Bernardini Ferrarii Mediolanensis Theologi De ritu sacrarum ecclesiae veteris concionum cum praefatione Joannis Georgii Graevii

발행: 1731년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

plius per dictatum, sed per familiares colloeu.

iones pronunciare. Per dictatum autem loqui, nihil aliud fuisse Gregorio, quam de scripto dicere , ex eo perspicuum sit, quod vorbo dictare, pro scribere, passim usi sunt veteres Auct res ; Sidonius Epistola septima libri primi, undecima quarti, ultima septimi, sexta octavi, tertia noni; Aldhelmus de laudibus Virginitatis cap. 7. Gregorius Magnus lib. Io. Epistolarum, Epistola 22. ad Joannem Ravennae Subdiaconum, & Epistola ad Leonardum, quae praemittitur Expositioni in Job; & alii: usu ni- lmirum ex prisco more petito, quo Auctores olim, ut est apud Plinium in Epistolis non uno iioeo, Notariis dictare consueverant. Vox prae- iterea, legere, qua usus est Gregorius, hoc ipsum apertς confirmat; ea enim dumtaxat legere possumus, quae scripta sunt & ante oculos P isita. Verba Gregorii, quae subobscura quidem videbantur, sed, hac adhibita interpretatione, plana & perspicua iacta sunt, apponam. μι-

ris inquit vobis lectionibus, Fratrer carismi, per iactatum loqui eonsuevi ; sed quia ιassescente

Romacho ea, qua dictaveram, legere ipso no posis m, σ quosdam vestrum mi us tibenter audien res intueor; unde nunc a memetipso exigere voto contra meum morem, ut inter sacra Missarum s ιemnia lectisnem Sancti Evanaelii, non dictando, sed colloquendo edisseram . Hucusque beatus Gre-sorius , qui, dum ait, a semetipso exigere velle

contra

232쪽

VET. CONCION. LIB. II. xit

contra morem suum, ut inter sacra Missarum solemnia lectionem Evangelii, non per dictatum , sed per collocutionem edisserat: demonstrat utique , solitum se magis in concionando Sermones suos de scripto, quam ex memoria recitare. Ex hoc eodem Gregorii loco illud praeterea discimus , a re in qua versamur , minimenum et alia quidem voce, contenta nimirum repermanenti, eos fuisse pronunciatos Sermones, qui de scripto a alia, hoc est, flexibili ac remitasa, qui memoriter recitari solebant et quales nimirum voces deposcunt locutio & lectio. I quit enim Gregorius; Languere se stomacho ac, debuisatum esse, si per dictatum , id est, de ser pto, dicere Ueliis firmum autem satis ac roborain; tum, si ex mcmoria per familiares collocuti

233쪽

iis DE RITU SACR. ECCL

Patres iam non raro ex tempore conchnati Dicendi ex tempore fontem apud EthnL. cos quis prunus aperuerit. Divina appella. ta suis extemporalis haec facultas . Fr quenti ea usu assiduaque exercitatione com-' paraue . I Llud etiam noste hoe loco nee injucundum

erit, nec inutile, Sacras olim Conciones ἡluisse illas quidem ut plurimum meditatas ac elaboratas interdum tamen etiam sine studio& ex tempore dictas . Prioris consuetudinis Irobationem , cogitatas eas nimirum & eluc ratas fuisse , non est , quod a me quisquam expecteti quicumque enim oculos adjecerit ad sanctorum patrum , Greg0rii praesertim Natia

geni, Basilii , Athanasii , Nytani , Chrysost mi, Gaudentit, Ambrosii , Augustini , Chrysologi, Leonis, sive orationes , sive Homilias,

aut Sermones x is, certe , vel me tacente, cO-gnoscet, cura eas & vigiliis fuisse elaboratas, n pote omnibus sententiarum atque verborum luminibus distinctas . Posterioris vero testimonia

si quis requirat, ea & clara suppeditabunt Αuctores iidem illi, quos modo supra nominavi, aliique

