Bernardini Ferrarii Mediolanensis Theologi De ritu sacrarum ecclesiae veteris concionum cum praefatione Joannis Georgii Graevii

발행: 1731년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

unam hune potius hebdomadis diem, quo ad audiendum eoncurritur , totum in eorum, qaea dicun-νur , meditatione ponamus. Nec multo poli: Quod ne accidat, quoties a sancta congregatione disceditis , nihil magis neeessarium Iudicaιst, quam ea, qua audiendo didicistis, conseν-νe meditando. VI mia enim omnino indevotio, ct prorsust extrema

etsi, ut quinque oe sex dies quidem in rebus eamnalibus consumentes, unum spirituatibas diem, imo exiguam diei partem nolitis impende νe . Atque existimarim etiam, de hac ipsa Dominica die tunc intellexisse eumdem Chrysostomum, cum in Ho- milia x I. ad cap. I. Joannis Auditores, cupiens attentissimos in Concionibus adesse, admonet,

ut semel in Sabbato, vel ipso Sabbato, Evainingelicas illas velint domi praelegere lectiones, quas esset ipse deinde in Ecclesia expositurus. Dum enim Sabbato potissimum id ab eis peragendum dicit Chrysostomus, videtur certe de eo locutus tempore, quod destinatuin habendae Concionis hebdomadis diem, hoc est, Dominicum, proxime antecedebat; quod nimirum soleant nuperrime lecta in memoria penitius insidere. Quid

igituν ait Chrysostomus a vobis tetra in una

dierum

382쪽

361 DE RITU SACR. ECCL.

Herum In Sabbato, vel saltem Sabbato, euνa vobis sit Evangelicas legere ιectiones, auas ante has conci nes in manibus habere , domi frequenter repetere , sarum diligenter sensum disquirere, quod clarum , quod obseurum In his sit, adnotare velitis , quod pugnare videatur , cum non pugnet s ita omnibas penitus examinatis, his vos Concionibus quam at sentismos exhibeatis, &c. Augustinus vero in lib. Confessionum cap. 3. 2-ipsum narrans solitum Mediolani omni die Dominico conciona tem Ambrosium audiret Et eum quidem ait, de eodem loquens Ambrosio in populo verbum veritatis recte tractantem omni die Dominiso audiebam. In Sermone autem 18. de verbis Apostoli, cum diem Dominicam habendo Sermoni destinatam dicat Augustinus, morem certe nostrum aperte confirmat: Nunc cinquit eum die Domianico, debito reddendi Sermonis, recitaretur eadem

lectio, divinitur mibi inspIratum esse credidi , ut inde tractarem. Id ipsum perstringitur ab eodem Augustino, sed paulo obscurius, in Trach. 7. iaJoannem iis verbis: Nos autem, Fratres, qu niam pasti sumus epulis salutaribus , qua restantagamus, uι diem Dominicum solemniter impleamus

Ingaudiis spiritualibus. Synodi quoque in Trullo

habitae can. Io. ita constitutum fuit: Quod oportet eos, qui prasunt Ecclesiis, In omnibus quidemdlabus, sed praecipue Dominicis, omnem clerum in populum docere. Cujus Constitutionis rationem

reddem Zonaras, haec scribit ad cum Canonem ,

383쪽

VET. CONCION. LIB. III. 363 ex elegantissima doctissimi viri Antonii Salmatii

collegae mei interpretatione: Apostolici decreti auctoritatem secuti Patres hoc edito canone, cum aliis quoque, tum Dominicis diebus, viseopi oratione populum ad pia reιigionis studia informari ae instrutui jubeat . cum enim per eos dies vacatisηem a Iaboribus nacti homines in Ecclesiam eonveniant sibique tempora divinarum Scriptararum auditione raducant , erit ea populo ιonge fructuosior industria, quam in eo erudIendo ac instituendo sis prae aediebus Episcopus adhibuerit. Ex quibus Zonarae verbis illud etiam apparet, quod supra diceb mus , ductam hanc consuetudinem ab ipsis Λ-postolorum temporibus . Zonarae autem ratio nem, ut ferme omnia, mutuatus Balsamon, ita compendiose ait ad eumdem Canone in et EpiseoprMelesiarum Doctores constituuηtur, θ propterea iacit canon , eis omnino necesse esse, eum , cui praesunt, populum semper docere, O multo magis

