Bernardini Ferrarii Mediolanensis Theologi De ritu sacrarum ecclesiae veteris concionum cum praefatione Joannis Georgii Graevii

발행: 1731년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

cui refers. Fueras ct tu aliquando Catechumenus neque tamen proposita mysteria tibi enarrabantur. suando autem sublimitatem eorum , qua nunc traduntur , experientia didiceris, tum plane intelliges, dignos non esse Catechumenos, qui ea audiant . BR-silius in paulo ante adducto libro de Spiritu Sancto cap. 27: Qui in primordiis Ecclesia sale

certos ritus praescripserunt Apostoli Patres, in in occulto silentioque mysteriis fuamservaυere dignitatem: neque enim omnino miserium est, quod ad populares ac vulgares aures sertur . Haec est ratio, cur

quaedam citra scriptum tradita sune, ne dogmatum cognitio propter assuetudinem vulgo veniret in contemptum . Athanasius in a. Apologia ait : Oportor , sicut scriptum est , mysterium Regis celare; σ, ut Dominus praecipit , non esse sancta porrigenda canibus, neque projiciendas margaritas ante porcos; non enim fas est , steria non initiatis prodere , ne per Imperitiam ea subsannent , aut Catechumeni per curiositatem scandalirentur. Cyrillus demum Alexandrinus adversus Julianum libro 7: Dicerem sane de his etiam multa alia in svera , esse revererer non initiatorum aures e solent enim minus comprehensibilia a pleri que rideri, quod prae imbecillitate mentis sua non vident , oe omnino nihili faciunt , qua omni admiratione prosequi dec bat . Sacrorum igitur mysteria prudentissime in conspectu non initiatorum siluisse veteres Patres in concionando, aut certe non nisi abditis qui- i

busdam & obscuris verbis exposuisse , ex his,

quae

262쪽

M quae dicta sunt hactenus, satis manifestum p

η tamus.

v Nunc autem aperiendum est, derivasse ex si eodem prudentiae fonte, ut altiores ac difficili , res quaestionis coram imperita multitudine iidem, Patres vel omiserint consulto, vel accomm ij date ad vulgi captum & intelligentiam enuncia i rint. Popularitatem in concionante praeclaramia semper fuisse virtutem, & ad conciliandos ac ρ permovendos animos majorem, quam quisquam putet, fatentur omnes: quae quidem, si modos perfecta fuerit, non nisi a magna quadam prus dentia, & felicis ingenii foecunditate , cui etiam assidua exercitatio, longusque dicendi usus ac-ο cecerit, proficiscitur. Est autem Sermonis quae-ii dam ad omnium captum atque intelligentiam ρ accommodata felicitas ac facilitas. De hac por u ro quid senserit Basilius Magnus, e Gregorio Nysseno non difficile est videre, dum quidem η illa, quae sub initium suae in Hexaemeron e is plicationis ad Petrum Fratrem scripta sunt, te neantur: illa vero sunt ejusmodi: Qui haeo aιia de altioribus concionantum di sputationi

s bus agit loquuntur, hi mihi non videtur propo a situm Patris nostri Basilii doctrina finem intuerith qui in amplissma Ecclesia populum frequentissimum, alloquens, pro audientiam intellIgentia Sermonemo moderabantur. In tanta enim multitudIne liset esst sent nonnulli, qui altiores etiam di putationes interui ligerent, plurimi tamen doctrina subtilitatem non ca-- piebaηt,

263쪽

DE RITU SACR. ECCL.