234쪽

VET. CONCION. LIB. II. 21 s

aliique Ecclesiastici Scriptores. Sed hoc aptius meo judicio docebitur, si Pauca prius & ea suinmatim subjecero de extemporali dicendi fa

cultate vi

: Gorgiam itaque Leontinum primum subitae

ac fortuitae orationis aperuisse fontem, auctor est Cicero in lib. primo de Oratore, & in a. de Finibus, cum ait et Ausum hunc primum in conventu poscere quastionem, id est, libere dicere a ' qua de re quis vellet audire. Divina porro appellata fuit haec dicendi facultas , ut est apud Philostratum in aeschine, quod supra mortalietatem esse quadammodo videretur, qui posset apposite dicere ex tempore. Recte igitur: dia: ctum a Quintiliano libro a o. cap. 7. Maximum studiorum fructum esse ac veluti praemium quod- in dam amplissimum longi laboris extemporalem Τ hane dicendi facultatem. Sed hac super re s tis: nihil enim praetermittere, seu commemorare' omnia, minime quidem in praesentia necessa. rium; itaque redeo ad institutum. De Origene itaque, ut ab hoc initium s ' mam , prodidit Eusebius in Historia Ecclesiast.

lib. 6. cap. 26. assidua exercitatione longoquei usu tantam eum fiduciam in concionando consecutum, eamque vim, copiam, & facultateruorationis adeptum, ut & publice magna omnium admiratione diceret ex tempore, & pat retur etiam excipi a Notariis, quae hoc modo

funderet. Quo tempore cait Eusebius prout iu

235쪽

lum Latine loquentem nobis exhibet Rufinus sexagesimum agens Origenes atatis annum, posse quam σ usu , perlauιἰs, oe laboribur plurimum fiducia in 'νbo Dei ace erat, permisisse fertur ea , qua ex tempore in Ecclesiis disserebat, a Votariis excipi s nee ante umquam dedisse hane eopIam, nι- si eum id sibi σ vitae gratatas, ct aetatis maturiatas, O multa experientia conressit auctorlias. Cyrillum etiam Hierosolymitanum meditatam concionandi eonsuetudinem neglexisse interdum , at

rue adeo illa dixisse, quae tunc primo spiritusabat eloqui illi, ex eo facile intelligimus, quod omnes paene ejus Catecheses extemporaneae, seu ex tempore dime , inscribuntur , Sancti Patris lnostri haec est primae Cyrilli Cateehesis Inseriptio cyrilli Archiepiscopi Hierosolymitanἰ prima

catethdis, seu Inclitutio illuminatorum Hierosolymis extemporanea. Quam formam iisdem paene verbis retinent omnes ferme aliarum eiusdem Catetheseon inscriptiones . Beatissimum quoque Chrysostomum non semper meditatum accessisse ad dicendum, praeterquam quod satis indieant plures ipsius Homiliae, in quibus multa respo dent iis, quae casus fortuitus, aut tempus praeter expectationem dabat, veluti solito frequentior alacriorque populi conventus, indecora ple- his aeclamatio, aliudve simile ι id quod non semel Augustino etiam accidisse testatur in ejus Vita possidius ex eo praeterea liquet, quod, cum esset certior factus Joannes, armatum contra

