장음표시 사용
271쪽
α6o Insilui. Jur. cIυil. Neapol. sias sine regio adsensu ampliare licet ) . Ecclesiarum rite exstructarum omnis initio cura ad epitcopum pertinuit, bonorumque administratio . Reditus enim, qui ex omnibus dioeceseos ecclesiis proveniebant, ad episcopi procurationem spectabant , qui eos clericis distribuebat, & pro ecclesiarum tuitione impendebat, & pro eleemolinis pauperibus dispensabat: tum institutis beneficiis ecclesiasticis omnium paene ecclesiarum presbyteris,M clericis , quibus beneficia collata, procuratio fuit demandata 4) . Verum iam usque a primis ecclesiae saeculis, V. scilicet, & VI. interdum , qui ecclesias, atque alia religiosa loca aedificabant, eisque bona attribuebant, eorum administrationem sibi, aut aliis reservabant 5 . Hinc ea ecclesiarum distinctio profecta est, quod quaedam pontificiae, seu sacerdotalis procurationis sint, quaedam laicae . Idem iudicium esto de sacellis Oppellas nuncupant ) aliaribus , hospitalibus caeterisque religiosis locis . Ecclesiae pontificiao, seu sacerdotalis procurationis sunt, quarum curam, tam de spi
272쪽
Lib. III. cap. I. 26 Iritalibus , quam de temporalibus bonis episcopus gerit, bonaque adminiitrat, seu per se , seu per presbyteros, te clericos, quibus beneficia collata sunt. Laicae Vero procurationis 1unt ecclesiae , quarum bonorum ad mini stratio , ic cura ad laicos pertinet, qui ea seu per se , seu per presbyteros , de clericos a se ad beneficia nominatos administrant . Prioris generis sunt ecclesiae eathedrales, nisi regii patronatus fuerint, collegiatae, O parochiales, quae neque regii , neque leu-dalis , neque laici patronatus sunt : item ecclesiae , seu beneficia liberae collationis , bc ecclesiastici patronatus ; quarum omnium bona episcopus per eos presbyteros, vel clericos administrat, quibus ecclesiastica contulit
Posterioris generis sunt ecclesiae reeeptitiae, patrimoniales , ic quaecunque sunt regii, leudatis , aut laici patronatus; quorum bonorum cura , de administratio ad universitatem , ad certas familias, vel ad patronos pertinet, qui eam exercent per presbyteros , he clericos , qui in eis beneficia , aut ossicia Obtinent . Item eae ecclesiae, quarum procurrationem laici ipsi per se exercent . Atque hae omnes ecclesiae, Oe religiosa loca ea sunt, quae ecclesiae lateales, Oe pia loca lai
273쪽
:62 Insituri juri eἰυII. Neapol. rumque pontificiae , seu sacerdotalis procurationis sint; tamen saepissime in iis sunt sacella, atque altaria laicae procurationis , potissimum , quae sunt laici patronatus. Id circo si in cathedrali ecclesia eanonicatus sint
laici patronatus , bona quidem episcopi, seu mensa episcopi , pontificiae procurationis sunt:
bona vero capituli laicae procurationis censentur . Eaque de caussa, quum ecclesia non
unius episcopi, sed potius capituli esse videatur , magis laicae , quam pontificiae procurationis censenda est . His ita expositis videamus de procuratione ecclesiarum , locorumque religiosorum , deque bonorum adminiitratione. Et quidem quae pontificiae , seu sacerdotalis procurationis sunt, eorum cura, omnisque administratio ad episcopum pertinet : qui spiritalia disponit, & temporalia bona seu per se , seu
per eos , quibus beneficia collata sunt, ad ministrat . Quae vero laicae procurationis sunt, earum quaedam directe sub ipsius principis cura sunt , quae sub immediata regiar protectione esse dicuntur, quaedam non sunt. Directe sub principis cura sunt, seu immediate sub regia proteritone sunt ecclesiae , dc religiosa loca regiae jundationis , dotationis , vel in ipsa sundatione regiae protestioni oblata . Horum visitatio, & spiritalium rerum cura ad Cappellanum Maiorem perti
274쪽
Lib. III. Cap. I. . 63 netes d) . Bonorum vero administratio ad eos, quibus id muneris in ipsa fundatione demandatum est , quique ab iis ad quos spectat
electi sunt . Hi finito anno administrationis rationes reddere debent ratiocinatoribus
rationales appellant ) electis ab iis , a quihus eligendos in fundatione cautum: si nihil de ea re in fundatione dictum , electio ratiocinatorum ad regios loci gubernatores , vel ad prorinciae praesides pertinet . Simul cum ratiocinatoribus regius loci gubernator , aut si in loco non sit regius gubernator , alius a praeside deputatus intervenire debet , qui gratis examinandis rationibus operam det, 1imul cum ratiocinatoribus subscribat sententiae, qua administratores damnantur , Vel
absolvuntur fgni iratoriam , vel liberatoriam appellant ) . A qua sententia si fuerit provocatum , Delegatus regiae iurisdictionis adeun
Quae vero directe sub principis cura non sunt, seu sub immedia tu regia protectione , eorum spiritalium quidem rerum cura , visitatio , quantum lad sacra attinet , episcopo permittitur, temporalium vero nequaquam S). R , si , Qv
Concord . cap. 5. num. I. & bulla convenit Benedicti XIV. quae extat in Col ieet. reg. Iit. Par.
