Bernardini Ferrarii Mediolanensis Theologi De ritu sacrarum ecclesiae veteris concionum cum praefatione Joannis Georgii Graevii

발행: 1731년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

xoo DE RITU SACR. ECCL.rentibus prabere, quam linguam movere, ae multos offendere , ct eis Dandali causam praebere, in unusquisque manere In quo Vocatus est ordine, ut dicit Saeνa ScrIptura, &c. Illustrius autem ejus rei exemplum suppeditat beatus Leo epist. 62. ad Maximum Antiochenum Episcopum, scribens in haec verba ἰ alvis quoque dἰlectionem tuam conisve is pracavere , ut praeter eos, qui sunt Domini Sacerdotes, nullus sibI jus doee di praedicandι audeat vendicare, sit ille maaebus, sive sit Laicus, qui alicujus scientia nomine glorlatur ι quια σφι optandum est, ut omses Eeelesia filii qua recta ετ sana sunt sapiant, non tamen permittendum est , ut quisquam extra Sacerdotalem oedinem constitutus gradum sibi Pra Icatoris a sumati cum in Ecaelesia Dei omnιa ordinata esse conveniat, ut in uno christi eorpore oe excellentiora membra suum o cium impleant, er inferioνa superioribus non νesultent. Quae verba repetit Epist. 63. ad The dori in in Cyri Episcopum data . Ceterum ex hisce verbis B. Leonis colligere est, prohibitum quouue fuisse Monachis Conciones habere. R tio ςst , quia antiquitus Monachi intra Laic rum ordinem censebantur, ut signanter nota t ononet Concilii Chalcedonensis II. 8c VIII.

222쪽

VET CONCION. LI B. II.

CAPUT XIII.

Laicis quandoque per sum ex iusta ae laudibili caussa publice conrionari , ipse tamen j bente vel premittente Episcopo. Religiosis prima dumtaxat tonsura insignitis id ipsam a Romaius Pontifcibus aliquavi indultum. OUamvis igitur satis constet, Lateos, re

Monachos etiam , quod e Latinorum n mero eisent, vetitos olim publice concionari,

negari tamen non potest, quin iisdem licuerit interdum, aut privati in de rebus vel fidei. vel ad animae utilitatem spectantibus disse reis re s aut etiam publice ex justa aliqua S laudabili causa, ipso jubente vel permittente Episc po. Primum quidem aperte colligitur ex iis, quae ad Trullanae Synodi Canonem sq. tradiderunt Zonaras & Balsamon etenim is de Lateo Io-quens r Pνivatim cinquit taηtum interrogaηtore1pondere, ac proposita ab eo quassioni docendos tisfacere sine fraude licet. Balsamon autem ait in . hunc modum: vcte adjectum est ἰιlud, publices si quis enim privatim de aliqua Decreti materia, veι de aιia ad anima utilitatem pertiaσηte caussa in

223쪽

xox DE RITU SACR. ECCL.

1errogetur, non prohibebitvν id, quod sibi videtur ,

respondere.

Posterius vero fit ex eo perspicuum, quod, ςum primis Ecclesiae temporibus pauci essent Presbyteri, & saeviente persecutione haud ita facile reperirentur idonei homines, qui doctrina sua & praedicatione prodesse fratribus possent, aliquibus Laicis id muneris adsignabant aliquando Episcopi, ut & auctoritate & exemplis Probat Nicephorus Callistus Eccles. Hist. lib. s. cap. I . iis verbis: Cum Casarea degeret Origenes, Episcopi Palaestini legatione quoque ad eum m fa ei permibere, ut de Saeris Literis dissereret, O publice eas in Ecclesia interpretaretur, quamvis nondum presbyteri honorem esset consecutus: id quod comprobatur ex scriptis iis, qua Demetrius male erga originem affectus Episcopis Palaestinis misit; in quibus scriptis, praeter alia , illud erat. Numis quam ante auditum , numquam iactum esse , ut pra- sentibus EpIseopla Laiei eonesonarentur: quapropter illi , O pol simum Alexander Hierosolymitanas ct Theocti us caesariensis Matiuites, defensionem ejus rei ad eum feri erunt, non vera illam dicere a severaηtes et ubi enim, Inquiunt, reporiuntur idoηei