236쪽

VET. CONCION. LIB. II. Lis

, tra illum ab imperatoris conjuge Eudoxia Epu. Phanium, extemporaneam ipsum labito ad versusi malas mulieres Concionem habuisse scribit S crates in Hist. Eccles lib. s. cap. I . hoe pactor Ioanni nuntiatum fuit Imperatricem Eudoxiam via phanium contra illum armasse . Ille , utpote n tura paulo ardentior , oe in dicendo exercitatur promptusque, sine mora apud populum conciovem squa omnes mulieret acerbe exagitabat, pro suggesto habuit. Idem Chrysostomus ab exilio revocatus, inque Episcopali sede vi gaudentis populi coactus considere, pace de more annunciata, extemporalem etiam habuit Concionem. μει ravit naec idem socrates ibidem t ab illo autem accepta iterarunt soZomenus in lib. 8. cap. 1 f. & Nicephorus in lib. II. cap. I 6. Quorum i corum verba ad rei firmitatem subscribam: Muti. titudo ait Socrates, prodit illἱ obviam , eumsum ma reverentia ad Ecclesiam recta deducit t orato ut sedem Dinopalem, eapessat , moreque consueta paccm populo precetur ι Cum ille recusaret, die retque, hoc non ante faciendum esse, qua m tum causa ejus esset judicio disceptata, tum hi, qui sum condemnarant , mutata sententia absolverent , magis ineens coepit; tanta enim eGustas eum cum in sede eollocatum videndi, tum de integro eoxes nantem audiendi litam ἰ cesserat. Itaque ναρκιῶ eoncursu rer sie eonfecta est. cum Ioanner esset in sede Difeopati locatus, σ de more pacem popula precatus fuisset, coactus necessitate etiam conrion

237쪽

tus est. Haec Socrates. SoZOmenus vero e Tu populus eantilenis pro re nata compositis obviam pro-wedens, cum O ardentes taedas plurimi ferrent ducunt 'fum Chrysostomum ad Ecclesiam quamquam reιuctantem, oe saepenumero asseverantem , oportere prius eos calculum suum revocare , qui contra ipsum tulerant, uti moris est Sacerdotibus , compulerunt illum o populo benedictionem impertiri, oe In DI copali sede considere. Coactus Itaque extemporalem quamdam orationem habuit, &c. Nicephorus tandem e VI autem eum plurima cogentes, in sede Episcopali collocarunt, mr pacem populo ex superiore loco annunciaret inprecaretur. His rebus ita ex neeristate quadam adiis, Orationem tum quoque ex tempore ad populum babula, argumentis cum magna gratia appositis usus . Sed & Suidas adfirmans, magnam ex eo quoinque laudem sibi peperisse Chrysostomum, quoa

extemporales ad populum nullo negotio haberenConciones, significat utique, solitum eum alia quando ex tempore dicere: quibus autem sententiam suam ostendit, exprimitque ritum n strum, sunt haec Suidae verba in ipsius Chrysostomi Vita: uuodque ex tempore nullo negotisffetentus erudiret omnes, linguamque haberet a

mirabili fluore Orationis exundantem, ipsis etiam abruptis 2 ili fluctibus foecundiorem, non mediocris bine illi accrevit suorum de se testium celebritas nominis. De Attico Constantinopolitano Epis- copo striptum reliquit idem Socrates in lib. 7.

cap.

238쪽

Cap. 2. crebro eum usu dicendi ac diligentia tanis tam assecutum audaciam , ut neque invite ne- que inutiliter ex tempore concionaretur. PνImum , ait cum Presbyteri gradum obtinuisset,c Atticus 9 Cocleiones , quas summo studio confecerat , ad verbum ediscens, in Ecclesia recitavit: postea cνebro usu oe diligentia majorem audaciam adeptus , ex tempore conesonari coepit, rationemquo docendi magis popularem secutus est . Faustum quoque Reient em Episcopum dixi illa nonnum quam ex tempore fidem facit Apollonaris Sia donius , cum in lib. s. epist. q. scribit in hunc modum: Licet Praedicationes tuas, Faustum ipsum alloquitur Sidonius nunc repentinas, nunc scum raιio poposcerit , elucubratas, raucus plo ον, audierim s tunc praecipue , cum in Lugdunensis Ee, cleme dedicata festis hebdomadalibus collegarumi sacrosanctorum rogatu exorareris , ut p rorareso: Repentinae enim Conciones eae sunt proculdu- . bio , quae subito & ex tempore solebant haberi;

