Praeclarissimae responsiones, ad mille quaesita in omni ferè facultate. Ex omnibus diui Aurelij Augustini libris excerptae, & in vnum congestae d. Iacobo Tribesco Brixiano, ... autore. ..

발행: 1583년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

E s T. CCCXLVII.

1ι δε- ς pistQlo: Pauli ad Romanos intentio siue scopus.

- ' x sp O N. Intentio in hac epistola est ut de operum me' ritis nemo glorietur, de quibus audebant Israelitae gloriari, quod datie sibi legi seruillent,& ex hoc euangeli am gratiam, tamquam debitam meritis suis percepi sient, quia legi seruierant. Vnde n lebant eadem gratiam dari gentibus tamquam indignis, nisi iudaica sacramenta susciperent. maeorta quaestio in Apostoloru actibus soluitur. Non enim intelligebant, quia eo ipso quod gratiaest euangelica operibus non debetur. Alioquin gratia iam non est septia teste Apostolo. Et multis locis hoc sepe testatur, fidei gratiam praeponens operibus, non ut opera extinguat sed ut ostendat, non elle opera praecedentia gratiam, sed consequentia, ut nemo se arbitretur ideo perceptile gratiam, quia bene operatus est, sed bene operari non posse, nisi per fidem praeceperit gratia: Incipit autem homo percipere gratiam: ex quo incipit Deo credere, vel interna vel externa admonitione motus ad fidem Sed aduertendum est, quod quando homo incipit percipere gratiam,siquando no ramram percipit quanta sum ciens sit ad obtinendum regnum c lor velivi quando tantum est fustus cathecumenus, veluti etiam erat in illo Cornelio antequam baptizaretur, ideo oportet VI maiorem percipiant gratiam,&ex ea renascantur.

L DEST. CCCLVII.

N electio Dei stius hominis,&istius,&non illius, nec illi id est quod ligat hunc S non illum vel illum, sit ex previsis operibus,vel ex pr uisa fide aut infidelitate,an tantu ex Dei gratia R E sp o N. Paulus Rom. 9. Volens persuadere bona opera non precedere gratiam sed sequi, dat exemplum de Esau, & Iacob nondum natis,qui adhuc nihil operati erant nec bonum nec ma tum,& in antequam nati essent dictu est, u maior seruiet minori. Cum ex Vno concubitu,&ideo simul in eodem tpe concepti & sub no Sis puncto de eadem coeli de sideru dispositione ambo gen rati. Cur dr.Non ex operib. sed ex vocate maior seruiet minori, Ut

et . secundum

252쪽

secundum electione, propositum Dei maneret. Quomodo enim hec electio est iusta, ubi nulla est distantia, Iacob nodum operatus, erat aliquid boni, ut merito illius operis eligeretur potius si Esau. Nec Esau operatus erat aliquid mali,ut improbaretur merito illius mali operis: Qua ergo discretione , qua qquitate Deus Esau odio habuit&Iacob dilexit, sicut in Malachia. dicitur 3 Vnde igitur ista electio An sorte sunt aliqua merita naturarum Quis hoc intelligat, curn ex uno patre ex una matre, S ex uno creatore, & in uno tempore sint generati Z ut supradictiim est: An quemadmodum ex una terra produxit varia animalia: ita ex uno coniugio,& concubitu, produxit in geminis diuetiam prolem, unam quam diligeret, alteram quam odisset Nulla ergo electio est , anis quam esset, quod eligeretur. Si enim bonus factus est Iacob, ut placeret, unde placuit, antequam fieret, ut bonus fieret Non it1que electus est, ut fieret bonus, sed bonus factus eligi potuit. An serie dices, quod elegit Iacob, quia pretuidit suam fidem antequam ille nasceretur, de si ex operibus nullus iustificari mere vir, quando quidem bene operari nisi iustificatus non potest, tamen quia ex fide iustificat gentes Deus, nec credit aliquis nisi lubera voluntate, hanc ipsam fidei voluntatem suturam praeuidens Deuς etiam nondum natum, pr scientia qua iustificaret elegerit.

