장음표시 사용
111쪽
nostrIs hae dicamur , ct in mille. mistamus gene rationes , ut omnes discant, quomodo Diabolus etivitatem funditus delere studuerit, oe quomodo ipsam Deus lapsam oe jacentem rursus erigere, neve ullum fieret nocumentum , prohibere potuerit rad hae ct timorem sustulerie, oe repulerit cum multa celeritate periculum , &c. Dicamus igitur semper oe quotidie , Benedictus Deus . Et ΗΟ- mil. II. idem aliis verbis ostendit ; ea stat:
.ab eodem principio O iisdem ProoemiIs , quibus heri oe nudiustertius coepi, hodie incipiam, diacam ct nunc, Benedictus Deus . Quale prateriatum vidimus quatriduum, quale nunc videmus praesense Quanta In illo obscuritas tunc erat, quanta nunc in praesenti tranquillitas e Tremendum in civitate Tribunal illud o omnium corda conquassavit , oe nocte fecit diem nihilo meliorem, non radiis obtenebratis , Ied tri Itu timore oculos o fuscantibus vestros, &c. Et in Homilia 2 o. longe manifestius et M verbo, a quo semper in periculorum
tempore apud caritatem vestram exordiri consueveram , ab eodem , inquam , O hodie apud vos sermonem Incipiam, O dieam vobiscum, Benediaeus Deus . Hanc nos vobiscum sacram solemnitatem cum gaudio ct talitia multa hodie celebrare digna-' ' rus , O qui caput eorpori dedit, ct Pastorem ou bus , Praeeptorem discipulis , militibus Ducem , s cerdotibus Pontificem i Benedictus Deus , qui ex superabundanti facit , qua petimus , aut cogitamus . Et in citata initio hujus capitis Homilia . poth
112쪽
post reditum prioris exilii: Quia dicam p quid
loquar, Benedictus Deust hunc egrediens dixi Sera monem, hunc iteravi revertens , O illic constitutus hunc in ore volvebam. Puto vos meminisse, , cum ante hoc beatum Iob adduxissem in medio diat centem, Sit nomen Domini benedictum . Hanc vobis HinorIam dereliqui , has gratiarum actiones iterabo regressus, Sit nomen Domini benedictum in secula. Et statim: Benedictus Deus , qui coni cessit exiret Benedictus Deus , qui redire praecepit: Benedictus Deus , qui permisit hiemem: Benedictus ' Deus, qui dissolvit hiemem , O fecit tranquillitai rem . Hac dico admonens vos, ut semper benedi-' cmla . evenerint mala , bepedicite , O dissol- ventur mala: si prospera eveneriηt, benedicite , oeperseverabunt prospera. Siquidem Iob, cum in i prosperis esset, benedicebat , cum pauper effectus, glorificabat: neque tunc ingratus fuit , neque posteai, blayphemavit. Diversa quidem rempora, sed una πο- luntas gubernantis actum. P ec tranquillitas resolvit,st nec tempestas hIemis demergit - Benedictus Deus , O cum a vobis sum segregatus, ta iterum recepi rus. Quae quidem omnia manifeste declarant, ab a iis verbis, Benedictus Deus, solitum Chry sostomum ι suas exordiri Conciones, non modo cum immi- . neret aut urgeret calamitas, verum etiam cum ipse malorum metus jam esset depulsus.
113쪽
Preces ad Deum factae a Conrionatore inter ipsam etiam Conrionem, cum nimirum diffcilior locus aliquis. eset tractandus . AsEthnicis hoc idem Disitatum.
