Oratoriae institutiones tribus comprehensae libris ab adm. Reu. Patre fratre Henricus de Pimonte S. Th. magistro Ord. Praedicatorum digestae ... Cui accessit duplex index, ..

발행: 1680년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

. , ς oratoriarum Iustitutionum

iumentis , 8e volatibus, de plantis. & lapidibus, de , dic elementis, de corpore, & anima , de oculis & manibus , de cais citate, ac morte, quae sunt priuationes . De compositis etiam. vide mundo , de eius partibus, de domo , naui dec. De habiti, bus quoque siue animi, ut sunt scientiae, artes, virtutes , siue corporis, ut sunt exercitationes athleticae , luctae , pugnae dic. De arrefactis, & rebus omnibus, tam necessarijs, quam liberis, ut de pace re bello, de Rep.. vs ceconomica. Di ita, ista , α his similia, tractanda veniunt in hoc genere , quatia , laudis. vel vituperationis capacia iudicabuntur. Loci vero huius generis, praeter Dialecticos, dc topicos . seu communes Rhetoricos , propria sunt, honestum, & gloriosum; sed quemadmodum diximus de Deliberativo, ita de hoc etiam asserimus,nempe quod assumat locos ammentationum ex alus generibus, assumit enim iustum ex Iiindiciali, ex Delibera'

tiuo, utile. .

QDd autem laudentur aliqua, in quibus honestas esse non videatur, non cogit palinodiam canere, quum illa, in Oibus honestas immediata per se non insit, possint, vel esse causet, vesesiectus virtutis, ita honestis adnumerari,ac ita laudationem suscipere. Trifariatii enim honestium aliquid dicitur, nempe, vel quod sit virtus, quq sola per se honesta, & laudabilis est,uel quod virtutis sit causa, vel effectus istius. Causa respicit vi

tutes, vel dianoeticas,sive intellectuales , vel ethicas , siue in rates: causs virtutum dianoeticarum , vel externet mr, vel ii ternae: externε sunt Deus , pristantium virorum exempla, b na educatio, siue institutio, de etiam diuitiq: nam het sunt in strumenta ad eruditionem comparandam : Internε vero, ex parte animi sunt, ingenium , industria,. de memoria:ex Parte , vero corporis robur, sanitas, atque agilitas. Virtutum veroe icarum caust, tres recensentur, videlicet, natura, que incipit , doctrina, que dirigit: Sc consuetudo, qus perficit. Effecta tandem virtutum, sunt res priclare geste , in quibus numerat tur etiam earum signa, ut cicatrices trophsi,cor is dec. an do ergo occurrerit laudandum aliquid, quia non sit capax lai dis , ut virtus, contuendum est, num iK,ssit cile vimitis causa, aut virtutis sierit effectus, ut iuxta hanc considerationem, laudetur etiam ab honestate: qua ratione, villarum, nemorum .imitium, de similiunt, laudes concinnari portet unt .

CAPUT

52쪽

Vemadmodum instamentuin proprium , quo orator mneris Deliberativi, intentum consimiam tentat, est exemplum , α generis Iuridicialis Orator , ctas probationes eiuli mematibus proponere debet, ita in genere inmolesti aliuo . Orator amplissi onibus uti debet ; amplificatio enim est ii strumentum proprium huius generis . . Amplificandi autem modi octo ab Aristotele, de alsis receti sentur . Primus, quod quis solus secerit, ut quod solus Agide Mari, agrum lentis tutatus fuerit contra. Philistaeos , quam do caeteri fidam arripuerant: quod solus Ionathas, cum suo armigero,innumeras Philisthoeorum strauerit copias: quo ii s la Virgo Maria, Dei maternitatem meruerit. Et apud exteros, quod iolus Horatius pontem contra Etruscos defenderit : quod, Ma Agrippin Imperatorem habuerit patrem, filium, virum,

trem, ac patruelem. .