Sed quia probamus, ideo non elegisle Iacob ex operibus , quia

nondum natus erat, nec operatus erat. Eodem modo etiam probamus, non elegisse ex pr uisa fide, quia cum natus non esset nondum crediderat,eadem enim ratio est de praescientia fidei,&operum, idest sicut pr scientia Deus vidit crediturum, ita praescientia vidit operaturum,ut quomodo dicitur electos proptera fidem fit turam, quam praescienat Deus sic alius possit dicere propter sutura opera potius electum, quae nihilominus praesciebat Deus.Ex quo concluditur,quod non dictum est. Maior seruiet minori ante eorum natiuitatem, non solum non ex operibus sed nec ex fide quia utrunque deerat nondum natis. Non igitur & ex praescietia voluit intelligi sectam electionem minoris ut ei maior seruiret,unde igitur facta est illa electio . Si non nec ex operibus nec ex fide praeuis s. Non enim secundum electionem propositum Dei manet. Sed ex proposito electio, idest non quia inuenit Deus opera bona in hominibus quae eligat, ideo manet propositum iustifica

Mille Quaesita. O i sonis

Malac.

253쪽

, o Rest. excer. . IIII. D. Aug.

tionis ipsius, sed quia illud manesivi iustificet credentes, ideo in

uenit opera quae iam eligat ad regnum coelorum: unde cum At Apostosus. Roman. 9. Non ex operibus, sed ex vocante dictiun est et,quia maior seruiet minori, non electione meritorum, quae post iustificationem gratiae proueniunt, sed liberalitate donorum Dei voluit intelligi: ne quis de operibus extollatur. Gratia enim Deis dui fusti sumus,& hoc non ex operibus. Ephes. I. Ex vocante igitur minor accepit, idest ex gratia Dei, non ex vilis meritis operum suorum,ut maior ei seruiret, etia ex Vocante dictum est Deo non ex

operante Iacob: Iacob dilexi: Sed sicut dilexit Iacob non propter merita operum, ita possumus dicere, qudd non odio habuit Esau propter merita malorum operum,unde ergo odio habuit non ex operibus,quae nondum fusta erant, odium hoc nihil aliud est, nisi quia non prcstitit Deus Esau illam misericordiam, qua Iacob prae-1titit. Dicit enim Dominus Moysi, Exo. 3 3. Miserebor cui misertus ero,& misericordiam pristabo citi misertus fuero. Quod sic intelligitur. Cui misertus erit Deus, ut eum vocet: misericors miser ritur eius, ut credat: misericordia pstabir, hoc est faciet eum mis vicordem,ut etiam bene operetur : Sed adhuc dicitur, quare defuit

hic misericordia Esau 3 ut non sic vocaretur, ut de Voc to inspirar tur fides,& credens misericors fieret, ut bene operaretur Dices sersan, ideo ei defuit,quia noluit credere,ergo data est Iacob quia credidit, & credidit, quia voluit; ergo non ei donauit Deus fidem, sed eam sibi ipsi volendo pr stitit, nisi sic diceres. Nemo credit nisi

velit, nemo vult nis vocetur, nemo autem sibi prestare potest, ut vocetur,vocando Deus praestat& fidem, quia sine vocatione non potquisqua credere, quamuis nullus credat inuitus. Nemo itaq; credit non vocatus, sed non omnis vocatus credit. Multi enim sunt vocati pauci electi. Matth. 2 o. Solum ergo illi, qui Vocationem contempserunt non consequuntur electionem: sed quid dicemus ad hoc. quod sequitur, igitur no volentis nec currentis, sed Dei miserentis est, velle enim nostru sine Dei auxilio non est sufficies, ideo ipse eshqui vocando praeparat et bonam voluntate, vocatio igitur est est ctrix bonς volutatis: Sed quare vocatio in uno essicit bona volunt te in alio n5, videmus V illi, qui congruenter sunt vocati, obtemperant vocationi, quia Vocat eos Dominus, quomodo eos vorari

aptum est, ut sequatur. Cur ergo non sic est vocatus Esau, ut vellet obedire

254쪽

obedirer Videmus enim alios aliter ijsdem rebus demonstratis, vel significatis ad credendum moueri, verbi gratia Simeon credisdit in infantem Iesum cognoscens eum Spiritu Sanctu 'revelante. Luc. I.Nathanael vero credidit ad unam sententiam, quam ab idiso Christo audiuit,videlicet priusquam te Philippus vocaret deci Ioan. i. Discipuli Christi crediderunt in eum viso miraculo aquae