ιn diebus Dominicis, in quibus omnes fere solent in Ecelesiis interesse, ut quI asias arrisiciis operibusq uecessent a

si alus quoque festis diebus habita

olim Concisuri. ATque hae quidem , in Dominieis potissimum diebus habitas antiquitur Conei es, fidem

384쪽

fidem faciunt. In aliis porro festis an fuerit hoc sidem factitatum, deinceps nobis explicandum iest. Ii igitur ipsi, qui paene innumeri, in festis ιdiebus habiti, ad nos pervenerunt, sanctorum lPatrum, tam Graecorum, quam Latinorum, Se mones hanc veritatem planissime confirmant. lVerum non isto dumtaxat argumento fulta su- istentatur ea rest sunt & aliae certissime conjec- igurae, quarum firmo omnino nititur fundamem ito . Beatissimos certe viros Chrysostomum & 1 Chrysologum concionandi consuetudinem in aliis tpraeter Dominicos , festis, ac Martyrum praeser- itim diebus, ita constanter retinuisse observo, ut, rsi quando in iis alia de re Sermones habere co- gerentur, idoneam statim ac justam Auditoria ihus adferrent ejus cessationis ac necessitatis ex- lcusationem. 2, e vero cait Chrysostomus inor, ltione 3. adversus Judaeos vestrum quispiam re- sprehendat orationem , velut intempestivam, si eum jMartyres vos hodie vocent, nos supersedentes illo- lvum exponere certamina, adversus Iudaeos exuimur.

Nam ipsis. Martyribus hic Sermo est exoptatior g tex nostris enim laudationibus nihiι illis splendoris laccrescet. Quid 'enim egeant linguis naseris, quorum icertamina superant naturam humanam e quorum spraemia vim ingenii nostri vincunt Beatus vero iChrysologus in . Serm. 122t Deberet, inquit sFratres, Sermo noster hodie sancti Andrea, in l

quantum susscit, referre virtutes, sed quia da dia vite illo , σ Labro Evangelico pavere , quod su- s

385쪽

VET CONCION. LIB. III.

perest, nos diximus reddituros , O beati Andrea Apostolatus, o Martyrii sui prarogativasusscit, in abundat ad gloriam s si pιacet , nos, qua promia

simus, qua debemus, ipso Domino reddente , solvaismus. Quin etiam reperio eumdem Chrysostomum , nec non Gaudentium Brixiensem , &Augustinum interrupisse aliquando eum ordinem, quem in habendis quibusdam Concionibus, conis . tinuatis fere diebus, ipsi sibi praescripserant 3 ne . videlicet usitatum hunc in festis diebus concionandi morem intermitterent . Oportebat quidem Chrysostorni verba sunt in Concione 4. de Lazaro superiore conventu debitum hoe dissolvsse, finem nimirum imposuisse parabolae de Laetaro verum non existimavimus esse tutum, beatI Baby-la O Biga sanctorum Mariyrum , qui Lararum secuti sunt, beηe facta praterire . Eoque dMAlimus fundamentum, reservavies in prasentem diem totam structuram . Age igitur , quoniam o Patribus suas laudes persolvimus, non ut illi promerebani ur , sed pro viribus nostris persolvamus se vobis hujus expo, sitionis reliquias. Et in Homilia 2. de incomprei hensibit i Dei natura: Fratres nostros morbo teteri vimo, Iudaeorum opinione , laborantes , nise festinani lius ab Igne eripuissemus Iudaico, nihil Iuvare adini monentes possemus. Deinde nos adventus accepit Pa-s trum spiritualium , qui complures huc diversis exi locis aecesserunt. Neque enim per id tempus duxia .mus esse opportunum, ut dum uti omnes veluti stu. , mina quadam in hoc mare virituale affluerent , no