. Secundus, quod quis fecerit primus, ut quod prini Sethi filius, nomen Domini caeperit inuocare, idςst Deu speciali religione colere. Quod primus Noemiis nauem fabricare docuerit, de viileam plantare . Qtad primus Tubalca': im fuerit melleator, de faber aeris,dc ferri antp disuuium Ruod primus Nemrod regnum exercere in homines cxpcrii in Babilonia. Quod primus Salomon aurum de . Ophir, seu abludis classe asportauerit . Quod omnium mortalium primus Moyse,, scripta posteritati reliquerit. Quod omnium prim* , Dei m ter, virginitatis votum emiserit. Et apud exteros, quod ino tionibus scribendis apud Graecos, primus excellucrit Pc

Tertius,

53쪽

Tertius, quod quis fecerit cum paucis, quomodo, quod Ge depia 'i solas trecentis, innumeras M dianitarum phalan pes deuicerit : quia duodecim tantum Apostoli , totius Orbi, colla, Euangelicae lepis iugo , subdiderant. Ad quod pertine quod quis tale quid fecerit, quod ante, & post ipsum, nemo , ω pauci secerunt, ut quod Abraham Filium dilectuna, ex e dientia sacrificare voluerit, quod David Sauli,quem suae vim insidiantentiristinio uputa persequentela uro sqgnouerat, non semel pepercerit. Gus, quod quis fecerit precipue, quomodo Abrahae ob dientia,in filii immolatione praecipite euiluit Iosephi ac Daui lis sapientia, in somniorum interpretatione praecipue fulsit

Moysis virtus,in miraculorum patratione, quibus totam extemruit Egypnim, mirabilis fati. Samsonis ibrtitudo se in ph uenersione , Iudithae magnanimitas, in amputatione:capitis Horilophernis, praecipite commendatur, sic de aliis .i

Quintus, quod quis i erit praeter expectationem, de tempore maxime opportuno, quomodo iudith nnilier imbellis , sertissimum Imperatorem, innumeris circumdatum copiis , quum suae Bethuliae, intino &toti Iuda co populo . in ebati exterminium, iblaobtruncarit: quod Dauid puer , & inermi immanem gigantem Goliam, qui totis Israeliticis castris, morem incusurat, iam strauerit lapidis: quod Daitici pendinians,Iudices Israelitici populi calumniae conuicerit, ac dam

narit,Susannamque seruauerit itinocentem. i Sextus, quod quis nouos sit honores ,4n virtutisi praemium consequutus , quomodo Mardochaeus ab Assueto. . Daniel a

Nabucdonosore, Ioseph a Pharaone, signi regio ornati fuere. Sic Phinees pro se, & haeredibus, o b zelum Diuini honoris, Sacerdotium meruit. Sic Abrahae fides,promissionem accepit, quod ex suo semine nasceretur Messias.

Septimus , qu H quis fecerit saepius : Sic pluries Moyses pro peci is posmi vadem se obtulit Deo. Sic crebro David mi

micismi rcit, quos ad manus habebat, ut in eos vindi fan . exercere poster. Sic quoque tam ipse Dauid, quam Ioce, de Iudas Machabaeus, hostes crebro deuicerunt. Et sic de alipi

Os auus amplificandi modus, fit per .comparationem vivus ad alium, vel ad plures alios: quomodo si. Salomonis sipieri tim

54쪽

Lib. I. Tract. IV. Cap. 2. 39

tiam conseras cum Platonis, Aristotelis, vel aliorum peritia ,& ostendas in illo vere esse excellentiorem. Sie si Iebaam Ha chamonis filium , qui oci ingentos interiecit impetuum , coim feras fictis illis Ethnicorum heroibus, de ostendas quantum ib- Iidae laudis plus iste meruerit. Sic Paulum , Chrysostomus, iustis omnibus, tam noui, quam veteris testamenti confert, moi stratque omnium in eo virtutes , cumulatissime residere.