275쪽
264 In silui. jur. eivit. Neapol. Quarum rerum administratores in sedalitiis , sive congregationibus ab ipsis 1odalibus elisegendi sunt, modo meminerimus, si qui sunt in sodalitio presbyteri , aut clerici , neque eligere , neque eligi posse ad bonorum administrationem , vel simile ossicium s9J . Parique ratione finita administratione ratiocinatores , qui rationes examinent eliguntur io . Ecclesiarum vero,sacellorum,hospitalium similiumque religiosorum locorum laicae procurationis administratores, ab iis eligendi sunt, a quibus in fundatione cautum, ut eligantur : si nihil de ea re in fundatione expressum, ab universitate in publicis comitiis , secretis suffragiis eligendi sunt. Ad id tamen muneris eligi nequeunt debitores earumdem ecclesiarum , vel religiosorum locorum et quique administrationis antea gestae rationes non dum reddiderunt : be denique cognati , bc adfines decessorum administratorum . Tum sinito anno rationes administrationis reddere debent: eaque de caussa pari ratione ratiocinatores eligendi sunt, atque ab episcopo petendum , ut aliquem destinet , qui gratis una cum electis ratiocinatoribus rationes dispungat , atque simul cum iis sententiam ferat , qua, qui administrarunt, condemnentur, Vel
276쪽
Lib. III. Cap. I. 265 absolvantur ; a qua sententia ad Tribunal Μixtum licet provocare ii). Adeo autem huiusmodi ecclesiae , & religiosa loca laicae procurationis ab episcopi iurisdictione exemta sunt , ut nullas ab iis
praestationes queat exigere , neque Visitationis , neque cathedratiet , aut f Odatici titulo , qt.um ab eo gratis sint visitanda si a) . Praeterea si ecclesiae receptitiae aut Patrimoniales fuerint, adhuc ecclesiasticorurn Officiorum nulla enim in iis sunt ecclesiastica beneficia ) dii pensatio episcopo ademta est : sed ad eos presbyteros , clericosve pertinet, qui iisdem ecclesiis adscripti sunt , nisi aliud infundatione fuerit constitutum fis), De judice in causis ecclesiarum, religios O-rumque locorum nihil iure Romano cautum reperitur . Ideoque seu agerent , seu conVenirentur , regii magistratus adibantur : sed ubi Justinianus praesbyteris , & clericis privilegium concessit , ut coram propriis episcopis convenirentur si ) ; id privilegium ecclesiis quoque , & religiosis locis, quae a clericis
Procurabantur , videtur fuisse communicatum .
277쪽
ρ66 Insituri jur. eiυἱl. Neapol. Quumque deinde sub Langobardis clerici, ic monachi eodem , quo laici, iure uterentur , ut eoram publicis iudicibus litigarent; nisi quod ex Caroli Μagni lege clericorum
personae ad eorum tribunalia trahi non possent ; hinc per ea tempora de ecclesiarum , monasteriorum, locorumque religiosorum caussis cognitio ad ordinarios magi liratus perti
nuit i5) . Idem hoc iustitutum sub primis
Normannis perseveravit.' Uerum Guillelmus I. aliquod privilegium ecclesiis primus Vi detur tribuisse : etenim iuuit clericos de rebus , & possessionibus coram publicis magistratibus esse conveniendos , nisi ea bona ab ecclesiis tenerent , hoc est, nisi clerici defundis ecclesiae convenirentur i 6, . Quare ea constitutione id videtur ecclesiis tributum, ne publici magistratus iudicarent de caussis ecclesiarum , quae pontificiae , seu sacerdo talis procurationis essent , quorum scilicet fundos clerici beneficii iure obtinerent . Id privilegium quamvis videatur Friderici II. constitutione fuisse abrogatum , qua generatim cautum de possessionibus , fundis, bonisque clericorum cognitionem ad regios magistratus spectare tir) ; tamen sensim intro
i' Const. de personis. 17 Const. de burgenlaticis.
