id vero praestauiiuus, si nos , aut nostros, profitebimur honestatem sequutos: contra , aduersarios praeter utilitatem, aut commodum , pensi nihil habere. Nec in nostia tantima, aut aduersari; persona mores ob

seruandi erunt, sed in quocumque, de quo sermo inciderit: visi audacem aliquem, agrestemque ostendere voluerimus, loqquentem incedere affirmabimus: iratiun , qui pedibus consist re nequeat: inconstantem , qui circumquaque Oculos. Vestat, etiam quum res seria agitur. Obseruanda sunt etiam, luε de moribus supra in ultimo tra ratu primi libri dicebamus , quia oratio, quae proprijs personae descriptae moribus, ut characteribus est insignita, maxime vero- similis redditur; contra vero si alienis moribus describatur , salsitatis fit suspecta. Nec tantum in generibus personarum mores attendi debent, sed etiam in singularibus , ut, Commune

Apostolis erat omnibus, Dominum diligere,.Petrus tamen Om'nibus liberior, & ardentior erat, Ioannes magis familiaris,in-rimus, ac sedatus: Thomas ad credendum dissicilis , ac durus: Paulus facundia mirabilis: Barnabas, maiestate reuerendus: αsic de alijs . Immo nec idem sei mo attingi conueniret Apost lis ante acceptum Spiritum Sanctum , quando timor eos occu- Fabat , qui postea, quum mundo , de omni creatae naturae superiares euaserant, quando in conjectu Concil0, non sunt veriti dicere

178쪽

licere: ire oportet Dra ivvim hominibus Habendita est ergo semper prae oculis decor in onmi oratio.. O . α maxime in narratione, ut sciamus quis sermo hic, de nunc, huic conueniat, quod etiam exteri molient, qui aliter de eadem re loquentem inducunt Phocionem , nempe breuiter , sententiose, san , serio, libere, & minime adulatorier: aliter Demosthenem, aut Alcibiadem. Similiter Catoni serui assingunt liberum, submorosum , ac iurgabundum ; Sed non talem Caesari, aut Ciceroni. Ulterius narratio bretitor debet esse in defensore , qui ultimo dicit, & multa omittere potest, quae ab accusatore rei id narrata silerunt, quam in accus tore, qui primis rem exponens, omnia explicare tenetur. Nec oportet, ut narratio semper in orationis collocetur principio,

test enim differri, secundum quod oratoris videbitur prudentiae , ad causae victoriam magis coli uenire. Quod autem aliqui inter narrationis virtutes ponant breuitatem, non videtur verum, quia, ut longitudo, taedium, ita , ectata breuitas, obscuritatem adferre solet, iiixta illud Dum Meuis esse voti, obscire 1 fio . Debet ergo eile mediocris , ut diacantur necessaria, reseceimir superflua.

Po sumus etiam in narrando uti vel i 3 relatisne aliorum, ut in Matere Demonstrativo, quia hoc est securius,nain quum dic, mus ita nos legisse, aut audiuisse, etiam si id fallimi sit, non tamen falsi nos arguemur, sed fides erit penes authorem vel rosecuritate, ob is fidem faciendam in Iuridiciali, nam Iudices fidem nobis non adhibebunt, si ipsi de veritate dubitare videamur . Interdum utraque utinaur, dicendo, ita nos audiuit se, Se comperist e,nam prius facit i5 securitatem, alterum, io fidem. Ad narrationem pertinere videtur ti7ὶ excursio, quae est ali

nae rei, ad causae tamen utilitatem pertinentis, extra ordinem excurrens traetatio: qvie tunc locum habet, quum faetiun alis quod atrox expositum ibit, nam tunc, veluti er: impente indignatione, ipiunt prosequimur , & amplificamus. Non tamen in adhibenda ante confirmationem, niti factum sit ita clarum , quod dubitationem non habeat, alioqui ii ridiculum foret,illud' ita immensum extollere , quod est adhuc incertum. Hinc alia qui excursionem duplicem faciunt, quarum una utuntur ante confirmationem, ex hanc vocant et 8) catapborum; alia post coli

firmationem, hoc ay epiphorum dicunt. Ad eamdein etiam

179쪽

sertinet renouatio, seu ro remuratis, qua orator iudiee praeparat ad rem audientim: est enim veluti nouum exordium, quo vel incitatur contra aduersarium, vel flectitur ad nobis f uendum, ideoque ea saepius utendum in narratione , confirmatione,&alijs partibus. Et idem est de ai) prasructisne, quae ea commόdd exponit, quae deinde firmanda sunt argumentis .