Permissum tu huiusmodi amplificationibus, epis ijs ves ,

excursionibus, transeundo de hypothesi ad thesim, vel dcontra. Vt si Abraham ad obedientia commendes , excurrere poteris in obedientiae laudem: Et si Dauidis sit extollenda leniatas, in clementiae plura dicere laudem, incongruum non merit Similiter ει ὰ ςo Crso, si sapientiam quis celebrare voluerit, salomonem , vel Danielem etiam laudare poterio & si qui robur, aut somtudinem , plura de Sam ne, aut Iebaamo, aut

liis aggregare licebit o. M II

auam δε laudentur spirituales substantis, Dei ,

. Angelorum. l . OVi Deum laudare voluerit, in eo considerabit natiuam, ,

omnis, tum potentialitatis, tum mixtionis expertem; i purissimo intelligentis actu consistentem sua intelligibilitate cuiuscumque creati intellectus capacitatem excedentem - In eo praedicabitur maiestas, infinitas , aeternitas , aliaque persecti nes , ac in singulis cicitas; & cum vinate essentiae, Trinitas personarum , quam, nisi fide illustrarus, nullus capiet intelle tus. Eius in considerabitur, in creando, potentia, qua de nuvocavit ; in gubernando, prouidenti ut te quum

rius ne ibitum quidem Autumno decidae , bonitas uiri is disen landis ; in serendis improbis lenitas: sortitudovioque, in staretenda impioriun superbia , ac ruicacia, di vicissem puniendis . iustitia. Innumera sum: sappeditare poterunt Theologi tum,mystici, tuin scholastici viuina qu questriptura , uiuuiis,stuet cibus. ψα - - Niosa suPellex. . Angei

55쪽

Oratoriarum Institutionum

gelorum laudes , a quatuor duci possunt. Primo abeo

rum subitat via , siue natura incorporea, de experte materiae,

unde do dic in cur spiritus , & a philosophis intelligentiae, & λ niae abstractae ; sunt enim quid medium, inter spiritum actualis

sinaum, A purissimum , nempe Deum, di animam humanam, quae, quantumuis sit spiritus, nec materiam habeat parte siti, sit nul tamen cum materia, nata est suppositum humanum constituere , quia est essentialiter pars, ad totum ordinata. At gelus vero, esto non sit ita purus a potentialitate, sicut Deus, . nam reuera existentiam recipit ab extrinseco , quum non sit illiellentialis, non tamen expectat aliunde compleri, quum in stsit actus completus.

Secundo laudabuntur ab adiunctis naturae : Nam si intelle tum respicias , commendare poteris illius acumen , ac perspicaciam, qua, simplici intuitu , naturam quamlibet inferioremita comprehendunt, usque ad ultimi a. praedicatum, ut nihil omnino eos lateat , non genus , non differentiae constitutivae , nec diuisivae, non partes, non adiuncta , non modi, nec acci- 'dentia, siue intrinieca , siue extrinseca, noli indiuiduationes , vel earum modi speciales, secundum qu*d unumquodque comstituunt, & iuxta quod , secundum temporum diuersitatem , multiplicii r variantur : quae omnia cognoscunt per species , sine minimo ipsorum labore , sibi, ab initio suae conditionis , a Deo creatore, iuxta cuiusque naturae exigentiam, inditas. Nec tantum inferiora, sed etiam seipsos comprehensiue --gposcunt, superiora vero quidditatiud , est , quae est maxima perfectio naturalis, ipsum Deum quoad An est: Laudabuntur l tiam ab igneo affectu, ac voluntate, cuius unico actu, ad sumnum liniuiin iocominutabiliter conuersi, ab eo nusquam amplius deiciuerunt, sed nec desciscere amolius possunt, utpote iam in gratia confirmati. Praeterea lauci u e eos licebit, ab

Agilitate, siquidem simplici , practici intellectus, imperio , Glico ab oriente in incidens, a Coeiis in te am se transserunt, de , quum ess libuerit, etiam sine eo quod transeant per inter . medii spatias . Nec minus. commendari poterunt a potentia . seu virtute,cuiu effectus sunt, siue tot millia primogeniti serum: ab sors 3 uno, dicto Exterminatore, una nocte in S Dio interenapporum : sive .centruit octogintaquinque millia, de

56쪽

siue, quod est mirabilius, indeficiens Coeloriim motus, absque labore ac defatigatione , a principio temporis usque ad sinent,

ab ipsis causatus. Tertio commendabuntur ab ossicio , quod habent, tam erga Deum,ipsum incessanter laudandi, eiusque exequendi manaata : quam erga iustos , quos a malis customunt , promouent ad bona, eorum ad Deum deterunt vota , gratias de collatis cliadem donis referunt, ovantes, animas sibi committas , Cc testibus inserunt palatias . Tum denique erga malos, quos commonere non cessant, ne tot committant i cetera, ad quot caco,

daemon impellit. Quarto poterunt laudari ab eorum Delicitate, quam a principio, nempe statim post primum instans suae conditionis adepti , ne momento quidem amplius ea caruerunt, nec ea carer Possunt, utpote quam sint confirmati in gratia , Coelestis patris faciem perpetuo intuentes, qua ineffabiliter laetantur, qua visione nec tunc quidem carent, quum , in ministerium, ad te ras mittuntur.