elucubratae vero , quas multum ac diu , antequam haberet, meditabatur Faustus. Hanc por ro eamdem veritatem ex eo praeterea planissine, licet intelligi, quod ex illa quandoque lectione

dicendi argumentum sumebant Concionatores, quae Lectori Codicem fortuito aperienti primum occurrisset, id quod a nobis supra in lib. I. c. I 8. demonstratum est . Certum autem est , dicenda non potuisse diu meditari Concionatores , cum

fortuita de subita dumtaxat lectio dicendi arg

239쪽

mentum tunc primo suggereret, nec multum temporis in legendo consumeretur a Lectore . Adductis vero a me in hanc rem primo libro placet nune subjicere illud origenis factum, de quo meminere Suidas & ante Epiphanius ι ritus autem noster ex illo mire comprobatur: rogatus enim Origenes ab Hierosolymorum Saceris dotibus ae paene coactus Sermonem habere, ex iis verbis dicendi argumentum sumpsisse dicitur, Peceatorἱ autem disit Deus, Quare tu enarrasju- Ritiam meam, σ assumis testamentum meum per Os tuum In quae verba aperiens psalmorum Li-hrum fortuito inciderat. Origenes cinquit Suidas in Origene o rogatus ae pane coactus a Sacerdotibus Hierosolymorum sermonem habere s προνἰenr Librum, tibi ea verba elocutus est, Peccato- iri autem dixit Deus , Quare tu enarras iustitiam meam, & a sumis testamentum meum per os tuum e eomplicavit Librum, oe sedit eum Gulatu

lacrymant, omnibus una eum eo Hulantibus. Hoc

ipsum ante Epiphanius in panario contra Haeresim L . ita prodiderat: cum itaque pervenisset ad Hierosolyma Origenes), velut talis enarrator eruditus vir, compellebatur a Sacerdotibus in Ecclesia doeere ι θ eum multum coegisent ipsum hi, qui tune ἰ n Dierosolymis Saeerdotium sancta Ecclesia administrabant, fur νexit, ct dictum hoe s um H almi-ρνoloeutus, totam di lactionem praetersiti sic autem disit Psalmus, Peccatori dixit Deus, cur tu exponis justificationes meas, &

240쪽

assumis testamentum meum per os tuum p &complicatum Librum deposuit, in eum fletu ac lain comis consedit, omnibus simul eum ipso plorantiabus. Certe nihil aliud extra hunc unum ritum illa etiam declarant, quae habent & de se-ipso Magnus Gregorius Ηomilia I . in Egechielem, &de Augustino Possidius in ejus vitai is enim ait, multa se plerumque intra ipsam Concionem coram populo assecutum, quae domi meditans intelligere nequaquam potuerat: alter vero adfirmat, ea dixisse interdum Augustinum inter concionandum cum Auditorum utilitate, de quihus nihil omnino dicere decreverar. Gregorii verba sunt istat Ne quMam me fortasse taclia cogitatione reprehendant , qui Ereehielis Prophetae tam profunda mysteria a magnis Expositoribus intenta discutere praesumo , qua mente Id faciam agnoscant. Non enim hoc temerstate aggredior, sed humilitate. Scἰo enIm, quia plerumque multa in Dero eloquio, qua solus inteιιlgere non potui , eoram fratribus meis positu1 IntellexI. Ex quo intellectu σhoc quoque inteli ere Rudui , ut scirem , ex quorum mihἱ merseo intellectus daretur. Patet enim,

quia hoe mihi pro illis datur, quibus mihi pra-

sentibus datur . Ex qua νe largiente Deo agitur, Misensus ereseat, σ elatio decrescat , dum propter vos disco, quod inter vos doceo ς quia verum fa- reor plerumque vobiscum audio, quod dico. Apud Possidium autem sic scriptum est: Seio ego, non

solum ipse Posidias, qui Vitam hanc conscripsi, etc.

SEARCH

MENU NAVIGATION