Breuiarium vniuersae theologiae nempe speculatiuae, dogmaticae, ac moralis in quatuor partes distributum, iuxta principia scholae Scotistarum ... a F. Antonio a Candelaria Pisaurensi ... In quibus breui, sed perspicua, & fundamentali methodo procedit

발행: 1691년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

j AD M. R. P. ANTONIO GAVELLO

. - Α CANDELARIA

Lectori Theologo promerito ordinis Minorum Strict. Obser. Marchiae ob Breuiarium tria . plicis Theologiae elaboratum.

CARMEN A Rchimeris opus quid ad buc memorare Poeta pGAVELLIingenio plaudite Pierides

me um minimis arctat theorema libellis. In quatuor partes omnia disribuens.

Omnia concludit, nil linquit ,singula lustrat . Obscurus nec sit, dum breuis esse iudet. uiquid Theologi prolixo dogmate tractaui,

In tria collimans continet, atque docet. Euge Docte Pater, tu ut Tritonia Pallas. Funiculus triplex rumpitur baudfacile. Gaude Docte Pater: gaudent breuitate moderni. Tu nouitate nites: Tu breuitate micas.

Haereseos bdram tua fax CANDELARIA perdit.

Detegit errores, dogmata vera patent. Hercule Tu maior. Monstrum illa ad tartara trudit Tu Sophiam rutila tollis ad astra face. Tu quoque cede tua Ernicorum docte Lucerna.

Iua bominem quaerit; verius is acit. luceat ANTONI tu ax dis a per orbem. Prodetur semper lumine clara suo.

Fr. Alexander Perdomus a Burgo Siccidae eiusdem Instituti Lector, & Predicator generalis Relata Prouinciae Papiae.

42쪽

AD M. R. P. ANTONIO G A VEL LoA CANDELARIA.

De eius Breuiario Vniuersae Theologiae.

De Deo de , moribus

Quidquid

Arabet pus, Cosmicus, Microcosmicus, Sentit Mundus Inflantanea AEternitate, Permanenti JEus Seu, uccessivo tempore Scotico compilas BREVIARIO G AVELLE eruditissime crinia metbodo, γ per picua . Ergo ne Scot uccintior λAt Scoto succintior nemo, quin subtilior A per picuitatem tamen Lucubrationes docuit Patria

CANDELARIA

Parum fuit. Cauelli Sehesia emulasse GAVELLVM Scbolastico BREVIARMScoti genium ingenio expressu

Studens breuitati Adhaereus veritati.

I Ueni profunditati Sed qua arte, per picuitate

Sileates

Sicani maris Ingentarius. A berarum omnium Suecinia methedo motus iactare compendia

Coeli per picuitatem vitro expressit

43쪽

Non soliditat e

Doctrinae Scoticae utramque excudit Breuiari= Auctor suidquid immotum amore mouet Quidquid mobile immotum iactat in Auctore 'Quidquid Angelisa reueretur, aut veretur mens Quidquid adimit nocens homo Quidquid redimit innocens Homo-Deus BREVIARIVM hoe babet suam grande Meuiarium luvam abbreviata magnitudo in discas lector, Mirmecides abora Rodianis prevalere Colosis Hos artis Hiperboles.. Illa naturae Breuiaria Dise hinc Non mole ,sed virtute .

Magna ponderare

Et BREVIARIIIales

Laconi opobare. . rt. Innocentius a Papia Custodis Ref. Prouinciae Papiae. Lector generalis Accademicus Aridatus.

44쪽

PARS PRIMA

BREVIARIIVNlVERSAE THEOLOGIAE

Prologus, seu Disputatio Proemialis.

In Theologiam uniuersam . Raemittere solent Doctores, tam in Scientiis Phylosophicis tradendis , quam Theologicis , nunnullas quae

stiones proemiales, quibus mediantiabus, veluti quodam lumine praeeunte, clarius,&facilius ad Scientiarum consecutionem peruenitur , idcirco nostrorum Magistrorum meth dum iure merito immitantes, praesentem dispu

tationem proloPlem , seu proe alem institu

M or. r. quod hoc nomen, Theologia, est nomen a Gr - .iA Ak 4ςrin xum, quod apud Latinos idem solvit,ac r O, seu Sermo de Deo, ut etiam docuit D. Au . lib.8. d ix ς-J: inare nominis ethvmologiam spectantes,o