homines, qui doctrina sua prodesse fratribus possint, si illi Ianctornm Episcoporum jussu σ permiFioηe per

cohortationes ad populum verba faciant, id ossendiculo non est, sieuti apud Sarandos Euelpis a Ne ne , Iconii Paulinus a Celso, Synada Theodorus ab

Attico, omnibus illis beatis fratribui invitatI fece

224쪽

VET. CONCIO LIB. II. 2o . runt. Et subdite Verisimile autem est, in aliis quoque locis, quod nos ignoramus, itidem esse fa-

Sane quandoque, ut hoc etiam strictim admoneam, indulsit Romanus Pontifex justas ob causas plerisque Religiosis, ut, licet ad sacros ordines nondum promoti , possent tamen publice concionaris quemadmodum anno Dominia 38 . Gregorius XIII. factitavit, concedens id posse fieri a Societatis Iesu Clericis prima dumtaxat tonsura insignitis. Id quod ab aliis quoque Pontificibus & eidem Societati,& aliis etiam Religiosis singulari beneficio non semel in. dultum scimus.

Sarrae olim Consene1 fuerunt nonnumquam ab uno quidem compositae, ab alio autem pronunciatae. Ethnisi etiam Oratores scripserunt interdum orationes, quas alii dicerent. LUcium AElium, virum eruditissimum & Grae

eis literis & Latinis, scripsisse non semel Orationes, quas alii dicerent, narravit nobis Cicero in libro de Claris oratoribus his verbis: Feribebat orationes, suas alsi dicerent: ut su. Metello F. ut Qu. capιoni, ut au. Pompeio RUO. Atqui

225쪽

Atque ex hoe etiam Stilonis cognomen inventia se, auctor est Suetonius Tranquillus in libro de Illustribus Grammaticis & Rhetoricis inquieenim: Lucius AElius cognomine dupliei fuit; nam O Praeconinus, quod pater ejus Praeconium faceret , vocabatur ; est Stilo , quod orationes nobiliμsimo cuique scribere solebat: ducto scilicet nomine

ab eo, quod est stilus , qua significatione stilum dia

est Cicero artificem esse , essectorem, ac magiarum dicendi optimum . Inter veteres etiam Christianos extitisse, qui sacras componerent Conciones, quas aliti deinde pronunciarent, gravissimoruin ac certissim rum Auctorum testimonio comprobabo. Eas certe aliquando, non viva Auctoris voce, sed

per Notarios populo recitatas, Magni Gregorii verba & ex Prologo Libri adraginta Homiliarum, & ex ejusdem Libri Homilia M . desumpta planissime docent: quos docos quam quam antea aliam in rem cap. s. produxerim stamen ad hujus etiam veritatis firmitatem hicaterum subjicere non gravabor. Inter Dcra ΜJ-sarum solemnia inquit Gregorius in ejus Libri Prologo ex his qua diebus eertis in hac Ecel sa legi ex more solent, S. Evangelii quadraginta sectiones exposui; oe quarumdam quidem di stata

expositio a issenti plebi est per Potarium recitata,

quarumdam vero explanatisnem coram populo ipse ιoquutus sum. In Homilia vero zi: Multis v