in vinum conuersae Ioan. 2. Et multi non crediderunt visis mommis ab ipso suscitatis. Discipuli in passione Christi titubarunt, Se

tamen latro tunc credidit. Multi Christum facientem miracula contempserunt, et tamen discipulis suis in nomine elui facientis bus miracula crediderunt. Cum ergo alius sic, alius autem lac moueatur ad fidem ,eademque res sepe alio modo dusta moueat, aliunon moueat, quis audeat dicere defuisse Deo, modum vocadi, quo etiam Esau ad eam fidem mentem applicaret voluntatellaque con iungeret, in qua Iacob iustificatus est sed dices tanta elle potest

obstinatio voluntatis,ut contra omnes modos vocationis, obdu

restat mentis auersio: sed si sic esset queritur etiam, viruin dediuina poena sit ipsa duritia sed cum nemo audeat dicere etiam cωtra hanc obstinationem modum vocationis Deo defuisse. Ideone hoc queramus, subiungit Paulus. Roman. 9. Dicit enim scri-ra Pharaoni, quia ad hoc te excitaui, &c. Exod. 9. Et hinc oste dit, quod non volentis, nec currentis, sed Dei est miserentis, comesuditque ita. Ergo cuius vult miseretur, de quem Vult obdurat,quq obduratio nihil aliud est nisi non misereri, idest ut non ab illo irrogetur aliquid quo sit homo deterior, sed quo si melior non erogetur. Ex quo aliqui de Deo conqueruntur, quia sibi pus non misertus est, sicut multis aliis. Et ideo ero conclusione huius quesiti tenendum est, cum Paulo in concume, quod apud Deum non est iniquitas, etiam si huius miseretur , & alterius non . Quare autem huius misereatur , & huius non, hoc 'est alicuius occultς , atque ab humano modulo inuestigabilis, qui tatis. Quod huius misere tur est ex dono suo, quod vero istius non misereatur , de quὁd ei non sit prςbenda miserico dia: equitate occultissima , & ab humanis sensibus remotissima. iudicat inscrutabilia sunt enim iudicia eius. Non esti tamen iniquitas apud Deum , licet ex unam et malia corri .pra: quae tota meretur supplicium , excipiat unam partem a. . a Mille uuaesita. O 3 qu

255쪽

A, Ex Lb. uaestionum ad Simplici i mo

dum iudicium suum &c. sic exponitur: Cum dicit in multitudi ne disciplinae separauit eos,intelligitur,qubd separauit a beatitudne Paradisi, & mutauit vias eorum,Vt tanquam mortales Viveren Tunc facta est unam astat omnium veniens de traduce peccati chcem mortalitatis: Cum dicitquosdam benedixit quosdam mala lixit. est id quod dicit Apostolus, An non habet potestatem hg ius luti ex eadem massa iacere aliud va in honorem, aliud in contumeliam. Et eri in quae sequuntur conueniunt,qus de facili pol- sunt exponi habita intentione istius sententiae. Sic ergo finaliter concludatur, non est iniquitas apud Deum exigentem a quo placet: donantem cui placet, qui nequaqua exigit indebitum,eo quod in Adain mortui, Sc peccatores omnes sumes,rimu viam etiam donat alienum, nam Paraditus & gratia, sua sunt. Quare tamen &huic ira, &huic non ira Homo tu quises 3 Debitum si non reddis, habes quod gratuleris, si reddis non habes, quod quaeraris: Credamus igitur tantum, & si capere non valemus. Quoniam,qui uniuersam creaturam & spiritalem,& corpor dem fecitae condidit omnia in numero, di pondere, & me tata disponit, sed inscrutabilia sunt indicia eius. Dicamus tali luia,& non dicamus, quid hoc ut quod hoc omnia enim in tem

