Praeclarissimae responsiones, ad mille quaesita in omni ferè facultate. Ex omnibus diui Aurelij Augustini libris excerptae, & in vnum congestae d. Iacobo Tribesco Brixiano, ... autore. ..

발행: 1583년

분량: 607페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

m Res'. excer. Tom. V. D. Aug.

o ad Tobiam millo dicitur, quod Tobiae dixit videbatis me mam ducare, sed visu vestro videbatis, id est necessitate reficiendi corporis, sicut vos facitis, me cibum sumere putabatis . De Saluatore etianostro imst resurrectionem legitur manducasse cum discipulis, sed non ex indigenua, sed potentia, non enitu talis cibus conuerte . tur in substantiam , sed consimiebatur a gloria illa corporis, ut inquit Vives. Igitui corporibus gloriosis non auseretur potestas ededi, ac bibendi, sed egestas, unde& spiritalia erunt, non quia cor Messe des stent, sed quia spiritu viviscante subsistent.

Quid sit vinete se dum carnem A secundum spirituat, siue

secundum horninem,& secundum Deum. De ciui- R E s p o N . Caro in scri pluri s sanctis accipitur varie, aliquantate Dei. do pro carne tantum, non considerata anima, ut dicitur non om- lib. I . c. nis caro eadem caro, sed alia quidem hominis, alia pecoris, alia voa. 3. . 6. lucrum & aliquando pro tota natura hominis accipitur, secundur. Co.rs illum modum loquendi quo utimur, partem pro toto accipientes, Rom. 3. ut dicitur ex operibus legis non iustificabitur omnis caro, id est omnis homo: cum igitur quaeritur,quid sit vivere secundum carnem.

Reseondetur,quod est vivere secundum hominem, idest secunduseipsum de non secundum Deum. qui sic vivit similis est diabolo,qui de ipse voluit vivere secundum Angelum, & non secundum Deum deo in veritate non stetit:&ideo dicimus, quod ille hoino vivit secundum carnem, & non secundum spiritum, nec secunda Deum non quia caro sit causa peccati,i mino est anima peccati causa, sed corruptio carnis est poena peccati) sed quia vivit secundum

hominem accipiendo partem pro toto. Nam multa peccata committit homo, quae non sunt carnalia, ut adorare idola, haeresinam plecti, inimicitias habere, S talium origo est superbia, quae etiam in diabolo regnat sine carne,dc ideo ec in nobis pol sunt e lle ab alio sonte, cliram a carne: nihilominus Apostolus nominat talia opera carnis Ale, quomodo ergo ista sunt opera carnis, si ab anima, aut

ab eius superbia, quae non sunt caro derivant 3 nisi quia sunt hominis opera,quem sicut dixi nomine carnis appellat,qui vult ergo viuere secundum spirittim, S debet secundum Deum,& non secundum seipsum vivere, nam qui vivit secundum Deum , secundum

. . Veritatem

322쪽

n Lib. De ciuitate Dei.

veritatem uitiit, qui vero secundum seipsum vivit, secundum mendacium vitiit,& hoc vivere secundum seipsum prouenit a voluntate hominis, quae si est peruersa,&puersos habebit motus et achiis, si est recta, non solum inani pabiles verum etiam laudabiles motus habebit, luntas quippe est in omnibus, imo omnes nihil aliud, quam voluntas sunt. Nam quid est cupiditas et laetitia, nisi volutas in eoriim consensionem,que volumiis: et quid est metus, atque tristitia, nisi voluntas in distensionem ab his, quae nolumus Z sed cum consentimus appetendo ea, quae volumus, cupiditas, cum aut consentimus fruendo his, quae volumus, laetitia vocatur: Itemque cum di stentimus ab eo quod accidere nolumus talis voluntas mς-tus est,cum autem distentimus ab eo, quod nolentib. accidit talis voluntas tristitia est et omnino pro varietate rerum quq appetum tur, atque fugiuntur, sicut allicitur vel offenditur voluntas hominis, ita in hos vel illos affectus, mutatur et verti tur. Quapropter homo, qui secundum Deum , non secundum hominem vivit, oportet ut sit amator boni, unde fit consequens, Ut malum, oderit, et quoniam nemo natura malus est, sed tantum vitio, ideo odiat vi lium, et amet hominem.