45쪽

sertim Sacerdotes eserunt, tradendo modos, & cerimo nias . quibus Prophani in salsis Numinibus colendis uti solebant, & Naturale, in quo explicando versati sunt Philosoplis. Siquidem Arist primam suam Phylosophiam , seu Metaphysicania heologiae nomine insigniuit At primum, & secundum genus rectius dici poliunt impium figmentum , Cum utrumque agat, Vel de generatione Deorum, & de eorum sordidissimis actionibus,vel desuperst tioso Cultu Deorum. Neque tertium genus , idest, M taphysica TheoIogiae nomen meretur, cum non habeat Deum pro obiecto simpliciter, ac theologice, sed tantum Phylosophice imperfecte,& obscure; Igitur nomenTheologiae soli nostra: scientiae supernaturali, quae diuinae re-Melationi innixa, Deum secundum suas proprias pers etiones perfecte assequitur, iure debeturia Not. a. quod tribus modis diuidi solet Theologia, ne pe ratione subiecti ,ratione materiis,& ratione modi: pri mo modo diuiditur in Theologiam Dei , Beatorum, es Viatorum. Theologia Dei est illa scientia, qua Deus se, & omnia cognoscit, & haec innititur lumini increato. Theolagia Beatorum est illa scientia , qua Beati Deum vident, &omnia in illo cognoscunt, &haec innitituruu-mini creato, sed claro, quod est lumen gloriae. Theologia deniq, Viatorum, seu nostra est illa scientia, qua Deum,& vcritates diuinas agnoscimus, sed in enigmate, quia innititur lumini fidei, quod est obscurum Ratione obi et i, seu materiae diuiditur in Theologiam necessariorum,& contingentium; prior est, quae considerat Veritates la Cessarias, quales sunt, Deus est unus, est Trinus ; & huius. modi habentes veritatem indipendenter a D. Voluntate; posterior est, quae versatur circa Veritates Contingentes, quae sunt reuera posita in esse, sed potuerunt non esse, Cuiusmodi sunt, Deus creauit Mundum, Verbum carnem assumpsit &c. Tandem Theologia ratione modi, quo traditur, patitur in Positivam, & Scholasticam. Theologia positiva est cognitio Scripturς Sacrς,& diuinarum rerum inplicatio sine argumentatione operosa, idest sine rigore

syllogistico, sed potius stylo oratorio. Theologia scholastica est scientia ex principi js fidei, deducens demonstra- elue conclusiones de Deo, ac de rebus diuinis. Insupec datur

46쪽

datur Theologia moralis, que est scientia, seu cognitio

rerum diuinarum, Concernentium mores, tradita absque

xigore scholastico; & denique datur etiam Theologia mystica, quae est coenitio Dei, & rerum diuinarum infusa mentem sapite assiciens, eamque Deo intime coniungens. Vel cum Gersone Alfab. 6s. ιὸ cognitio experimentatis de Deo

per amoris iustiui complexum .

Prima cono. Theologia nostra , quatenus est habitus scientificus non est habitus fidei, sed est doctrina quaedam diui me reuelationi innixa,quae tum ex principijs r uelatis, tum ex ali js naturaliter cognitis discurrit ad alias veritates indagandas, & ad confirmanda, & explicanda fidei my steria. Est Scoti,& Scotistarum & videtur CommuniS. Prob. quoad primam partem Habitus fidei existit etiam in Infantibus recenter baptiZatis, qui nec ullum fidei actum habent, nec habere possunt; etiam dum ad annos rationis perueniunt, nisi doceantur,&instruantur aliqua generali i nstructione, perquam habitus fidei reducatur ad actum, ut testatur D. Paul. ad Rom. c. Io. fidas, rus

explicita ex auditu, auditus autem per Verbum Dei; O paulo au. te, quomodo eredent sine P dicanta λ Quoad alteram vero partem conclusio est euidens, &mani sta ; iesim communiter conclusones Theologicae deducuntur ex duabus praemissis, quarum una est credita, altera vero naturalis, seu phylosophica; ut in hac syllogiZetatione . Quod est unum alon est multiplex, sed Deus est unus eX Deuter. C.6. Ergo Deus non est multiplex. Et quidem Theologi omnes admittunt hanc partem conclusionis; dissidium tamen est in assignanda qualitate talis habitus. Nonnulli contendunt, esse habitum supernaturalem, eo quia, dicunt ipsi , comclusio Theogogica est supernaturalis,ac proinde etiam h bitus ac uisitus erit supernaturalis. Verum Scotistar sentiunt, conclusiones Theologicas in genere esse naturales,siue inferantur exduplici pretmista dende, siue ex una sola de fide, & alia lumine naturali cognita , & consequenter sustinent, habitum entitatiuὸ, &intrinsece esse naturalem inclinantem adactus similiter naturales. Quare supposita fide, & cognitione articulo rum fidei, quae non important nomen Theologiae, potest