Aduertendu est pro clara intelligentia superioris quaeliti,M lib. I. retractationum c. 2 3. Dicit quod credere & bene operaria virlinque est ,&virum; est nostrum, est Dei quia a Deo datur fide di etiam ut bene operemur, quia credentibus datur Spiritus Sanctus, qui in ipsis operatur: est etiam nostrum, quia nobis volenti utrunque datur. licetiam dicitur de praeparatione bonae voluntatis, a Deo est ips praeparatio, sed qtria line libertate nostra non fit, est etiam nostra: Dicit etiam quod misericordia Dei erga electospr cedenti merito fidei tribuitur, & obduratio reproborum prFedenti impietati, sed tamen etiam meritum fidei praeuenit miserucordia Dei, liaec misericordia Dei non tantum odo facta est in homine,quia fidelis est, sed etiam est finavi fidelis esset: sic dicit Apostolus . Misericordia consequutus sum ut fidelis essem:& non dicit, quia fidςlis eram: fideli ergo datur quidem, sed data est etiam ut esset fidelis.

Mille suae da

QUA EST.

256쪽

co AE S T. CCCLVIII. ..

A N electio pr cedat iustificationem impij. l Ibid. lib. R E s P o N. Non enim electio pr cedit iustificationem, sed r.q. a. econuerso. Nemo enim eligitur, nisi iam distans ab illo,qui resj-citur. Vnde quod dictum est. Ephes. 2. Quia elegit nos Deus an re mundi constitutionem: non video quomodo sit dictum nisi praescientia. libidem

AN fides mereatur iustificationem hominis, an vero, nec fidei merita praecedant misericordiam Dei. R E s p o N. Fides inter dona gratis connumeratur, & nemo credit,nisi vocatus. Misericors autem Deus vocat: & ideo non di ctum est. Rom. 9. Ex fide maior seruiet minori, sed ex vocante dictum est,ut& fides si donum Dei,& ideo iustificatio non est absolute tantum ex merito fidei,sed ex dono Dei.

Rispo N. Est autem peccatum hominis inordinatio, adique peruersita idest a praestandore conditore aversio, & ad condita inferiora conuersio.

AN spiritus Prophetiae assiciat omnes hominest quos inspirat

Prophetiam uno eodemque modo. q. ad REspo N. Spiritus enim ubi vult spirat.Io. s. & spiritum P- Simmi. phetiae nullarum animarum potest maculare contactus. Attingit a. q. I. enim ubique propter suam munditiam, Asficit enim omnes, noeodem modo, sed alios per informationem spiritus eorundem hominum,ubi rerum demonstrantur imasines: alios per fiuctu me iis ad intelligentiam: alios utraque inspiratione: alios etiam ne sciente4.Per informationem spiritus duobus modis zAut per som-

nium, dii

257쪽

. Ex Lib. maestionum ad simplic. roy

nium, scut non solum plerique sancti, sed & Pharao Gen. r. de

Nabuchodonosor: Dan. 2. uterque vidit, quod nemo eorum intelligere valebat, sed tamen uterque videre poterat. Aut per iudi monstrationem in estas, quod nonnulli latini stuporem interris tantur mirum si proprie, sed vicine tamen : eum sit mentis alienatio a sensibus corporis, ut spiritiis hominis spiritu assumptus capiedis atque intuendis imaginibus vacet: sicut inanieli demonstratu . est, quod non intelligebaς, & Petro ill ud vas sub sium de coelo qua tuor linteis: nam ct i pse, quid illa demonstratio figuraret postea cognouit. Per fructum autem mentis, ad intelligentiam uno modo,cum haec ipsa,qiue demonstran uir imaginibus, quid fgnificent,& quo pertineant reuelantur, quae certior prophetia est, nam. magis ipsam vocat ApostoIus prophetiam. i. Corint. t 3. sicuti seph metuit intelligete,quod Pharao non nisi videre: & Daniel exponit regi,quod ille cernit & nescit. Cum vero ita mens ameitur. . ut non rerum imagines coniecturali examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia, & iustitia, Omnisq; . et uincommutabilis & diuina species, ad prophetiam de qua nunc agi mus, non pertinet. Vtroque autem munere prophetiae donandi, qui rerum imagines in i piri tu vident, dc quid valeant simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocali ps qu dam exponuntur. Nescientes autem assicit prophetiae spiritus, scut Cayphas coem esset Pontifex prophetauit de domino,qubd expediret unum mori pro tota gente. Cum aliud inuenis, quae dicerat attenderet '. quae non se