i ritus olim vel ante Concionem , vel
ipso Concionis initio servarentur, eos hactenus & enumeravi, & S.S. Patrum auctoritate diligenter firmavi . Mox vero quae adjunguntur, e pertinent, ut quid aut inter concionandum, aut ad Concionis finem , aut etiam proxime post fieret, declaretur. Illud igitur primo loco demonstremus, non initio dumtaxat dicendi, quod supra docuimus, Christianuin oratorem divinum implorasse auxilium, sed longius etiam provectum, cum dissicilior nimirum locus aliquis esset tractandus. Ethnicos quidem hoc ipsum laudabiliter factitasse adnotat Quintilianus in Prooemio Libri 1 v. suarum Institui. Oratoriarum, iis verbis : Nemo miretur Poetas saepe fecisse, ut non solum initiis operum Juorum Musas invocarent ; sed provecti quoque longius, cum ad aliquem gravi
rem venissent locum, repeterent vota, ct velut nova precatione uterentur. Subdit autem, eam. i
dem & ipse retinens consuetudinem: Mihi quoque
114쪽
VET. CONCION. LIB. I. 93que profecto poteriι ignosἰ, si nunc omnes in auxIlium Deos , ipsumque in primis , quo neque praesentius aliud , neque Rudiis magis propitium numen
est, invocem: ut quantum nobis expectationis adis' 1eoit , tantum ingenii adspiret , dexterque ac vo-
lens adsit , σ me , qualem esse credidit, faciat., cujus mihi religionis non hac sola ratio, qua maxima est , sed alia , qua sic procedit ipsum opus ,
ut majora prateruis, ac magis ardua sint, qua ingredior. Beatus certe Ioannes Chrysostomus Homilia' s. de Incomprehensibili Dei natura, cum ad eum locum venisset, in quo erat explicandum, Incomprehensibilem utique esse Divinam naturam, renovans vota ad Deum, & velut nova precatione utensi Age, inquit ad rem ipsam demonstrandam explicandamque veniamus, si prius
interim oraverimus , a Deoque imploraverimus a xilium, saepius enim orandι rationem , de qua a gitur , probabit atque exponet. Invocemus itaque' ipsum Regem Regum, O Dominum Dominantium , qui solus babet immortalitatem , in lucem inacccla/ sibilem habitat , quem nullus hominum vidit , nec videre potest, eui est honor imperium in sempiaternum, Amen. Hactenus Chrysostomus , qui, ' dum ait saepius rem, de qua agitur, per ora-ν tionem illustrari atque exponi, declarat etiam quam ob causam in re graviori ac difficiliori explicanda repetendae sint preces ad Deum, &t vota renovanda. Basilius Seleuciensis circa me i ' dium
115쪽
dium orationis 39. Dei Incarnationem, Virginisque partum explicare volens, preces ac vota renovat in hunc modum : Quando Itur Deum incarnatum enixa De ara dieItur, ad Deum precationis ope ascendam , ipsumque ducem Orationis faciam. Domine omnipotens, universa creaturae
qui inexplicabili quadam ratione mentes Incorporales spiritali luce perfundis, mentem meam Illumina, ut proposita res absque errore cognoscatur, cognita pie dicatur , dicta sine periculo animo capiatur. Eli-gius quoque, Noviomensis Episcopus, cuin ad Coenae Dominicae mysteria explicanda venisset, Homilia A. sic ait: Cujus mirifica sacramenta ut nostra djηe queat fragilitas celebrare, atque de eisdem, licet tenuiter , saltem utiliter aliquid e plicare; a Verbo, de cujus operibus O verbis sa-ιutaribus ad profectum vestrum loqui desideramus, nobis imploravdum est posset ergo ut hujus diei mysteria perspicue aliquatenus , O nonnulla pro modulo nostro valeamus e farἱ condigne, rogamus supplices, dicentes eum 'almula, Cor mundum crea in me Deus; itemque, Repleatur Os meum laude, ut cantem gloriam tuam , &c.
116쪽
A itorum etiam preces ad Deum a Concio- . natore postulatae a liquando inter concionam
NEque vero satis habebant Concionatores , ut jam ante dixi , cum dissicilior locus aliquis inter concionandum tractandus occurrebat, sua ipsi vota repetere , & velut nova ad Deum precatione uti, nisi ipsorum etiam Auditorum preces ac vota aliquando postularent. Abundant testimoniis veterum Patrum Ηomiliae, ex quibus haec illustria maxime subjicien tur- Magna quaestis est inquit Augustinus Sermone II. de verbis Domini in Evangelium secundum Matthaeum de recentι Evangelica Lectione proposita , cui solvenda, quantum ad nos attinet, impares sumus 3 sed suscientia nostra ex Deo est , quantum ejus adjutorium veι accipere veι capere possumus. Prius ergo magnitudinem a vertite quaestionis, ut, eum ejus molem humeris nostris impositam videritis , oretis pro laboribux nostris, atque in auxilio, quod nobis praebetur, Inveniatis ad eationem mentibus utaris . Et in Sermone 38. de verbis Domini in Evangelium secundum Joannem: Attendite , adsit ipse nobis , adjuvantibus orationibus vestris, o pia intentione
117쪽
96 DE RITU SACR. ECC L. accipere cupientibus, quod ipse suggesserit. Adsit 'nobis , ut possimus quoquomodo explieare quod eae- l
pimus: tamen , Fratres, ante dico , si non potue- iro . ego explicare, non rationem putetis, sed bomia inem defecisse. Itaque vos hortor oe deprecor , ut oretis, adsit misericordia Deἰ, O ita rem a nobis dici faciat, ut vos audire oportet , ct nos dicere . Et in ejusdem operis libro, Sermone 6s. ita scriptum videas: Fecit vos per me Deus intentos.