Sermone

386쪽

36s DE RITU SAGR. ECCL.

ermo e proliriore ageremur. Post Oeessum illorum celebritates per erebra Martyrum occurrere, quorum solemnitatem nes ere σ Iaudem haudqv aquam deberemus. Qua propterea refero atquc ς umero sne per aliquam meam negligentiam aut desidiam commFum esse existimetis, ut certamen Anomae rum usque ad hoc tempus disserretur . Nunc itaque cum Iudaeorum pugnam Deo bene juvante cursu

felici expedierimus , oe patres in suar redierint s des, oe Martyrum laudes nor fatis delectarint, age diuturnum vestrum audiens desiderium expisamus. Gaudentius autem Brixiensis Episcopus in Tra talu s. sic habeti Ordinem lectionis Exodi , ubi lex celebrans Pasebatis describitur , idcirco praeposteravimus, ut Usteriis reserandis debita reserentia ordinem teneremur, quia oportebat in illa ψιendidissima nocte Vigiliarum feeundo Tractatu non diactorum sequentia ,sed congrua Neophytis explanari . Apud Augustinum demum ita scriptum legimus in Praefatione ad Expositionem Epistolae B. Joa nis: Meminis Sanctitar vestra , Evangeιium fecundum Ioannem exordine lectionum nor solere tractave 3 sed quia nune interposita est solemnitas sanct om dierum , quibur certas ex Evangelio lectioneroportet in Ecclesia recitari, qua ita μην annua , voalia esse non posui. Ordo ιιιe, quem suscepera mur, necessitate paululum intermissius est, non omi fur. Et Tractatu s. in eamdem beati Joannis Epistolam: Intercesserunt autem, ut omitteremus

extu m hujus Epistola, quadam pro diebus fessirs

387쪽

VET. CONCION. LIB. IIL Ur

i lemma Iemonum , qua non potuerum nisi DII, O ipsa tractari; nunc ergo ad praetermissum ordinem redeamus, er qua restant intente accipiat caritasi vestra.

- CAPUT XIL

In Episcopatus natali dis, Me primo, sor anniversario, halitae interdum a priscis Patri 3 Conciones. Atque id non as ipsis dumtaxat primo creatis Episcopis, M isl alui etiam quandoque facti tum

ΙN ipso insuper Cathedrae ae Episcopatus nais tali die, sive primo, sive anniversario, habitas, nonnumquam a priscis Patribus Conciones , n i lius est, quam ut longae probationis egeat. Quis, enim, in Patrum lectione non omnino peregria, nus aut hospes, nesciat, Gregorium Nazianz

, num publice verba ad populum fecisse, quo pru. mum die Sasimorum est creatus Episcopus e e s tat haec oratio inter Naaianaenicas numero seos prima. Gregorii etiam Nyssent elegantissimam a. primo sui episcopatus natali die habitam, or . tionem videre est in ejus secundo operum T i mo et quam quidem orationem doctissimus, ace i rimique & elegantissimi judicii vir, Front ν Ducaeus ea manu scriptis Codicibus non ita μυ

388쪽

dem Latinam fecit, atque in vulgus edidit. Chrysostomus similiter, cum primum Episcopus Ordinatus est , Sermonem ad populum habuit Quintam demum sacram Ennodii , Ticinensiis Episcopi , Dictionem , ab ipso , cum primo E- Piscopus creatus est , sive habitam , sive aliis conscriptam, ut ea in Episcopatus auspiciis ute-