226쪽

v ET CONGI N. LIB. II. ios qui eonsuevi, sed quia ιassescente stomacho ea qua dictaveram, ligere ipse non possum; σ quos-

dam utarum minus issenter audientes Intueor, un- de nunc a memetipso exigere volo contra meum

morem, ut siter sacra Missarum solemnia lectio- nem Sancti Eυangelii , non dictando, Jed colloque edisseram; sieque excipiatur ut loquimur: quia collocutionis vox corda torpentia, plusquam sermo le-t L Aηis excitat , σ quasi quadam manu sollicitudinis , ut evigilent , pulsat. Narrat haec eadem Joani nes quoque Diaconus in ipsius Gregorii Vita, sic scribens lib. 2. cap. 18. Per quas stationes , in ipse simul discurrens, dum adhuc eloqui pra-l valeret, viginti Homilias Evangelii eoram Ecclesias diverso tempore declamavit. Reliquas vero G i dem numeri dictavit quidem , sed lassescente Roma-- cho languore continuo aliis pronunciandas commisit. - Et in libro q. cap. 7 . iterat eadem iisdem pae- . ne verbis, ait enim: Dum adhuc Gregorius ad, loquendum voce statuque sibi sufficeret, per statio: nes discurrens , viginti Homllias Evauelli diverso

. tempore coram populo declamavit. Reliquas veroi ri dem numeri dictavit quidem, sed iassescente. stomacho languore continuo aliis pronunciare peri mihi. . Diaconorum etiam voce suisse interdum sani Ehorum Patrum Homilias publice recitatas, planum antea feci ex Concilio Vasensi II. Canonea. in quo ita cautum fuit: Si Presbyter aliquam infirmitate prohibente perse ipsum nox pomeris prae

227쪽

dIeare, sanctorum Patrum Homilia a Diae mus

Quin ipsosmet Episcopos nonnumquam e rumdem Patrum Homilias pIebi pronunciasse , satis intelligimus ex eo Remensis Concilii capiate , quod a Burchardo Decreti libro I. cap. 19S. in haec verba refertur: DIDUI Sermones in Ho- milias sanctorum Patrum, prout omnes intelligere possist , secundum proprietatem lingua praedicare

Sed & aliquos consuevisse aliquando, ut suas, pronunciare aliorum Homilias, facile credet quicumque eorum meminerit, quae & de Cyrillo Alexandrino Episcopo, & de Salviano Massiliensi prodidit Gennadius; & oculos adjecerit ad Isidori Pelusiotae Epistolas, sacrasque legerit Ennodii Ticinensis Episcopi Dictiones. Ac Cyrillum quidem Alexandrinum multas Graeciae totius Episcopis scripsisse Homilias , attestatur Gennadius in libro de Illustribus Ecclesiae Scriaptoribus cap. D. Cyrillus inquit flexandriana Ecclesiae Epiycopus Homilias composuisplurimas ,

quae ad declamandum a Graecis Episcopis memoriae commendantur. De Salviano haec narrat idem Gennadius ibidem cap. 6 7. Salvianus Massilien

sis Ecclesia Praefoter seripsit scholastico oe aperto

sermone multa, ex quibus sa legi, de virginitatis bono, dcc. Bomilias Episcopisfactas multas/ce. Quae verba mutuatus Honorius in libro de L minaribus Ecclesiae cap. 67: Salvianus ait χ

228쪽

VET. CONCION. LIB. IL 2.7, Massiliensis Ecclestrae Presbyter seripsit scholastico oe

aperto sermone multa, id est, Homiliar Episeopis

. multas, O Sacramentorum plures . Ifidorus vero

Pelusiota orationem scripsit, quam Dorotheus' vel dixit ipse , vel ab alio dici mandavit: fuit autem illa , dum diceretur , ab audienti populo magnis plausibus excepta. Isidori verba id exprimentia sunt haec in Epistola 381. libri 3. Et si , ut abs te scriptum est, oratio squam nimiarum Dorotheo miserat publice pronunciandam pia um peperit, at etiam Orationi plauseu robu'comparatat, quippe qui parenti adminiculi ιocoo

rit. At quoniam saepenumero Uuvenit , ut pia sus Orationi quidem robur comparet, Uerum ora- . toris morer inficiat ac tabefactet, ad supinitatem. videlicet ac socordiam eum, tamquam porrecta m nu, dueens s prudentiam tuam moneo, maximae

. quidem uν Deo, qui hujusmodi gratiam Iargitus est, gratiam habeas: quod si etiam ιaudare vir , negas enim fieri posse , ut orationi Hausur tamdem non rependatur, Orationem quidem arbitratutus laudans, ne nisus adversum me ιaudes eo rexas , ut me supinum atque lanavum reddar.

