Praeclarissimae responsiones, ad mille quaesita in omni ferè facultate. Ex omnibus diui Aurelij Augustini libris excerptae, & in vnum congestae d. Iacobo Tribesco Brixiano, ... autore. ..

발행: 1583년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

donante possit. Et sic clare habetur differentia inter has leges, lex factorum dicitur, eo quia iubet tantum operari, lex vero fidei dicitur, eo quia credit non posse quod iubetur, recte operari, nisi adiuuetur dono Dei, & ideo disserui, quia lex fidei tollit oem n stram propriam gloriationem,cum non tribuat bene operari viri. bus nostris, sed gratiae Dei.

End. lib. A N liberum arbitrium evacuetur,per necessitate diuini gratiae. cap. 3 o. REsPON. Liberum arbitrium per gratiam non evacuatur sed magis statuitur, sicut enim lex per fidem, sic liberum arbitrium per gratiam non evacuatur,sed statuitur. Neque enim lex impi tur, nisi libero arbitrio,sed per legem cognitio peccati, per fidem impetratio gratiae contra peccatum, per gratiam sanatio animae avitio peccati, per ale sanitatem libertas a rij, per liberu arbitrium stitiae dilectio, per iustitiae dilectionem legis operatio. Ac per hoc sicut lex non evacuatur sed statuitur per fidem, quia fides impetrat gratiam, qua lex impletur, ita liberum arbitrium non eu cuatur per gratiam, sed statuitur, quia gratia sanat voluntatem, qua iustitia libere diligatur. Omnia haec habent sua testimonia in scri-yxo. 2 o. pluris sanctis. Nam lex dicit, non concupisces Fides dicit, sanari . o animam meam quia peccaui tibi: Gratia dicit ecce sanus factus es Ioav. s. iam noli peccare Sc.Sanitas dicit. Domine Deus clamaui ad te, &.

al. 1s sanasti me: Liberum arbitrium dicit. Voluntari sacrificabo tibi. A. 13 Dilectio iustitiae dicit. Narrauerunt mihi iniqui delectationes

I . iis . suas, sed non Ut lex tua. -

AE s T. CCCXXII. i iii AN fides que est initium salutis nostrae sit in nostra potestate.

RESPON. Vt respondeamus huic quaesito primo videndileap. 3 i. est, quid sit potestas: Duo enim qu dam sunt, velle, S polle. Vnde sicut qui vult continuo non potest, quod vult: sic etiam qui potest, non continuo vult, quod potest: quia sicut volumus aliquando quod non possimus, sic etiam possumus aliquando,quod nolumus. Et sc patet etiam clare, quod a Velle voluntas,& a posse potestas nominatur. Quapropter sicut, qui vult habet,

232쪽

Ex Lil. De Spiritu et litera ad Marcet ' c

habet voluntatem, itaqri potest habet potestatem: sed ut potestate aliquid fiat, praesupponitur volutas, nam si nolens facit non potestate facit: Sed dices nemo aliquid facit nolens. Do exemplum,ut hoc sit clarum, infidelis cogit me s acrificare Idolis varijs penis tormentorum. Ego ne crucier tormentis lacrifico, sed inuitus. Hic actus sacrificandi licet sit inuitus mine voluntate facio, ne crucier,& sic voluntas mea est nolle tormenta pati. Et ideo licet hic non sit plena voluntas, est tamen voluntas,3c ex consequenti ibi est potestas, quia voluntate sacrifico, ix potestate facio tale sacrificium, de sic veru est, q, nemo nolens facit aliquid: Si aute tan ta esset mea voluntas magna & firma, ut potius malim pati tormenta, quam sacrificare, tunc esset potestas ibi, sed non voluntas, de tamen ne npossem exercere potestatem in actu sne voluntate: ita vellem muti

totiens facere aliquid verbi gratia equitare, sed no pollum,&tunc esset ibi voluntas, sed non potestas. Vt ergo sciamus quae vera dicatur potestas, dicimus qubd tunc dicitur, quando voluntati adiacet facultas iaciendi. Vnde hoc quisque in potestate habere dicitur,qubd si vult facit, si non vult, non facit: Uu ergo queritur an fides sit in nostra potestate, intelligimus loqui de fide quam adhibemus, cum aliquid credi inus, & non de ea quam damus cum aliquid pollicemur, nam ct ipsa dicitur fides. De Prima dicimus.