fieri naturaliter Theologus, acquirendo iacilitatem d A a ducen-

47쪽

ducendi conclusiones ex articulis fidei; idque per suum,

Proprium laborem, & praecepta alicuius Magistri doces eis; sicut o terς scienti et viribus iraturetcomparantur cum hoc tamen discrimine, quod scientis naturales innituntur principi is naturalibus,Theologia autem principijs supe naturalibus Et hoc manifeste patet in eo, qui in aliquam h resim est lapsus negando aliquem articulum fidei. Is namque adhuc facilitatem credendi alijs articulis retianet, quae quidem facilitas non oritur ex habitu supernaturali, & infuso fidei,qui pς nitus deletur per haereum, aCProinde in eo non reperitur, sed ex illo habitu naturauacquisito ex frequentibus actibus supernaturalibus credendi; unde aperte infertur, actus supernaturales non , generare habitus supernaturales ex frequenti repetitione ipsorum actuum supernaturalium. II. Conc. Theologia recte diuiditur in positivam , &Scholasticam, quae diuisio non est essentialis, sed accidet talis, quia utraque habet idem obiectum materiale, & sor- male, hoc est, Deum gratiae auctorem, cognitum per reu lationem, & fidem di habent pariter eadem principia, nempe easdem fidei assertiones, & scriptas, & traditas, & vir

Lque his principijs addit discursum, esto diuerso modo, 1eu stylo, ut supralsidicauimus, quasi oratorio Positiva, Syllogistico Scholastica . Arg. coni. I. conc. probando Theologiam esset sapernaturalem, auctoritate Scoti docentis q. I. prol. Theol giam esse doctrinam supernaturalem ἰ ergo &C. Resp. Theologiam reuera a Scoto vocari doctrinam supernat ratem, distinctam a disciplinis naturalibus, sed ut mox dicebamus, est supernaturalis solum ratione fundamenti, ec principiorum, quq sunt articuli fidei ; at de sui natura

est mere naturalis, cum eodem modo comparetur , quo scientiae naturales, nempe per praecepta Magistri docet

eis, &per studium Discipuli audientis. Cont. Scientiae speculatiuae distinguntur a principijς,

ergo Theologia erit supernaturalis, quia eius principia sunt supernaturalia. Resp. disting. ant. distinguntur a principijs proximis, & immediatis, conc. a principijs m diatis, & remotis, nego ant. Vnde articuli fidei sunt taneum principia remota, & discursus qst principium proxi-

48쪽

mum, a quo recipit elle conclusio Theologica , vr patet de 'scientia subalternata, quae a subalternante non d istingui tur per ipsus subalternantis principia. Deinde, esto iidei articuli sint supernaturales secundum entitatem , sunt

tamen naturales, Ut applicantur, & ordinantur a naturali discursu ad inferendas conclusiones Theologicas, a qua applicatione,& discursu proxime specifica tur Theologia. Cont. Illa scientia est supernaturalis, cuius certitudo esti supernaturalis, sed certitudo Theologiae est supernaturalis, ergo M. Resp. disting. mai. Si certitudo sit supernai turalis proxime conc. si fundamentaliter tantum, & rei mole, Vt est in proposito, nego mai.

i Dices Habitus specificantur ab actibus,& actus ab obie i cto, ut traditur in phylosophia, sed obiectum Theologiae est Deus, & veritates Diuinet, & actus, & habitus sunt 1 l pet naturales , ergo Theologia est doctrina supernaturat is

, Resp. Conc. mai. & disting. min. si actus versantur circa obiectum supernaturalem, Vt supernaturale conC.a, ctus, & habitum esse supernaturales s at si versantur circa, obiectum supernaturale non ut supernaturale est, sed ut Verum, & Certum, nego min. nam conclusiones Theologi ii cae per discursum ex pr missis etiam de fide deductis, infe- , runtur naturaliter, di non supernaturaliter, ut proxime explicatum est e Vnde fidei articuli, ut dicunt habitudi: Rem ad conclusiones, & veritates non reuelatas, quae eX i- , piis inserri possunt per discursum, sub hac ratione non i sunt forma litet, sed tantum virtualiter reuelati; ac pro-

inde Theologia non est supernaturalis, nisi radicaliter &c s Arg. 2. Theologia, destructo per haeresim habitu fidei, necessario destruitur, ergo in Theologo in hqresim lapso noni remanet vera Theologia, sed hoc non contingeret, nisi ha-: bitus Theologicus immediate dependeret ab habitu fidei, essentias iter, & necessario, ergo Theologia, utpote habitus necessario dependens a fide est habitus supernaturalis, i alioquin non destrueretur perli resim; prima pars mai. Patet, destructo enim habitu principiorum, destruitur N kientia, minor est Clara. Resp. neg. assumptum in maiori, licet enim Thom istae teneant, quod destructo per haeresim habitu fidei destrua tur Theologia secundum suum esse sormale i nos tame