seipso diuere nesciebat. Quapropter si quaeratur a nobis, quantuditat inter prophetiam repro rum, ut fuit prophetia Saul. I .RGgum i o.& etiam istius Cayphe,& prophetiam unctorum Prophe tarum,ut Hierem lar,Esaiae,& huiusmodi tantum distat dico quantum inter loquelam humanam quam loquuntur homines, Sc inter loquelam a sine Balaam: homines loquelam Eabens multo tempore, asina autem tunc,& hoc secit Deus,ut per hoc prodigium, quod statuerat demonstraret: ita ad tempus dat reprosis hominib. britum prophetandi, gratia significandi aliquid, non tamen, scue eum quidam dixerit aliquid quod ad sapientiam pertinet, conti- nuo sapiens existimandus est sic quisquam si aliquando propheta-

uerit, ita inter Prophetas non numerabit . ia

258쪽

AN cum inscriptura sacra nominatur spiritus sine aliquo addi tramento. Debeat aliquando intelligi per malo spiritu, vel tantum pro Spirit S. R Espo Nn. Cia in scripturis dicitur spiritus Dei, sine aliquo Ibidem. alio additamento, vel inpelligitur de Spiruit. S. vel de aliqua creatura inuisibili, nunquam tamen de malis spiritu debet intelligi, Giaddatur malus. . . iiii in V AE S T. CCCLXIII

ini de si prcscientia,& an vere sit in Deo prefcientia . RESPON. Praescientia,suturoriun est scientia. Sed quid sim suturum est Deo qui omnia super greditur temporD Si enim inpl. Isb. 2. scientia res ipsas hesi non sunt ei future sed pr sente ac per hoc noq. a. iam piaescientia, sed tantum scientia dici potest. Si autem scut in ordine tem Poralium creaturarum, ita Sc apud eum nondum sunt ruς sutura sunt, sed ea praeuenit sciendo, bis ergo ea sentit, uno quiem modo secundum futurorum praescientiam,altero vero mod secundum privseniliam scien tiam. Aliquid ergo temporaliter a

cedit scientiet Dei, & hoc non est admittendu in Deo. Nam si de nouo quς praenoscit,cum veniunt in cile cognoscit, certe bis ei innotescunt, & sic temporaliter accederet aliquid scientiae Dei quod est falsissimum. Restat ergo,ut dicamus, quod nihil accedit scientiae Dei, sed Deus sic nouit in pti cientia res, ut etiam noscit dum in esse sunt, quia ipsi noni sunt suture, sed praesentes, & cum habeat omnia futura sibi prcstoria,concluditur quod potius in ipso debet

AE S T. CCCXXXIX.

N Deus vere riniteat sesecisse aliquid, uti iaciunt homines, . cum dicat poenitet me quod contatuerim regem Saul REsro N. In hominibus opus p mirendi eit,cum proculdi Ad sim bio voluntas mutandi reperitur, sed in homine cum dolore an i mipli. s. r. est, reprehendit enim in in se quod remere fecit. Auferamus ergoq. i. ista quae de humana infirmitate,atque ignorantia veniunt,& rema

neat I. Re. I F

259쪽

Lib. uastionum octo ad Dulcitium. 1 os

. neat solum velle,ut non ita aliquid quemadmodum erat, sic potest aliquantulum intimari menti nostrae qua regula intelligatur m poenitet Deum. Cum enim poenitere dicitur vult non e Illi aliquid sciit secerat ut esset, sed tamen & cum ita esset,ita esse debebat. calta elle iam non sinitur, iam non debet ita esse perpetuo quodam& tranquillo aequitatis iudicio, quo Deus cuncta mutabilia, in c5- mutabili voluntate disponit. Vnde respectii rei, quae aliter est nucqu1m prius erat, que mutata est Dei voluntate,possumus diceres Deum 'nitet,respectu Vero diuinς voluntatis quae nunquam mutatur, sed ab eterno fuit ut talis res suo tempore inuaretur, no pocsumus dicere, Deum poenitet. Ad homines ergo potius pertinet,qubd peniteant, & non ad Deum, licet&Deo hoc tribuamus i quentes more nostro. Nam sicut qu dam laudabilia hominum, ut pudorem habere & timorem Dei, non recte dicuntur in Deo, cum in eo non sit nec pudor, nec timor, ita sic quςdam culpabilia hominum, ut poenitere irascim huiusmodi, recte intelliguntur in Deo non ita vi in hominibus,sed vocabulis tantummodo communibus longe alia ratione & modo.