Non mihi habuit fidem. De secunda, non mihi seruaui fidem: secundum primam nos sumus Deo fideles, secundum secundam Deus est etiam fidelis nobis: Stantibus his distinctionibus dicitur,

quod cum credere nihil aliud sit nisi consentire verum elle quod dicitur,d consensio non est nisi volentis, sequitur,quisit fides sit in potestate nostra, quoniam cum vult quisque credit, & cum credit volens credit: Stante hac veritate pollet quis dicere: ergo h. aec potestaς, non est a Deo, nec voluntas, sed a nobis ipsis, quia cit volumus,

credimus, quia etiam possimus, sed quid dicemus ad Apostolum, qui dicit. Quid habes, quod non accepisti, si autem accepisti, Quid gloriaris quasi non acceperis 3 & ad Philapp. Deus est enim qui operatur in nobis & velle perficere pro bona voluntate: &sc gratiae datur,& non nobis. Quid ergo adhec dicemus 3 Dicamus ergo sic: qu cum Deus velit omnes homines saluos fieri, Ideo omnibus dedit liberum arbitrium,quo homo potest velle, Senon velle: quo potest inclinari ad volendum Deum, vel diabolum: sed quia hoc liberum aibitrium modo vulneratum non potest perse

233쪽

R0. II. Rom. s.

De diuinatione

se hoc agere: Ideo etiam adiuuat Deus, dc ipsum liberum arbitriss

non tantum ut sit, sed & ut bonum sit, persuasionibus exteriorib. exhortationibus, de etiam interioribus inspirationibus, ut fugiat homo ad Deum de non ad diabolum: hoc auxiliu, de hae persuasi nes sunt a Deo,dc gratiae attribuuntur, ut Dei gratia n in solii ostendat quod faciendum sit, sed adiuuet etiam,vt neri possit, quod ostederit: sed consentire,vel dissentire proprie voluntatis est: unde stat quod in voluntate nostra sit credere,& ex consequenti in potestate nostra: quando a Deo sic est preparata voluntas, ut possit si ve- lit, de sic nomo non habet gloriari, nec quantum ad liberum a bitrium , quod ipsuin non acceperit a Deo , nec quantum ad praeparationem voluntatis, cum a Deo , de ipsa sit prirparata.

1 ed quia potest consentire, de dissentire, ideo credit, si vult, &non credit si non vult: His igitur modis quando Deus agit cum anima rationali,ut ei credat: neque enim credere potest quolibet libero arbitrio, si nulla sit suaso, vel vocatio, cui credat: prosecto dc ipsum velle credere Deus operatur in homine: & in omnibus misericordia eius praeuenit nos. Gnsentire autem vocationi Dei, vel ab ea dissentire, ut dixi propriὸ voluntatis est. Et ex his roboratur quod dictum est. Quid habes quod non accepisti. Accipere quippe de habere non potest anima dona, te quibus hoc audit, nisi consentiendo,ac per hoc quid habeat,& quid acci piat, hoc Dei est: Accipere autem & habere,utique accipientis de habentis est: Quod

autem illi suadeatur,ut de persuadeatur: alteri autem non ita, duo solum occurrunt interim, quae mihi respondere placeat. RO. II. O altitudo diuitiarum,&nunquid iniquitas apud Deum. Rom. s.

Q V AE S T. CCCXXIII.

AN omne, quod fit in mundo sue malum, siue bonu , placeat

Deo: Nam aliqui putant,quod mala non fierent, nisi Deo permittente,&q, non permitteret, Ut fierent, nis ei aliquando placuillent, cum sit omnipotens: de ideo si ei displicerent, utique nosineret fieri. R E sp o N. Deus licet sit iustissimus, permittit tamen mala fieri,quia est omnipotens: dc quia est iustus, improbarea: ut potest vi deri in variis locis sacrae scripturae, dc ideo non est concedendum, quod ideo permitiat mala fieri, quia ei aliquando placuerint: Nunquam

234쪽

Ex Lib. De diuinatione Demonum.