49쪽

oppositum censemus probabilius. Siquidem cx errore pertinaci circa unum articulum fidei, quae totaliter per hqresim demeritorie destruitur, non sequitur error circa Omnas articulos, vel conclusiones Theologicas; &cu TL, Theologia destruatur physice instar scientiar, non apparet ratio, quare debeat tota destrui per errorem , circa unum principium; immb, non apparet, Cur nequcat r manere . secundum caeteras conclusiones Theologicas ex ali js principijs creditis fide acquisita, illatas ', & ii demus, quod per errorem circa aliquod principium non destruatur sc ierit iatota, sed ad summum illa, quae corrispondet conclusioni illatae ex tali principio.

Drum praetis disciplinas, seumentias P los bicas si nobis necessaria doctrina aliqua supernaturalis.

Nol. I. quod praesens qu st. tripliciter intelligi potest.

Primo de Theologia late sumpta quatenus videlicet est doctrina supernaturalis Complectens fidem, quae nos finem ultimum, & beatificum docet,nec non modos ad illum assequendum. a. de Theologia poli tilia, quu maximis

Versetur in exponendis Sacris Scripturis, & fidei articulis explicandis, quasi oratorio stylo, Sacris Scripturis Conciliorum definitionibus, & Sanctorum Patrum doctri na, quae omnia sunt velut principia, & praemistae, ex quibus Theologia scholastica suas conclusiones deducit. 3. de Theologia scholastica.

Nol. 2. CXScotoq. I. prol. g. ad quq stionem, quoi distinguere opportet, quomodo aliquid supernaturale dicitur . Potentia enim receptiua comparatur ad actam, quem recipit, vel ad Agens, a quo recipit; primo modo ipsa est potentia naturalis, vel violenta, Vel neutra, naturalis si naturaliter inclinetur, violenta si sit contra inclinationem naturalem, neutra, si neque inclinatur ad istam formam, neque ad oppositam; in hac autem comparatione arulla est supernaturalitas. Sed comparando receptiuum ad agenS,a quo recipit formam, tunc est naturalitas,qua .r zzptiuum compara lux ad tale agens, quod natum est

50쪽

τnaturaliter imprimere talem formam in tali passo. Supe naturalitas autem,quando comparatur ad tale agens,quod

non est naturaliter imprςsitu urn illius formae in i l l ud passum. Ad propositum dico,quod comparatacloantelleolum pollibilem ad notitiam actualem in se, nulla est tibi cognitio supernaturalis, quia intellectus possibilis quacumque cognitione naturaliter perficitur, S ad eam naturaliter inclinatur. Si vero comparetur ad agens, quod i inprimit notitiam; tunc illa notitia est naturalis, quae imprimitur ab agente naturaliter motivo intellectus, idest ab intellectu agente, S a phantasmatibus pro statu isto, illa autem est: supernaturalis, quae imprimitur ab agente, a quo non est natus naturaliter moueri intellectus, nempe ab agentesipernaturali,respectu cuius ipse intellectus est in potentia obedientiali,& ita susticienter proportionatus ad hoc, ut ab ipso moueatur per assensum causatum in ipso, cuius assensus intellectus est naturaliter capa X. Nol. 3. quod dupliciter accipi potest necessarium; uno modo simpliciter, & absolute, adeout per se, &eX vi suae naturae sibi competat summa existendi necessitas,& in hoc sensu solus Deus est ens necessarium absolute, & simpliciter; alio modo ex hypothesi, quod videlicet supposito aliquo alio non potest non esse, quia in illo includitur, ausex illo infallibiliter sequitur, vel habet Cum eo necessa riam Connexionem ; idque quatuor modis; primo exsup-sositione causae essicientis ; visi lapis pro ijciatur sursum, necessario tendit sursum. a. ex suppositione Caus Psormalis ; visi homo est, necessario est animal rationale. 3. ex suppositione causae materialis ; ut 5 lignum constat ex materia,& forma, necessario est Corruptibile. q. ex suppositione cause sinalis ; & hoc adhuc duplici ter ; nempe simpliciter; di secundum quid; tunc aliquod es receliarium simpliciter ad finem assequendum, quando sine illo, finis obtineri nequit, ut obseruatio mandatorum Dei ad vitam sternam adipiscendam; tunc autem aliquod est necessa Tium secundum quid, quando sine eo finis haberi potest, sed non ita comodE, & in multis non ita perseete. J. Conc. Pr ter scientias phylosophicas ad finem beatilicum assequendum est nobis necessaria sacra Dodtrina su

SEARCH

MENU NAVIGATION