pIebant, utpote homines Imperiti, atque opifices ὁσ negotiis vilibus occupati, oe mulieres in hujusmodi disciplinis minime exercitata, ct puerorum turisba, aetate quo provecti senes , qui omnes Oratioue facili instituendi recreandique erant; per res pr

creatas , qua ceruuntur, earumque pulchritud nem, ad rerum omnium auctorem procreatoremque producendi. Quare si quis ex Praeceptoris consilio dicta ipsius expenderit, nihil dubitationis relinquetur: neisque enim verborum contentioves aucupabatur, nec

facile sese quaestionibus implicabat ,sedsimplici vemborum expositione audientium simplicitati sic orationem suam accommodabat, ux variam tamen caeterinna Philosophiae doctrinam redolens peritioribus etiam satisfaceret: quamobrem eam ct imperiti intelligebant, oe eruditi admirabantur. Eam ab eodem Magno Basilio vehementer adamatam , illud certissimo argumento est, quod, cum probe 'nosset Basilius, Pneum atomachos, quorum tunc late patebat imperium & potentia , in id unum maxime imminere, ut, si inter concionandum Spiritum Sanctum Deum esse apertis verbis fateretur, ex suggestu eum statim ac civitate pellerent, atque ita gubernatore ejecto Ecclesiam ipsi occularent: eorum insidiis hac ratione sibi occurrendum putavit vir ille prudentissimus, &ad omnium auditorum captum atque utilitatem factus, ut ab aperta quidem De itatis voce a stineret: verum aliis verbis illud idem explicaret . Rem totam his verbis persequitur Grego- lrius

264쪽

VET CONCION. LIB. II. 2 3rius Naaianaenus in oratione 2 o, quae est furinebris in ipsius Basilii laudem: ceterum Serm aes eum judicio disponere de Davidis consilio oese tentia necessarium esse judicabat Basilius, γ aebet i tempus oe Hareticorum principatum aliquantis per tolerare, quoad libertatis tempus successset, linguaque libertatem ae ιkentiam attulisset. Illi enim nudam ct apertam vocem de Spiritu Sancto, quod Deus esset, arripere studebant, quod quidem tametsi Uerum erat, Impium tamen illis, atque improbo Impietatis Antiuiti videbatur ut eum quidem cum Theologica lingua civitate pellerent, ipsi autem Ecclesiam occuparent, eamque sceleris sui propugnaculum facerent s atque hinc deinde , velut ex arce quadam , id omne quod reliquum erat, popul rentur. At ille in aliis quidem vocibus e Scriptura pectis , testimoniisque minime dubiis eamdem vim habentibus, necessariisque argumentis , adversariorsia comprimebat , ut nullo modo repugnare ac eonintra niti possent: Sed, qua maxima Sermonis virtus re prudentia est, propriis vocibus constringerentur . Sed tamen propriam vocem interim usurpare disserebat , tum ab I omet Spiritu, tum a sinceris im ius propugnatoribus ingratia loco hoc petens, ne hoc

suo consilio offenderentur 3 nec committerent, ut, dum unam voculam mordicus retinere conarentur ,

propter inexplebilem cupiditatem omnia perderent; ipsos enim nihil ex eo incommodi ac detrimenti a cepturos , si vocabula paululum immutarentur, modo2 aliis

265쪽

aliis verbis eadem doeerentur, &e. Nec Vsro de eadem secus idem Gregorius Nazianaenus jud cavit, cum in eos invectus, qui de Spiritus Sancti Deitate coram indoctis ac simplicibus u ris audebant disputare, ita scriptum reliquit in Oratione 44, quae est in Sanctam Pentecostero ἄ

αἰ Deum eum Spiritum Sanctum ) censent, divini profecto viri sunt, ac splendido aηιmo pr disit qui vero eιIam appestant, si quidem apud mobo judicio praeditos Auditores ,sublimes ct excel-s sunt i sin autem apud abjectos O humι provoluistos , baud satis pmdenter , urpore quι ἰνω maet xliam, O imbeeilla auri tonitrui sonum, O solem infimis oeulis, O lacte adhuc utentibus solidum csebum committanis cum eos paulatim ad ulteriora