A N primi homines ante peccatum habuerint passiones videli

cet timorem cupiditatem, dolorem et huiusmodi.R E s p o N. Si enim habui flent tales passiones, utique no suis sent beati in illo amenitatis loco, quia qui timet u i dolore alliciatur nunquam absolute dici poterit beatus, demum quid timere, vel dolere poterant illi homines in tanta bonorum amuentia posti ubi nec mors metuebatur, nec ulla mala corporis valetudo, nec aberat qii idquam, quod bona voluntas adipisceretur, nec inerar, quod carnem animum ve hominis sci liciter viventis offenderet Amor erat im perturbatus in Deum: erat deuitatio tranquilla peccati, qua manente, nullum omnino malum aliunde, quod contristaret irruebat: Sed dices sorte cupiebat prohibitum lignum ad vescendum contingere, sed mori metuebant, et sic cupiditas et me ius inerat eis, sed absit hoc, cu in eis nullum sui siet peccatum, nec etiam cupiditas rei prohibitae erat, quia concupiscere rem prohiabitam est peccatum, sed si se abstinet a tali re prohibita non amore iustitiae,

Eod. lib. cap

323쪽

iustitiae, sed tantum timore poenae, si enim h c in eis suissent, utiq'peccatum suillet ante peccatum. Quam igitur talices erant primi

homines & nullis agitabantur perturbationibus animoriim, nullis corporum laedebantur incommodis, sc sui sient omnes descende tes ab eis,& in ea talicitate permantillent donec electorum num tus compleretur, nisi peccasient, completo postmodum numero in dest maiorum, ad maiorem beatitudinem,quae in coelis est, peruenissent, sine experimento alicuius laboris,doloris vel mortis.

QVomodo Adam incoepit peccare, antequam peccasset, id est unde sumpsit principium auertendi se a Deo, de simili

ter Eua.

Eo.Ii i RE PON. In occulto enim illi primi homines mali esIe c. ci i 3. is perunt,Vt in apertam inobedientiam Postmodum laberentur. Noenim ad malu opus perueniretur, nisi praecessisset mala voluntas: porro malae voluntatis initium,quid potuit esse nisi superbia inutium enim omnis peccati est superbia. Quid est autem superbia , nisi peruerset celsitudinis appetitus 3 peruersa enim celsitudo est deserto eo, cui debet animus inli rere principio, sibi quodammodo fieri atque esse principium. Hoc fit cum sibi nimis placet, sibi vero ita placet,cua Deo deficit, quis iei magis placere debuit,qu uri ipse sibi, spontaneus est iste desectus,quoniam si voluntas in amore Dei a quo illustrabatur,ut videret,& accendebatur, ut amaret, sta bilis permaneret, non i nile ad sibi placendum auerteretur, & t ' nebresceret,& sic nec Eua putasset verum quod ei dixit serpus, nec Adam praeposuisset voluntatem uxoris Dei praecepto. Quia ergo homo contempsit Deum, placendo sibi inobediens ei fuit, merito pro poena inobedientia retributa est. Ante peccatum licet no p tuis let omnia ipse homo, quidquid tamen non poterat, non vole baim ideo poterat omnia quae Volebat. Nunc modo post peccatu, vellet multa,& non potest,defecit illa potentia. Quoties volunt ii eius, ipse eius animus,& eius caro, non obtemperat Z plerunque turbatur animus,& cares dolet,& veterascit,& moritur , &quid id aliud patimur,inuiti patimur, quod non pateremur inuiti, si volutati nostrae, nostra natura omni modo,atque ex omnibus partibus obediret.