CAPUT QUARTUM

auomodo laudari possit λειο :

σum homo sit rationalis naturae indiuidua substantia , c pax erit laudationis proprie dictae, quae personae tantum, rationali, nempe debetur naturae. Eius autem laudatio,iam incommuni, quam tu particulari potest institui. Q ando in coli, muni laudari debet, sumentur argumenta ex locis topicis, qui Droprie thesim respiciunt, ut est eius definitio, partitio, & pa res omnes , causae, de esset is, adiuncta, accidentia . similia, α paria eiusdem. Specialiter vero in eo considerari poterunt tria: primum rationalis, de immortalis animus, quo , quodammodo cum Angelis conuenit, nam separatus subsistit, nec materiam, ut sui partem agnoscit, scelicitatisque, in Dei visione consistet tis , est capax :In quo considerari debent tres principes faculi res , memoria inquam, intellectus, ac voluntas, in quibus assimu atum Triuno Deo esse voluerunt . Securigum, corporis cic

57쪽

6 2 Oratoriarum Institutis tuis

gantia, ad quam S illud maxime spectat, quod illi tradidit

Deus, nempe quod Pronaque quum spectent animalia Caetera terram 'Os homini sublime dedit, Coelumque tueri I gli O erectos ad sydera tollere vultus. Tertium, harmonia illa , qua subsialitiae tam dispares , corporalis una , altera spiritualis, in unam consociantur, & conspiarant sormam , iii ie haec sit eadem cum partibus ipsis unitis, siue

tertia ab illis entitas distincta. In hypothesi , qtra alicuius singularis personae instituitur lai

datio , duplex seruari methodus poterit, artificialis una, naturalis altera. In methodo artificiali, omnia , quae de persona dicenda erunt, ad certa reducentur capita, etiam si historiae omittendus iit ordo. Vt si Dauideiri laudaturus, dicas, eum prudentissimum suille Principem , siue Regem . mrtissimuma Ducem, ac Imperatorem, virum quoque, quum pulsimum, tum religiosissimum. Quam methodum, appellati nunc Panegyristae, frequentius asium unt, nisi quod capita illa probationum , ex alterius rei naturalibus proprietatibus, conantur eruere, ut quum Dauidem cum Herodio, nempe Aquila, componunt , siquidem illa auibus principatur, estque omnium fortissima, pietatem quoque colere videtur, siquidem senio confectis parentibus, dicitur ministrare . In methodo vero natu

rati , historiae seruatur series; & sit distributio in ea , qus ante,

vel in ipso ortu euenerunt, quaeue in vita, in morte, de post ip sam , iuerunt: siue, ut contractius diuidas , promittes te di turum de hs , quae in ortu , in vita , ac post mortem , accide

runt ; vel de iis, quae ante Regnum , in ipso, quis gessit, sthilne ordinem sequutus fuit Plinius , in suo celeberrimo Pane' Uyrico , quo Traianum laudauit. Sed aliqua sigillatim, de his

locis dicenda occurrunt.

