장음표시 사용
371쪽
magis ipsum urgebat s tandem eoactus, ille a sua conscientia, oe habens in s ipso fortitudinem Spi- .vitus Sancti per munditiam cordis sui , primum asicoηdit in Ambonem P Sermonem ad multitudinem . sua convenerat O ad Episcopum dirigens , cujus initium est, An vera sunt, quae vobis acciderunc .cumque vidissent omnes non Ahedam In manibus. habere eum neque librum , sed eis ex tempore coss-Hoyarι , multo magis obstupuere, eum gloria , plausu oe pluribus laudibus cumulantes . ' olidum enim ea in civitate viderant aut audiverant tale quid
gestum a quoquam fuisse . Eumdem autem Chrysostomum Lectorum saepe ambonen i , . in basili
cae graemio collocatum, conscendisse, ut ex eo concionans ab omnibus facilius ac commodius audiretur, docuit nos Sozomeniis in Historia Ecclesiastica lib. 8. cap. apud quem ita non obscure scriptum lςgimus: Tanta vcro frequentiat
eorum erat , qui Coneionibus illius Chrysostomi inhiabant , ae satiari non poterant , ut quoniam iιιἰ
ex mutuo compu*u atque obι ritu periclitarentur ,
dum si guli prorsum nituntur semper, ut propius adstantes dicentem certius audiant , Ipse medium se omnibus exponens e suggestu Lectorum docuerit . Et Nicephorus eadem ista , quamquam aliquanto fusius, in Historia Ecclesiastica lib. I s. cap. 7. complexus est, ita inquiens: In tantum vero plebs doctrina ejus , qua satiari non poterat , inhiabat , ut periculum etiam sibi homines crearent, dum inter se conserta turba premerentur, cubitis alii alios
372쪽
fabmoventes atque repellenteae, quor pro se quisque
ad eum proxime accedere conaretur 3 quo certius
elaniusque situm dicentem audire posset . Quam ob causam ille quoque communem se omnibur praebuit, oe in Lectorum suggestu in media turba considonr, uberem doctrinam, quasi communem qMamdam gratiam , omnibus imperiit , Et ex multitudine quisque suavitate Orationis Hur delibutus, anticipare locum properabat; die nocteque, ut ita escam, in templo eum praestolant. Certe hi loci ad id, quod proposui, faciunt vehementer i nihil enim dubita. tionis relinquunt , cum in iis fateantur aperte Sozomenus & Nicephorus , in medio populi conventu ac turba constitisse Chrysostomum dum ex Lectorum Ambone concionabatur t certum est autem, ut & ante docui, populi locum in Ecclesia extra Chorum semper fuisse, hoc est, in ipsa Basilicae navi seu gremio.
373쪽
suibus nominibus fuerit Ulim Contionum tacus ab Ecclesiasticis Scriptoribus appella tus. Iosephi Stephani de salutatorii voce opinio reprehensa. Vera e us nominis An ficatio. Secretarium, oe receptorium, idem salutatorium. Pulpiti , tribunalis , ct an
bonis appellatione nominatus Concionum i cus . Horum nominum e mon . Per am
bonem, Christi monumenti lapis designa
O Uamvis de his nominibus jam cap. hua
jus libri egi, ea adhuc hic attingere non gravabor, ut singula quaeque suo loco tracten
Joseph Stephanus in libro de osculatione pe dum Romani Pontificis cap. 16. Salutatorium scripsit nuncupari consuevisse eum locum, ex quo Episcopi populum alloquerentur , eique benedi cerent s atque, ut suam stabiliat sententiam, Pauli Diaconi locum adfert ex libro II. Historiar Miscellae in Theodosior squamquam Cassiodin. rum potius in Tripartita libro s. cap. 3 o. citaro debuerat Stephanus, a quo certissime locum hunc, et quem
374쪽
quemadmodum pleraque alia , aeeepit Diaeonus Diaeonis autem seu Cassiodori verba a Stephano allata sunt haec: Cum Theodosius ad sacra ιimina pervenisset , in sanctam quHem basilicam non pra-
sumpsit intrare, sed veniens ad Antistitem , .Inveniens eum in salutatario residentem supplicabat, ut ejus vincula resuveret. Verum, ut id quod semtio, libere dicam, in hujus vocis explicatione toto coelo mihi videtur errasse Stephanus, vir alioqui doctus & eruditus. Etenim salutatorium
nihil aliud hoc loco significare, quam Episco
palis Ambrosii domus primum aditum , vestibulumque , omni asseveratione affirmare non du-hitabo : idque ex eo certissime conjicio, quod c quemadmodum multa Auctorum loca testantur, ει nos passim videmus aedes omnes amplae ac Magnificae, sive sacrae, sive prophanae, vestia hulum semper habuere, in quo advenientibus ir tur obviam ab aedis domino, primi verborum congressus fierent, mutuaeque salutationes haberentur . Hinc Eudoxia Augusta Arcadii uxor, ab Amantio Eunucho de Marci & Porphyrii Episcoporum adventu edocta, intra regiae domus parietes humanissime ossiciosissimeque Pontifices consalutat, seque vehementer exeusae, quod non vestibulo venientibus occurrisset, uteri onere jam