324쪽

Ex Lib. De Civitate Dei. i 3

Q V AE s T. CCCCLIII L

AN primi homines ante peccatum , id est si nunquam peccas

s ent, per coitum, sicuti, & nunc fit generassent, de cum illa libidine. R E s r o N. Quisquis dicit, non fitisse primos parentes nec Eoa. lib.

coituros, nec generaturos, si non peccassent est, ac si diceret, qubd c. 1 3. 2 peccatum neces Iarium fuit, propter numerositatem sanctorum, id est, ideo necessarium fuit, ut pollent generare,& sic multi plicare, ut numerus electorum imiteretur, & hoc credere est absurdum: de

ideo dicimus quod fuissent ille nuptiae digne talicitate Paradisi, si non peccallent,& diligendam prolem gignerent, & pudendam Iibidinem non haberent: sed quomodo id fieri posset, scilicet sine

hac libidine, nunc non est quo demonstretur exemplo, nec ideo tamen incredibile debet videri, etiam illud unum membrum sine ista libidine, voluntati potuisse seruire, cui tot membra nunc se uiunt: Videmus enim Hiera membra, maxima facilitate sine ruenisu.obedire voluntati modo qui peccauimus, & postea non credemus, quod ante peccatum illud unum membru, s ne libidine, quae peccato inobediens retributa est,non obedisset ad nutum voluntatis, ad opus generationis filiorum Nam nunc post peccatum antimus noster, qui ordine naturali debet corpori imperare, no potest mouere, siue im perare,ut m c ueantur illa mem bra pudenda s ine libidine, quod factum suisset ante peccatum,) dc ideo dicuntur pudenda', quia pudet animum sibi an ipss res stere cum sit seperior eis, si enim imperat, ut moueantur sine libidine, mouentur quidesed non sine libidine,&in hoc animo resistunt,&ideo pudet, si v ro in alijs assectionibus ipsius animi sibi resistitur, non sc pudet, quia licet vincatur a sei plo vincitur, & non ab inferiori se . Seminasset igitur prolem vir in illo innocentiae statu, de suscepisset .mina genitalib. membris,quando id opus esset, de quantum opus esset voluntate motis , non libidine concitatis: Si enim videmus . Deum quibusdam hominibus dedisse quasdam naturas multum dispares a caeteris, quare non potuisset dare etiam illis primis hominibus, ut membra genitalia mouerentur ad nutum voluntatis,

tunc sine libidine, quod nunc nisi libidine non mouentiirλScimus enim quosdam homines. sacere quaedam mira, qua alij non pos

325쪽

sunt sacere,& maxime de membris suis. Aliqui enim sunt qui mouent unam aurem tantum si volunt, vel ambas, non moto capite, sunt qui vorant plurima, & etiam emittunt integra, tanquam si emitterent de faculo, quidam faciunt voces ani alium, ut ni sim. ferentur, crederemus elle alla animalia, quorum emittunt voces. Quidam ab imo sine pudore tot ionitus quot volunt pro arbitrioa emittunt. Ipse sum expertus sudare hominem solere cum vellet.Quidam etiam flent &lach rimas abundanter emittunt cum volunt, sed aliud mirabilius, & multo incredibilius dica, sed hoc plerique fratres recentissima memoria experti sunt, fuit quicta presbyter in paraecia ecclesiae Cala mensis, nomine Restitutus,qui qua lori placebat, rogabatur autem ut hoc seceret ab eis, qui rem mirabbiem coram scire cupiebant adimi latus, quasi lamentantis cuium .set hominis voces,i ta se auferebat a sensibus, ct iacebat simillimus mortuo, ut non solii pungentes no sentiret, sed aliquando etia igne vreretur amoto sine ullo doloris sensu, nisi postmodum ex vulnere, S tanquam in destincto, nullus inueniebatur anhelmis, hominum tamen voces, si clarius loquerentur, tanquam de longinquo se a disie postea reserebat. Cum itaque corpus corruptioni subiectum in talibus affectionibus,& motionibus extra usitatum naturae mmdum mirabiliter seruiat, Quid cause est,ut non credamus ante imo dientiae peccatum, ad propagandam prolem sine ulla libidine seruire voluntati humanae humana membra potuisse