Tentur, morem hunc nostrum verissime exprimere, nemo non videt. . lj

Sed & panegyricis aliorum Concionibus laudatos interdum Episcopos primo suscepti Epis- icopatus die, indicant Chrysologi Sermo Io D in Petri Episcopi citationem factus, & prima Ennodii sacra Dictio , in Laurentii Mediolanensis Episcopi natali Cathedrae die habita..' Neque vero in prima dumtaxat Episcopatus aut Cathedrae natali habebantur olim Concio- ines, sed in ipso etiam nonnumquam anniversario Creationis die hoc idem factitatum reperio. Atque, ut ita sentiam , faciunt Augustini Homit. χε. & zy. ex libro quinquaginta Homiliarum sfacit & Magnus Leo in Sermonibus suis I. a.& 3. Praestat autem ipsa Λugustini verba apponere et Die quidem omni, ait in x . Homilia O omni hora, oe cura omnino continua, Dilectiν- smi, cogitare debet Episcopus, quanta dispensati nis farcinam gerat, qualem de illa rationem Domino suo reddat. Verumtamen cum dies anniversarius nostra ordinationis exoritur , tunc maximσ

ειπον hujus incit, tamquam primum imponatur ,

, attenditur.

389쪽

attendit r. Et aliquanto post 1 Die ergo tuo I lemni Episcopatus mei prius paucis alloquar debito.

Tes meos,&c. In 23. vero Homilia haec inquit a Boadiernus dies Me, Fratres, admonet , me attentiuS c

gitare sarcinam meam; de cujus pondere etiamsi mihἱ die nocteque cogitandum sit, ne1cio quo tamen modo anniversarius isse dies impingat eam sensibus meir , ut ab ea cogitanda omnino dissimulare ηon eo sim. Le nis autem testimonia recitare idcirco praetermitisto, quod ipsa Sermonum Inscriptio legenti subito rem totam manifestet, & sint ii Sermones in manibus omnium .

CAPUT XIII.

In basilicarum ae altarium dedicatione conci nati nonnumquam veteres Patres. ATque haec quidem , habitas antiquitus Conaciones in Episcopatus natali die, sive pruino, sive anniversario, fidem faciunt: quae vero proxime addam, id ipsum in Basilicarum etiam seu Altarium dedicatione factitatum, docebunt planissime. Extat plures Augustini Sermones de Tempore, 2y2. 233. 2sq. 2yy. 2 ἴση& ex iis, quos addidere Parisienses; 16. & I . quorum Titulus is est, ad nostrae omnino se ibi tentiae confirmatione mi In anniversaris dedica- A a tior Is

390쪽

tlanis Ecclesiiae, vel Altaris, Sermo, &e. Secunda quoque sacra Ennodii Dictio habita fuit in B silicae Apostolorum Petri de Pauli dedicationes Quarta autem in dedicatione Basilicae sancti Joannis Baptitiae. Faustum item Reiensem Episcopum , Concionem Lugduni habuisse , cum inibi Ecclesia quaedam dedicaretur, prodidit Sidonius Apollinaris in Epitiola s. libri s. iis verbis : Licet praed cationes tuas, nunc repentinas, nunc, cum ratio poposcisset, clwcubratas, raucuF plosor audierim , tunc pracipue, cum in Lugdunensis Ecclesiae dedicata Iesiis Collegarum sacrosanctorum rogatu exorareris,. ut perorares, &c.

CAPUT XIV. In ipsis etiam festorum dierum Vigiliis habitae

aliquando Concisus. NEc reticebo illud in praesentia ; in ipsis etiam

festorum Vigiliis concionatos interdum veteres Patres. Atque id locus ex A. Gaudentii Brixiensis Tractatu plane probae, in quo ista scripta sunt: carnalem Iudaicae Paschae observa liam, Diritualibus typis refertam, 'trino jam Tra tatu docuimus: semel besterno die, σ bis in rigialiis allocuti Caritatem vestram . Et alter s. in Tractatu, hoc modo conscriptus: Ordinem te isenis Exodi, Abi lex celebrandi Pascha describitur, idcirco

SEARCH

MENU NAVIGATION