Orate pro nobis, oe quasi aperientes sinum , donet ipse , unde , quod aperuinis, impleatur . Collaborate nobisium: videtis enim, quid susceperimus , non Iolum fuid, verum etiam qui, unde volumus dicere , ubi positi , quomodo postii in corpore , quod corrumpitur oe aggravat animam, O deprimit sterrena inhabitatio sensum multa cogitantem . Rursus in Sermone A. de verbis Λpostoli haec .habet idem Augustinus: Hanc Itaque lectionem , totumque ipsum molesum obscurum , sed intellia gentibus salubrem Epistola Apostoli locum susscepimus, adjuvante mbericordia Dei , exponere disserendo . Caritati vestra debitores nos esse scio, exactor eg vo lse sentio. Quemadmodum nos , ut ista percipiatis , oramus; Iic vos orate , ut ea vobis expliacare valeamus . Si enim oratio nostra concordet sσ vos faciet Deus idoneos Auditores , O nos de
biti huiu/ fidelissimos redditores, &c. In Sermone
demum s. de Tempore de eadem re longe dii cidius edisserit: Sic ergo intendat caritas vestra , donec , quod Dominus donaverit, dicam vobis i u
118쪽
v ET CONCION. LIB. I. 97 ubi me forte laborare videritis in di ultate alliuius obsecuritatis, adjuvetis me affectu pietatis &c. Sed nolo plura hujusce consuetudinis ex Patrum Homitiis testimonia proserre , quod nimia e rum copia ad alia properanti lectoris fastidio sit equare ad alia, quae probatione magis indigent,
119쪽
Paschatis olim dies valde controversus. EJus investigatio Alexandrino Episcopo aggnata. Ille Romano eum patefaciebat, a quo un, r si deinde Episcopi certiores reddebantur. Epiphaniorum nomine, ct Magorum ad-
Dentus , Griflique Baptimus, ct ipse quoque Natalis , olim signabatur. A diptii uno eodemque die tres hasce festivitates celebribant. Episcopi omnes, is propria unusquisque Ecclesia , Epiphaniorum die futuram
Paschalem celebritatem ister concionandum Auditoribus denunciabant. Quadragesimae quoque initium intra Concionem denuncimtum. Eusebii ct B. uerendimi locus illustritus. Denunciandi Paschatis morem Medi lanenses Ecclesia hodie retinet.
lOMnium prima sit Paschatis Denunciatior
de qua tamen , quantum ego Video , noni
commode dici posse videtur, nisi prius cogni
120쪽
VE T. CONCION LIB. I. Minm sit, quanta olim dissensione de eo celeobrando sit primis Eclesiae temporibus dimicatum te quidque ad eam controversiam sive sedamdam sive funditus tollendam, statuerint deinceps Catholici Patres . Hoc explicemus, rem to- , tam , paulo quidem altius, sed paucis tamen O-Y mnino ac summatim repetentes . .
De constituendo Paschalis celebritatis die pu- gnacissime semper in veteri Ecclesia certatum est. Atque hoc ex Eusebii Historia Eccbesiastica lib. s. cap. 22.23.2q. & lib. q. de Vita Comst stamini cap. s. 13. 16. I . facillime quivis didi r eerit. In Epistola etiam 83. idem assirmat Α s. hrosius. Α Socrate qRDque lib/ s. cap. 2I. EP il. phanio Haeresi o. Beda in Chronico, & lib. . . de Ratione Paschae. Isidoro lib. 6. Etymolog.
cap. 17. aliisque gravibus ac certis Auctoribus id ipsum uno consensu conprobatur. Quare Pius Pontifex ejus nominis primus, ut excitatam com-t primeret controversiam , decrevit, in die Domust nico esse Pascha ab omnibus celebrandum; me, minit Eusebius in Chronico ad annum Christi I s. Hermes item , Pii aequalis , hanc ipsam ob causam librum scripsit, in quo Pascha nonnisi Dominico die celebrandum docet ; quemadmodum Anastasius Bibliothecarius in ipsius Pii Vita,&Beda in lib. de Sex aetatibus prodidere. Victor' deinde urbis Romae Episeopus , Pii vestigiis in- sistens, eamdem Decreto suo renovavit Constitu- tionem , ut est in ejus Epistola ad Theophi-G 1 lum