AN suffragia facta pro desinistis valeant i quibus valeant. 'R E sp O N. Ecdesia supplicare consueuit pro desunctis. Vnde licet Apostolus. S.dicat 'ubdomnes astabimus ante tribunal Christi, ut reserat unusquisque, secundum ea quq per corpus gisset siue bonum siue malum hoc dictum Apostoli habet intelligi ante mortem id est dum anima exierit statim de corpore: no tamen ecclesia inaniter curam habet de defunctis, post moriri seia eius suffragia illis prosunt, qui sibi aquisierunt dum in corpore erant, quod sibi possent etiam post mortem prodeste. Sunt enim aliqui quibus suffragia nihil prosunt, illi videlicet qui ex hac vita decedunt in mortali culpa. Sunt etiam alii quibus non prosunt, illi. videlicet qui transacti ex hac vita decedunt ut non indi-seant suffragijs, sunt vero alij quibus prosunt, ut illi qui modum vivendi, nec tam bonum habuerunt, quod non requiram tur post mortem suffragia, nec tam malum ut eis non prosint ista, post mortem. Non est ergo negandii,sed dira n6 legeretur in vel ribus libris susiceret ecclesiae authoritas defunctore animas pi tate suorum vi uentium releuari,cum pro illis sacrificium mediato

citium. q. 2.2. Cor. .

260쪽

Ex Lil. de cina gerendia pro mortuis. II r

turi, pompa exequiarum, magis vivom in solatia Qui, quam subsidia mortuorum, si enim aliquid prodest impio praetiosa sepultura oberit pio vilis aut nulla, sed impio nihil Prodest ergo, &c. Nec

ideo tamen, contemnenda de abij cienda sunt corpora destin umaximeque iustorum ac fidelium, quibus tamquam organis,&vasis ad omnia bona opera Spiritus.S.vsus est. Si enim paterna v his, ac in ullus tanto charior est posteris quanto erga parentes maior affectus extitit, nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius, quam quaelibet indumenta gestamus. Haec enim non ad ornamentum, vel adiutorium,

quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent,unde 'c antiquorum iustorum funera,ossiciosa pietate curata sunt,& exequiae celebratae,& sepultura precisa, ipsique cum viverent de sepeliendis, vel etiam transserendis suis corporibus filijsniandauerunt. Et hoc habetur in Genesi plurib. in locis. Et T. Gen. 13. bias remuneratus est a domino, quia mortuos sepeliebat.Domi- 1 s. s. nus etiam laudat mulerem religiosam, quae Unguentum proparaue Matia crat in die ipsius Christi sepulturae: verum istae aucteritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaueribus sensus, sed ad Dei ,' uidentiam, cui placent etiam talia pietatis ossicia,corpora quoque mortuorum pertinere, significant, propter fidem resurrectio nis astruendam. Et hinc videri clare potest, quam grata sit Deo eleemosyna, quam viventibus facimus, quando& pietatem quam mortuis exhibemus, remunerat, sunt ergo fiendae exequiae, pie&christiane. Sed si non fiunt , idest si non sepeliantur corpora, P rum vel nihil obest illoru animab. Sed ut quaesito formaliter rei podeamus. Dico, quod sepeliri corpora apud reliquias sanctorum

nihil aliud prodest, nisi quod parentes, dum vident suorum sepulcra apud corpora sanctorum, facilius possunt recordari, ut commedent animas suorti, orationibus illorum sanctorum. Locus enim

porse nihil prodest animabus, sed per occasionem prodest, quia si sunt sepulta corpora ubi fiunt supplicationes, facilius recordantur orare pro eis, licet non sint ommittendae illae supplicationes quae generaliter fiunt pro mortuis, etiam si corpora no sint sepulta ubi istae supplicationes fiunt, lepelienda ergo sunt corpora sidelium, faciendae sunt piae exequiae & orandum est pro omnibus mortuis, qui fuerunt baptirari dum viverent, licet nesciamus, an taliter in

corpore operab snsivi eis suffragia prodesse possint. QVAEST.

SEARCH

MENU NAVIGATION