AN anni quos ante diluuium vixerunt illi antiqui fuerint tot

mensium, Sc tanti temporis quot nunc nostri sunt. De Cimi- RE svo M. Fuerunt qui dixerunt,qubd unus annus noster i tate Dei. tum valet,quantum decem anni illius temporis valuerunt, & ideo

lib. i s. oim legitur quempiam vixisse nongentos annos, debet intelli ' cap. i a. de nostris. Diuidunt enim annum nostrum in I o. partes,& eas i . dem partes vocant annos . Quarum partium una habet quadrata senarium eo quod Deus sex diebus perfecerit opera sua,ut in septiamo requiesceret: nam una pars continet 3 6.dies, sc sexies seni,qui numerus quadratum senarium sicit 3 6. dies fiunt. qui multiplicati decies ad 3 6 o. perueniunt. I. I a. menses lunares, propter quinque

dies enim reliquos, quibus solaris annus impletur, de diei quadrata

326쪽

Eae Lil. De ciuitate Dei.

te, propter quem quater ductum eo anno quo bisextum vocant, unus dies adiicitur, addebantur a veteribus postea dies, ut occurrearet numerus annorum, quos dies Romani intercalares vocant. Non enim isti qui sic computant annos, ut unus annus noster deci .

ill n habuerit, sunt audiendi, licet suum dictum velint desendere, ex more multarum gentium. Legitur enim apud AEgyptios, po luisse annum quatuor mensium, Arcadas sex mensi uin, Lauinios tredecim mensium,alijestate unum determinabant annum,S: alterum hyeme, alij quadripartitis temporibus, scutarcades inquit, quorum anni trimestres fuere, de volunt ostendere, quod non et hincredibile, q, illi antiqui vixerint tot annos,in tali breuitate accoptos, sed nos dicimus,quisit annus tunc accipiebatur, scuti de nucvidelicet ra. mensum, &hoc duabus rationibus demonstratur, primo quia si suissen t tam breues anni,ut non essent nisi 3 6. dies, sequeretur hoc impossibile, 0 Seth filius Adam habili liet latum t r. annos quando genuit Enos, habebat enim, ut inquit scriptura centum quinque annos, quando genuit Enos, sed centum quinque de 3 6. diebus faciunt i I .de nostris, ita de Cainam filius Enos, secundu Hebraeos habebat o. annos tantum quando genuit filium,& sic sequeretur, quod habui Ilit tantum septem annos de liostris,& natu tura non comportat,Vt homo in tam parua tale generet, sed sit diceretur, qvbd tunc sortiores in illa parua state, quam nunc inma.

tura, ita ut possent generare, sed nec hoc valet, ideo probamus annos,ut nunc suille alia ratione. Legitur enim sexcentesimo anno Gen. s.

Noe factum fuisse diluuium . Cur ergo ibi legitur,&aqua diluuij ncta est super terram sexcentesimo anno vitie NoΘ, secundi me sis, septima devicesima mensis. Legitur etiam, quod post diluuiu Gen. r. Arca, mense septimo, septima, & vicesima mensis requievit super

montes Arata th. Aqua autem minuebatur,vsque ad i r. mensem, in I I .autem mense, prima mensis apparuerunt capita montium,

quomodo annus 3 6. dierum pollet diuidi in tot metes, & tot dies, oportet ergo concludere,qu id annus eorum lunaris, erat sicut nostir modo.

Vare nunc in matrimonio, non se iungunt, cum quibusdam, gradibus homines, qui sunt astinitate attinentes, sicuti fi bat

327쪽

bat in mundi principio quod frater sororem in coniugem& consobrinus consobrinam accipiebant. d. lib. R E s r o N. Charitas,& tunc& nunc porrexit, ut vinculis diacap. I 6. uersarum necessiti dinum, siue relationum, homines quibus ellet utilis atque honesta concordia simul necterentur, sed tunc necessitas voluit, ut singulς personae multas necessitudines haberent, nam frater accipiendo sororem in uxorem erat maritus & starer,& minlier erat uxor & soror,& pater erat socer, & pater, & sic unus diuer sis necessitudines, & colligationes habebat. Quando autem multiplicatus est mundus condecens fuit, ut charitas, quae ad multa se extendit: & plures homines sociali honestate & concordi affinita te necteret: &sic multi haberent etiam multas necessitudines, ex uo factum est, ut id quod licitum erat necessitate compelle trim o illicitum de damnabile sit, religione prohibete, propterea mos inolevit sanctus etiam apud infideles, ut coniugia inter fratres, de sorores exhorrescant. Illicitum postmodum namque est,subuere re limitem morum: Si non licet transgredi limitem agrorum auiditate, possidendi, quanto magis non licet auiditate concubendi transgredi limitem morum. Ad humanum enim sensum, vel alliciendum vel offendendum,mos valet plurimu , ex hoc enim quod nunc impediuntur connubia inter parentes, sequitur quod immoderatio concupiscentiae coerceatur. A .