Ennodius tamdem sid quod etiam ab eruditimmo viro Jacobo Sirmondo adnotatum fuit γ Sacram secundam scripsit ipse quidem, sed ut gratiam iniret ab Honorato Novariae Episcopo. qui eam pronunciavit ut suam. Tertia etiam ab Ennodio composita est, sed a Stephano Via cario recitata . Ipsamet autem earumdem Mer ruu

229쪽

rum Inscriptio hoc idem haud obscure indieati etenim secundae titulus is est , Dictio missa Hon rato Episcopo Novariensi in Dedicatione Basilica Apostolorum, ubi Te tum fuit Idolorum . Temtia vero ita inscribitur , Dictis data Stephano VS. Vicario dicenda Maximo Episcopo. Verba enim illa, Misa, Data, Dicenda satis revincunt, scriptas illas quidem ab Ennodio, sed ab aliis de inde dictas. Extant aliae id genus nonnullae Dictiones apud eumdem Ennodium, quas qui leget , fatebitur proculdubio is ab ipso fuisse certe elucubratas, sed ab aliis omnino pronunci

conciones ut plurimum quidem memoriter, HL quando tamen de scripto recisinae a Conri natore. Per vitatum loqui idem est, ac de scripto dicere. Contenta ct permanenti voce pronunciati sermones. qui de scripto;

flexibili autem ct remissa, qui Hemorater recitari solebant.

Possem id, quod primo lom posui, multis,

vel innumerabilibus potius veterum Auctorum testimoniis confirmare; sed non est sane, cur suscipiatur hic labor, . cam res sit ex

230쪽

-VET. CONCION. LIB. H. host

i toto manifesta. Quam ob causam ea dumtaxat' adscribam, quae veterem do scripto conesonandii consuetudinem aliquatenus designant. Habemus' autem illius idoneum adsertorem & vindicem

beatum Augustinum in Sermone 6. de Sanctis,' nisi mavis Fulgentium appellare , sunt enim qui putent Fulgentium hujus Sermonis Auctorem. Ejus, quicumque tandem ille sit , sive Fulge tius, si ve Augustinus, ista sunt in hanc rem ad Auditores verba: Quoniam video nostras Di put riones gratbio ceraque tigari, O nequaquam suis' mus Idoneι lectitare, ad uvate me ipsum quaeso inistere esu vostro. Cur enim eam vocem , lectitiare c quam quidem agnoscunt non modo imis pressi omnes , verum etiam, quotquot vidi, manu scripti Codices: quidquid scriptum reliquerit vir doctus Carolus Regius in suo oratore Christiano, ex sola conjectura, qua nihil incertius adfirmans, pro verbo lectitare, dictare esse sub-- stituendum) usurpasset eo loco Augustinus , mi ve Fulgentius, nisi interdum Conciones de stria P pto pronunciarentur Z Extat etiam illustre hujus, rei exemplum apud Magnum Gregorium in adducta semel atque iterum Homilia a I. ex Lubro Quadraginta Homiliarum: narrat enim ibi Gregorius , solemne sibi fulisse , dum Conci inem haberet , per dictatum loqui ι additque, ob languentem stomachum jam legere se non posse , quae dictaverat s ac proinde velle se Evangelicae lectionis explanationem , non am- . - Ο plius

SEARCH

MENU NAVIGATION