promo vere , atque ad sublimiora proveheret conveniat , ιumen lumini largiendo, ac veritati verit tem eonelliando. Sed in haec popularitate admirabile quidem est, quantum inter omnes Conincionatores, tum Graecos, tum Latinos, unus excelluerit Chrysostomus. Hic enim Audit rum aures orationis suae mensuram arbitratus totum se ad illorum captum & utilitatem accommodabat s ac veluti Proteus, non quidem ad calliditatis flexus & illecebras , sed ad homNnum salutem procurandam, in omnes se veri hat formas, omnia paene omnibus factus . Naris xat nobis Symeo Metaphrastes, ad unius mulier-Culae vocem, conquerentis consuli parum . suae

suique similium intelligentiae, descendisse eum

266쪽

VEM CONCION. LIB. II. xas non semel ex dicendi sublimitate ad simplicem' omnino facilemque orationis formam; Cum

. itaque cait Metaphrastes in Chrysostomi Vita '' eopiose ad eum assuxisset Spiritus sapientia , ιἷcebo' quidem videre frequent es congregationes , oe pom pulum ad eum audiendum convenientem, ejus au tem linguam , qua movebatur assidue, orati nis fluento Innundabat . Quo tempore cum Sermo- Iem extolleret altius , quam ut id vulgi ingenium' saperet , mulier quadam , qua prompto quidem alacri aηImo concurrerat, eorum autem, qua dia' cebantur , altitudinem assequi non poterat , ne d bitavit quidem ejus orationem aperte reprehendere,' eam vocare infrugiferam s propterea quod non adepta esset id, quod desiderabat . Hoc cum ad aures illius pervenisset , effecit, ut intellectu facia' liorem oe apertiorem componeret orationem . Eams ob causam subtiles & reconditas ex Theologia' quaestiones, de Selantia Dei, de Praedestinatione, ' de Gratia , de tibero Arbitrio, de industria omit' tebat vir prudenti ssimus, vel si quid hujusmodi

φ necessario discutiendum erat, quam commodis- sime ad vulgi captum atque intelligentiam iactia tabat, in moralem sensum totum sese conjuciens: ac in his potissimum quaestionibus lubens acquiescebat , Eleemosinam esse artem omnium qua-stuosiissimam. Maximum fieri ex miseriis σ ealali mitatibus luerum. seire, summam i sapientiam esse . Ignominiam esse hujus mundi glo. riam . Mortem esse vita meliorem . Melius esse ia-

267쪽

1 6 DE RITU SACR. ECCL.

furtam pati, quam ιηferre. Neminem ladi ris a semetino. Et his similia inveniebat argumenta haec ad dicendum deligebat, haec urgebat, haec

suavi quodam doctrinae temperamento condi bat, ut nimirum Auditorum animos & novit ite attentos teneret, & delectaret varietate , α facilitate doceret. Latinos etiam Patres in di- cendo hanc eamdem popularitatis virtutem mirifice dilexisse, facile fuisset exemplis non paucis ostenderet sed unicum ego illud proferre si tui , quod nunc quidem in Augustini Sermone 8. de Tempore non omnibus patet ir haec igitur dicit Augustinus : Si expositionem Sancta

vum Scripturarum eo ordine in lito eloquio, quo a sanctis Patribus sunt exposita, caritatis vestrae au- iribus voluerimus intimare, non nise ad paucos seM-ιasilaos et bur doctrina poterit pervenire, reliqua vero populi multitudo jejuna remanebis. Et ideo ν ro humiliter , ut contentae sint erudita aures verba νUlia aequanimiter sustinere, dummodo totus grex

Domini simplici σ, ut ita dixerim , pedestri sermmone pabuium spirituale possit accipere . Et quia periti σ simplices ad Scotabiliorum althudinem non possunt ascendere, eruditi se dignentur ad ill vum ignorantiam inclinare ; quia quod simplicibus diactum fuerit, Sebolastibi intelligere possunt: quod aκ-tem eruditis fuerit praedicatum, si iiser omnino capere non valebunt.