Nunquam ei placent, sed permittit ea fieri certa iudicij sui ratione, non utique impune,sed ad eorum damnationem, a quibus stulque displicent iusto Deo, eo quod iniusta sint.

V AE S T. CCCXXIIII.

QVomodo demones nuntient futura, idest unde hoc sciunt

antequam eueniant nam multotiens sutura pridicut, siue

quod factum est in aliis regionibus nuntiant in illo loco ubi sunt.. R Espo N. Quod Demones aliquid quod factum est in login De diui. quis partibus nuntiet hominibus hoc, ideo fir propter tria: de quia Demon.

habent corpus aeresi,& quia habent velociore motu ex subtilitate corporis aerei,& ideo vel ocius mouetur, quam etiam aues in volado,& ideo multo ante cognita ab eis propterialem celeritatem nutiant hominibus,de homines minantur, quia ipsi sunt tardi motu.&sensu,& metiuntur suum motum,cum motu demonum.Tertiuproptex quod de facili nuntiat sutura est longa eortina experientia& ideo nqn tantum futura predicunt, sed & multa mira faciunt. Ex tali enim experientia multa didicerunt, & ideo sunt doctiores hominibus, prinuntiat etiam plerumque ea quae ipsi facturi sunt. Accipiunt enim *pe potestatem,& morbos immittere,& ipstim aere

vitiando morbidum reddere,&peruersis atque amatoribus terr nom commodorum malefacta suadere, de quorum moribus certi

sunt,qnhd sint eis talia sita lentibus consensuri. Suadent autem miris,& inuisibilibus modis, per illam subtilitatem suorum corporum, corpora hominum non sentientium penetrando. se seque cogitationibus eorum per quςdam imaginaria visa miscendo, siue vigilantium, siue dormientium. Prinuntiant aliquando non que ipsi facturi sunt, sed que naturalibus signis sutura prinoscunt, qui signa in sensus hominum venire non possimi ante praedicunt,&ideo sicut medicus,qui pi dicit sanitatem vel infirmitatem ex quibusdam naturalibus signis no est dicendus diuinus, ita nec isti deis mones. A liquando predicunt, Ic cogitationes hominum, quia eas, ex sibusda dispositionibus, vel signis exterioribus corporis cogia sicut sicut nos cognoscimus alique iratum ex vultu. Unde licet isti 9 --. Idem ones talia predicant, non sunt tamen dicendi prophetς, quia .... prophetia quam Deus per Angelos siue prophetas operatur est al-rioris negotii ,& dignitatis. Isti demones pronunciant id quod . . Mille a sta. N audierunt

235쪽

Rest. excer. m. IIII. D. Aug.

audierunt de propheti ae vere, & prophetatis a sanctis, numquam filiunt,quia veracissima sunt illa Oracula. Cum vero pr nunciant, quae ex dispositionibus sue corporum , siue aliorum s-gnorum naturalium falluntur ,&fallunt. Falluntur quidem, quia cum suas dispostiones pronuntiant, ex improuiso desuper aliquid iubetur, qui deorum consilia cuncta perturbet. Falluntur etiam cum causis naturalibus, aliqua ex improuisb ab Angclis mutantur ex aliqua dispositione ignota demonibus. Fallunt autem etiam studio fallendi, & inuida voluntate, qua hominum e . rore letantur. Notandum tamen,quis i licet demones sint excellentio res hominibus quantum ad corpus,de sensum,cum sint ac tiores sensu & velociores corpore, non tamen sunt praeponendi bonis hominibus.

INCIPIT TOMUS

QVAEST. CCCXXV.