De Ciu,

late Dei. lib. I 6. cap. 6.

v AE ST. CCCCLVII.

Vomodo Deus loquitur creaturis spiritualibus & corporalib. cum per scripturas habeamus, ' Deus loquutus est. R E spo N. Nec sic loquitur Deus Angelis, quomodo nos inuicem loquimur nobis,vel Deo,vel Angelis,vel ipsi Angeli nobis, siue per illos Deus nobis, sed ineffabili modo suo, nobis autem hoc indicatur nostro modo, Dei quippe sublimior ante suum factum loquutio, ipsius sui facti est immutabilis ratio, quae non habet sinnum strepentem,atque transeunteum, sed vim sempiternae manentem,&teinporalrter operantem. Hac loquitur Deus Angelis sanctis, nobis autem aliter longe positis.Quando autem etiam nos aliquid tale locutionis, interioribus auribus capimus, Angelis appropinquamus. Loquitur ergo veritas incommutabilis, aut per te apsam ineffabiliter creaturae rationalis mentibus, aut permutabile

creaturam

328쪽

Ex Lib. De ciuitate Dei. 3 14s

ereatura loquitur, siue spiritalibus imaginibus nostro spiritui, siue cor poralibus vocibus corporis sensui.

Q V AE S T. CCCCLVIII.

AN dentur Antipodae, idest ubi homines a contraria parte terras, ubi sol oritur,quando occidit nobis, aduerta pedibus nostris calcant vestigia. REs vos. Qui dixerunt Antipodas dari, moti sunt eo quis iterra rotunda sit,& teneat medium locum inter connexa coeli, manens suspensa,&sic opi nantur alteram terrae partem, quae insta est habitatione hominum carere non posse, & tamen non attendunt, quod non est consequens. quδd etiam terra sit rotunda, ut dictat, o ex omni parte sit nuda aquis,& etiam si citet nuda, non sequitur,lsit et habitabilis,quia scriptura non potest mentiri, quae dicit omnes gentes in 7 2.linguas,dcin 72. gentes diuisas este & non in plures,&absurdum nimis esset,ut diceret, aliquos homines ex hac in illam partem Oceani immensitate traiectan alia gare, ac peruenire potuisse, ut etia illic ex uno primo homine genus insti tueretur humanum, nulla igitur ratione est credendum Antipodas dari. Hic clare August.dicit Antipodas non dari, s ed Viues dicit, quod tam certum est Antipodas elle, quod omnino negari no possit,& ad iulos ei te viam compertissimum est cum & quidam antiquorum si gientes Augusti Caesaris potentiam nauigarunt usque ad Gades Herculis, aliqui vero ab Herculeo stem in Arabicum mare rubrii, ex quo manifestum est certissime dari.

inae suit prima lingua data generi humano, A quare in qui

ta busdam remansit cum Deus linguas diuisit, REsseo M. Per diluuium deletae sunt domus omnium homunum,in quibus erat una tantum lingua, praeter domum Noe iusti, an qua remansit illa lingua, quae in domo Heber in quam . domus Sem filii Noe, & sua progenies deducta est, & ideo quia in familia Heber remansit, dicta est Hebraea ab ipso Heber , in illa enim diati'sione linguarum , & ob ipsam obtinuit nomen proprium. Quemadmodum & aliae linguae vocatae sunt nominibus Pr

329쪽

εοd. lib.

prijs. Ante diuisionem illam, vocabatur lingua humana, siue humana locutio,quia communis erat, illa enim sola uniuersum genus humanum loquebatur, in diuisione obtinuit nomen ab H ber, quia remansit in eius familia, non enim est facta confusio lingus in tali familia, propter vestigium iustitiae,quod in ea erat, sicuti domus Noe, quia iustus erat a diluuio conseruata est, ita de in familia Heber non fuit flagellum con sulionis linguarum, quia iussitia