Ab ijs , quae ortum praecedunt, laudabimus aliquem, commmemorando , si quae fuerint, oracula: quomodo Isaac tot annis pilus quam nasceretur , fuit Abrahae promissus . Sic Samsoni ortum , oracii uni prςcessit. Vel si precibus impetratus fueriti. quomodo, orationis fructus est Samuel. Tertio recensendo signa , ves figuras , quomodo in Rebeccae utero , pueri praeli bautur, praefigurantes bella futura inter Satanae se uaces, quo

figurabat Esau, N populum Dei, in persona Iacob. Sic Di

58쪽

LI. I. Tract. IV. cap. 4;

uorum Dominici, & Vincentij matres , catulos in aluo se gestare senserunt, praefigurantes pueros ab eis prodituros, tam fidelitate erga Deum, quam latratu, nempe praedicatione, aduersiis vitia, futuros eximios . arto si quae in ipso ortu eue nerunt insolita, quomodo in ortu Baptistae, vox restituta est patri, & in ortu Pici Mirandulant, globus igneus totum illustrauit cubiculuin, qui tamen cito euanuit, & acrem perfectionem portendit ingeni; , breui tamen duraturi . Ortum quoque praecedit patria, cuius nomine venit, nedum natale solum, verum etiam & illud, unde quis est oriundus , &prςterea locus, ubi quis diutius vixit. 4omodo Dominus , natus Bethlehem, Naaaraeus fuit appellatus, eo quod , rediens ab AEgypto,eam Civitatem usque ad initium praedicationis habitauit. Sic & D. Antonius , esto Luiitanus , Patauinus est

dictiis. A patria ergo laudari quis poterit, nam si ea sit illusi tris, hoc ipsum ad laudem pertinet, quum illius nobilitas omnes illustret Ciues: Vnde si quis natus fuerit in aliquo pago , subie io alicui preclare Ciuicati, de pastis ille fuerit vilis ,& obscurus, aut etiam infamis, sublicebitur iste, illa memor bitur . Quod si Ciuitas sit etiam obscura , sed gens fatis clara, huius lautum mentio erit facienda in laude . d si tam patria, quam gens innominata sit, vel etiam infamis, dicetur :Virum , quem laudamus , virtutum suarum radijs, & operibus gloriosis , patriam decorasse, illius dispulisse tenebras , ac nomine reddidisse dignam. Preterea ortum picedit genus, a quo, si fuerit illustre , laudare poterimus, ducentem inde originem, a gestis niaiorum , que veta sunt aureum sundamentum, de tale,quod Qtiim,ex bonis externis eripi nobis non potest. Ratio vero laudandi, est , quia verisimile creditur, eos fore meliores , qui ex presstantioribus oriantur . QSod si genus fuerit obsculum , dicemus, mo tales omnes pari nasci Qrte ; non enim mundius enituntur fς- minae Principes, quam egestate pressae, nec inimis faetus a sordibus ablui debent , nati in Regum palatijs , quam in pauperum tuguriis. Non ergo nobilem facit, atrium , fumosis imaginibus plenum, quum nemo ad nostralia vixerit gloriam: nec nostrum sit, quod fuit ante nos. Vnde nequaquam ab ortu cartanda nobilitas, immo ut quisque optimus, ita nobilissinuis iudicabitur: fieri enim potest, ut ex malis nascatur bonus , &F a Rege

59쪽

sal. oratoriarum Inpisutiouum

Rege quolibet generosior, ut e contra, ex generosis ignauimmus: Aninuis enim solus iacit nobilem , cui, ex quacumqui conditione , supra fortunam surgere licet. Vnde si generis nubilitas aliena est , eQ sola virtus est nostra , pulchrius erit heri, quam nasci nobilem. Sic Ioseph, ex emptitio, & carceribita mancipato seruo, ad AEgypti evectus fuit principatum. Sic Dauid , ex ouilina pastore , virtutis merito,ad Israeliticuin Regnum fuit sublimatus . Quod si genus nedum obscurum, verumta infame etiam fuerit, non peribit ratio laudandi. Nam *centiis , superabundasse virtutem de gratiam, 'bi abundauit --

lictum , de odoriferam emersisse rosam, ex spino iis sentibus ii famis generis, quum non semper a malis nascatur malus,immo nunc magis praedicanda est haeroica viri virtus, quam nec im probi generis exemplum, de statu labefactare potuerit; Scimus enim Iephte fortissimum Israelis Ducem, ex incesto seu fornicario natum concubitu : Ezechiam ac Iosiam, Regum optimos, ex Achaz, & Anione virorum deterrimos ortos hiisse. Domi- nus etiam , ex Thamare, Raabe , Ruthe, ac Bethsabea, forni cariis , dignatus fuit originem trahere. Ab ijs, quae sunt in ortu captatur laus, nempe ab ominibus , si quae fiterimi. Quamuis enim vana stequentius, ac superiti