ad partum propinqui impedita. Atque ab hisce
mutuis advenientium & oeeurrentium salutati nibus salutatorii nomine appellatum vestibulum firmiter assevero . Deinde, quod a Cassiodoro
375쪽
& Paulo Diacono dicitur salutorum , id a The dorito aedieula salutatoria. Theodoriti verba sun haec in Historia Eeclesiastica libro s. cap. 17ς Ubi ad saeror templi ρarietes advenis Theod sius , non ingreditur in temptum silet quMem , sed ad Episcopum, qui in aedicula salutatorci sedebat, accedens obsecrat, ut vincula sibi solvat. Quae
quidem aedium vestibulo maxime, nullo modo Concionum loco conveniunt. Statuitur praeterea
ab iisdem Auctoribus hujusmodi salutatorium e tra Ecclesiam, de nos ramen supra docuimus , proprium. Concionum locum intra Ecclesiam temper fui se . Atque in hunc omnino sensum usurpavit salutatorii vocem Gregorius quoque Turonensis in Francorum Historia lib. 7. cap.22. quod vero salutatorium nominavit hoc loco T ronensis, secretarium dixerat prius in libro s.cap. 18. Receptorium autem appellarat Appollinaris Sidonius in lib. s. epist. ID Sed, ut veras tamdem editioris Concionum loci appellationes persequamur,pulpitum aliqua do nuncupatum eum fuisse reperio. Cyprianus
in Epistola si Nihil cait magir congruit voci,
tua Domisum gloriosa voce confessa est, quam e ebrandis divinis Lectionibus personare: post verba sublimia, qua Christi Martyrium prolocuta sum, Evangeιium Chrsi legere, unde Martyrer fiunt: ad
pulpitum post carinam vexire. Et in Epistola s ἐν Quid aliud quam super pulpitum, id est super triabunal Ecelesia, oportebat imponi Celerinum , κνιοςi altioris celsitatesubnixus, &c. Z 1 Ex
376쪽
Ex quibus Cypriani verbis illud manifeste eoi ligimus, tribunal quoque fuisse eum locum a pellatum et quod&Uranius designat haud obscure in Vita laesti Paulini Episcopi Nolani, quae
extat apud Laurentium Surium xxis. Junii his verbis: Sabbato Heunda hora diei latus ad Eeelesiam praeessit Goannes I. Neapolitanae urbis Epis- icopus , σ ascenso tribunali ex more populum salseravit, resalutatusque a populo oratisnem dedit, &c. Aurelius quoque Prudentius in semel atque ite Tum citato carmine de sancti Hippolyti basilica eamdem tribunalis appellationem in eumdem se sum usiarpavit. Ambonis demum vocabulo passim a Scriptoribus vocitatur Concionum locus i a Socrate in
Historia Ecclesiastica libro is, cap. s. Cassiodoro in Tripartita libro 1 o. cap. . Nicephoro Callisto in Historia Ecclesiastica lib. I s. cap. q. Eadem ainpellatio usurpatur etiam in Concilio Laodiceno cap. I s. in Lateranensi sub Martino, & in Trullensi cap. 33. nec non a Zonara in Λnastasio, a Matthaeo Blastare in Synopsi Conciliorum, & ab Anastasio passim in Vitis Pontificum. Et quam. vis superius in hujus libri capite 3. veram hujus
nominis origenem ac etymon a verbo Graeco
ἀναβαι - , quod est inendo , duxerimus , ordo tamen Romanus, aliique Rituales Libri ab ambiendo ita appellatum tradunt i vel quod ipse utrinque gradibus ambiaturun quibusdam etenim Ecclesiis ambones visuntur duplicem graduum
377쪽
ordinem habentes, unum a sinistris, quo fieascensus versus Orientem, alterum a dextris Οαcidentem versus, quo fit descensus et vel quod intrantem cingat & ambiat quod ultimum. n minis etymon notavit etiam Vualafridus Strabo in libro de Rebus Ecclesiasticis capite 6.. Sed isti omnes Originem Graeci nominis frustra a Latinis
, Per ambonem autem, ut nihil intactum relinquam, quod sit observatione dignum Christi monumenti lapidem designari, scriptum reliquit Germanus Patriarcha Constantinopolitanus in rerum Ecclesiasticarum Theoria iis verbis: Ambo figuram ιapidis sancti monumenti designat s Τηem Angelus cum evolvisset ex ostio moηumenti, nocta mabat resurhctionem Domini unguentiferis muιieriabus . Hi autem juxta Prophetam dicentem, In monte campestri tollite signum ι ascende qui evange-ιixaris; σ exalta vorem ; mous es enim in loco campestri oe aequabili positur. Hactenus Germ nus, in cujus verbis commodissime Concionum, locis finietur. Ad earumdem autem tempus prini perantem Lectorem jam nihil morabor.