V Is illorum mentitur, an qui dicit Alsum ne fallat, an ille, qui verum dicit, ut fallat, propo

no exempla primus dicit viatori, per hanc viam non sunt latrones, vades cure, de tamen scit,

quod immo sunt latrones, & quare dicit hanc falsitatem quia scit, quod viator non vult ei credere. Ideo dicit Alsum , ut non vadat per eam, & ideo fallit, ut non sellat. Secundus dicit viatori veritatem, videlicet quod ibi sunt latrones, & quia scit, quod viator non vult ei credere, ideo linat e ite latrones, quod est verum, ut peream viam pergat,& sic . De men- ut sellat, horum duorum quis potius metuitur an ambo metalitur dacio ad REsPON. Vt respondeamus Drimo videndum est, quid sit consem mendacium. Non enim omnis, qui selsum dicit mentitur, scre- ὀι. 3 . dii, aut opinatur Verum esse, quod dicit: Inter credere autem, &oria

236쪽

Ex Lib. contra mendacium adConsentiunt. 9 g

opinari hoc distat, quod aliquando ille, qui credit, sentit se igno .etare, quod credit: uamuis de re quam se ignorare nouit, omnino non dubitet, sed eam firmissime credit: Qui opinatur autem putat se scire, quod nescit. Quis uis autem hoc enunciat, quod vel creditum animo, vel opinatum tenet: etiam si filium sit, non mentitur. Ad quaesitum molo dico, quod si mendacium esten unciatio cum voluntate alicuius falsitatis, ambo mentiti sim ri sui acra ille suant enuntiationem Aliam elle voluit, I iste deveraua. Alfum credi voluit: Si amem mendacium est qua libet enuntiatio cum voluntate fallendi : non primus, sed secundus mentitus est, qui etiam verum dicendo fallere voluit: Porro si menda cium est enuntiatio falsu in enuntiare volentis, ut fallat, neuter mentitus est, quia & primus habuit voluntatem Alsum dicendo Verum persuadere, & lecundus, ut Alsum persuaderer, verum dicere i Demum quaeritur a nobis an licitum sit mendacium, quossvidetur prodesse proximo, de sibi ipsi: Vt respondeatur, primo

sunt numeranda multa genera mendaciorum: primum genus est.

mentiri in his quae circa fidem,& religionis doctrinam sunt, in hoc genere non licet mentiri, immoellet magnum scelus ,&valde d testabile, nam nec ulla omo causa inueniri posse conceditur, cur in rebus talibus sit mentiendum: quando nec ideo in ea doctrinamentiendum est,ut ad eam ipsim quisque facilius perduratur. Fracta enim vel leuiter diminuta authoritate veritatis, omnia dubia remanebunt: Secundum genus est, quod nulli prodest, & aliticui obest, &iniuste, nec hoc est licitum , quia nulli facienda est in 'iuria. Tertium genus est, quod prodest quidem alicui, sed tamen etiam alicui obest, quan mis non Ad immunditiam corporalem non Obsit, nec hoc licitum est, quia nulli cum alterius iniuria consulendum est. Quartum genus est, quod sola libidine,vel dolectatione committitur, nec hoc est committendum propter men 'dacii libidinem, que per seipsam vitiosa est. Quintum genus est

cum Committitur tantum gratia suaviloquij, gratia delectandi auditores, licet ipsi sciant, quod mentitur, nec hoc est licitum, cum non tantum mendacium, sed nec ipsa veritas sit enuntianda fine placendi hominibus, quanto magis mendacium, quod per seipsum, quia mendacium est, turpe estZ Sextum genus est, quod nulli obest, & ali ui prodest, nec hoc est licitum, cum nec etiam recte testimoni j veritas pro cuiusquam temporali commodo, ac 'Mille Quaesita. N 1 salute

237쪽

silute corrumpitur. Ad sempiternam vero salutem nullus ducem diis est opitulante mendacio. Septimum genus est,quod nulli ota est de alicui prodest, scut&sextum : sed addit hoc, quod non tantum prodest innocenti : sed&reo: Visi nolens perdere hominem ad mortem quaesitum,mentiatur: quia Christianae disciplinae estivi neque de cuiusqua correptione desperetur: dc ideo reus non manifestatur,quias vivit speratur correptio, nec hoc est licitum quia commoditas temporalis, aut salus cuius qua perficiendae fidei non est praeserenda: sed quomodo est faciendum, si quaeratur quis, ut mors ei detur. 3 Est faciendum, ut fecit eps ecclesiae Tagastensis no .mine Firmus. Dixit.D.quibusdam quaerenti b. ad morte num, ex note Imperatoris confugeratin. iste ad epm, nec mentiri possum, hec prodere holem,& potius passus est multa tormenta, quam manifestare hominem: Et ideo si quaereretur huiusmodi aliquis interrogaremur,& costringeremur ubi effet ostendere,cum hoc scire.mus,lic est respondendum, scio ubi sit, sed nunquam monstrabo.Octauum genus est, quod de nulli obest, & adhoc prodest: vi ab immunditia corporali, idest a luxuria aliquem tueatur: Nec hoc licitum est, quia in bonis hominibus, maior est castitas animi, quae