CAPUT TERTI V M.

De Propositisne, o Partitione.

ne comprihendunt. Propositionis enim munus est, ante oculos ponere id , quod in controuersiam venit: Hinc Graeci eam 3ὶ expositionem dicunt, quia statim ab initio capita e . ponit, vel I) promissionem , quia ea promittimus nos de causae uostrae capitibus adiuros. Fit autem pros,ositio , vel 6 ρl citer, quando causa est fauorabilis , aut saltein non odiosa: vel Per 7) remotion ,& positionem ; Vt, nihil eorum , quae a criteris dicta sunt , mihi adlubescit . qui potius in ea stim sentet tia&c. & ita tractari potest causa minus fauorabilis, ut , -- Probatis prius aliorum dictis, ac sensibus, sensim, di quasi aliud agendo, interseratur nostra propolitio, ita tamen , ut fere nas .catur ex rationibus, & discursu potius, quam data opera indu invideatur, nam si ante proponatur, quam emcaciter probe-atur, praeiudicium inueniet in animis auditorum sibi obstans;

180쪽

LI. II. Tract. I. Cap. 3. I

prius saerit demonsti ara,quam publicata, silasibilis reddi

poterit.

Partitio non est aliud, quam multiplex propositio, quae tune

necessario in oratione est adhibenda, quando causa est vel Ioi ga, vel obscura, vel ex pluribus coniuncta . Quapropter partitio iteri selet , vel per seiunctionem, qua ostetissimus, tum id, in quo cum aduersario conuenimus, tum id,in quo ab eodem dis crepamus. Sed tamen reuera haec non videtur dicenda partistio , Vt si dicam: Pecuniam quidem priuatam, de templo se sustulisse cognoscit, sacrilegium in hoc non agnoscite hic enim partitio nulla esse videtur, sed tantum controuersia status Finia esui. Qijd autem quidam dicunt, esse partitionem , non quiadem orationis, sed cau*,minus coiiuenienterr est dieitam, tuum, quod aon est pars controuersis. nec causae pars este possit. Remanet ergo tantum partitio, quae ut per partium enumerationem , qui breuiter ostendimus, quot, de quae sint, de quia laus sumus dictari. Eius vero virtutes sunt, breuitas, paucitas,& absolutio. Brevitas attenditur in verbis, quum enim diuidiamus, verba multiplicari nullatenus debent: Paucitas consideratur in membris diuidentibus , non enim rem in Hista secare debemus, sed in genera tantum diuidere , aut si cies, unde ea laudatur diuisio, quae in tria , vel quattuor ad summum membra fit, quod si hunc excedat numerum, vituperabitur. Absolutio vero importat, quod ipsae partes totum exhauriant diuia

sina; alioquin diuisio non lucein , sed leuebras potius as inderet orationi. Adsere autem diuisio, seu certarum promissio partium , si non aliam, hanc saltem utilitatem , quod conducit ad docilitatem, & memoriam auditorum; sc dicenti etiam prodest, quia habet certos gradus , siue sinus, in quos, ex digressionibus, se recipiat. tamen,' ut diximus, vitanda est partium turba, quae caliginem offundit causae, etiam non obscurae. Vt ergo recte diuidas, dispiciendum est, quot, de quaenam' sint totius causae bases, de praecipuae columnae, illaeque in diu, sone promittendae, itaui, quoad fieri potest, sint quam paucissimae , nec quaternarium numerum excedant. d si causa minui tibias coalescat ex partibus , non est necesse omnes in

diuisione promittere: sed,facta diuisione per genera, vel species . subdiuidere , in tractando, partes illas generales. V t, illinurus alicuis saniri, ita partiri poterit: Exponam vOois qualis

SEARCH

MENU NAVIGATION