378쪽
Prisis Ecclesiae tempori 1 Dominico potiss-mum die habitae Conriones . Una Sabbati, o Prima Sabbati, id es , Dominica diss. S binum pro tota hebdomada postum . Dies Solis, hoc est, Dominica
V Entum est ad extremam operis destinati
parrem, in qua nobis de Concionum tem pore, quia & res admonet, & obstrictam fidem meminimus, disputandum est. Legitimum itaque habendae Concioni tempus fuit, jam inde ab ipsis nascentis Ecclesiae primordiis, Domunicus dies . Actuum certe Apostolicorum cap. xo. ita scriptum reliquit beatus Lucas r Una aurem SabbatI eam convenIssemus ad frangendum p nem , Pauιus disputabat eum eis. Pro quorum verborum majori intelligentia illud videtur hoc loco repetendum , quod primo lib. cap. I. ex Hugone adnotavimus, Praedicationem tere ubiaque ab Actuum Apostolicorum interprete fuisse Disputationis nomine appellatam 3 ob eam p tissimum rationem, quod tunc Ecclesiae fund menta jacerent Apostoli, & es et necesse , ut omni poscenti c quemadmodum I. Petri cap. s. scriptum est parati semper essent rationem redde-
379쪽
re de fide Christi . Unam autem sabbati pro Prima positam esse , quemadmodum etiam Marci
cap. 16. Lucae 2Φ. Joannis Lo. & in I. ad Cori
thios cap. 16. praeterquamquod adfirmant quicumque in haec loca scripsere et ex eo quoque magis perspicuum fieri arbitror, quod cum Matthaei cap. 18. dicantur venisse Magdalena & al-s tera Maria ad Christi sepulchrum ali μό- s βου- , hoc est , in una Sabbatorum , Latinus tamen interpres vertit, in prima Sabbati. Atque ita loqui solitos Hebraeos, cardinalem numerumi pro ordinali usurpantes, satis intelligimus ex lib. Genesis cap. I. vers. s. ubi, Factum est inquit Moyses vespere σ mane dies unus, hoc est, primus . Sabbatum vero totam hebdomadam significare hoc loco, sicut & Lucae I 8. cum dicitur , rejuno bis in Sabbato, pridem monuerunt viri docti . Primam demum Sabbati fuisse Dominicam diem , . in qua nimirum Ecclesiastici conventus haberi
solerent, omnes. Patres Graeci & Latini tradui derunt, Gaudentius Brixiensis Tract. I. de Sanini cto Paschate, Hieronymus Epist. Is o. ad Hediai Nam quaest. 4, Augustinus Epist. 86. ad Cas i, lanum & 119. ad Januarium , Ambrosius, Chry-ι sostomus, Beda, Theophylactus, Oecumeniuss, & alii passim ad citatum caput i6. epist. primae, ad Corinthios. Dum ergo in una Sabbati factam i a Paulo Disputationem scribit B. Lucas, fateri oporter, in prima omnino hebdomadis die, hoc: est, Dominica, habitam eam Pauli Concionem.
380쪽
De qua consuetudine , illam quoque habemus Apostolorum doctrinam, quae tradita legitur in Constitutionibus Apostolicis lib. 2. cap. 3 9. iis verbis: Die Dominico, quI est dies resurrectionis , Rudiosius templum Domini adite , ut Deum laudibus icelebretis ι qui fecit omnia per Christum , quem ad snos misit, ct pro nobis mori permisit, σ amor- liuis excitavit. Quid enim apud Deum excusare po- iterit, qui eo die ad audiendum verbum Dei salutare lde resurrectione non convenit λ Quo quidem die pre- icationes tres stantes facimus, memorer ejur, lpis triduum resurrexit. In quo item adhibentur iιectio Propheta νum , Evangelii praedicatio, oblatio isacrificii, O fueri cibi donum . Meminit ejusdem observationis, ut ab Apostolis per manus traditae, beatus etiam Justinus in a. pro Christianis Apologia, in hunc fere modum scribetis i Solis, iqui dicitur , die sie appellant Dominicum diem snon Iustinus modo hic, & paulo post, sed & 1
Tertullianus Apologetici cap. Ic. Sanctus Maxi- :mus Taurinensis Episcopus in Homilia s. de Pentecoste, & Gregorius Turonensis in Historia Francorum lib. I. cap. I s. de qua appellatione nos etiam plenius commodiore loco, si Deus dederit omnium, qui vel in oppidis vel ruri degunt , in eumdem locum eonventus sit , O commentaria Apostolorum, aut scripta Prophetarum, quoad tempus fert, leguntur . Deinde Lectore quis- Dente Prasidens Orationem , qua populum instruit ,σ ad imitationem tam pulcrarum rerum cohortatur, habexo