seruatur, non mentiendo, quam pudicitia corporis. In his octo generibus, tanto quisque minus peccat,cum mentitur,quato euergit ad octauum, tanto amplius,quanto devergit ad prim v. Mentiri autem iocando, non putatur proprie mendacium, quia ex sua pronu-tiatione habet suam significationem, videlicet Q cognoscitur pronuntiari ex ioco,& non ad fallendum. Si autem hoc licitum est, profecto est alia quaestio distolueda alias. Notandu est etia Q menties

differt a mendace,quia metiens, mentitur etia aliqn inuitus, licet mentiatur, sed non libeter,sed quasi coacte.Mendax vero, nunquamentitur inuitus, sed amat mentiri 3c delectatur mendacio : Non

est ergo verum aliqnessie mentiendu,&qui putat aliquod genus esse mendacij, quod non sit peccatum decipit seipsum turpiter.

Q V AE S T. CCCXXVI.

AN tollatur pudicitia corporis, per violentam corruptionem,

de nullo modo voluntariam. Eod. lib. i R E s p o N. Quod enim violenter non praecedente libidine, cap. 7. p titur corpus, Ve alio potius quam corruptio nominanda est. Aut si omnis vexatio corruptio est, no omnis corruptio turpis ei

238쪽

Ex Lib. contra mendacium ad consentium 's

sed quam libido procurauerit,aut cui libido consenserit. Ibi edigo seruari potest pudicitia, ubi nulla nisi voluntaria potest esse co

ruptio .

AE S T. CCCXXVII. Libido quid sit.

Rasso N. Libido est appetitus animi,quo ternis bonis,'Ecd. lib. quaelibet temporalia praeponuntur. cap.

IE ST. CCCXXVIII.

AN debeamus omnia opera sanctorum in mores transferre, ut eos imitemur. R Espo ND. Habetur, quod Dauid iurauit se occisurum N,- Eod. Γλbal, & tamen' ciementi consideratione non occidit . unde nullus cap. s. est, qui dicat hic imitandum esse David, videlicet temere iurare I. Re.as nos elle facturos,quod non esse faciedum postea videamus,ex quo constat,quod non omnia, quae a sanctis vel iustis viris, legimus f cta, transferre debemus in mores.

N peccata facta iam multo tempore ante dimittantur a Deo per opera bona postmodum facta. RESPON. Non est absurdum, nec mirum, quὁd Deus velit L styi' Dpera malafrius alio tempore commissa, propter posteriora bona i Mopera ignoscere, cum & in uno tempore,&in una mei causa Deus ςπ' conspiciens duo, videlicet & fictum male, & factum bene & missricorditer,&vnum remstneret, & aliud ignoscat: propter illud bonum factum, sicut exemplum habemus, de obstetricibus, quς β Φ '& mendacium dixerunt,quod erat malum opus & noluerunt mas ut os occidere, quod erat opus bonum,&ideo a Deo propter hoc bonum opus remunerate sunt,& etiam peccatiun mendacij,ignouit, non est tamen peccandum, ut bene operando postmodum ignoscat Deus.

239쪽

de , σ

Q V AE S T. CCCXXX.

. N excommnnicatio Jc degradatio, qu sunt gladius spiritu lis in ecclesia Dei, suerim in antiqua lege primonstrata. REsPOND. Numeri 1 . legitur,quod Phinees filius Eleazari sacerdotis allum psit gladium, & occidit luxuriantes contra domini praeceptum,&'uod tunc temporis gladio materiali fiebat, significatum est degradationibus,& excommunicationibus esse faciendum in hoc tempore, cum in ecclesiae disciplina visibilis stadiuisuerat Gilaturus.