V AE S T. CCCCLX.QVot sunt mundi partes, & unaquaeque quam mundi partem

Rasso N. Quidam diuiserunt orbem uniuersum in duas i, tum partes videlicet in A sitam, & Europam, Aphricam vero voluerunt elle partem Europe3 Alij vero in tres partes orbem diuiserui; videlicet in A sitam. Europam,& Aphricam, separant enim Aphrica ab Europae respectu diuisionum marium . Quae autem istarum sit maior: non est unius sententiae, quidam quales fecerunt. A tamen maior est Asia, quia tenet dimidium orbem. Cetere duae alium dimidium, Asia enim a meridie per Orientem usque in Se ptentrionem peruenit: Europa vero a Septentrione, usque in Occidentem,& Aphrica ab Occidente usque in Orientem, Jc sic tantum occupat Asia sola, quantum Europa & Aphrica occupant.

N continentes siue castitatem seruantes sint meliores coni gatis &ipsis anteponendi sint. E d. lib. R E s r o N. Continentia Dei solo iudicio, coniugio praesertur 3 Q c. 7 tamen melior coniugatus fidelis,quam continens infideli S si ambo sunt fideles, melior est coniugatus fidelissimus& obedieti L i , simus Dei praeceptis, quam continens minoris fidei, si autem par res sunt in fide & charitate non est dubium, quM continens con iugato prae serri debeat.

330쪽

.. v Ex Lib. D e ciuitate Dei. 1 6

T Empus quod proprie prophetarum dicitur, unde incipiat, &

desinat inquirimus. R Espo N. Quamuis multi nominentur prophetae, ut sancti De CULPatriarchae,& quicunque aliqua pr dixerunt, quae pertinent ad ci tate Dei. uitatem Dei regnumque canorum nihilominus tempus propheta lib. 17. tum proprie dictum, incepit ex quo Samuel prophetare coepit, & c. r. 3. deinceps donec populus Israel captiuus in Babiloniam duceretur, atque inde secundum S. Hieremiae prophetiam,polt 7 .annos. re uersis Israeliti; Dei domus instauraretur totum tempus est prophetarum. Qui quidem aliquando prophetabant quaedam tantummodo ad terrenam ciuitatem Hiemalem spectantia, test illud, quan i. Re. rado Natham propheta obiurgans David, multa praedixit mala sutura suo populo,quaedam prophetabant tantummodo spectantia ad c estem Hierusalem, ut est ill ud. Ecce dies veniet dicit Dominus Hier. 31&consumabo domui Israel, & domui Iuda testamentum nouum, M. Quedam vero prophetabant, quae ad utramque ciuitatem spectabant, ut est illud, de hisque praedicuntur de dificio templi, quod Uificatum fuit per Salomonem, talia contigerunt in terrena Hierusalem quantum pertinet ad historiam,&quantum ad figuratum pertinent ad coelestem Hiere fidem ,&sc habemus tripartita esse significationem prophetiae prophetarum.

V AE S T. CCCCLXIII. AN verum sit *hoies diabolica arte conuertantur in bestias.

R Espo N. Licet credendum non si quod conuertantur De Ciu, homines in animalia, apud quosdam tamen erit dissicile hoc eis rate Dei. persuadere, cum dicant se talia expertos esse, auditum est enim & lib. i 8. nostro tempore in Italia, quasdam mulieres stabularias solere dare cap. . I S. in caseo venenum quoddam suis malis artibus imbutas, quibus vellent,&possent&illico vertebantur in iumeta,& viatores deferebant onera, et expleto opere iterum ad se redibant, nec tame in eis mentem fieri bestialem, sed rationalem humanaq; seruari, et hec et falsi sunt, vel tam inusitat ut merito non credantur, firmissime tamen credendum est omnipotentem Deum ola posse facere, q v

luerit, sue iudicando, sueptando, nec demones aliquid operari, Mille a sita. T 1 secundum

SEARCH

MENU NAVIGATION