tiosa sit horum obseruatio , possunt tamen aliquando talia feri Deo authore, ad futurorum significationem , cuiusna 'di citillud de Apum examine in Ambrosii infantis ore mellifica ', tium, ad significandam illius mellifluam eloquentiam iutu H - ram: de illud de paroelijs, de schedula D. Aquinatis , demon strantibus lucem illius sapientiae, cultumque erga Deiparati Insignes quoque corporum notae, futura praesignificare coiisse '' uerunt: ita gladius a natura insculptus in dextcro brachi' Georgii Castriotae, insuperabilem bellandi vim in eo futuram significauit :& foma crux, manibus seu brach ijs Bartholos ς; de martyribus impressa, illius pietatem praesignificabat,

In vita considerandus in primis sexus, illam uis enim foeticiψ sit virilis, foemineus tamen sua non caret laude: commenda xj enim a modestia, pudicitia , liberali operandi studio, in Π charitate,rei familiaris peritia, prudentia in liberis educandi vel, si virginitatem coluerit, ab agonibus, quos pro ea coni uanda desudarit ,& maxime , si ad hierint, ab iis , in qui p=sςxum viperarit, siue ea ad dianoeticas, de intellectualespcia;

60쪽

UI. I. Tract. IV. Cap. 4

rieant virtutes , ut est linguarum peritia, eruditio, vel etiamta capientia, qualem celebramus in utraque Catharana Senensi, α Alexandrina , Theresia , R in alijs : siue ad Ethicas , S: in vales , ut est virilis prudentia , magnanimitas , & fortitudo, ac virtus bellica , qualis extitisse dicitur in illa Aurelianensi I anna, quae, ab Anglis afflictum Galliae Imgnum , desperatis Tebus, quasi de Coelo lapsa, adfuit, & biennio in integrum re titvit. Forma quoque, quae, ut in viris, oris dicitur dignitas, in mulieribus venustas proprie appellaturi non exiguam laudis praebet materiam in sequiori sexu, nam, quum etiam apud inuetos, alliciendi habeat vim, merito dicta est dotis esse dimidium, ex quo , partem pellit tristitiae , quam huiusmodi sexus, ob curam parandae dotis, afferre solet. Cumulabitur pulchritudinis,

seti venustatis laus, ex amore castitatis, quando virgo, contemptis suminis procorum nuptijs, virginitatem, sponso illi,qui Pascitur inter lilia, ex animo deuouit, quod innumerae noui testamenti heroinae praestiterunt, quae vitae, quam iacturam virginitatis facere maluerunt. Auget etiam laudem,si pulchritudinis florem, mortificationum asperitatibus languescere siue rint, ut numerosissima nostrarum virginum praestitit cohors. Quod ideo ad laudis cumulum diximus referri , quod gloria , veluti umbra, fugientes sequatur, fugiat prosequentes . Nonnulla alia in quibus laudantur viri, ad faeminarum quoque lai dem, trahi poterunt. Viri vero laudantur a robore , agilitate , sanitate etiam ν , quum sit orandum , ut sit mens sana, in corpore fano : quamuis ad laudem alioquin faciat, quod quis imbecillo corpore, de infirma valetudine, eximios in virtute progressus secerit. A fo ma etiam, siue pulchritudine, & oris dignitate, quae regnum dicitur sine satellitio, Irarior enim est pulchro veniens in corpore vir-tas, quς reuera puellari debetur castitati. Hinc sacrae litterae nobis commendant, nedum Absalonis, & Adoniae, sed etiam Iosephi, ac ipsius Dauidis pulchritudinem : Ad eam facit statura procera , quae magna, seu eminens appellatur, a qua multi, Regno, sive Imperio, digni putati, ut de Saule legimus, non fuisse virum in Israele eo meliorem , quia ab hamero, e ' IDrsum eminebat supra omnem populum. Quod si statura fiterit breuis, siue exilis, modica, dicemus, Non quod magnum, id continuo bonum, sed e contra, potius , quod bonum, id masnum .

Conteret

SEARCH

MENU NAVIGATION