AN liceat viro, tradere uxorem suam alteri, in coniugem. R Esro N. Etsi flagitia in Christianis corrigi debeant, noramen ita corriguntur,ut gratia correctionis conubia dirimantur,& maxime in ecclesia Christiana, ubi nuptiarum non solum vinculum, verum etiam sacramentum ita comm edatur, ut non liceat viro uxorem suam alteri tradere, quod in re publica tunc Romana, non solum minime culpabiliter, verumetiam laudabiliter: Cato fecisse perhibetur.

V AE S T. CCCXXXII.

AN adultus baptizandus, debeat primo deponere malam vita si eam habet,& postmodum baptizari. R E SPO N. Dixerunt quidam, quod ante baptismum sussicit credere sine operibus bonis, ideo ante sunt tantum instruendi deside qui baptizandi sunt, post baptismum vero etti de bonis operibus sunt instruendi, s ed in hoc male dicunt, cum nemo possit ei- se filius Dei, & filius diaboli simul & semel, nam si quis baptizar tur dum actualiter teneret concubinam, ex baptismo posset dici filius Dei,& ex concubinatu filius diaboli, scd hoc non potest stare quia etiam fides sine operibus, parum prodest, immo est mortua

vi inquit Iacobus Petrus etiam antequam baptizaret tot milia hominum . Dixit primo agite piae nitentiam,& oaptizetur unul qui Lque vestrum in nomine domini. Agere poenitentiam est dolere de peccatis Digiti rod by G

240쪽

Ex Lib. qmessionum Iuper Gen. I o o

peccatis praeter itis & troponere in futurum non amplius talia comittere. Actuum etiam i labetur , quod eunucho euangelizavit Philippus Christum antequam baptizauerit. Et euangelizare Christum est non tantum dicere quae credenda sunt de Christo, sed &quar obseruada et qui accedit ad compagem corporis Chisti: Ioannes Baptista etiam ipse dicebat ad eos, qui ad suum baptismum ADt. s. niebant facite fructum dignum poenitentie,&c. quae utique non de fide, sed de bonis operib. admonet. Falluntur ergo, qui fide momtua vitam perpetuam sibi pollicentur,cum dicat Paulus eam tantu cui s. fidem esse euangelicam & salubrem quae per dilectionem operatur. Et ideo quando diciti Arbitramur hominem iustificari per Rom. s.fi dem sine operibus legis non hoc dicit, ut professa fide opera iustitiae contenantur, sed ut sciat se quisque poste per fidem iustificati, si etiam legis opera non prςcess erint,sequuntur enim iusti ficatum & non praecedunt iustincandui .

QV AE s T. CCCXXXIII.

AN generatio filiorum possit dari in viro muliere ac senila vel

ialtero eorum tantum sene.

R Espo N. Medici tradunt, quod licet vir sit senex, potest ta- Ex qum me generare de muliere iuuene, de muliere vero Evectioris qtatis stiis. Imnon potest, licet ad huc patiatur menstrua. Mulier etiam licet sit per Gen. prouectioris aetatis,&qubd patiatur menstrua, potest de iuuene,

concipere.

Q V AEST. CCCXXXIIII.

Dominatio iusta. nec non seruitus que sunt. REs' o N. Commendatur in patriarchis dominatio in pecora,& seruitus pecorum. Et merito, nam h est sine ulla dubi sup G tatione iusta seruitus,& iusta dominatio, cum pecora homini ser nespraes uiunt,& homo dominatur pecorib. Sic enim dictum est homini 11s. quod habeat potestatem super omnia pecora terrae. Vbi insinua- Gen. r. tu r rationem debere dominari irrationali vite. Seruum autem hominem homini, vel iniquitas, vel aduersias dominari secit. Iniquitas quidem sicut dictiim est. Genes. 9. Maledictus Cha- Gen.'. naam,erit seruus fratribus suis. Aduersias verb sicut accidit ipsi' Ioseph filio Iacob ut venditus a fratribus seruus alienigenς fieret,

Mille Quaesita. N itaque

SEARCH

MENU NAVIGATION