278쪽
Lib. III. Cap. I. 26rductum fuit , ut caussae omnes ecclesiarum locorumque religiosorum ad episcopos pertinerent , propterea quod opinio increbuerat ecclesias , religiosa loca , clericos , bonaque ecclesiarum , bc clericorum a magistratuum iurisdictione , quin ab ipsius principis imperio esse plane exemta . Qua Opinione quum nihil sit magis a veritate alienum , & reipublicae magis noxium ; hinc merito nostra aetate ab ea recessum . Atque in Caussis ecclesiarum , bc locorum religiosorum laicae procurationis , quas dicunt ecclesas laicales , e, loca pia latealia , nulla episcopi iurisdictio est, sed ordinariorum magistratuum cis . Similiter quaestiones de laico iure patronatus , deque bonis ejusmodi ecclesiarum ad laicos iudices spectant, quum quia eae ecclesiae laicae procurationis fiunt, tum etiam
quia iudicia in rem , quale est iudicium de
iure patronatus, ad publicos magistratus pertinent 19 . Verum si sint ecclesiae regiae, Vel regii patronatus, earum caussae, sive agant, sive conveniantur ad Cappellani Μaioris curiam
pertinent , ut superius dictum est zo) .
279쪽
α6 8 Infit. Juri ei I. Neapol. giosorum pontificiae, seu sacerdotalis procurationis ad epistopos pertinent; nisi quod, ubi ponsessorio, vel petitorio iudicio de illorum bonis agitur, ad publicos iudices cognitio pertineat,
quum generatim receptum sit ob eas caussas clericos coram publicis magii alibus conveniri eti) . Quemadmodum si ecclesia pontificiae , seu sacerdotalis procurationis fuerit, Veluti parochia , quam administrandam oeconomo laico parochus commiserit : ti Oeconomus ad rationes reddendas fuerit compellendus ; laicum iudicem adire oportet : qu niam in laicos nulla episcopo tribuitur iuris
Jam de immunitate a tributis , Vectigalibus ecclesiis , & religiosis locis concessa aliquid dicendum . duum ecclesiae , & religiosa loca principis imperio subsint , ejusque tuitione utantur ; hinc tributa , & vectigalia non secus , ac caeteri cives, pendere debent . At quoniam eorum bona divinis usibus , pauperibusque alendis destinata sunt ;hinc aliqua ab his immunitate ipsorum principum pietate donata sunt . Et quidem iure Romano ex Theodosii iunioris constitutione, quam Justinianus confirmavit , ecclesiae ,
et i Const. de burgensaticis, & Colle'. reg. lit.
280쪽
Lib. III. Cap. I. 269 religiosa loca nil praeter canonicam illationem , hoc est ordinariam tributi praestationem debebant : ad superindictum , translationem , adaerationem , aliudve extraordinarium onus minime tenebantur ; nisi quid ad itinerum , vel pontium resectionem, vel ad- imperatoriam expeditionem esset conferen
At quoniam sub Langobardis praecipuum civium munus militia fuit , ecclesiae , bc
religiosa loca ab eo munere erant exemta , eorumque bona ideo maximam habebant immunitatem . Eo fiebat , ut saepe laici bona in ecclesias transferrent atque ab eis eadem bona satis tenui censu acciperent , quo militiae onus devitarent . Quare Pi- pinus rex iussit eo casu laicos , qui bona ecclesiis donaverant , aut fraudolenter Vendiderant , ad militiam esse compellendos etiam decreta in ipsa bona exsecutione , non refflente immunitate , ut satus, O utilitas regni hujusmodi adinυentionibus non infrine
Hoc ipsum sub Normannis , bc Sueuis regibus apud nos obtinuisse mihi persuaserim ; nisi quod , quum per ea tempora , ubi necessitas id exigebat, extraordinariae prae