Atque hoc loco quidem mirari satis non possum eos nostri temporis Concionatores, qui

neque

268쪽

ii neque sacrorum imysterioruni tmajestatem reuma riti , neque ullam habentes rudium ac imperit , rum audientium simplicitatis rationem , numinis quam satis eonesonandi munus se explevisse ar- , bitrantur, nisi altiores quasque ac dissiciliorest ex universa Theologia depromptas disputati i nes in suas congesserint Conciones . Et tunc a se pulcros ac beatos putant , cum vel ad do-ε ctrinae pompam , vel ad ostentationem memo-ὲ riae alia aliis Patrum testimonia acervatim aca eontinuato spiritu ingerunt f inculcant Latina ιe Glaeca, Hebraica , nonnumquam etiam Arabi-b ea & Syriaca Theodotionis , Aquilae , Symis machi versiones commemorant f Chaldaicam. Paraphrasim adducunt; proferunt multa ex Ma-

, nuscriptis Codicibus , quos nondum publici j ii, ris fastos in hae vel illa Bibliotheca asservari, dieunt ; ex Cabalistis etiam promunt quaedam ii veluti oraculis simillima . Agitant inutiles saepe quaestiones: ligno-ne , & qua ligni specie fuerieti Abel interfectus t item ex qua arbore avulsa misit raculorum effectris Mosis virga i rursus, factuma ne de signatum aurum, an in massa obtulerint, Magi , similiter, an Christus & beata virgo, bovem & asinum in Bethlemitica peregrinatio-ε ne secum duxerint : & cum in Evangelio agi., tur de signis in Sole & Luna , de terrae-motu ,&c. tunc meteororum rationes ex Philosophias explicant; quid sint cincinnatae stellae seu C

269쪽

afferunt: addunt etiam, qui maximus terrae moris talium memoria extiterit motus; ab eoque adfirmant concussa tecta interdum interdum, aedes conis quassatas, urbes etiam aliquando prostratas, nec non cum eo factas nonnumquam aquarum inund

tiones . Ad summam, ut aliquod doctrinae choragium ingerant, promunt ex historia naturali quidquid est abditum & incredibile, vagantur per omnia terrarum imperia, locos percensent, enumerant reges, & vel minima data occasione mirabiles de re quacumque faciunt excursiones , disjuncta quaeque conjungunt, & cum praesen tibus futura copulant. Quae quidem omnia, sicuti delibata prudenter, ubi res nimirum videtur ita postulare, habent aliquid gratiae, & A ditorum aures deletiant, ita putide & inepte inculcata satietatem asserunt ac fastidium ,& co Cionantum produnt infantiam. Sed omissis nostri temporis Concionatoribus venio ad priscos

Auditores, de quibus ex instituto nunc ducam a

270쪽

Omnes ossim is Concionibus adesse poterant ἰCatectament, Competentes , Haeretis . Iudaei, ac Gratiles. Eius rei caussa --i signata.

i A Ntiquitus Eeclesiae aditu prohibebatur ne-li ak mo, nemo submovebatur a foribus, qu , les quales erant, sive Fideles, sive Catechume-i ni, sive Competentes, sive Haeretici, sive I , daei, sive Gentiles, & quicumque tamdem non, initiati admittebantur in Concionem confuse aer Promiscue . , De Cathecumenis liquet ex ipsa nominis vi, ac significatione . Etenim α,3 - κατηχων, quodi est , viva voce instruere, suum traxere nomen, Catechumeni r quod viva nimirum voce , hoc est , Concionatorum ministerio, Christianae fidei elementis imbuerentur 3 unde etiam Auditentes interdum, interdum Auditores ab Eecle- fasticis Scriptoribus fuere vocitati. Tertullianus deinde in Libro de Praeseriptione adversus Ha Teticos cap. I. cum adfirmet, in Ecclesia ipso Concionum tempore secerni vix posse & internosci Fideles a Catechumenis , demonstrat utique , ad ipsas Conciones audiendas Catechumenis aeque ac Fidelibus aditum patuisse. Quis C a-

SEARCH

MENU NAVIGATION